Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 59

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

(PL 183 1061D) SERMO LIX. De gemitibus animae suspirantis ad coelestem patriam, et de commendatione castitatis et viduitatis.

(1062A) 1. Vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II, 12) . Minime iam dissimulare queo, quod ecce secundo is, qui de coelo est, de terra loquitur: utique tam dignanter, tam socialiter, quasi unus e terra. Sponsus est iste: qui cum praemitteret flores apparuisse in terra, adiunxit nostra; et nunc nihilominus: Vox, inquit, turturis audita est in terra nostra. Ergone ratione carebit Deo quidem tam insueta, ne dicam indigna, locutio? Nusquam, ut opinor, de coelo sic locutum reperies, nusquam alibi de terra. Adverte igitur, quantae suavitatis sit Deum coeli dicere, in terra nostra. (1062B) Quique terrigenae et filii hominum, audite; magnificavit Dominus facere nobiscum (Psal. CXXV, 3) . Multum illi cum terra, multum cum sponsa, quam de terris sibi asciscere placuit. In terra, inquit, nostra. Non plane principatum sonat vox ista, sed consortium, sed familiaritatem. Tanquam sponsus hoc dicit, non tanquam Dominus. Quid? Conditor est, et consortem se reputat! Amor loquitur, qui dominum nescit. Carmen nimirum amoris est, nec aliis hoc quam amatoriis fulciri oportuit. Amat et Deus, nec aliunde hoc habet, sed ipse est unde amat. Et ideo vehementius, quia non amorem tam habet, quam hoc est ipse. Verum quos amat, amicos habet, non servos. Denique amicus fit de magistro: nec enim amicos discipulos diceret, si non essent. (1062C)

2. Vides amori cedere etiam maiestatem? Ita est, fratres; neminem suspicit amor, sed ne despicit quidem. Omnes ex aequo intuetur, qui perfecte se amant, et in se ipso celsos humilesque contemperat; nec modo pares, sed unum eos facit. Tu Deum forsitan adhuc ab hac amoris regula excipi putas; sed qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) . Quid miraris hoc? Ipse factus est tanquam unus ex nobis. Minus dixi: non tanquam unus, sed unus. Parum est parem esse hominibus: homo est. Inde terram nostram vindicat sibi, sed quasi patriam, non quasi possessionem. Quidni vindicet? Inde illi sponsa, inde substantia corporis; inde sponsus ipse; inde duo in carne una. (1062D) Si caro una, cur non et patria una? Coelum coeli Domino, inquit, terram autem dedit filiis hominum (Psal. CXIII, 16) . Ergo ut filius hominis haereditat terram, ut dominus subiicit, ut conditor administrat, ut sponsus communicat. Dicendo nempe, in terra nostra, proprietatem profecto abnuit, societatem non respuit. Et haec pro eo quod sponsus tam benigno usus est verbo, ut dignatus sit dicere, in terra nostra. Nunc caetera videamus.

3. Vox turturis audita est in terra nostra. Et hoc indicium est transactae hiemis, tempus nihilominus putationis adesse denuntians. Id iuxta litteram. Alias turturis vox non dulce admodum sonat, sed signat dulcia. Ipsa avicula, si emis, non magni; si discutis, non parvi pretii est. (1063A) Et vox quidem gementi, quam canenti similior, peregrinationis nostrae nos admonet. Illius doctoris libenter audio vocem: qui non sibi plausum, sed mihi planctum moveat. Vere turturem exhibes, si gemere doceas: et si persuadere vis, gemendo id magis, quam declamando studeas oportebit. Exemplum sane tum in aliis multis, tum vel maxime hoc in negotio, verbo efficacius est. Dabis voci tuae vocem virtutis, si quod suades, prius tibi illud cognosceris persuasisse. Validior operis, quam oris vox. Fac ut loqueris, et non solum me facilius emendas, sed te quoque non levi liberas probro. (1063B) Non iam pertinebit ad te, si quis dicat: Alligant onera gravia et importabilia, et imponunt ea in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere (Matth. XXIII, 4) . Sed neque illud verearis oportet: Tu qui alios doces, te ipsum non doces (Rom. II, 21) .

4. Vox turturis audita est in terra nostra. Donec homines pro Dei cultu mercedem tantum in terra, et tantum terram acceperunt, illam utique lacte et melle manantem, minime se cognoverunt peregrinos super terram, nec more turturis ingemuerunt veluti patriae reminiscentes; magis autem pro patria exsilio abutentes, dederunt se comedere pinguia, et bibere mulsum. Ita tandiu non est vox turturis audita in terra nostra. Ubi ergo regni coelorum promissio facta est, tunc intellexerunt homines se non habere hic civitatem manentem, sed futuram inquirere tota aviditate coeperunt; et tunc primum manifeste sonuit in terra vox turturis. (1063C) Nam dum sancta quaeque iam anima Christi praesentiam suspiraret, regni dilationem moleste ferret, desideratam patriam gemitibus et suspiriis a longe salutaret: nonne tibi videtur vice fungi gemebundae ac castissimae turturis, quaecunque anima in terris ita fecisset? Extunc ergo et deinceps vox turturis audita est in terra nostra. Quidni moveat mihi crebras lacrymas et gemitus quotidianos Christi absentia! (1063D) Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII, 10) . Laboravi in gemitu meo, tu scis; sed beatus, qui dicere potuit: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7) . Non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum eius, gemitus isti comperti sunt. Hoc quippe est quod ipse aiebat. Nunquid possunt, inquit, filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc lugebunt (Matth. IX, 15); ac si diceret: Et tunc vox turturis audietur.

5. Ita est, Iesu bone, venerunt dies illi. Nam ipsa creatura ingemiscit et parturit usque adhuc, revelationem filiorum Dei exspectans. (1064A) Non solum autem illa, sed et nos ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 22, 23) : hoc scientes, quia quandiu sumus in corpore hoc, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 1-6) . Nec vacui gemitus, quibus e coelo tam misericorditer respondetur: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus (Psal. XI, 6) . Fuit et in tempore Patrum vox ista gementium; sed rara, et penes quemque suus gemitus. Unde et dicebat quis: Secretum meum mihi, secretum meum mihi (Isai. XXIV, 16) . Sed et qui aiebat: Gemitus meus a te non est absconditus, profecto monstrabat absconditum esse, qui soli Deo non esset absconditus. Et ideo tunc dici non potuit: Vox turturis audita est in terra nostra; quoniam secretum adhuc paucorum iam tunc multitudinem non exivit. (1064B) At ubi palam clamatum est: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1) , ad omnes iam coepit pertinere gemitus iste turtureus, et una omnibus esse gemendi ratio, quia omnes sciebant Dominum, secundum quod in Ieremia legitur: Et cognoscent me omnes a minimo usque ad maximum, dicit Dominus (Ierem. XXXI, 34).

6. Caeterum si multi gementes, quid sibi vult unius expressio? Vox turturis, inquit. Quare non turturum? Forte Apostolus id solvit, ubi ait, quia ipse Spiritus postulat pro sanctis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26) . Ita est. Ipse inducitur gemens, qui gementes facit. Et quamlibet multi sint, quos ita gemere audias, unius per omnium labia vox sonat. Quidni illius, qui ipsam in ore singulorum pro quorumque necessitatibus format? Denique unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem (I Cor. XII, 7) . Sua vox quemque manifestum facit, et praesentem indicat. (1064C) Et audi ex Evangelio, quod vocem habeat Spiritus sanctus. Spiritus, inquit, ubi vult spirat, et vocem eius audis; et nescis unde veniat, aut quo vadat (Ioan. III, 8) . Etsi ille nesciebat, qui litteram occidentem docebat mortuos magister mortuus [scilicet Nicodemus]; nos sciamus, qui translati de morte ad vitam per vivificantem Spiritum, certo et quotidiano experimento, ipso nos illuminante, probamus vota et gemitus nostros ab ipso venire, et ad eum ire, illicque invenire misericordiam in oculis Dei. Quando enim sui Spiritus vocem irritam faceret Deus? At ipse scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. (1064D)

7. Nec soli commendant turturem gemitus; commendat et castitas. Huius denique merito digna fuit dari hostia pro virgineo partu. Sic quippe habes: Par turturum, aut duos pullos columbarum (Luc. II, 24) . Et licet alias quidem per columbam Spiritus sanctus soleat designari; quia tamen libidinosa avis est, non decuit offerri eam in sacrificium Domini, nisi ea sane aetate, qua nesciret libidinem. At turturis non designatur aetas, quoniam agnoscitur castitas in quacunque aetate. Denique compare uno contenta est; quo amisso alterum iam non admittit, numerositatem in hominibus nuptiarum redarguens. Nam etsi forsitan culpa propter incontinentiam venialis est, ipsa tamen tanta incontinentia turpis est. Pudet ad negotium honestatis rationem non posse in homine, quod natura possit in volucre. (1065A) Cernere enim est turturem tempore suae viduitatis, sanctae viduitatis opus strenue atque infatigabiliter exsequentem. Videas ubique singularem, ubique gementem audias; nec unquam in viridi ramo residentem prospicies, ut tu ab eo discas voluptatum virentia virulenta vitare. Adde quod in iugis montium et in summitatibus arborum frequentior illi conversatio est: ut, quod vel maxime propositum pudicitiae, decet, doceat nos terrena despicere, et amare coelestia.

8. Ex quibus colligitur, quod vox sit turturis etiam praedicatio castitatis. (1065B) Neque enim a principio vox ista in terris audita fuit, sed magis illa: Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28) . Incassum profecto vox illa pudicitiae sonuisset, necdum propalata resurgentium patria: in qua longe felicius homines neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in coelis (Luc. XX, 35, 36) . Tune voci illi tempus fuisse tunc dicas, cum maledicto omnis subiacebat sterilis in Israel, cum Patriarchae ipsi plures simul habebant uxores, cum frater fratris absque liberis defuncti semen suscitare ex lege compellebatur? At, ubi insonuit ex ore coelestis turturis commendatio illa spadonum, qui se castraverunt propter regnum Dei (Matth. XIX, 12) ; et item alterius eiusdem castissimae turturis consilium de virginibus ubique invaluit (I Cor. VII, 25) , tunc primum dici veraciter potuit, quia vox turturis audita est in terra nostra. (1065C)

9. Ergo, si in terra nostra et flores apparuerunt, et vox turturis audita est; profecto et visu veritas comperta est, et auditu. Vox quippe auditur, flos cernitur. Flos miraculum est, ut nostra superior interpretatio habet, quod voci accedens fructum parturit fidei. Etsi fides ex auditu, sed ex visu confirmatio est. Sonuit vox, splenduit flos, et veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12) per fidelium confessionem, verbo signoque pariter concurrentibus in testimonium fidei. Testimonia ista credibilia facta sunt nimis, dum flos voci, auri oculus attestatur. (1065D) Audita visa confirmant, ut duorum testimonium (auris loquor et oculi) ratum sit. Propterea Dominus aiebat: Ite, renuntiate Ioanni (eius nempe discipulis loquebatur) quae audistis et vidistis (Luc. VII, 22) . Nec brevius illis, nec planius intimari fidei valuit certitudo. Eadem sane in brevi etiam universae terrae persuasio facta est, et eodem argumenti compendio. Quae audistis, inquit, et vidistis. O verbum abbreviatum, attamen vivum et efficax! Haud dubius profecto assero, quod auribus oculisque percepi. Intonat tuba salutaris, coruscant miracula, et mundus credit. Cito persuadetur quod dicitur, dum quod stupetur, ostenditur. (1066A) Habes autem quia profecti apostoli praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis (Marc. XVI, 20) . Habes in monte stupenda claritate transfiguratum, et nihilominus superna testificatum voce (Matth. XVII, 2-5) . Habes in Iordane similiter et columbam designantem, et vocem testificantem (Matth. III, 16, 17) . Ita haec duo ubique pariter, vox et signum, ad introducendam fidem ex divina largitate concurrunt: ut latus ad animam per utrasque fenestras ingressus pateat veritati.

10. Sequitur: Ficus protulit grossos suos. Non comedamus ex eis: nec enim esui habiles sunt ob immaturitatem sui. Bonarum ficuum habent speciem, sed similitudinem, non saporem, forte hypocritas designantes. Non abiiciamus tamen, alias forsitan his opus habebimus. Alioquin satis per se ipsos leviter, et ante tempus cadent, sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit (Psal. CXXVIII, 6) ; quod ego de hypocritis dictum reor. Non sine causa tamen in carmine nuptiali eorum mentio facta est. Erunt sine dubio, etsi non esui, usui qualicunque. (1066B) Multa in nuptiis praeter dapes necessarie procurantur. Ego vero istud adeo minime praetereundum existimo, ut quidquid illud est, inter angustias extremitatum sermonis huius discutere nolim; sed differo in diem alterum, et horam liberiorem. An vero necessarie, vobis tunc experiri licebit: tantum mihi opportunitatem facultatemque obtineant vota vestra ad proferendum quod sentio, in vestram ipsorum aedificationem, in laudem et gloriam sponsi Ecclesiae Iesu Christi Domini qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.