SERMO XLVI. De statu et compositione totius Ecclesiae. Item, quomodo per activam vitam, quae sub obedientia agitur, perveniatur ad contemplativam.
(1004B) 1. Lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina (Cantic. I, 15, 16) . Epithalamium canit, cubile et thalamos pulchro sermone describens. Sponsum invitat ad requiem. Hoc enim melius, quiescere et cum Christo esse. Necessarium autem exire ad lucra propter salvandos. Verum nunc opportunitate, ut putat, inventa, ornatum nuntiat thalamum, lectulumque velut digito monstrans, dilectum, ut dixi, invitat ad requiem, et cum euntibus in Emmaus cordis ardorem non sustinens, ad mentis pertrahit hospitium, secum pernoctare compellit (Luc. XXIV, 29, 32) , et cum Petro loquitur: Domine, bonum est nos hic esse (Matth. XVII, 4).
2. Iam quid spiritualiter ista contineant, requiramus. (1004C) Et in Ecclesia quidem lectum in quo quiescitur, claustra existimo esse et monasteria, in quibus quiete a curis vivitur saeculi, et sollicitudinibus vitae. Atque is lectus floridus demonstratur, cum exemplis et institutis patrum, tanquam quibusdam bene olentibus respersa floribus, fratrum conversatio et vita refulget. Porro domos populares conventus intellige Christianorum: quos hi qui in sublimitate positi sunt, christiani utique utriusque ordinis principes, quasi tigna parietes, iustis impositis legibus fortiter stringunt, ne sua quique lege vel voluntate viventes, tanquam parietes inclinati et maceriae depulsae dissideant a semetipsis, et sic omnis structura aedificii corruens dissipetur. Laquearia vero quae a tignis firmiter pendent, et domos insigniter ornant, puto bene instituti cleri mansuetos et disciplinatos mores, riteque administrata officia designare. (1004D) Quomodo namque stabunt ordines clericorum, et administrationes eorum, si non principum, tanquam tignorum beneficio et munificentia sustententur, et protegantur potentia?
3. Quod autem tigna cedrina, et cypressina laquearia describuntur, natura absque dubio habet in his speciebus lignorum, quod congruat praefatis ordinibus. Et cedrus quidem quoniam imputribile est, necnon et odoriferum, altaeque proceritatis lignum, satis indicat quales oporteat assumi viros in vices tignorum. (1005A) Ergo validos et constantes necesse est esse eos, qui super alios ordinantur, necnon et longanimes in spe, atque ad superna mentis verticem attollentes, qui etiam bonum fidei suae et conversationis ubique odorem spargentes, dicere cum Apostolo possint: Christi enim bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II, 15) . Cypressus item, boni aeque odoris et imputribile similiter lignum, incorruptae vitae et fidei etiam quemvis de clero debere esse demonstrat, ut merito decori domus ac laquearium ornatui deputetur. Scriptum est enim: Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum (Psal. XCII, 5) . Ubi sane et sanctimoniae decus, et indeficientis gratiae expressa perseverantia est. Oportet ergo virum, qui ad ornamentum et decorem assumitur domus, bonis ornatum moribus esse; et quamvis semper ipse sit intus, bonum tamen testimonium habere et ab his qui foris sunt. (1005B) Sunt et alia in natura lignorum horum competentia his, quae spiritualiter disseruntur: sed brevitatis causa praetereo.
4. Notandum vero pulchre omnem Ecclesiae statum brevi uno versiculo comprehensum; auctoritatem scilicet praelatorum, cleri decus, populi disciplinam, monachorum quietem. In horum prorsus, cum recte sunt omnia, sancta mater Ecclesia consideratione laetatur, et tunc ea quoque offert intuenda dilecto, cum ad eius, tanquam omnium auctoris, refert omnia bonitatem, nihil sibi ex omnibus tribuens. Nam quod ait, noster et nostrarum, non usurpationis est signum, sed dilectionis: quod nimiae videlicet fiducia charitatis, nihil eius, quem valde diligit, a se aestimet alienum. (1005C) Nec enim se sponsi contubernio, aut quietis eius putat arcendam consortio, quae semper non quae sua, sed quae illius sunt, quaerere consuevit: et haec causa, cur sibi et sponso simul, sive lectulum, sive domos ausa sit pronuntiare communes. Dixit enim: Lectulus noster; et, tigna domorum nostrarum; et, laquearia nostra: audacter se in possessione associans, cui iunctam non dubitat in amore. (1005D) Non ita illa, quae propriae voluntati nondum abrenuntiavit, sed per se iacet, per se habitat: magis autem non per se, sed cum meretricibus luxuriose vivendo conversatur, concupiscentias loquor carnis, cum quibus dissipat bona sua, et portionem substantiae quam sibi dividi postulavit (Luc. XV, 12, 13).
5. Caeterum tu qui has Spiritus sancti voces audis vel legis, putasne aliqua horum quae dicuntur, valeas applicare tibi, ac de felicitate sponsae, quae hoc amoris carmine ab ipso Spiritu canitur, aliquid recognoscere in temetipso, ne dicatur et tibi, quia vocem eius audis, et non scis unde veniat, aut quo vadat? En forte appetis et ipse contemplationis quietem, et bene facis: tantum ne obliviscaris flores, quibus lectulum sponsae legis aspersum. Ergo cura et tu tuum similiter circumdare bonorum floribus operum, virtutum exercitio, tanquam flore, fructum sanctum otium praevenire. Alioquin delicato satis otio dormitare voles, si non exercitatus quiescere appetas, et Liae fecunditate neglecta, solis cupias Rachelis amplexibus oblectari. (1006A) Sed et praeposterus ordo est, ante meritum exigere praemium, et ante laborem sumere cibum, cum dicat Apostolus: Qui non laborat non manducet (II Thess. III, 10) . A mandatis tuis intellexi, inquit (Psal. CXVIII, 104) : ut scias, nisi obedientiae mandatorum contemplationis gustum penitus non deberi. Non igitur putes de propriae amore quietis, sanctae obedientiae actibus, seniorumve traditionibus praeiudicium ullatenus faciendum. Alioquin non dormiet tecum sponsus in lecto uno [alias, lectulo uno], illo praesertim, quem tibi pro obedientiae floribus, cicutis atque urticis inobedientiae aspersisti. (1006B) Propter quod non exaudiet orationes tuas, vocatusque non veniet: nec enim dabit inobedienti copiam sui tantus obedientiae amator, ut [alias qui] mori quam non obedire maluerit. Sed neque approbat tuae contemplationis inane otium, qui dicit per prophetam: Laboravi, sustinens (Ierem. VI, 11) ; significans tempus, quo exsul coelo et patria summae quietis, operatus est salutem in medio terrae. Magis autem vereor, ne te quoque involvat formidolosa illa sententia, ita intonans in perfidiam Iudaeorum: Neomenias vestras, et sabbata, et festivitates alias non feram; item: Calendas vestras et solemnitates vestras odit anima mea, facta sunt mihi molesta (Isai. I, 13, 14) . Et lugebit super te propheta, et dicet: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata eius (Thren. I, 7) . Cur enim quod dilectus repudiat, non irrideat inimicus. (1006C)
6. Miror valde impudentiam aliquorum qui inter nos sunt, qui, cum omnes nos sua singularitate turbaverint, sua impatientia irritaverint, sua contumacia et rebellione contempserint, audent nihilominus ad tam foedum conscientiae suae lectulum omni orationum instantia totius puritatis Dominum invitare. At cum extenderitis, ait, manus vestras, avertam oculos meos, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam (Isai. I, 15) . Quid enim? lectulus non est floridus, magis autem et putidus est; et tu illuc Regem gloriae trahis? Ad pausandum hoc facis, an ad causandum? Centurio vetat illum intrare sub tectum suum propter suam indignitatem, cuius tamen fides in universo redolet Israel (Matth. VIII, 8, 10) : et tu ad te compellis intrare, tantorum sordens spurcitia vitiorum? (1006D) Clamat apostolorum princeps: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum (Luc. V, 8) ; et tu dicis: Intra ad me, Domine, quoniam sanctus sum? Omnes, inquit, unanimes in oratione estote, fraternitatem diligite (I Petr. II, 17) . Et vas electionis: Levantes puras manus, ait, sine ira et disceptatione (I Tim. II, 8) . Videsne quomodo concordent sibi, et eodem spiritu de pace et tranquillitate animi, quam habere debet ille qui orat, loquantur princeps apostolorum, et doctor gentium? Perge ergo tu tota die expandere ad Deum manus tuas, qui fratres tota die molestas, unanimitatem impugnas, ab unitate te separas. (1007A)
7. Et quid me vis facere, inquis? Profecto ut primo quidem emundes conscientiam ab omni inquinamento irae et disceptationis, et murmuris, et livoris; et quidquid omnino adversari cognoscitur aut paci fratrum, aut obedientiae seniorum, de cordis habitaculo climinare festines. (1007B) Deinde etiam circumdare tibi flores bonorum quoruncumque actuum et laudabilium studiorum, atque odoramenta virtutum; id est, quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque iusta, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae; haec cogitare (Philipp. IV, 8) , in his exerceri curato. Ad istiusmodi secure vocabis sponsum: quoniam cum introduxeris eum, veraciter dicere poteris et tu, quia lectulus noster floridus, redolente nimirum conscientia pietatem, sed pacem, sed mansuetudinem, sed iustitiam, sed obedientiam, sed hilaritatem, sed humilitatem. Et de lectulo quidem sic. (1007C)
8. Domum vero Dei spiritualem se ipsum quisque agnoscat, qui tamen iam non in carne ambulet, sed in spiritu: Templum enim Dei, ait, sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17) . Curate ergo, fratres, spirituali huic aedificio, quod vos estis, ne forte cum in superiora proficere coeperit, vacillet et corruat, si lignis fortibus non fuerit subnixum et colligatum: curate, inquam, illi tigna dare imputribilia et immobilia; timorem videlicet Domini castum, illum, qui permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10) ; patientiam, de qua scriptum est quia patientia pauperum non peribit in finem (Psal. IX, 19) ; longanimitatem quoque, quae sub quovis structurae pondere inflexibilis perseverans, in infinita saecula vitae beatae protenditur, Salvatore loquente in Evangelio: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22); magis autem super omnia charitatem, quae nunquam excidit, quia fortis est, inquit, ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio (Cantic. VIII, 6) . Studete deinde his tignis substernere et alligare ligna alia aeque pretiosa et pulchra, cui tamen illa ad manum fuerint in opus laquearium ad decorem domus; sermonem scilicet sapientiae sive scientiae, prophetiam, gratiam curationum, interpretationem sermonum, et caetera talia, quae magis noscuntur sane apta ornatui, quam necessaria fore saluti. De his praeceptum non habeo, consilium autem do: quoniam quidem istiusmodi ligna constat et laboriose quaeri, et difficile inveniri, et periculose elaborari (nam et rara ea, praesertim his temporibus, terra nostra producere reperitur), consulo sane et moneo non multopere ista requiri; magis autem ex lignis aliis laquearia praeparari, quae etsi minus appareant splendida, non minus tamen valida esse probantur, insuper et facilius possidentur et tutius. (1008A)
9. Utinam et mihi illorum suppetat copia lignorum, quibus hortus Sponsi Ecclesia copiose densatur, pax, bonitas, benignitas, gaudium in Spiritu sancto, misereri in hilaritate, tribuere in simplicitate, gaudere cum gaudentibus, fiere cum fientibus (Rom. XII, 8, 15) . An non tu illam domum (quod ad laquearia spectat) satis abundeque ornatam censeas, quam talibus lignis inspexeris sufficienter compositeque tabulatam? Domine, dilexi decorem domus tuae (Psal. XXV, 8) . Semper da mihi ligna haec, quaeso, quibus tibi semper ornatum exhibeam thalamum conscientiae: conscientiae dico et meae, et alterius. His contentus ero. Erunt et qui meo in hac re consilio acquiescere volent, quia et te puto fore contentum: caetera sanctis apostolis, et viris apostolicis derelinquo. (1008B) Sed et vos, dilectissimi, tametsi illa ligna non habeatis; nihilominus tamen, si haec habetis, confidite; nihilominus cum omni fiducia accedite ad lapidem summum, angularem, electum, pretiosum; nihilominus super fundamentum apostolorum et prophetarum et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini, domos spirituales, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo, per Iesum Christum (Ephes. II, 19-22, et I Petr. II, 4-9 , sponsum Ecclesiae, Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.