(PL 183 0798D) SERMO V. De quatuor generibus spirituum, videlicet Dei, angeli, hominis et pecoris.
1. Quatuor spirituum genera nota sunt vobis, pecoris, noster, angelicus, et qui condidit istos. (0799A) Non est ex omnibus, cui sive propter se, sive propter alium, sive propter utrumque, necessarium corpus non sit, corporisve similitudo, excepto duntaxat illo, cui omnis tam corporalis, quam spiritualis creatura merito confitetur, et dicit: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2) . Et primum quidem ita corpore egere constat, ut nec subsistere absque illo utcunque possit. Simul quippe et vivificare desinit. et vivere ille spiritus, quando moritur pecus. Verum nos vivimus quidem post corpus; sed ad ea quibus beate vivitur, nullus nobis accessus patet, nisi per corpus. (0799B) Senserat hoc qui dicebat: Invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20) . Ipsa siquidem quae facta sunt, id est corporalia et visibilia ista, nonnisi per corporis instrumentum sensa, in nostram notitiam veniunt. Habet ergo necessarium corpus spiritualis creatura quae nos sumus, sine quo nimirum nequaquam illam scientiam assequitur, quam solam accepit gradum ad ea, de quorum fit cognitione beata. Hic si mihi obiicitur de parvulis regeneratis, quod absque scientia rerum corporalium exeuntes de corpore, ad beatam vitam nihilominus transire credantur; breviter respondeo hoc illis conferre gratiam, non naturam. Et quid ad me de miraculo Dei. qui de naturalibus dissero?
2. Iam quod et supercoelestes spiritus opus corporibus habeant, illa maxime certos nos faciat vera, et vere divina sententia: Nonne omnes,. (0799C) ait, administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis? (Hebr. I, 14.) Quonam ergo modo implent ministerium suum absque corpore, praesertim apud viventes in corpore? Denique non est discurrere, nec de loco ad locum transire, nisi corporum: quod frequenter angelos facere tam indubitata, quam nota probat auctoritas. Hinc est quod et visi sunt patribus, et ad eos intraverunt, et manducaverunt, et pedes laverunt. Ita inferior superiorque spiritus propriis corporibus egent, sed tantum [alias tamen], quibus iuvent, non etiam iuventur. (0799D)
3. At pecus quidem ex debito servitutis, et ad usus tantum temporalium corporaliumque necessitatum iuvando servit; ideoque ille spiritus et cum tempore transit, et cum corpore deficit. Servus quippe non manet in domo in aeternum, licet qui bene eo utuntur, omnem usum huius temporalis servitutis ad quaestum referant aeternorum. Angelus vero curat satagitque in libertate spiritus administrare officium pietatis, futurorum bonorum promptum mortalibus alacremque ministrum sese exhibens, utpote suis in aeternum futuris civibus [alias concivibus], et cohaeredibus supernae iucunditatis. Ille ergo ut iure serviat, iste ut pie subveniat, ambo procul dubio suis corporibus egent ut iuvent. Nam in quo ipsi eis iuventur, non video, ad profectum duntaxat aeternitatis. (0800A) Irrationalis nempe spiritus, etsi corporalia per corpus et ipse hauriat: nunquid tamen eousque iuvatur corpore suo, ut per corporalia et sensibilia quae per illud sentit, etiam ad spiritualia et intelligibilia proficiendo pertingat? Ad quae tamen capessenda pro suo corporali temporalique obsequio noscitur iuvare illos, qui omnem usum rerum temporalium ad fructum transferunt aeternarum, utentes hoc mundo, tanquam non utentes.
4. Porro autem supercoelestis spiritus absque adiutorio corporis, et absque intuitu horum quae per corpus sentiuntur, sola profecto suae vicinitate ac vivacitate naturae sufficit apprehendere summa, et intima penetrare. An non hoc Apostolus intellexit, qui cum diceret: Invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; adiecit protinus, a creatura mundi? (0800B) Nimirum quoniam a creatura coeli non ita. Quo enim is involutus carne et terrae incola spiritus, ex consideratione sensibilium proficiens, gradatim quodam modo paulatimque nititur pervenire: eo ille coelestium habitator ingenita subtilitate ac sublimitate sua, in omni velocitate facilitateque pertingit, nullo utique sensus corporei adminiculo fultus, nullo corporei membri adiutus officio, nullo corporeae cuiuscunque rei informatus intuitu. Cur enim inter corpora spirituales scrutetur sensus, quos in libro vitae et absque contradictione legit, et absque difficultate intelligit? cur in sudore vultus sui laboret excutere grana de paleis, de uvis vina, et de amurca oleum, qui ex omnibus satis abundeque ad manum habet? Quis mendicet victum suum per domos alienas, in sua abundans panibus? (0800C) quis puteum fodere curet, et in terrae visceribus venas aquarum cum labore rimari, cui ultro affatim aquas limpidas fons vivus emanat? Nec brutus ergo, nec angelicus spiritus ad ea capessenda, quae beatam spiritualem faciunt creaturam, suis ullo modo corporibus adiuvantur; ille quidem pro innata stoliditate non capiens, iste vero pro excellentioris gloriae praerogativa non indigens.
5. Porro hominis spiritum, qui medium quemdam inter supremum et infimum tenet locum, usque adeo ad utrumque necessarium habere corpus manifestum est, ut absque eo nec ipse proficere, nec alteri prodesse possit. (0800D) Nam, ut taceam membra caetera corporis, officiave membrorum; quonam modo, quaeso, aut sine lingua instruis audientem, aut sine auribus percipis instruentem?
6. Itaque cum absque corporis adminiculo nec bestialis spiritus servilis conditionis solvere debitum, nec spiritualis coelestisque creatura implere ministerium pietatis, nec rationalis anima tam proximo, quam etiam sibi sufficiat consulere ad salutem: liquet omnem creatum spiritum, sive ut iuvet, sive ut iuvetur simul et iuvet, corporeo prorsus indigere solatio. Quid enim si qua animantia, quantum ad usum sui, reperiantur incommoda, nullisque apta usibus humanarum necessitatum? Prosunt profecto visu, etsi non usu; utiliora cordibus intuentium, quam utentium esse corporibus possent. (0801A) Etsi nociva, etsi etiam perniciosa temporali hominum constet esse saluti; non tamen deest eorum corporibus unde cooperentur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti; et si non cedendo in cibum, aut exhibendo ministerium, certe ingenium exercendo, iuxta eum, qui utique omni utendi ratione praesto est, communis disciplinae profectum, quo invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Nam et diabolus eiusque satellites, cum sit semper eorum maligna intentio, nocere quidem semper cupiunt, sed bonis aemulatoribus, quibus dicitur: Quis vobis nocere poterit, si boni aemulatores fueritis (I Petr. III, 13) ? absit ut possint; magis autem prosunt et nolentes, cooperanturque in bonum bonis. (0801B)
7. Caeterum angelica corpora, utrumnam ipsis spiritibus naturalia sint, sicut hominibus sua; et sint animalia sicut homines, immortalia tamen, quod nondum sunt homines; porro ipsa corpora mutent et versent in forma et specie qua volunt quando apparere volunt, densantes et solidantes ea quantum volunt, cum tamen in sui veritate prae subtilitate naturae atque substantiae suae impalpabilia sint, et nostris omnino inattingibilia visibus; an vero simplici spirituali substantia subsistentes, corpora cum opus est sumant, rursumque expleto opere ponant in eamdem, de qua sumpta sunt, materiam dissolvenda; nolo ut a me requiratis. Videntur Patres de huiusmodi diversa sensisse; nec mihi perspicuum est unde alterutrum doceam; et nescire me fateor. (0801C) Sed et vestris profectibus non multum conferre arbitror harum rerum notitiam. (0802A)
8. Illud autem scitote, nullum creatorum spirituum per se nostris mentibus applicari, ut videlicet, nullo mediante nostri suive corporis instrumento, ita nobis immisceatur vel infundatur, quo eius participatione docti sive doctiores, vel boni sive meliores efficiamur. Nullus angelorum, nulla animarum hoc modo mihi capabilis est, nullius ego capax. Nec ipsi angeli ita se alterutrum capiunt. Sequestretur proinde praerogativa haec summo ac incircumscripto Spiritui, qui solus, cum docet angelum sive hominem scientiam, instrumentum non quaerit nostrae corporeae auris, sicut nec sibi oris. Per se infunditur, per se innotescit, purus capitur a puris. Solus nullius indiget; solus et sibi, et omnibus de sola omnipotenti voluntate sufficiens . (0802B)
9. Operatur tamen immensa et innumera per subiectam creaturam corporalem, sive spiritualem; sed quasi imperans, non quasi mendicans. En, verbi gratia, quod linguam meam corporalem assumpsit nunc in opus suum, docere videlicet vos, cum per se absque dubio facilius suaviusque id posset; profecto indulgentia est, non indigentia. In profectu siquidem vestro meritum quaerit mihi, non sibi solatium. Idipsum sapere opus est omni homini operanti bonum, ne forte in se de bonis Domini, et non in Domino glorietur. Est tamen qui bonum operatur non volens, sive homo malus, sive angelus malus: et constat non fieri propter cum, quod fit per eum, cum prodesse nullum bonum possit invito. (0802C) Igitur ei quidem dispensatio tantum credita est; sed nescio quomodo gratius iucundiusque sentimus bonum, quod per malum dispensatorem ministratur. (0803A) Ipsa est ergo causa, cur et per malos Deus faciat bona bonis: non autem, quod opera eorum indigeat in benefaciendo.
10. Porro his quae ratione vel sensu carentia sunt, multo minus Deum egere quis dubitet? Sed quando in opus bonum et ipsa concurrunt, apparet quoniam omnia serviunt ei, cui merito est dicere: Meus est orbis terrae (Psal. XLIX, 12) . Aut certe quia novit quae per quae convenientius fiant; de servitute corporeae creaturae non efficaciam quaerit, sed congruentiam. (0803B) Esto deinde quod corporum ministeria opportune plerumque divinis operibus applicentur, ut, verbi gratia, pluviae vivificandis seminibus, vel multiplicandis segetibus, vel fructibus maturandis; quid proprio, quaeso, de corpore facere habet, cui ad nutum indifferenter universa corpora coelestia atque terrestria obsequi constat? Plane superfluo haberet suum, qui nullum sibi reperit alienum. Verum si cuncta, quae hoc loco dicenda occurrunt, praesenti volumus sermone concludere, sermo modum excedet, et vires forsitan aliquorum: propterea quae restant, sub alio servemus absolvenda principio.