Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 53

Checked
E Wikisource

(PL 183 1033C) SERMO LIII. Per montes et colles significari coelestes spiritus, quos transilit sponsus per suum in terras adventum, seu per mysterium Incarnationis suae.

(1033D) 1. Vox dilecti mei (Cant. II, 8) . Videns sponsa novam adolescentularum verecundiam, et verecundum timorem, quod scilicet de novo coepissent non audere se ingerere sancto otio ipsius, nec sicut heri et nudiustertius molestae fieri quiescenti in contemplatione praesumerent: agnoscit hoc sibi provenisse cura et opera sponsi; et exsultans in spiritu, sive pro illarum profectu, quae a nimia et superflua inquietudine compescuntur; sive pro sua deinceps futura liberiori quiete, sive etiam pro dignatione et favore sponsi, adeo pro hac ipsa eius quiete zelantis, et tanto studio defensantis suavissima otia sua, imo studia ferventissima, ait hoc facere vocem dilecti sui, huius rei gratia factam ad illas. Etenim is qui aliis praeest in sollicitudine, vix unquam, vel raro secure vacat sibi, dum semper timet sui penuriam facere subditis, et non placere Deo, quod communi utilitati propriam praefert quietem et contemplationis dulcedinem. (1034A) Non autem parum gaudii et securitatis accedit interdum suaviter ferianti, cum ex metu quodam et reverentia erga se immissa divinitus cordibus subditorum, intelligit suam Deo placere quietem, qui facit ut illi aequo magis animo suas necessitates sustineant, quam patris spiritualis grata audeant otia temere perturbare. Nam iusta trepidatio parvulorum manifeste signat, audisse eos intus quasi minacem atque increpatoriam illius procul dubio vocem, qui in propheta loquitur: Ego qui loquor iustitiam (Isa. LXIII, 1) . Vox eius, inspiratio eius est, ac iusti timoris incussio.

2. Comperta ergo hac voce, sponsa gaudens et exsultans: Vox, inquit, dilecti mei. Amica est, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Et addit: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Comperta ex auditu vocis dilecti praesentia, incunctanter intendit bene curiosos oculos ad videndum quem audierat. (1034B) Auditus ducit ad visum, quia fides ex auditu (Rom. X, 17) , qua corda mundantur, ut possit videri Deus: sic enim habes: Fide mundans corda (Act. XV, 9) . Videt itaque venientem, quem loquentem audierat, observante etiam hic ordinem illum Spiritu sancto, qui apud Prophetam descriptus est ita: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV, 11) . Et ut certius advertas, non casu, neque fortuito, sed de studio magis et industria, ob illam scilicet rationem quam praemisimus, auditum hoc loco praemissum visui; vide si non hic ordo verborum a sancto quoque Iob observatus invenitur, ubi sic loquitur Deo: Auditu auris audivi te, et nunc oculus meus videt te (Iob XLII, 5) . Sed et ubi Spiritus sanctus super apostolos in die Pentecostes descendisse memoratur, nonne auditus visum praevenisse describitur? (1034C) Ait enim: Factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis; et infra: Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis (Act. II, 2, 3) . Et hic ergo Spiritus sancti adventum primo auditus, dehinc visus percepisse refertur. Sed de hoc satis; quoniam tu quoque, si curas operam dare huiuscemodi inquisitioni, poteris et ipse fortassis in aliis Scripturae locis nonnulla similia reperire.

3. Nunc iam illud consideremus, quod diligentioris eget inquisitionis, et difficiliores habet accessus, ad quod nimirum omnino me egere fateor adiutorio Spiritus sancti, ut ponere in lucem possim, qui sint illi montes seu colles, super quos salientem, et transilientem eos, Ecclesia sponsum laetis spectavit obtutibus, credo cum properaret ad ipsius redemptionem, cuius concupierat decorem. (1034D) Nam id quidem propterea ita et non dubie senserim, quoniam simile quid de Propheta occurrit mihi, evidenter in spiritu praevidente et exprimente Salvatoris adventum: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius (Psal. XVIII, 6, 7) . Cursus et recursus is notissimus est; a quo, et ad quid initus consummatusque, notissimum. Quid igitur? (1035A) pingemus nobis, sive in psalmis ista legentes, sive in praesenti cantico, virum gigantem procerae staturae, absentis cuiuspiam mulierculae amore captum, et, dum properat ad cupitos amplexus, transilientem montes collesque hos, quos videmus mole corporea super plana terrae tanta altitudine eminentes, ut et supra nubes aliqui illorum verticem extulisse cernantur? Verum non decet istiusmodi corporeas phantasias imaginari, praesertim tractantes hoc canticum spirituale: sed nec licet omnino nobis, qui meminimus legisse in Evangelio, quia, spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu oportet adorare (Ioan. IV, 24) .

4. Qui sunt ergo hi spirituales montes et colles, ut postmodum consequenter agnoscamus, sponsus (qui Deus, ac per hoc et spiritus est) quales et cuiusmodi dabat saltus in illis, vel super illos? (1035B) Si illos putamus, in quibus Evangelium refert olim fuisse relictas nonaginta novem oves, cum pius pastor earum venit unam in terris quaerere quae perierat (Matth. XVIII, 12) ; nihilominus adhuc in obscuro res est, et intellectus haeret: dum difficile sit invenire, spirituales illae et supercoelestes beatitudines (nam ipsae sunt sine dubio, quae ibi memoratae sunt oves) quos vel quales alios habeant spirituales similiter montes vel colles ad habitandum, pascendumve in illis. Verumtamen si non in veritate aliqui essent, Veritas hoc non dixisset. Sed neque Propheta longe ante de civitate superna Ierusalem protulisset, quia fundamenta eius sint in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1) , si non vere inibi essent montes sancti. (1035C) Denique quod coelestis habitatio illa vere habeat, non modo spirituales, sed et vivos ac rationales montes collesque, audi Isaiam: Montes et colles cantabunt coram Deo laudes (Isa. LV, 12) .

5. Quinam igitur isti nisi iidem ipsi coeli inhabitatores spiritus, quos Dominica voce oves diximus appellatos, ut ipsi sint montes qui oves? Nisi forte absurdum tibi videatur, aut in montibus montes, aut in ovibus oves pasci. Et iuxta litteram quidem durum sonat; secundum spiritualem autem intelligentiam dulce sapit, si subtiliter advertamus, quomodo utrarumque ovium pastor, Dei scilicet sapientia Christus, unum idemque pabulum veritatis aliter in terris, aliter in coelestibus gregibus suis administret. (1035D) Nam nos quidem mortales homines interim in loco peregrinationis nostrae, in sudore vultus nostri comedere panem nostrum necesse habemus, foris illum in labore et aerumna mendicantes; id est, vel a doctis viris, vel a sacris libris, vel certe per ea quae facta sunt, invisibilia Dei intellecta conspicientes. Angeli autem in omni plenitudine, etsi non a semetipsis, tamen in semetipsis, tanta facilitate quanta et felicitate accipiunt, unde et beate vivunt. Sunt enim omnes docibiles Dei: quod sane electos hominum quandoque assecuturos certa veritate promittitur, et nondum experiri tribuitur felicitate secura. (1036A)

6. Pascuntur proinde in montibus montes, vel oves in ovibus, cum sane supernae illae substantiae spirituales intra semetipsas de Verbo vitae, unde suam beatam perpetuent vitam, affluenter inveniunt, iidem ipsi et montes, et oves: montes, propter plenitudinem vel celsitudinem; oves, propter mansuetudinem. Pleni quippe Deo, celsi meritis, cumulati virtutibus, nihilominus tamen erectos vertices tota et humili obedientia submittunt et inclinant illius longe supereminentis imperio maiestatis, tanquam oves mansuetissimae ad nutum sui pastoris per omnia ambulantes, et sequentes eum quocunque ierit. Et in his, secundum prophetam David, vere montibus sanctis, tanquam prima omnium creata sapientia, fundamenta civitatis Domini ab initio firmiter stabilita consistunt (Psal. LXXXVI, 1) ; quae utique una est in coelo et in terra, licet ex parte peregrinans, et ex parte regnans. (1036B) Et ex his nihilominus, iuxta Isaiam, tanquam quibusdam vitalibus cymbalis bene sonantibus, iugis resonat gratiarum actio, et vox laudis (Isa. LI, 3) , suavi et incessabili voce implentibus, quod ex eodem Propheta paulo ante memoravimus, quia montes et colles cantabunt coram Deo laudes: et item quod ille alius loquens ad Dominum Deum: Beati, ait, qui habitant in domo tua, Domine: in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5).

7. Hi ergo: ut ad id recurramus, unde aliquantulum, sed, ut puto, necessarie digressum est: illi sunt montes atque colles, in quibus Ecclesia vidit coelestem sponsum mira alacritate salientem, cum ad suos properaret amplexus; nec modo salientem, sed et transilientem eos. Vis tibi hos saltus ex litteris prophetarum, apostolorumque demonstrem? (1036C) Non quod nunc omnia, quae de hac re apud illos ab otiosis inveniri queunt, testimonia replicare incipiam (hoc enim longum est, et opus non est); sed ea tantum modo pono, quae breviter et aperte astruere videantur id quod dicitur de sponsi saltibus. Dicit de illo David quia posuit in sole tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo: exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo coelo egressio eius (Psal. XVIII, 6, 7) . En quantum saltum dedit, a summo coelo ad terras. Sane enim non invenio alibi, ubi in sole posuerit tabernaculum suum, id est, in luce et in manifesto suam dignatus sit exhibere praesentiam ipse lucis inaccessibilis habitator, nisi utique in terris. (1036D) Denique: In terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 38) . In terris, inquam, palam, quod est in sole, posuit tabernaculum suum, corpus videlicet, quod de Virginis corpore ad hoc sibi aptare dignatus est, ut in eo in se invisibilis videretur; et sic videret omnis caro salutare Dei, cum in carne venisset.

8. Saliit ergo in montibus, id est in illis supremis spiritibus, cum ad eos usque descendit, sacramentum a saeculis absconditum, et magnum pietatis mysterium eis dignanter aperiens. (1037A) Sed transiliens hos superiores atque eminentiores montes, cherubin scilicet atque seraphin, nec non dominationes, principatus et potestates, virtutesque etiam ad inferiorem usque angelorum ordinem descendere, tanquam ad colles dignatus est. Sed nunquid vel in illis remansit? Transiliit et colles. Non enim, inquit, angelos, sed semen Abrahae apprehendit (Hebr. II, 16) , quod utique angelis inferius est, ut sermo impleretur, quem dixit memoratus Propheta, loquens ita ad Patrem de Filio: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6) . Quanquam hoc sane ad commendationem naturae humanae dictum possit intelligi, quod homo ad imaginem et similitudinem Dei conditus, ac praedictus ratione ad instar utique angeli, modicum tamen distet ab angelo propter corpus de terra. (1037B) Sed audi apostolum Paulum aperte pronuntiantem de eo: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitrabatur esse se aequalem Deo: quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6, 7) ; et rursum: Ubi venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5) . Qui ergo factus ex muliere, factus et sub lege est, procul dubio non solum montes, id est maiores superioresque beatitudines, sed etiam minores angelos descendendo transiliit, qui quidem in comparatione superiorum, merito collium nomine designantur. (1037C) Caeterum qui minor est in regno coelorum, maior est quovis carnem portante super terram, etiamsi sit ille magnus Ioannes Baptista (Luc. VII, 28) . Nam etsi sane Deum hominem fateamur, etiam in homine super omnem principatum et potestatem longe incomparabiliter praeeminere; certum tamen quia etsi praeit maiestate, sed infirmitate succubuit. Ita ergo saliit in montibus, et transiliit colles, cum non solum superioribus, sed et inferioribus spiritibus dignantissime se inferiorem exhibuit. Nec modo illis supernis spiritibus, sed et ipsis qui domos luteas inhabitant, subiectum se exhibuit, transiliens et vincens humilitate etiam hominum humilitatem. Erat denique subditus Mariae et Ioseph, cum esset duodennis, in Nazareth (Luc. II, 51, 42) : et apud Iordanem Ioannis se manibus iam iuvenis inclinavit (Matth. III, 13) . Sed et inclinata est dies, nec adhuc omnino de his montibus descendere libet. (1037D)

9. Caeterum si hac vice voluerimus cuncta horum, prout delectat, explorare amoena, abdita perscrutari; verendum ne aut sermo grata brevitate cureat, aut larga excellensque materies debita diligentia festinatione fraudetur. Pausemus proinde hodie iam, si placet, in montibus istis; quoniam bonum est nos hic esse, ubi a pastore Christo una cum sanctis angelis in loco pascuae collocati, et iucundius pascimur, et uberius. Et nos siquidem oves pascuae eius. (1038A) Ruminemus ergo, tanquam munda animalia boni pastoris, quae hodierno sermone tota aviditate glutivimus; sermone altero residua capituli eiusdem attentius percepturi, largiente sponso Ecclesiae Iesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.