Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 48

E Wikisource

(PL 183 1008B) SERMO XLVII. De triplici flore, scilicet virginitatis, martyrii et bonae operationis - et de devotione habenda circa divinum officium.

1. Ego flos campi, et lilium convallium (Cantic. II, 1) . Ad hoc respicere puto quod sponsa de respersis lectulum floribus commendarat. (1008C) Ne enim sibi flores adscriberet illos, quibus lectulus decoratus, et venustatus thalamus videbatur, infert sponsus se esse florem campi; nec de thalamo sane prodire flores, sed de campo; et suo munere et sui participatione fieri quod renitet, et quod redolet. Ne quis ergo exprobrare illi posset, et dicere: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7) ? ipse dilectae suae, sicut ambitiosus amator, ita informator benignus, pie illi dignanterque demonstrat, cui nitorem, de quo gloriabatur, ac suaveolentiam lectuli debeat deputare. Ego flos campi, inquit: de me est quod gloriaris. (1008D) Saluberrime admonemur et ex hoc loco, quia nequaquam gloriari oportet: et si quis gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17) . Et secundum litteram istud: nunc iam scrutemur, ipso de quo loquitur, adiuvante, spiritualem qui in ea tegitur intellectum.

2. Et primo adverte nunc mihi trifarium quemdam floris statum; in campo, in horto, in thalamo: ut post hoc etiam illud facilius compertum fiat, cur se potissimum campi florem elegerit appellare. Et in campo quidem atque in horto oritur flos, in thalamo autem minime. Redolet et lucet in eo, non tamen erectus et stans, ut in horto vel campo; sed plane iacens, tanquam qui illatus sit, non innatus. Propterea et necesse est sane reparare frequenter, et semper recentiores apponere flores, quod diu odorem suum minime retineant, nec decorem. (1009A) Quod si, ut in alio sermone praefatus sum, lectulus respersus floribus conscientia est bonis referta operibus (Serm. praeced. num. 7); vides certe, ut similitudo servetur, nequaquam sufficere semel vel secundo operari quod bonum est, nisi incessanter addas nova prioribus, quatenus seminans in benedictionibus, de benedictionibus et metas. Alioquin iacet et marcet flos boni operis atque in brevi omnis ex eo et nitor exterminatur, et vigor, si non aliis atque aliis superiectis pietatis actibus continue reparetur. Hoc in thalamo.

3. In horto autem non ita: sed neque in campo similiter. Ex se enim semel productis floribus assidue subministrant, unde diu in ipsis decus ingenitum perseveret. (1009B) Differunt tamen et ipsi inter se, quod hortus quidem ut floreat, hominum manu et arte excolitur: campus vero ex semetipso naturaliter producit flores, et absque omni humanae diligentiae adiutorio. Putasne iam tibi videris advertere quisnam ille sit campus, nec sulcatus vomere, nec defossus sarculo, nec fimo impinguatus, nec manu hominis seminatus; honestatus [alias, venustatus] tamen nihilominus nobili illo flore, super quem constat requievisse Spiritum Domini? Ecce, inquit, odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27) . Necdum speciem suam ille flos agri induerat, et iam dabat odorem suum, quando eum, ut hoc prae gaudio exclamaret, praesensit spiritu, corpore marcens sanctus et senex Patriarcha, caligans visu, sed odoratu sagax. (1009C) Non se proinde debuit florem thalami protestari, qui flos est perpetuo vigens: sed neque item horti, ne humano videretur opere generatus. Pulchre autem et convenientissime, Flos campi sum, ait, qui et absque humana industria prodiit, et semel prodeunti nulla est deinceps dominata corruptio, ut sermo impleatur quem dixit: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10).

4. Sed, si placet, accipe et aliam huius rei rationem, ut arbitror, non spernendam. Non enim sine causa sane multiplex spiritus a Sapiente describitur, nisi quod sub uno litterae cortice diversos plerumque sapientiae intellectus tegere consuevit. (1009D) Itaque iuxta praefatam de floris statu partitionem, flos est virginitas, flos martyrium, flos actio bona. In horto virginitas, in campo martyrium, bonum opus in thalamo. Et bene in horto virginitas, cui familiaris verecundia est, fugitans publici, latibulis gaudens, patiens disciplinae. Denique in horto flos clauditur, qui in campo exponitur, spargiturque in thalamo. Et habes: Hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12) . Quod utique claustrum pudoris signat in virgine, et inviolatae custodiam sanctitatis: si tamen talis fuerit, quae sit sancta corpore et spiritu. Bene item in campo martyrium, dum martyres ludibrio omnium exponantur, spectaculum facti et angelis, et hominibus. Nonne illorum miseranda vox est in psalmo: Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt? (1010A) (Psal. LXXVIII, 4.) Bene quoque in thalamo actio bona, quae conscientiam et quietam facit, et tutam. Post bonum denique opus securius in contemplatione dormitur, et tanto quis fiducialius sublimia intueri et investigare aggreditur, quanto sibi conscius est minime se propriae amore quietis charitatis operibus defuisse.

5. Et haec omnia secundum aliquid Dominus Iesus. Ipse flos horti, virgo virga virgine generatus. Idem flos campi, martyr, martyrum corona, martyrii forma. Denique foras civitatem eductus est, extra castra passus est, in ligno elevatus est, spectandus hominibus, subsannandus ab omnibus. (1010B) Ipse item thalami flos, speculum et exemplum totius beneficentiae, quemadmodum ipse Iudaeis protestatus est, dicens: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo (Ioan. X, 32); et item Scriptura de eo: Qui pertransiit, ait, benefaciendo et sanando omnes (Act. X, 38) . Si igitur haec tria Dominus, quae fuit causa ut e tribus se campi florem maluerit appellare? Profecto ut eam ad tolerantiam animaret, cui noverat immisere, si quidem vellet pie vivere in Christo, persecutionem pati. (1010C) Id se ergo libentius profitetur, ad quod potissimum vult habere sequacem; atque hoc est quod alias dixi, quoniam semper et illa appetit quietem, et ille incitat ad laborem, denuntians ei quod per multas tribulationes oportet intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 21) . Unde cum nova in terris Ecclesia noviter desponsata sibi redire ad Patrem disponeret, dicebat ei: Venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo (Ioan. XVI, 2) ; item: Si me, ait, persecuti sunt, et vos persequentur (Ioan. XV, 20) . Potes et tu in Evangelio multa colligere huic denuntiationi malorum perferendorum similia.

6. Ego flos campi et lilium convallium. Illa ergo monstrante lectulum, ille vocat ad campum, ad exercitium provocat. Non putat quidquam persuasibilius fore illi ad ineundum certamen, quam si se ipsum certantis aut exemplum proponat, aut praemium. Ego flos campi. Sane utrumvis in hoc sermone intelligi datur, vel quod sit videlicet pugnantis forma, vel quod gloria triumphantis. (1010D) Utrumque es mihi, Domine Iesu, et speculum patiendi, et praemium patientis. Utrumque fortiter provocat ac vehementer accendit. Tu doces manus meas ad praelium exemplo virtutis tuae, tu caput meum post victoriam tuae coronas praesentia maiestatis; sive quia pugnantem te specto, sive quia te exspecto non solum coronantem, sed et coronam: in utroque mirabiliter tibi me allicis; uterque funis violentissimus ad trahendum. Trahe me post te: libenter te sequor, libentius fruor. Si sic bonus es, Domine, sequentibus te, qualis futurus es consequentibus? Ego flos campi. (1011A) Qui diligit me, veniat in campum, non refugiat mecum et pro me inire certamen, ut possit dicere: Bonum certamen certavi (II Tim. IV, 7) .

7. Et quoniam non superbi vel arrogantes, sed humiles potius, qui de se praesumere nesciunt, martyrio idonei sunt; addit se etiam lilium esse convallium, id est humilium coronam, specialem gloriam futurae exaltationis ipsorum huius eminentia floris designans. Erit namque cum omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur (Isa. XL, 4) : et tunc candor ille vitae aeternae, lilium plane, non collium, sed convallium, apparebit. Iustus germinabit sicut lilium, inquit (Osee XIV, 6) . Quis iustus, nisi humilis? Denique cum se manibus Baptistae servi Dominus inclinaret, et ille expavesceret maiestatem, Sine, inquit; sic enim decet nos implere omnem iustitiam (Matth. III, 15) , consummationem profecto iustitiae in humilitatis perfectione constituens. Iustus ergo humilis, iustus convallis est. (1011B) Et si humiles inventi fuerimus, germinabimus et nos sicut lilium, et florebimus in aeternum ante Dominum. An non vere vel tunc maxime se lilium convallium comprobabit, cum reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae? (Philipp. III, 21.) Non ait, corpus nostrum, sed, corpus humilitatis nostrae: ut huius lilii miro et sempiterno candore solos significet humiles illustrandos. Et haec dicta sint pro eo quod sponsus se florem campi, et lilium esse convallium protestatus est.

8. Iam etiam quid de sua consequenter charissima protestetur, bonum esset audire: sed hora non patitur. (1011C) Ex Regula namque nostra nihil operi Dei praeponere licet (Reg. S. Benedicti, cap. 43) . Quo quidem nomine laudum solemnia, quae Deo in oratorio quotidie persolvuntur, Pater Benedictus ideo voluit apellari, ut ex hoc clarius aperiret quam nos operi illi vellet esse intentos. Unde vos moneo, dilectissimi, pure semper ac strenue divinis interesse laudibus. Strenue quidem, ut sicut reverenter, ita et alacriter Domino assistatis: non pigri, non somnolenti, non oscitantes, non parcentes vocibus, non praecidentes verba dimidia, non integra transilientes, non fractis et remissis vocibus muliebre quiddam balba de nare sonantes; sed virili, ut dignum est, et sonitu, et affectu voces sancti Spiritus depromentes. Pure vero, ut nil aliud dum psallitis, quam quod psallitis cogitetis. (1011D) Nec solas dico vitandas cogitationes vanas et otiosas: vitandae sunt et illae, illa duntaxat hora, et illo loco, quas officiales fratres pro communi necessitate, quasi necessario, frequenter admittere compelluntur. Sed, ne illa quidem profecto recipere tunc consuluerim, quae forte paulo ante, in claustro sedentes, in codicibus legeratis, qualia et nunc me viva voce disserente ex hoc auditorio Spiritus sancti recentia reportatis. Salubria sunt, sed minime illa salubriter inter psallendum revolvitis. Spiritus enim sanctus illa hora gratum non recipit, quidquid aliud quam debes, neglecto eo quod debes, obtuleris. (1012A) Cuius semper facere voluntatem ad eius voluntatem ipso inspirante possimus, gratia et misericordia sponsi Ecclesiae Iesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.