Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 54

E Wikisource

(PL 183 1038A) SERMO LIV. Qualiter iterum per montes significantur angeli et homines, et per colles daemones. Item de triplici timore, quo quisque timere debet, ne gratiam bene operandi a Deo acceptam perdat.

1. Super eodem capitulo, quod hesterno sermone [alias, die] versatum est, dicturus sum et alium intellectum quem hodierno servavi: vos probate, et eligite potiora. Non est opus superiora repetere quae excidisse non arbitror in tam brevi. Si quominus tamen, scripta sunt ut dicta sunt, et excepta stylo, sicut et sermones caeteri, ut facile recuperetur quod forte exciderit. Quapropter accipite alia. (1038B) Ecce venit is, inquit, saliens in montibus, transiliens colles (Cantic. II, 8) . Sponsum loquitur: qui profecto tunc in montibus saliit, cum missus a Patre ad evangelizandum pauperibus, Angelorum fungi non est dedignatus officio, factus magni consilii Angelus, qui Dominus erat. Per se descendit ad terras, qui alios delegare solebat: per se notum fecit Dominus salutare suum, per se in conspectu gentium revelavit iustitiam suam (Psal. XCVII, 2) . Cum itaque omnes, iuxta Pauli sententiam, administratorii spiritus sint, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14) ; qui erat super illos, factus est inter illos tanquam unus ex illis, dissimulans iniuriam, accumulans gratiam. Sed audi ipsum. (1038C) Non veni, inquit, ministrari, sed ministrare, et animam meam dare pro multis (Matth. XX, 28) . Quod quidem caeterorum nemo fecisse inventus est, ut omnes quotquot ministrasse visi sunt, ipse devotis transierit fidelibusque obsequiis. Bonus minister, qui carnem suam in cibum, sanguinem in potum, animam ministravit in pretium. Bonus plane, qui spiritu alacer, charitate fervens, pietate devotus, non solum salit in montibus, sed et transilit colles, id est superat et vincit alacritate ministrandi, utpote quem unxit Deus Deus suus oleo laetitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV, 8) : in quo utique singulariter exsultavit ut gigas ad currendam viam. (1038D) Denique transiliit Gabrielem, et praevenit ad Virginem, eodem archangelo attestante, cum ait: Ave, gratia plena, Dominus tecum (Luc. I, 28) . Quid? Quem modo reliquisti in coelo, nunc [alias, hunc] in utero reperis. Quonam modo? Volavit et praevolavit super pennas ventorum. Victus es, o archangele: transiliit te qui praemisit te.

2. Aut certe saliebat in montibus, cum in angelis olim patribus apparebat: quod utique proprietati litterae magis convenire videtur. Non enim ait, saliens in montes; sed, in montibus, ut ipse in eis videatur salire, qui facit et dat ut saliant; quemadmodum loquitur in prophetis, operatur in iustis, cum illis verba, et istis opera tribuit. (1039A) Adde quod aliqui eorum personam eius gerebant, ita ut loqueretur quisque illorum, non tanquam angelus, sed tanquam Dominus. Verbi gratia, ille angelus qui cum Moyse loquebatur, dicebat, non, Ego Domini, sed, Ego Dominus, atque id frequentius iterabat. Saliebat ergo in montibus, id est in angelis, in quibus et loquebatur, et suam hominibus exhibebat praesentiam. Ad homines enim saliebat, sed in angelis, non in se; non in sua natura, sed in subiecta creatura. Qui enim salit, de loco ad locum vadit: quod non cadit in Deum. Ergo in montibus, id est in angelis, saliebat, qui in se non poterat; et saliebat usque ad colles, id est patriarchas et prophetas, caeterosque spirituales viros de terra. (1039B) Sed transiliebat et colles, cum non solum magnis et spiritualibus viris, sed et aliquibus de populo, etiam et nonnullis mulieribus aeque in angelis loqui et apparere dignatus est. Vel colles dicit aerias potestates, quae inter montes quidem minime iam numerantur, pro eo quod a virtutum celsitudine defluxerunt per superbiam; nec tamen usque ad humilia vallium, sive ad valles humilium per poenitentiam detumescunt. De his arbitror illud dictum in psalmis: Montes, sicut cera, fluxerunt a facie Domini (Psal. XCVI, 5) . Hos itaque tumentes ac steriles colles, tanquam medios positos inter montes perfectorum et valles poenitentium, procul dubio transiliit, qui in montibus salit; hisque praeteritis et despectis descendit ad valles, ut valles abundent frumento. (1039C) Porro illi e regione aeterna ariditate ac sterilitate damnantur, sicut habes prophetae super illos imprecationem: Nec ros, inquit, nec pluvia descendant super vos. Atque ut noveris quod ad angelos qui praevaricati sunt sub figura montium Gelboe ista loquatur, Ubi, inquit, ceciderunt vulnerati multi (II Reg. I, 21) . Quam multi in his maledictis montibus de exercitu Israel ceciderunt a principio, et quotidie cadunt! (1039D) De quibus et habes in eodem propheta, cum dicit Domino: Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt (Psal. LXXXVII, 6) .

3. Non est ergo mirum, si steriles et infructuosi permanent isti, non montes coelici, sed aerii colles, super quos nec ros, nec pluvia descendit; quippe auctore gratiae et benedictionum largitore transiliente eos, et descendente ad valles, ut coelesti imbre perfundat humiles qui sunt super terram, et fructum afferant in patientia, fructum tricesimum, sexagesimum, et centesimum (Matth. XIII, 8, 23; Luc. VIII, 15) . Denique visitavit terram, et inebriavit eam: multiplicavit locupletare eam (Psal. LXIV, 10) . Terram visitavit, non aerem quia misericordia Domini plena est terra (Psal. XXXII, 5) . Denique, Operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII, 12) ; nunquid et in medio aeris? (1040A) Hoc adversum Origenem, qui in aere Dominum gloriae denuo pro daemonibus impudenti crucifigit mendacio, cum huius conscius mysterii Paulus affirmet, quod resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).

4. Verum non solum visitavit terram, qui aerem transilivit, sed etiam coelum, dicente Scriptura: Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6) . Usque ad nubes enim coelum est quod inhabitant sancti angeli, quos non transiliit Sponsus, sed salit in eis, ita ut imprimat ipsis duo quaedam vestigia pedum suorum, misericordiam et veritatem: de quibus Domini vestigiis memini me in superioribus sermonibus plenius disputasse (serm. 6) . A nubibus vero et infra daemonum habitatio est in aere isto infimo et caliginoso; in quibus non salit sponsus, sed transilit illos et praeterit nec ullum in se retinent Dei transeuntis vestigium. Nam quomodo in diabolo veritas est, de quo in Evangeliis Veritatis sententia exstat, quod in veritate non stetit, sed mendax exstitit ab initio? (1040B) Sed nec misericordem quis dixerit eum, qui nihilominus ab initio homicida fuisse eadem ipsa Evangelii veritate convincitur (Ioan. VIII, 44) . Porro autem qualis paterfamilias, tales et domestici eius. (1040C) Pulchre proinde de Sponso Ecclesia psallens, quod in altis habitet, et humilia respiciat in coelo et in terra (Psal. CXII, 5, 6) , nullam omnino mentionem facit de his qui in aere versantur spiritibus superbis, quoniam Deus superbis resistit, et humilibus dat gratiam (Iac. IV, 6) .

5. Videt ergo illum salientem in montibus et transilientem colles, iuxta imprecationem David dicentis: Omnes montes qui in circuitu eius sunt, id est in circuitu Gelboe, visitet Dominus; a Gelboe autem transeat (II Reg. I, 21) . Diabolo nempe, qui per Gelboe designatur, hinc inde sunt montes quos visitat Dominus; supra angeli, infra homines. In poenam siquidem suam locum in aere isto, medium inter coelum et terram, de coelo cadens sortitus est, ut videat et invideat, ipsaque invidia torqueatur, Scriptura dicente: Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet, et tabescet (Psal. CXI, 10) . Quam miser, cum suspicit coelos, in quibus innumeros montes intuetur divina claritate fulgentes, divinis laudibus resultantes, sublimes in gloria, abundantes in gratia! (1040D) Quam miserior, cum respicit terram, montes nihilominus quam plurimos de populo acquisitionis habentem, fide solidos, spe excelsos, charitate spatiosos, cultos virtutibus, bonorum operum fructibus refertos, de rore coeli tanquam de saltu sponsi quotidianam capientes benedictionem! Cum quanto putamus dolore et rancore aspiciat ille cupidissimus gloriae istos in circuitu suo tam gloriosos montes, cum se et suos e regione incultos, tenebrosos, bonis omnibus infecundos despiciat, ita ut se sentiat esse opprobrium hominum et angelorum, qui omnibus exprobrabat, secundum illud in Psalmis: Draco iste quem formasti ad illudendum ei? (Psal. CIII, 26.)

6. Atque hoc, quia ob ipsorum superbiam transilit eos Sponsus, saliens in montes qui in circuitu eius sunt, tanquam fons ascendens de medio paradisi, irrigans universa, et implens omne animal benedictione. (1041A) Beati qui torrente voluptatis huius potati interdum vel raro promerentur in quibus etsi non continue fluit, saltem per horas salit aqua sapientiae et fons vitae, ut fiat in ipsis quoque fons aquae salientis in vitam aeternam. Et quidem huius fluminis impetus laetificat civitatem Dei, sane perenniter et affluenter. In nostros autem montes qui in terra sunt, utinam interdum facta quasi inundatione saltus dare aliquos non despiciat, quibus sufficienter irrigati, nobis quoque, qui valles sumus, stillare vel raras guttulas possint, ne omnino aridi et steriles remaneamus! (1041B) Miseria, et egestas, et omnino fames valida in regione illa, quae nullis unquam istiusmodi vel saltibus, vel instillationibus humectatur, praeterfluente et transiliente illam fonte sapientiae: Et quia non habuerunt, inquit, sapientiam, perierunt propter suam insipientiam (Baruch III, 28) .

7. Ecce venit is saliens in montibus, transiliens colles. Ad hoc salit ut transiliat, qui non vult ad omnes pertingere; neque enim in omnibus beneplacitum est Deo. Fratres, si, iuxta sapientiam Pauli, scripta sunt, ista ad correptionem nostram (I Cor. X, 11) , observemus Sponsi discretos et circumspectos saltus, quemadmodum videlicet tam apud Angelos quam apud nos, et in humiles saliat, et superbos transiliat: siquidem excelsus Dominus et humilia respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6) . Haec, inquam, attendamus, quo cauti simus Sponsi nos salutiferis saltibus praeparare, ne veluti a montibus Gelboe forte transeat et a nobis, si indignos nos sua visitatione conspexerit. Quid superbis, terra et cinis? (1041C) Et de Angelis transilit Dominus, exsecrans eorum superbiam. Ergo repudiatio Angelorum fiat emendatio hominum: scripta est enim ad ipsorum correptionem. Cooperetur mihi in bonum etiam diaboli malum, et lavem manus meas in sanguine peccatoris. Qualiter, inquis? Audi. Superbo certe diabolo horrenda et formidolosa maledictio intorquetur, propheta David in spiritu dicente de illo sub typo Gelboe, ut supra memoratum est: Montes, inquit, qui in circuitu eius sunt, visitet Dominus, a Gelboe autem transeat. (1041D)

8. Sane ego hoc legens, referensque oculos in me, et intuens diligenter, invenio me peste ipsa infectum, quam in angelo Dominus in tantum exhorruit, quatenus propterea declinaret ab eo, cum omnes in circuitu eius montes, sive de Angelis, sive de hominibus, visitationis suae gratia dignaretur; et pavens tremensque aio ad memetipsum: Si sic actum est cum angelo, quid de me fiet terra et cinere? Ille in coelo intumuit, ego in sterquilinio. Quis non tolerabiliorem in divite superbiam, quam in paupere ducat? Vae mihi! si tam dure in potente illo animadversum est pro eo quod elevatum est cor illius, nec ei profuit quod cognata potentibus superbia esse cognoscitur; quid de me exigendum et misero, et superbo? Denique iam luo poenas, iam acerbissime vapulo. Non sine causa sane ab heri et nudiustertius invasit me languor iste animi, et mentis hebetudo, insolita quaedam inertia spiritus. Currebam bene: sed ecce lapis offensionis in via; impegi, et corrui. (1042A) Superbia inventa est in me, et Dominus declinavit in ira a servo suo. Hinc ista sterilitas animae meae, et devotionis inopia quam patior. Quomodo ita exaruit cor meum, coagulatum est sicut lac, factum est sicut terra sine aqua? Nec compungi ad lacrymas queo; tanta est duritia cordis. Non sapit psalmus, non legere libet, non orare delectat, meditationes solitas non invenio. Ubi illa inebriatio spiritus? ubi mentis serenitas, et pax, et gaudium in Spiritu sancto? Ideo ad opus manuum piger, ad vigilias somnolentus, ad iram praeceps, ad odium pertinax, linguae et gulae indulgentior, segnior obtusiorque ad praedicationem. Heu! omnes montes in circuitu meo visitat Dominus, ad me autem non appropinquat. Num collis non sum ex his quos transilit sponsus? (1042B) Nam alium quidem intueor singularis abstinentiae, alium vero patientiae admirandae, alium autem summae humilitatis et mansuetudinis, alium multae misericordiae et pietatis; illum in contemplatione frequenter excedere, hunc pulsare et penetrare coelos orationum instantia, aliosque in aliis praeeminere virtutibus. Hos, inquam, considero omnes ferventes, omnes devotos, omnes in Christo unanimes, omnes donis coelestibus et gratia affluentes, tanquam spirituales revera montes qui a Domino visitantur, et sponsum in se salientem frequenter recipiunt. Ego autem, qui horum in me invenio nihil, quid me aliud putem quam unum de montibus Gelboe, quem praeterit in ira et indignatione sua ille caeterorum omnium benignissimus visitator? (1042C)

9. Filioli, haec cogitatio tollit extollentiam oculorum, conciliat gratiam, sponsi saltibus praeparat. Haec ego in me transfiguravi propter vos, ut et vos ita faciatis. Imitatores mei estote. Quod non de exercitio dico modo virtutum, aut morum disciplina, aut gloria sanctitatis (nec enim de huiusmodi quidquam mihi temere arrogaverim imitatione dignum); sed volo vos non parcere vobis, sed accusare vosmetipsos, quoties forte in vobis, vel ad modicum tepere gratiam, virtutem languescere deprehenditis, sicut et ego pro huiusmodi memetipsum accuso. Hoc facere hominis est, qui curiosus circumspector est sui, et scrutator viarum suarum ac studiorum, atque in omnibus semper suspectum habet arrogantiae vitium ne subrepat. (1042D) In veritate didici, nil aeque efficax esse ad gratiam promerendam, retinendam, recuperandam, quam si omni tempore coram Deo inveniaris non altum sapere, sed timere. Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14) . Time ergo cum arriserit gratia, time cum abierit, time cum denuo revertetur; et hoc est semper pavidum esse. Succedant vicissim sibi in animo tres isti timores, secundum quod gratia vel adesse dignatur, vel offensa recedere, seu iterum redire placata sentietur. (1043A) Cum adest, time ne non digne opereris ex ea: nam hoc monet Apostolus: Videte, inquiens, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (II Cor. VI, 1) ; et ad discipulum: Noli, inquit, negligere gratiam quae in te est (I Tim. IV, 14) ; et de semetipso dicebat: Quia gratia Dei in me vacua non fuit (I Cor. XV, 10) . Sciebat homo, consilium Dei habens, redundare in contemptum donantis donum negligere, nec expendere ad quod donatum est; idque intolerabilem esse superbiam iudicabat: et propterea studiosissime hoc malum et ipse cavebat, docebatque cavendum. Sed rursum latet fovea hic, quae nolo vos lateat, de qua is ipse superbiae spiritus tanto periculosius, quanto occultius, sicut habetis in psalmo, insidiatur quasi leo in spelunca sua (Psal. X, 9) . Nam si impedire non praevalet actionem, tentat intentionem, suggerens et suadens, quatenus effectum gratiae arroges tibi. Quod quidem superbiae genus longe illo priore intolerabilius esse non ambigas. (1043B) Quid enim odiosius illa voce, qua quidam dixerunt: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit haec omnia? (Deut. XXXII, 27.)

10. Si ergo timendum manente gratia; quid, si recesserit? num multo magis tunc timendum? Plane multo magis; quia ubi deficit tibi gratia, deficis tu. Audi etenim quid dator gratiae dicat. Sine me, ait, nihil potestis facere (Ioan. XV, 5) . Time ergo subtracta gratia, tanquam mox casurus; time et contremisce, Deo tibi, ut sentis, irato; time, quia reliquit te custodia tua. Nec dubites in causa esse superbiam, etiamsi non appareat, etiamsi nihil tibi conscius sis. Quod enim tu nescis, scit Deus; et qui te iudicat, ipse est. (1043C) Sed nec qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat (II Cor. X, 18) . Nunquid commendat te Deus, cum gratia privat? Aut nunquid qui humilibus dat gratiam (Iac. IV, 6) , humili auferet datam? Ergo argumentum superbiae privatio est gratiae. Quanquam tamen interdum subtrahitur gratia, sive retrahitur, non pro superbia quae iam est, sed quae futura est, nisi subtrahatur. Habes huius rei evidens documentum de Apostolo, qui stimulos carnis suae sustinebat invitus, non quia extolleretur, sed ne extolleretur (II Cor. XII, 7) . Sed sive iam existens, sive nondum, superbia tamen semper causa erit subtractae gratiae.

11. Iam si gratia repropitiata redierit, multo amplius tunc timendum, ne forte contingat recidivum pati, iuxta illud de Evangelio. (1043D) Ecce sanus factus es, vade et amplius iam noli peccare, ne aliquid deterius tibi contingat (Ioan. V, 14) . Audis recidere quam incidere esse deterius. Proinde invalescente periculo, invalescat et metus. Beatus es, si cor tuum triplici isto timore repleveris, ut timeas quidem pro accepta gratia, amplius pro amissa, longe plus pro recuperata. Hoc fac, et eris hydria in Christi convivio, impleta usque ad summum, continens ni mirum metretas, non binas tantum, sed et ternas, ut Christi merearis benedictionem, quae aquas tuas convertat in vinum laetitiae, et perfecta charitas foras mittat timorem (I Ioan. IV, 18) .

12. Quod dico, tale est. Aqua timor est, quoniam ab aestu refrigerat desideriorum carnalium. (1044A) Initium, inquit, sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10) ; et habes: Aqua sapientiae salutaris potavit illum (Eccli. XV, 3) . Si timor sapientia, et sapientia aqua; timor aqua est; denique: Timor Domini, inquit, fons vitae (Prov. XIV, 7) . Porro hydria mens tua. Capientes, inquit, singulae metretas binas vel ternas. Tres metretae, timores tres. Et impleverunt eas, inquit, usque ad summum (Ioan. II, 6, 7) . Non unus timor, non duo quoque, sed toti tres simul replent usque ad summum. Omni tempore time Deum, et ex omni corde tuo, et implesti hydriam tuam usque ad summum. Amat Deus integrum munus, affectum plenum, perfectum sacrificium. Cura proinde nuptiis coelestibus plenam inferre hydriam, ut de te quoque dicatur: Quia replevit eum spiritu timoris Domini (Isai. XI, 3) . Qui sic timet, nihil negligit. (1044B) Unde namque negligentia intret in plenitudinem? Alioquin quod capere adhuc aliquid potest, plenum non est. Eadem sane ratione non potest simul et sic timere, et altum sapere. Non est enim quo admittas superbiam, repletus timore Domini. Et sic de caeteris vitiis sentiendum, quia necesse est omnia plenitudine timoris excludi. Tunc demum si plene, si perfecte timueris, dabit charitas saporem aquis tuis ad Domini benedictionem. Sine charitate enim timor poenam habet. Et quidem charitas vinum, quod laetificat cor hominis (Psal. CIII, 15) . Perfecta autem charitas foras mittit timorem, ut ubi aqua fuerat, vinum esse incipiat ad laudem et gloriam sponsi Ecclesiae Iesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen