Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 49

E Wikisource

(PL 183 1016C) SERMO XLIX. Qualiter per discretionem ordinatur charitas, ut omnia membra Ecclesiae, id est electi, invicem colligentur.

(1016D) 1. Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem (Cant. II, 4) . Ut quidem propositi capituli videtur sonare littera, habito pro votis dulci admodum familiarique colloquio cum dilecto, illo abeunte sponsa regreditur ad adolescentulas, aspectu ita ipsius affatuque refecta atque accensa, quatenus ebriae similis appareret. Et quasi illis stupentibus novitatem, et quaerentibus causam, respondit mirum minime esse, si vino aestuaret, quae in cellam vinariam introisset. Et secundum litteram ita. Secundum spiritum quoque non negat ebriam, sed amore, non vino, nisi quod amor vinum est. Introduxit me rex in cellam vinariam. Quando praesens est sponsus, et sponsa ad ipsum sermonem dirigit; tunc sponsus dicitur aut dilectus, aut, quem diligit anima mea, inquit; loquens vero de ipso adolescentulis, regem nominat. Utquid hoc? (1017A) Propterea credo, quia et sponsae amanti atque dilectae conveniat uti familiarius, quod ad se est, amoris nominibus, et adolescentulis tanquam disciplina indigentibus opus sit reverendo premi vocabulo maiestatis.

2. Introduxit me rex in cellam vinariam. Quaenam ista sit cella vinaria, praetereo dicere, quia dixisse me recolo. Tamen si ad Ecclesiam referatur sermo, cum repleti Spiritu sancto discipuli musto ebrii a populo putarentur; tunc tanquam amicus sponsi pro sponsa stans Petrus in medio eorum: Non, inquit, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt. Attende interim, quod non omnino ebrios, sed ebrios sicut ab illis aestimati sunt, denegavit. Erant enim ebrii, sed Spiritu sancto, non musto. (1017B) Et quasi testificarentur ad plebem, revera se in cellam fuisse vinariam introductos, rursum Petrus pro omnibus: Sed hoc est, ait, quod dictum est per prophetam Ioel: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus; effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae: iuvenes vestri visiones videbunt, et senes vestri somnia somniabunt. An non tibi cella videtur fuisse vinaria illa domus, in qua erant discipuli pariter congregati, cum factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes (Act. II, 13-17, 2) , adimplevitque prophetiam Ioel! Et nonne unusquisque illorum exiens inebriatus ab ubertate domus illius, et torrente voluptatis tantae potatus, dicere merito quibat: Quoniam introduxit me rex in cellam vinariam? (1017C)

3. Sed et tu quoque, si collecto tuo spiritu, mente sobria et vacua curis, orationis domum solus introeas, et stans coram Deo ad unum aliquod de altaribus, coeli ianuam tangas sancti desiderii manu, et praesentatus choris sanctorum, tua penetrante devotione (siquidem oratio iusti penetrat coelos) in ipsorum praesentia miserandus deplores miserias et calamitates quas pateris; crebris suspiriis et gemitibus inenarrabilibus prodas necessitatem, flagites pietatem; si, inquam, hoc egeris, confido in eo qui dixit; Petite, et accipietis (Matth. VII, 7) , quia, si perseveraveris pulsans, non exibis vacuus. (1017D) Verum cum te nobis reddideris plenum gratia et charitate, nec poteris spiritu fervens dissimulare munus acceptum, quod sine invidia communicabis; erisque omnibus in gratia, quae data est tibi, non modo gratus, sed fortassis etiam admirandus; poteris et ipse veraciter protestari, quia introduxit me rex in cellam vinariam; tantum cautus esto, non in te, sed in Domino gloriari. Nec omne donum, quamvis spirituale, prodire dixerim de cella vinaria, cum sint et aliae penes sponsum cellae vel apothecae, diversa in se recondita habentes dona atque charismata, secundum divitias gloriae eius: de quibus cellis memini me alibi latius disputasse (supra, serm. 23) . Nonne haec condita sunt, inquit, apud me, et signata in thesauris meis? (Deut. XXXII, 34.) Ergo pro diversitate cellarum, divisiones gratiarum sunt, et unicuique manifestatur Spiritus ad utilitatem. (1018A) Et quanquam alii quidem detur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae, alii vero prophetia, alii gratia curationum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, aliaque aliis his similia (I Cor. XII, 7-11) , non tamen quis horum pro huiusmodi dicere poterit, quod introductus fuerit in cellam vinariam. Ex aliis quippe cellis sive thesauris ista sumuntur. (1018B)

4. Sed si quis orando obtineat mente excedere in id divini arcani, unde mox redeat divino amore vehementissime flagrans, et aestuans iustitiae zelo, nec non et in cunctis spiritualibus studiis atque officiis pernimium fervens, ita ut possit dicere: Concaluit cor meum intra me, et in meditationibus meis exardescit ignis (Psal. XXXVIII, 4) : is plane, cum ex charitatis abundantia bonam et salutarem vini laetitiae ructare crapulam coeperit, in cellam non immerito perhibebitur vinariam introisse. Cum enim duo sint beatae contemplationis excessus, in intellectu unus, et alter in affectu; unus in lumine, alter in fervore; unus in agnitione, alter in devotione: pius sane affectus, et pectus amore calens, et sanctae devotionis infusio, etiam et vehemens spiritus repletus zelo, non plane aliunde, quam e cella vinaria reportantur: et cuicunque cum horum copia surgere ab oratione donatur, potest in veritate loqui, quia introduxit me rex in cellam vinariam.

5. Sequitur: Ordinavit in me charitatem. Omnino necessarie. Importabilis siquidem absque scientia est zelus. Ubi ergo vehemens aemulatio, ibi maxime discretio est necessaria, quae est ordinatio charitatis. (1018C) Semper quidem zelus absque scientia minus efficax, minusque utilis invenitur; plerumque autem et perniciosus valde sentitur. Quo igitur zelus fervidior, ac vehementior spiritus, profusiorque charitas; eo vigilantiori opus scientia est, quae zelum supprimat, spiritum temperet, ordinet charitatem. Proinde sane, ne tanquam nimia et importabilis pro impetu spiritus, quem e cella videtur vinaria reportasse, praesertim ab adolescentulis sponsa timeatur; iungit quod discretionis est etiam se pariter accepisse, id est ordinem charitatis. Discretio quippe omni virtuti ordinem ponit; ordo modum tribuit et decorem, etiam et perpetuitatem. (1018D) Denique ait: Ordinatione tua perseverat dies (Psal. CXVIII, 91) ; diem virtutem appellans. Est ergo discretio non tam virtus, quam quaedam moderatrix et auriga virtutum, ordinatrixque affectuum, et morum doctrix. Tolle hanc, et virtus vitium erit, ipsaque affectio naturalis in perturbationem magis convertetur, exterminiumque naturae. Ordinavit in me charitatem. Factum est autem hoc, cum in Ecclesia quosdam quidem dedit apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios pastores et doctores ad consummationem sanctorum (Ephes. IV, 11, 12) . Oportet autem ut hos una omnes charitas liget, et contemperet in unitatem corporis Christi: quod minime omnino facere poterit, si ipsa non fuerit ordinata. (1019A) Nam si suo quisque feratur impetu secundum spiritum quem accepit, et ad quaeque volet indifferenter, prout afficitur, et non rationis iudicio convolarit; dum sibi assignato officio nemo contentus erit, sed omnes omnia indiscreta administratione pariter attentabunt, non plane unitas erit, sed magis confusio.

6. Ordinavit in me charitatem. Utinam et in me Dominus Iesus tantillum ordinet charitatis quod dedit; ut sic mihi curae sint universa quae sunt ipsius, ut tamen quod mei potissimum propositi seu officii esse constiterit, ante omnia curem: sed sane ita id prius, ut tamen ad multa, quae mihi specialiter non attinent, afficiar amplius. Non enim semper quod prius curandum, id etiam diligendum amplius erit: cum saepe quod prius est ad sollicitudinem, minus sit ad utilitatem, ac per hoc minus esse oporteat et in affectu. (1019B) Frequenter proinde quod pro iniuncto praeponitur, de iudicio posthabetur: et quod veritas iudicat praeponendum, id charius amplectendum ordo postulat charitatis. Nonne, verbi gratia, ex iniuncto incumbit mihi cura omnium vestrum? Iam quidquid huic forte praetulero operi, quo minus ipsi invigilem digne et utiliter pro viribus exsequendo; etsi ex charitate fortassis id facere videar, ordinis tamon ratio non consentit. Quod si ante omnia quidem, ut debeo, huic intendo curae, non autem magis ad maiora gaudeo Dei lucra, quae per alterum fieri forte comperero, patet me ordinem charitatis ex parte tenere, ex parte nequaquam. (1019C) Si vero me et ad id amplius, quod specialius incumbit, sollicitum, et nihilominus ad illud, quod maius est, magis affectum exhibeam; utrobique profecto invenior charitatis ordinem assecutus, et non est cur dicere non possim etiam ipse, quia ordinavit in me charitatem.

7. Si autem dicas difficile quemquam plus alieno gaudere magno bono, quam proprio parvo, advertes certe vel ex hoc excellentiam gratiae apud sponsam, et quoniam [alias, quam] non cuilibet animae dicere sit, quia ordinavit in me charitatem. Quare facies deciderunt quorumdam vestrum modo ad hunc sermonem? Nam alta suspiria testantur tristitiam animorum, conscientiarumque deiectionem. (1019D) Nimirum metientes nosmetipsos nobis, sentimus aliqui nostrum pro nostrae imperfectionis experientia, quam rara virtus sit alienae non invidere virtuti, nedum gaudere ad illam, nedum etiam tanto plus quam ad propriam quemque gratulari, quanto se perpenderit in virtute superatum. Adhuc modicum lumen in nobis est, fratres, quotquot de nobis ita sentimus. Ambulemus dum lucem habemus, ne tenebrae non comprehendant (Ioan. XII, 35) . Ambulare, proficere est. Ambulabat Apostolus, qui dicebat: Non arbitror me comprehendisse; et addit: Unum autem, quae retro sunt obliviscens, ad ea quae ante sunt, me extendo (Philipp. III, 13) . Quid est, unum autem? Unum autem, inquit, quasi remansit mihi ad remedium, ad spem, ad consolationem. (1020A) Quid illud? Quae retro sunt videlicet obliviscens, ad ea quae ante sunt me extendo. Magna fiducia! quod magnum electionis Vas perfectum abnuens, profectum fatetur. Ego non ambulantem, sed sedentem a mortis tenebris comprehendi periculum est. Et quis sedens, nisi qui non curat proficere? Id caveto: et si morte praeoccupatus fueris, in refrigerio eris. Dices Deo: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo nihilominus, inquit, omnes scribentur. Qui omnes? Profecto qui in desiderio proficiendi inveniuntur. Sequitur enim: Dies formabuntur, et nemo in eis (Psal. CXXXVIII, 16) ; subaudis: Peribit, Dies proficientes intellige, qui si morte praeoccupati fuerint, in eo quod eis deest perficiendi sunt. Formabuntur, et nemo in eis informis relinquetur. (1020B)

8. Et quomodo, ais, ego proficere possum, qui fratri proficienti invideo? Si doles quod invides, sentis, sed non consentis. Passio est, quandoque sananda, non actio condemnanda. Tantum non illic resideas, iniquitatem meditans in cubili tuo, qualiter videlicet foveas morbum, satisfacias pesti, persequaris insontem, bene ab illo gesta calumniando, deprimendo, pervertendo, atque impediendo, gerenda. (1020C) Alioquin non nocet ambulanti et extendenti se ad meliora, quod iam non ipse operatur, sed quod habitat in eo peccatum (Rom. VII, 20) . Non est ergo damnatio illi, qui non dat membra sua arma iniquitati, non linquam ad detrahendum, non quidquam reliqui corporis ad laedendum nocendumve aliquo modo; magis autem confunditur sic se esse male affectum: et inolitum ex longo vitium confitendo, flendo, orando conatur expellere; et cum non praevalet, mitior inde ad omnes, atque apud se humilior invenitur. Quis sanum sapiens hominem damnet, qui a Domino didicit mitis esse et humilis corde? (Matth. XI, 29.) Absit ut inveniatur expers salutis imitator Salvatoris, sponsi Ecclesiae Domini nostri Iesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula! Amen.