(PL 183 1025A) SERMO LI. Qualiter sponsa petit sibi accumulari fructus bonorum operum cum floribus et odoramentis fidei; item de spe et timore.
1. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo (Cant. II, 5) . Crevit amor, quia incentiva amoris plura solito processerunt. Vides siquidem, quanta hac vice non videndi tantum, sed et colloquendi copia fuit. Ipsa quoque visio apparet vultu indulta sereniori, et sermo iucundior, et sermocinatio longior atque protractior. Nec solum oblectata colloquio, sed et gloriata praeconio est. (1025B) Ad haec, eius quem desideraverat refrigerata est umbra, cibata fructu, potata calice. Nec enim sitibunda putanda est exisse de cella vinaria, in quam se introductam modo novissime gloriatur; imo vero sitibunda, quoniam qui bibit me, inquit, adhuc sitiet (Eccli. XXIV, 29) . Post ista omnia, sponso more suo secedente, illa languere amore se perhibet, id est prae amore. Quo enim gratiorem fuerat experta praesentiam, eo postmodum absentiam molestiorem sensit. Subtractio nempe rei quam amas, augmentatio desiderii est; et quod ardentius desideras. cares aegrius. Rogat proinde ista interim odoramentis florum ac fructuum confoveri, quousque denuo revertatur, quem molestissime sustinet demorantem. Atque is ordo sermonum. (1025C)
2. Nunc iam spiritualem fructum, qui in ipsis est, spiritu duce veritatis tentemus eruere. Et si communis Ecclesia sanctorum hic recipitur loquens, nos in floribus fructibusque designati sumus; sed et quique conversi de saeculo in toto saeculo. In floribus quidem novella et tenera adhuc incipientium conversatio demonstratur, in fructibus vero proficientium fortitudo et maturitas perfectorum. (1025D) His stipata mater peregrinans et fructificans, cui vivere Christus est, et mori lucrum; profecto aequanimius fert molestiam suae dilationis, quoniam, iuxta Scripturam, datur ei de fructu manuum suarum, tanquam ex primitiis spiritus, et laudant eam in portis opera eius (Prov. XXXI, 31) . Si autem secundum moralem sensum in una anima vis tibi utraque haec assignari, et flores videlicet, et fructus; fidem florem, fructum actum intellige. Nec incongrue, ut opinor, id tibi videbitur, si advertas, quomodo instar floris necessario praecedentis fructum, bonum quoque opus fide oporteat praeveniri. Alioquin sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6) , Paulo attestante, magis autem aeque ipso docente: Omne quod non est ex fide, etiam peccatum est (Rom. XIV, 23) . Itaque nec sine flore fructus, nec sine fide opus bonum. Sed et fides sine operibus mortua est (Iac. II, 20) ; sicut inutiliter quoque flos apparet, ubi non sequitur fructus. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. (1026A) Ergo ex bonis operibus in fide non ficta radicatis recipit consolationem mens assueta quieti, quoties sibi, ut assolet, lux contemplationis subtrahitur. Quis enim, non dico continue, sed vel aliquandiu, dum in hoc corpore manet, lumine contemplationis fruatur? At quoties, ut dixi, corruit a contemplativa, toties in activam se recipit, inde nimirum tanquam e vicino familiarius reditura in idipsum; quoniam sunt invicem contubernales hae duae, et cohabitant pariter; est quippe soror Mariae Martha. Neque enim, etsi a contemplationis lumine cadit, patitur tamen ullatenus se incidere in tenebras peccati, seu ignaviam otii, sane in luce bonae operationis se retinens. Et ut scias etiam opera lucem esse: Luceat lux vestra, inquit, coram hominibus (Matth. V, 16): quod non est dubium de operibus fuisse dictum, quae homines poterant intueri. (1026B)
3. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Cum praesto est quod amatur, viget amor; languet, cum abest. Quod non est aliud, quam taedium quoddam impatientis desiderii, quo necesse est affici mentem vehementer amantis absente quem amat, dum totus in exspectatione, quantamlibet festinationem reputat tarditatem. Et ideo ista postulat sibi accumulari bonorum operum fructus cum fidei odoramentis, in quibus moram faciente sponso interim requiescat. Loquor vobis experimentum meum quod expertus sum. Si quando sane comperi profecisse aliquos vestrum ex meis monitis, tunc non me piguit, fateor, curam praetulisse sermonis proprio otio et quieti. (1026C) Cum enim, verbi gratia post sermonem iracundus quispiam reperitur mutatus in mitem, superbus in humilem, pusillanimis in fortem: porro mitis, humilis, fortis in sua quisque gratia excrevisse, et se ipso melior factus esse agnoscitur: sed et qui forte tepuerant et languebant circa spirituale studium torpentes et dormitantes, ad ignitum eloquium Domini referbuisse et evigilasse videntur; et qui deserto fonte sapientiae, foderant sibi propriae voluntatis cisternas non valentes aquas continere, proptereaque ad omne iniunctum gravati corde arido murmurabant, nullum in se habentes devotionis humorem: hi, inquam, cum de rore verbi, et pluvia voluntaria, quam segregavit. (1026D) Deus haereditati suae, refloruisse probantur in opera obedientiae, facti in omnibus voluntarii et devoti; non est, dico vobis, unde subeat mentem, quasi pro intermisso studio iucundae contemplationis, tristitia, cum talibus fuero circumdatus floribus atque fructibus pietatis. Patienter avellor ab infecundae Rachelis amplexibus, ut de Lia mihi exuberent fructus profectuum vestrorum. Minime prorsus pigebit me intermissae quietis [alias, interturbatae quietis] pro cura sermonis, cum videro in vobis germinare semen meum, atque ex eo augeri incrementa frugum iustitiae vestrae. Charitas enim quae non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5) , id mihi iamdudum facile persuasit, nil scilicet desiderabilium meorum vestris praeferre utilitatibus. Orare, legere, scribere, meditari, et si quae sunt alia spiritualis studii lucra haec arbitratus sum propter vos detrimenta. (1027A)
4. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Hoc itaque locuta est sponsa adolescentulis in sponsi absentia, monens eas in fide proficere et operibus bonis donec veniat, sentiens in eo fore et beneplacitum sponsi, et filiarum salutem, et suam ipsius consolationem. Scio me hunc locum in libro De dilectione Dei plenius explicuisse, et sub alio intellectu: potiorine an deteriori lector iudicet si cui utrumque videre placuerit. Non sane a prudente de diversitate sensuum iudicabor, dummodo veritas utrobique nobis patrocinetur; et charitas, cui Scripturas servire oportet, eo aedificet plures, quo plures ex eis in opus suum veros eruerit intellectus. Cum enim hoc displiceat in sensibus Scripturarum, quod in usibus rerum assidue experimur? (1027B) In quantos, verbi causa, sola aqua nostrorum assumitur corporum usus? Ita unus quilibet divinus sermo non erit ab re, si diversos pariat intellectus, diversis animarum necessitatibus et usibus accommodandos.
5. Sequitur: Laeva eius sub capite meo, et dextera eius amplexabitur me. Et insuper hoc quoque in praefato opusculo memini uberius disputatum; sed signemus sermonis ordinem. Liquet denuo adesse sponsum, credo, ut sua praesentia languentem erigat. Quomodo enim non in praesentia eius convalesceret, quam absentia consternarat? Ergo non sustinet dilectae molestiam: adest, neque enim moram facere potest tantis desideriis evocatus. (1027C) Et quia illam compererat, donec absens fuit, fidelem ad opera, et sollicitam ad lucra, in eo nimirum, quod flores sibi et fructus praeceperat adunari; etiam cum propensiori hac vice remuneratione gratiae est reversus. Denique uno brachiorum suorum sustentat caput iacentis, alterum ad amplexandum parans, ut sinu foveat. Felix anima quae in Christi recumbit pectore, et inter Verbi brachia requiescit. Laeva eius sub capite meo, et dextera eius amplexabitur me. Non ait: Amplexatur; sed, amplexabitur me, ut noveris priori gratiae adeo non ingratam, ut secundam gratiarum actione praevenerit.
6. Disce in referendo gratiam non esse tardus aut segnis, disce ad singula dona gratias agere. (1027D) Diligenter, inquit, considera quae tibi apponuntur (Prov. XXIII, 1) , ut nulla videlicet Dei dona debita gratiarum actione frustrentur; non grandia, non mediocria, non pusilla. Denique iubemur colligere fragmenta ne pereant (Ioan. VI, 12) ; id est, nec minima beneficia oblivisci. Nunquid non perit quod donatur ingrato. Ingratitudo inimica est animae, exinanitio meritorum, virtutum dispersio, beneficiorum perditio. Ingratitudo ventus urens, siccans sibi fontem pietatis, rorem misericordiae, fluenta gratiae. Propter hoc denique sponsa mox ut gratiam de laeva sensit, gratias egit, non exspectans plenitudinem quae in dextera est. Neque enim ubi memorata est laevam iam esse sub capite suo, etiam secuta est a dextera se similiter amplexatam; sed, amplexabitur me, inquit. (1028A)
7. Caeterum quid putamus Verbo sponso laevam esse, sive dexteram? Num id quod dicitur hominis verbum istiusmodi corporeas partes habet in se divisas, et lineamenta distincta, ac distinguentia inter sinistram et dexteram? Quanto magis is, qui Dei et Deus est, sermo varietatem prorsus aliquam non admittit, sed est qui est (Exod. III, 14) , in sua nimirum natura tam simplex ut non habeat partes, tam unus ut non habeat numeros. Est enim Dei sapientia, de qua scriptum est: Et sapientiae eius non est numerus (Psal. CXLVI, 5) . At si quod invariabile est, id incomprehensibile, ac per hoc etiam ineffabile esse necesse est; ubi, quaeso, invenias verba, quibus illam maiestatem vel digne assignes, vel proprie proloquaris, vel competenter definias? (1028B) Tamen utcunque loquamur, quod utcunque de ea Spiritu sancto revelante sentimus. Docemur auctoritate Patrum, et consuetudine Scripturarum congruentes de rebus notis licere similitudines usurpare; sed et verba non nova invenire, sed nota mutuari [alias, transferre], quibus digne et competenter eaedem similitudines vestiantur. Alioquin ridicule ignota per ignota docere conaberis.
8. Ergo quia per dextrum et sinistrum adversa solent atque prospera designari: videtur mihi hoc loco intelligi posse laevam quidem Verbi, comminationem supplicii; dextram vero regni promissionem. (1028C) Est autem cum mens nostra formidine poenae serviliter premitur: et tunc nequaquam sub capite, sed super caput laeva esse dicenda est; nec potest sic affecta anima omnino dicere, quia laeva eius sub capite meo. (1028D) At vero si proficiens ex hoc spiritu servitutis transierit in quemdam spontanei obsequii digniorem affectum, quatenus videlicet praemiis potius provocetur quam arctetur suppliciis, magis autem si amore boni ipsius agatur; tunc indubitanter dicere poterit, quia laeva eius sub capite meo: quippe qui illum servilem metum, qui in sinistra est, meliori atque excellentiori habitudine animi superarit, et dignis desideriis etiam ipsi appropiaverit dexterae, in qua sunt omnes promissiones, dicente Propheta ad Dominum: Delectationes in dextera tua usque in finem (Psal. XV, 11) . Unde et certa spe concepta cum fiducia loquitur: Et dextera eius amplexabitur me.
9. Tu iam mecum videris, an ita affectae et assecutae hunc tantae suavitatis locum, illud quoque conveniat de psalmo usurpare, ut dicat etiam ipsa: In pace in idipsum dormiam, et requiescam; praesertim cum suppetat causa quae sequitur: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me (Psal. IV, 9, 10) . Quod equidem tale est. Donec quis premitur a spiritu servitutis, parumque habet de spe, de timore plurimum; non est ei pax neque requies, fluctuante nimirum conscientia inter spem et timorem, maximeque quod a superexcellente timore abundantius crucietur: nam timor poenam habet. (1029A) Et ideo non est illi dicere: In pace in idipsum dormiam et requiescam, quando necdum se singulariter in spe constitutum dicere potest. Caeterum si paulatim per incrementum gratiae coeperit deficere timor, et proficere spes; cum demum ad hoc ventum fuerit ut totis viribus exsurgens charitas in adiutorium spei foras mittat timorem: nonne eiusmodi anima singulariter in spe constituta videbitur, ac proinde etiam in pace in idipsum dormire iam et requiescere?
10. Si dormiatis, inquit, inter medios cleros, pennae columbae deargentatae (Psal. LXVII, 14) . Quod propterea dictum puto, quoniam est locus inter timorem et securitatem, tanquam inter laevam et dexteram, media videlicet spes, in qua mens et conscientia, molli nimirum supposito charitatis stratu, suavissime requiescit. (1029B) Et forte in consequentibus huius ipsius cantici hic locus fuerit designatus, ubi in descriptione ferculi Salomonis inter caetera habes: Media charitate constravit propter filias Ierusalem (Cant. III, 10) . Nam qui se singulariter in spe constitutum sentit, non iam in timore servit, sed requiescit in charitate. Denique requiescit et dormit sponsa, pro qua dicitur: Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. (1029C) Magna et stupenda dignatio, quod quiescere facit animam contemplantem in sinu suo, insuper et custodit ab infestantibus curis, protegitque ab inquietudinibus actionum, et molestiis negotiorum; nec patitur omnino suscitari, nisi ad ipsius utique voluntatem. At istud non in angustiis finiendi iam sermonis adoriendum est, magis autem hinc alius inchoetur, quatenus locus delectabilis debita in tractando diligentia non fraudetur. Non quod vel tunc sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, praesertim in tam digna, tamque excellente et omnino supereminente materia; sed sufficientia nostra ex Deo est, sponso Ecclesiae Iesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.