Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 52

Checked
E Wikisource

(PL 183 1029C) SERMO LII. De excessu, qui contemplatio dicitur, in qua sponsus facit quiescere animam sanctam, pro eius quiete zelans.

(1029D) 1. Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreos cervosque camporum, ut non excitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit (Cant. II, 7) . Prohibentur adolescentulae: has enim filias Ierusalem dicit, quia, etsi delicatae et molles, et quasi femineis adhuc affectibus et actibus infirmae, sponsae tamen inhaerent spe proficiendi et proficiscendi Ierusalem: prohibentur ergo ab infestatione sponsae dormientis, ne scilicet praeter voluntatem ipsius ullatenus eam excitare praesumant. Propterea enim dulcissimus sponsus laevam suam capiti eius supposuit, secundum ea quae praemissa sunt, quatenus in sinu suo eam quiescere faceret et dormire. (1030A) Et nunc sicut subinde Scriptura prosequitur, ipse custos illius dignantissime et benevolentissime vigilat super eam, ne adolescentularum crebris minutisque necessitatibus inquietata evigilare cogatur. Ista est litteralis cohaerentia textus. Sed enim contestatio illa facta per capreas cervosque camporum, nihil omnino secundum litteram consequentiae rationabilis habere videtur; adeo totam sibi eam vindicat intelligentia spiritualis. At quoquo modo illa se habeat, interim bonum est nos hic esse, et intueri paulisper naturae divinae bonitatem, suavitatem, dignationem. Quid namque tu, homo, in humanis unquam affectibus expertus es dulcius, quam modo tibi exprimitur de corde Altissimi? (1030B) Et exprimitur ab illo qui scrutatur alta Dei, et non potest nescire quae in eo sunt, quia Spiritus ipsius est; nec aliud plane loqui, quam quod apud ipsum vidit, quoniam veritatis Spiritus est.

2. Denique nec deest in nostro genere, qui hoc munere felix laetificari meruerit, et sic in semetipso suavissimi arcani huius habuerit experimentum; nisi tamen Scripturae loco, qui prae manibus est, omnino decredimus, ubi manifeste inducitur coelestis sponsus vehementissime zelans pro quiete cuiusdam dilectae suae, sollicitus servare inter brachia propria dormientem, ne qua forte molestia vel inquietudine a somno suavissimo deturbetur. (1030C) Non me capio prae laetitia, quod illa maiestas tam familiari dulcique consortio nostrae se inclinare infirmitati minime dedignatur, et superna Deitas animae exsulantis inire connubia, eique sponsi ardentissimo amore capti exhibere affectum non despicit. Sic, sic in coelo esse non ambigo, ut lego in terra, sentietque pro certo anima quod continet pagina, nisi quod non sufficit ista omnino exprimere, quantum capere illa tunc poterit, sed nec quantum iam potest. Quid, putas, illic accipiet, quae hic tanta familiaritate donatur, ut Dei brachiis amplecti se sentiat, Dei sinu foveri, Dei cura et studio custodiri, ne dormiens forte a quopiam, donec ultro evigilet, excitetur? (1030D)

3. Age iam itaque, dicamus si possumus, quisnam ille sit somnus, quo dilectam suam sponsus obdormire velit, nec patiatur omnino, nisi ad ipsius arbitrium, excitari, ne forte cum legerit quis apud Apostolum: Hora est iam nos de somno surgere (Rom. XIII, 11) , sive apud Prophetam exorari ab ipso Deum, illuminari oculos suos ne unquam obdormiat in morte (Psal. XII, 4) , nominum aequivocatione turbetur, nec inveniat omnino, quid digne de dormitione sponsae quae hoc loco memoratur, sentire possit. Nam ne illud quidem simile est huic, quod de Lazaro ait in Evangelio Dominus: Lazarus amicus noster dormit, eamus et a somno excitemus eum (Ioan. XI, 11) . Hoc enim dicebat de morte corporis eius, cum discipuli de dormitione somni dictum putarent. Non autem is sponsae somnus dormitio corporis, vel placida, quae sensus carnis suaviter sopit ad tempus, vel horrida, quae funditus vitam tollere consuevit. (1031A) Multo magis vero et ab illa alienus existit qua obdormitur morte, cum videlicet in peccato quod est ad mortem, irrevocabiliter perseveratur. Magis autem istiusmodi vitalis vigilque sopor sensum interiorem illuminat, et morte propulsata vitam tribuit sempiternam. Revera enim dormitio est, quae tamen sensum non sopiat, sed abducat. (1031B) Est et mors, quod non dubius dixerim, quoniam Apostolus quosdam in carne adhuc viventes commendando si loquitur: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) .

4. Proinde et ego non absurde sponsae exstasim vocaverim mortem, quae tamen non vita, sed vitae eripiat laqueis, ut possit dicere: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII, 7) . Inter medios namque laqueos in hac vita inceditur, qui utique toties non timentur, quoties sancta aliqua et vehementi cogitatione anima a semetipsa abripitur; si tamen eousque mente secedat et avolet, ut et hunc communem transcendat usum et consuetudinem cogitandi: etenim frustra iacitur rete ante oculos pennatorum (Prov. I, 17) . Quid enim formidetur luxuria, ubi nec vita sentitur? Excedente quippe anima, etsi non vita, certe vitae sensu, necesse est etiam ut nec vitae tentatio sentiatur. (1031C) Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? (Psal. LIV, 7.) Utinam hac morte ego frequenter cadam, ut evadam laqueos mortis, ut non sentiam vitae luxuriantis mortifera blandimenta, ut obstupescam ad sensum libidinis, ad aestum avaritiae, ad iracundiae et impatientiae stimulos, ad angores sollicitudinum, et molestias curarum! Moriatur anima mea morte iustorum, ut nulla illam illaqueet fraus, nulla oblectet iniquitas. Bona mors, quae vitam non aufert, sed transfert in melius, bona, qua non corpus cadit, sed anima sublevatur.

5. Verum haec hominum est. Sed moriatur anima mea morte etiam, si dici potest, angelorum, ut praesentium memoria excedens, rerum se inferiorum corporearumque non modo cupiditatibus, sed et similitudinibus exuat, sitque ei pura cum illis conversatio, cum quibus est puritatis similitudo. Talis, ut opinor, excessus aut tantum, aut maxime contemplatio dicitur. (1031D) Rerum etenim cupiditatibus vivendo non teneri, humanae virtutis est, corporum vero similitudinibus speculando non involvi, angelicae puritatis est. Utrumque tamen divini muneris est, utrumque excedere, utrumque te ipsum [alias, utrumque exuere te ipsum, etc.] transcendere est, sed longe unum, alterum non longe. Beatus qui dicere potest: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (ibid., 8) . Non fuit contentus exire, nisi et longe se faceret, ut posset quiescere. Transilisti carnis oblectamenta, ut minime iam obedias concupiscentiis eius, nec tenearis illecebris: profecisti, separasti te, sed nondum elongasti, nisi et irruentia undique phantasmata corporearum similitudinum transvolare mentis puritate praevaleas. Hucusque noli tibi promittere requiem. Erras, si citra invenire te existimas locum quietis, secretum solitudinis, luminis serenum, habitaculum pacis. (1032A) Sed da mihi qui illuc pervenerit, et incunctanter fateor quiescentem, qui merito dicat: Convertere, anima mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit tibi (Psal. CXIV, 7) . Atque hic vere in solitudine locus et in lumine habitatio, prorsus iuxta prophetam, tabernaculum in umbraculum diei ab aestu, in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia (Isa. IV, 6); de quo et sanctus David: Abscondit me, inquit, in tabernaculo suo in die malorum, protexit me in abscondito tabernaculi sui (Psal. XXVI, 5) .

6. Puta ergo in solitudinem hanc secessisse sponsam, ibique prae amoenitate loci inter amplexus sponsi suaviter obdormisse, id est in spiritu excessisse, quando prohibitae sunt adolescentulae expergefacere illam, quoadusque ipsa voluerit. At istud qualiter? Non enim simpliciter, neque levi, ut assolet, commonitione prohibitae sunt; sed omnino nova et insueta contestatione, per capreas scilicet cervosque camporum. Quo quidem genere ferarum videntur mihi satis congruenter expressae sanctae animae exutae corporibus, simul et qui cum Deo sunt angeli, nimirum propter acumen visus, et saltus celeritatem. Utrumque hoc siquidem utrisque spiritibus convenire cognoscimus: nam facile et petunt summa, et intima penetrant. Quorum quoque in campis designata conversatio evidenter liberos atque expeditos signat in contemplatione discursus. Quid sibi vult ergo adiuratio facta per istos? (1032C) Profecto ne inquietae adolescentulae audeant levi ex causa evocare dilectam a tam reverendo collegio, cui absque dubio toties admiscetur, quoties contemplando excedit. Pulchre itaque horum auctoritate terrentur, a quorum societate constat avelli illam ipsorum importunitate. Attendant adolescentulae quos offendant, pariter cum matrem inquietant; et minime ita materna de charitate confidant, ut non in illum coelestem conventum sine magna necessitate irruere vereantur. Id quippe se agere cogitent, quoties in contemplatione quiescenti plus iusto molestae sunt. Ponitur sane in voluntate ipsius, et vacare sibi, et curae illarum intendere prout oportere iudicaverit, cum vetatur excitari ab illis, quousque ipsa velit. (1032D) Novit sponsus quanta flagret dilectione etiam erga proximos sponsa, et satis propria charitate sollicitari matrem de profectibus filiarum, nec se ullo pacto illis subtracturam seu denegaturam quantum et quoties opus fuerit: proptereaque secure discretioni eius credendam censuit hanc dispensationem. Non enim est talis, quales multos videmus prophetica inustione notatos, qui quod crassum est et forte assumentes, quod debile est proiiciunt (Ezech. XXXIV, 3, 4) . Nunquid medicus valentes requirit, et non potius aegrotantes? Si contingat, facit forsitan ut amicus, sed non ut medicus. Quos docebis, Magister bone, si omnes indoctos repuleris? Quibus, quaeso, adhibebis diligentiam disciplinae, si indisciplinatos vel effugaveris omnes, vel fugeris? (1033A) In quibus, obsecro, tuam probabis patientiam, si solos admiseris mansuetos, inquietos excluseris?

7. Sunt tamen de hic sedentibus, qui utinam praesens capitulum attentius observarent. Cogitarent certe, quanta praepositis reverentia debeatur, quos temere inquietando, coeli quoque civibus se reddunt infestos: et nobis forte plusculum solito parcere demum inciperent, nec tam irreverenter leviterque se iam ingererent cum vacamus. Rara satis mihi ad feriandum a supervenientibus, ut bene norunt, conceditur hora, etiam cum ipsi me in omni patientia sustinebunt. Verum ego scrupulosius moveo istiusmodi querelam, ne quis forte pusillanimis supra vires propriae patientiae dissimulet a necessitatibus suis, dum me inquietare veretur. (1033B) Supersedeo igitur, et ne magis impatientiae exemplum videar dare infirmis. Pusilli Domini sunt credentes in eum; non patior ut ex me scandalum patiantur (Matth. XVIII, 6) . Non utor hac potestate; magis autem ipsi me utantur ut libet: tantum ut salvi fiant. Parcent mihi si non pepercerint, et in eo potius requiescam, si non me inquietare timuerint pro necessitatibus suis. Geram eis morem quoad potuero, et in ipsis serviam Deo meo, quandiu fuero, in charitate non ficta. Non quaeram quae mea sunt; nec quod mihi est utile, sed quod multis, id mihi utile iudicabo. (1033C) Hoc solum deprecor, ut fiat acceptum eis fructuosumque ministerium meum, si forte vel ex hoc inveniam in die mala misericordiam in oculis Patris eorum simul et sponsi Ecclesiae Iesu Christi Domini nostri, qui cum eo est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.