Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 58

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

(PL 183 1055C) SERMO LVIII. Quomodo sponsus hortatur sponsam, id est viros perfectos, ad regimen imperfectorum. Item de putatione vitiorum in eis facienda, ut virtutes succrescant.

(1055D) 1. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni (Cant. II, 10) . Quis hoc dicit? Absque dubio sponsus. Et nonne ipse est, qui paulo ante suscitari dilectam tantopere prohibebat? Quo pacto ergo nunc non solum ut surgat, sed ut et acceleret iubet? Venit in mentem simile quid ex Evangelio. (1056A) Ea quippe nocte qua Dominus tradebatur, cum fatigatos productioribus vigiliis discipulos qui secum erant, dormire demum ac requiescere praecepisset, in ipsa hora: Surgite, eamus, inquit, ecce appropinquavit qui me tradet (Matth. XXVI, 46) . Nunc quoque similiter uno pene momento et prohibet suscitari sponsam, et suscitat: Surge, inquiens, et veni. Quid sibi itaque vult tam subita haec mutatio voluntatis sive consilii? Putamusne levitate usum sponsum, et aliquid voluisse prius, quod mox noluerit? Minime. Sed agnoscite eas quas vobis supra, si meministis, commendavi, et non semel, vicissitudines utique sanctae quietis, ac necessariae actionis; et quia non sit in hac vita copia contemplandi, nec diuturnitas otii, ubi officii et operis cogentior urget instantiorque utilitas. (1056B) More igitur suo sponsus, ubi dilectam paululum in sinu proprio quievisse persentit, ad ea denuo quae utiliora visa sunt, trahere non cunctatur. Non tamen quasi invitam: nec enim quod fieri vetuit, faceret ullatenus ipse; sed trahi sane a sponso sponsae, est ab ipso accipere desiderium quo trahatur, desiderium bonorum operum, desiderium fructificandi sponso; quippe cui vivere sponsus est, et mori lucrum.

2. Et est desiderium vehemens, quod eam non tantum surgere, sed et surgere festinanter sollicitat: sic quippe habes: Surge, propera, et veni. Nec parum confortat quod audit, veni, et non: Vade: per hoc se intelligens non tam mitti quam duci, et secum pariter sponsum esse venturum. (1056C) Quid enim difficile sibi illo comite reputet? Pone me, inquit, iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me (Iob XVII, 3) ; item: Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII, 4) . Non itaque suscitatur praeterquam velit, quando fit prius ut velit: quod non est aliud, nisi sancti quaestus immissa aviditas. Animatur etiam ad opus iniunctum, et de temporis opportunitate redditur alacrior. Tempus faciendi, inquit, o sponsa, quia hiems transiit, quando operari nemo poterat. (1056D) Imber quoque, qui inundatione facta operiebat terram, culturas impediebat, et vel sata necabat, vel seri vetabat; is, inquam, imber excurrit, abiit et recessit; flores apparuerunt in terra nostra vernalem profecto temperiem adesse signantes, operandi commoditatem, frugum vicinitatem ac fructuum. Deinde subdit, ubi et quid primum operari oporteat: Tempus, inquiens, putationis advenit (Cant. II, 11, 12) . Ad vineas ergo excolendas ducitur: quae ut possint uberioribus fructibus respondere colonis, ante omnia necesse est sarmenta sterilia proiici, succidi noxia, putari superflua. Haec iuxta litteram.

3. Nunc iam videamus, quid istiusmodi quasi historico schemate spiritualiter nobis innuatur intelligendum. Et vineas quidem animas esse vel Ecclesias, simulque huius rei rationem quaenam sit, dixi vobis iam, et audistis, nec opus habetis iterato audire. (1057A) Ad has itaque revisendas, corrigendas, intruendas, salvandas, anima perfectior invitatur, quae tamen id ministerii sortita sit, non sua ambitione, sed vocata a Deo tanquam Aaron. Porro invitatio ipsa quid est, nisi intima quaedam stimulatio charitatis pie nos sollicitantis aemulari fraternam salutem, aemulari decorem domus Domini, incrementa lucrorum eius, incrementa frugum iustitiae eius, laudem et gloriam nominis eius? Istiusmodi itaque circa Deum religiosis affectibus quoties is qui animas regere, aut studio praedicationis ex officio intendere habet, hominem suum interiorem senserit permoveri; toties pro certo sponsum adesse intelligat, toties se ab illo ad vineas invitari. Ad quid, nisi ut evellat et destruat, et aedificet et plantet? (1057B)

4. Verum quoniam operi huic, sicut et omni rei sub coelo, non omne tempus suppetit et aptum est, addit is qui invitat, tempus putationis advenisse. Adesse hoc noverat qui dicebat: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis; nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum (II Cor. VI, 2, 3) . Vitiosa sine dubio atque superflua, et omne denique quod offendiculum dare, et impedire fructum salutis possit, putare iam et resecare monebat, sciens quia tempus putationis advenerit. (1057C) Ideo et aiebat fideli cuidam cultori vinearum: Argue, increpa, obsecra (II Tim. IV, 2); in primo et secundo horum putationem vel exstirpationem, in ultimo plantationem indicens. Et haec quidem sponsus per os Pauli de tempore operandi. Sed audi quid per proprium os de temporum consideratione, sub alio quidem rerum schemate et nomine, cum nova sponsa sit locutus. Nonne vos dicitis, inquit, quia quatuor menses sunt, et messis venit? (1057D) Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem (Ioan. IV, 35) ; item: Messis quidem multa, operarii pauci: rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Matth. IV, 37-38) . Sicut igitur ibi metendi animarum segetes tempus adesse monstrabat, ita et hic vineas aeque intelligibiles, id est animas vel Ecclesias, tempus putandi advenisse denuntiat; id forsitan inter utrasque res volens vocabulorum diversitate distingui, ut messes plebes, vineas congregationes sanctorum cohabitantium intelligamus.

5. Porro hiemale tempus, quod praeteriisse significat, illud mihi designare videtur, cum Dominus Iesus iam non palam ambularet apud Iudaeos, eo quod conspirassent adversus eum, volentes eum interficere. Unde et dicebat ad quosdam: Tempus meum nondum advenit; tempus autem vestrum semper est paratum; et rursum: Ascendite vos ad diem festum hunc, ego non ascendam (Ioan. VII, 1-10) . Ascendit tamen postea et ipse, non palam, sed quasi in occulto. (1058A) Extunc ergo et deinceps usque ad adventum Spiritus sancti, quo recaluerunt torpentia fidelium corda, tanquam igne, quam Dominus ad hoc ipsum misit in terram (Luc XII, 49) , hiems fuit. Tunc negaveris hiemem tunc fuisse, cum Petrus sederet ad prunas, non minus gelido corde, quam corpore? Denique: Erat frigus, inquit (Ioan. XVIII, 18) . Magnum revera frigus cor negantis constrinxerat. Nec mirum tamen, cum ignis ab eo ablatus esset. Nam paulo ante non parvo ferebat zelo, quippe adhuc igni proximus, qui evaginato gladio, ne ignem perderet, servi auriculam amputavit. Sed non erat tempus putationis: et ideo audit: Converte gladium tuum in locum suum. (1058B) Erat enim hora et potestas tenebrarum: et quisque tunc discipulorum levaret gladium vel ferri, vel verbi, aut ferro truncandus erat, et neminem lucraretur, nec quidpiam fructus afferret; aut certe timoris gladio ad negandum cogendus; et sic magis ipse periret, iuxta verbum Domini quod subiunxit mox, ita dicens: Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit (Matth. XXVI, 51, 52) . Quis nempe caeterorum ante pavendam mortis imaginem impavidus staret, trepidante et cedente principe ipso, et qui voce confortatoria sui imperatoris fuerat praemunitus, et praemonitus alios confortare? (Luc. XXII, 32.)

6. Caeterum nec is, nec illi sibi adhuc induerant virtutem ex alto; et ob hoc tutum non erat eis exire in vineas, exerere linguae sarculum, et gladio Spiritus putare vites, purgare palmites, ut fructum plus afferrent. (1058C) Denique ipse Dominus tacebat in passione, et in multis interogatus non respondebat (Matth. XXVII, 12) , factus, iuxta Prophetam, sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones (Psal. XXXVII, 15) . Dicebat autem: Si vobis dixero, non credetis mihi; si autem et interrogavero, non respondebitis mihi (Luc. XXII, 67, 68) : sciens tempus putationis nondum advenisse, nec responsuram prorsus vineam suam impensis laboribus, id est nec fidei, nec boni operis fructum aliquem relaturam. Quare? Quia hiems erat in cordibus perfidorum, et hiemales quidam malitiae imbres occupaverant terram, iacta semina verbi suffocare, quam fovere paratiores; sed et cultui vinearum omnem nihilominus impendendam operam frustraturi.

7. Quos vos me nunc putatis dicere imbres? (1058D) istosne, quos videmus currentes per aera nubes turbulento spiritu spargere super terram? Non est ita. Sed quos de terra in aerem sursum ferunt homines turbulenti spiritus, ponentes in coelum os suum, et lingua eorum transiens in terram, tanquam pluvia amarissima, terram ipsam palustrem ac sterilem facit, et tam plantis quam satis inutilem, non quidem his visibilibus atque corporeis ad nostros utique corporeos usus datis, de quibus nulla plane, sicut nec de bobus cura est Deo. Sed quibus? Profecto quae sevit et plantavit Dei manus, et non hominis; quae et vel germinare, vel radicare in fide et charitate poterant, et fructus parturire salutis, si bonis et temporaneis imbribus rigarentur. (1059A) Animae denique sunt, pro quibus Christus mortuus est. Vae nubibus pluentibus istiusmodi imbres super eas, quae lutum faciant, fructum non afferant! Nam sicut sunt et bonae, et malae arbores, ferentes quaeque fructus pro sui dissimilitudine differentes, bonae videlicet bonos, et malae malos: ita et arbitror nubes et bonas, quae bonos; et malas esse, quae malos pluant imbres. Et vide ne forte innuerit nobis hanc nubium, imbriumque differentiam, qui dicebat: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam (haud dubium quin super vineam) imbrem (Isai. V, 6) . Cur putas adiunxisse signanter, meis, nisi quia sunt et malae nubes, quae non sunt eius? Tolle, tolle, inquiunt, crucifige eum (Ioan. XIX. 15) . O nubes violentas et turbidas! O imbrem procellosum! (1059B) o torrentem iniquitatis, evertere magis, quam fecundare idoneum! Nec minus malus minusve amarus, minori licet impetu proruens, imber ille qui subsecutus est: Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. Christus rex Israel descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 42) . Philosophorum ventosa loquacitas non bonus imber est qui sterilitatem magis intulit terris, quam fertilitatem. Multo magis prava dogmata haereticorum mali imbres sunt, quae pro fructibus spinas producunt et tribulos. Mali imbres etiam traditiones Pharisaeorum, quas Salvator redarguit, et ipsi nubes malae. (1059C) Et nisi existimes me iniuriam facere Moysi, nam bona nubes est illa, non omne quod pluit vel ipsa, bonum tamen dicam ne illi contradicam, qui ait: Dedi illis, id est Iudaeis, praecepta non bona (haud dubium quin per Moysen) et iustificationes, in quibus non vivent in eis (Ezech. XX, 25) . Litteralis illa, verbi causa, observatio Sabbati, sonantis requiem, non donantis; indictus sacrificiorum ritus, interdictus porcinae carnis esus, nonnullorumque similium, quae immunda a Moyse censentur, pluvia est hoc totum ex illa nube descendens, sed nolo in agrum vel hortum meum quandoque descendat. Fuerit sane bona suo tempore; post tempus si venerit, non bonam iam censeo. Omnis etiam Ienis et leniter descendens pluvia, si sit intempestiva, molesta est. (1059D)

8. Donec ergo istiusmodi aquae pestilentes occupaverunt terram, et invaluerunt super eam; tempus suum vineae non habuerunt, nec fuit quod sponsa invitaretur ad putandas vineas. Caeterum illis decurrentibus terra apparuit arida, et flores apparuerunt in ea, significantes tempus putationis adesse. Quaeris quando hoc fuit? quando putas, nisi cum refloruit caro Christi in resurrectione? Et hic primus et maximus flos, qui apparuit in terra nostra. Nam primitiae dormientium Christus (I Cor. XV, 20) . Ipse, inquam, flos campi et lilium convallium Iesus (Cant. II, 1) , ut putabatur filius Ioseph a Nazareth (Luc. III, 23) , quod interpretatur flos. Is ergo flos apparuit primus, non solus. (1060A) Nam et multa corpora sanctorum, qui dormierant, pariter surrexerunt, qui veluti quidam lucidissimi flores simul apparuerunt in terra nostra. Denique venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis (Matth. XXVII, 52, 53) . Flores etiam fuerunt qui primi crediderunt de populo, primitiae sanctorum. Flores eorum miracula, instar florum producentia fructum fidei. Nam postquam ille infidelitatis imber aliquantulum, vel ex parte, abiit et recessit, secuta mox est pluvia voluntaria, quam segregavit Deus haereditati suae, et flores apparere coeperunt. Dominus dedit benignitatem, et terra nostra dedit flores suos, ita ut una die tria millia, in alia quinque millia de populo crederent (Act. II, 41; IV, 4): adeo in brevi crevit florum numerus, id est credentium multitudo. (1060B) Et non potuit gelu malitiae praevalere adversus flores qui apparebant, nec praeripere, ut assolet, fructum vitae, quem promittebant.

9. Nam cum omnes qui crediderant, induerentur virtute ex alto, surrexerunt ex eis homines, qui minas hominum contempserunt, fortes in fide. Passi sunt quidem quamplurimos contradictores; sed non cesserunt, neque subterfugerunt, quominus et facerent, et annuntiarent opera Dei. Nam iuxta illud in psalmo spiritualiter quidem: Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis (Psal. CVI, 37) . Processu temporis tempestas sedata est, et pace reddita terris, creverunt vineae, et propagatae, et dilatatae sunt, et multiplicatae super numerum. (1060C) Et tunc demum sponsa ad vineas invitatur, non quidem ad plantandum, sed ad putandum quod plantatum iam erat. Opportune quidem: nam id opus pacis tempus requirebat. Quando etenim persecutionis tempore id liceret? Alioquin sumere in manus gladios ancipites, facere vindictam in nationibus, increpationes in populis; alligare reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis; et facere in eis iudicium conscriptum (Psal. CXLIX, 6-9) (hoc quippe putare vineas est): haec, inquam, omnia vix vel pacis tempore actitantur in pace. Et de his satis.

10. Poterat etiam finiri sermo, si prius quemque vestrum iuxta morem meum de sua vinea monuissem. (1060D) Quis enim ita ad unguem omnia a se superflua resecavit, ut nil se habere putet putatione dignum? Credite mihi, et putata repullulant, et effugata redeunt, et reaccenduntur exstincta, et sopita denuo excitantur. Parum est ergo semel putasse; saepe putandum est, imo, si fieri possit, semper; quia semper quod putari oporteat, si non dissimulas, invenis. Quantumlibet in hoc corpore manens profeceris, erras si vitia putas emortua, et non magis suppressa. Velis, nolis, intra fines tuos habitat Iebusaeus (Iudic. I, 21); subiugari potest, sed non exterminari. Scio, inquit, quia non habitat in me bonum. Parum est nisi et malum inesse fateatur. (1061A) Ait namque: Non quod volo , hoc ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod odi, illud facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 18-20) . Aut te ergo, si audes, praefer Apostolo (nempe ipsius ista vox est); aut fatere cum illo te quoque vitiis non carere. Medium denique [alias namque] vitiorum virtus tenet; ac proinde sedula eges non solum putatione, sed et circumcisione. Alioquin verendum, ne circumquaque a lambentibus, vel potius a rodentibus vitiis illa, dum nescis, paulatim elangueat; aut, si supercreverint, suffocetur. Unum in tanto discrimine consilium est, observare diligenter, et mox ut renascentium capita apparebunt, prompta severitate succidere. Non potest virtus cum vitiis pariter crescere. Ergo ut illa vigeat, istaccrescere non sinantur. (1061B) Tolle superflua, et salubria surgunt. Utilitati accedit, quidquid cupiditati demis. Demus operam putationi. Putetur cupiditas, ut virtus roboretur.

11. Nobis, fratres, putationis semper est tempus, sicut semper est opus. Confido enim quia nobis hiems iam transiit. Scitis quam hiemem dicam? Timorem illum, qui non est in charitate, qui cum omnes initiet ad sapientiam, neminem consummat; quoniam superveniens charitas extundit illum, tanquam hiemem aestas. (1061C) Aestas enim charitas est: quae si iam venit, imo quia venit, sicut iustum est mihi sentire de vobis, siccaverit necesse est omnem hiemalem imbrem, omnem videlicet anxietatis lacrymam, quam amara recordatio peccati, et timor ante extorquebat iudicii. Itaque (quod non dubius dico, etsi non de omnibus vobis, profecto de pluribus) hic iam imber abiit et recessit: nam et flores apparent indices pluviae suavioris. Habet et aestas pluvias suas suaves et uberes. Quid dulcius lacrymis charitatis? Flet quippe charitas, sed ex amore, non ex moerore; flet ex desiderio, flet cum flentibus. Tali imbre non ambigo rigatos uberius actus obedientiae vestrae, quos laetus intueor, non murmure tetros, non tristitia subobscuros, sed quodam spirituali gaudio iucundos et floridos. Sic sunt, ac si semper flores gestetis in manibus. (1061D)

12. Ergo si hiems transiit, imber abiit et recessit; si demum flores apparuerunt in terra nostra, et subinde quaedam spiritualis gratiae vernalis temperies tempus putationis indicit: quid restat, nisi ut de caetero toti incumbamus huic operi tam sancto, tam necessario? Scrutemur, iuxta prophetam, vias nostras (Thren. III, 40) et studia nostra, et in eo se quisque iudicet profecisse, non cum non invenerit quod reprehendat, sed cum, quod invenerit, reprehendet. Tunc te non frustra scrutatus es, si rursum opus esse scrutinio advertisti: et toties non te fefellit inquisitio tua, quoties iterandam putaveris. Si autem semper hoc, cum opus est, facis, semper facis. Semper ergo opus esse tibi memineris superni auxilii, et misericordiae sponsi Ecclesiae Iesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.