Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 6

E Wikisource

(PL 183 0803B) SERMO VI. De summo et incircumscripto Spiritu, qui est Deus: et quo modo misericordia et iudicium dicantur pedes Domini.

(0803C) 1. Ut praecedenti sequens sermo cohaereat, tenetisne datum superius, solum summum et incircumscriptum Spiritum ad omne quod facere vel fieri vult, corporis instrumento sive obsequio non egere? Demus ergo securi veram soli Deo, sicut immortalitatem, ita et incorporeitatem: quod solus spirituum universam corpoream naturam eo usque transcendat, ut quocunque corpore in quocunque opere non indigeat, solo, spirituali nutu, cum vult, ad quaecunque vult agenda contentus. Sola igitur est quae nec propter se, nec propter alium, (sola) corporei instrumenti opus habet illa maiestas, cuius omnipotenti arbitrio incunctanter praesto est omne opus, omne altum inclinat, omne adversum cedit, omne creatum favet, etiam nullo interveniente vel subveniente solatio corporali, sive spirituali. Docet vel monet sine lingua; praebet vel tenet sine manibus; sine pedibus currit et succurrit pereuntibus. (0803D)

2. Actitabat ista et cum patribus prioribus saeculis; experiebantur homines sedula beneficia, sed latebat eos benficus. Ille quidem attingebat a fine usque ad finem fortiter; sed disponens omnia suaviter, non sentiebatur ab hominibus. Et gaudebant de bonis Domini; et Dominum sabaoth, eo quod cum tranquillitate iudicaret omnia omnino nesciebant. Ab ipso erant, sed non cum ipso; per ipsum vivebant, sed non ipsi; ex ipso sapiebant, sed non ipsum, alienati, ingrati, insensati. (0804A) Hinc demum factum est, ut quod erant, quod vivebant, quod sapiebant, non auctori tribuerent, sed naturae ascriberent, aut certe. quod insipientius erat, fortunae; propriae quoque industriae atque virtuti multi multa arrogabant. Quanta sibi usurparunt seductorii spiritus, quanta soli et lunae data sunt; quanta terris et aquis attributa, quanta etiam manufactis fabrilibusque mortalium deputata operibus! Herbis, arbustis, minutissimis vilissimisque seminibus pro numinibus deferebatur.

3. Heu! sic homines perdiderunt et commutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum? (Psal. CV, 20.) Quorum Deus miseratus errores, de monte umbroso et condenso dignanter egrediens, in sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6) . Obtulit carnem sapientibus carnem, per quam discerent sapere et spiritum. (0804B) Nam dum in carne et per carnem facit opera, non carnis, sed Dei, naturae utique imperans, superansque fortunam, stultam faciens sapientiam hominum, daemonumque debellans tyrannidem; manifeste ipsum se indicat esse, per quem eadem et ante fiebant quando fiebant. In carne, inquam, et per carnem potenter ac patenter operatus mira, locutus salubria, passus indigna, evidenter ostendit, quia ipse sit qui potenter, sed invisibiliter saecula condidisset, sapienter regeret, benigne protegeret. (0804C) Denique dum evangelizat ingratis, signa praebet infidelibus, pro suis crucifixoribus orat: nonne liquido ipsum se esse declarat, qui eum Patre suo quotidie oriri facit solem suum super bonos et malos, pluit super iustos et iniustos? (Matth. V, 45.) Hoc enim est quod ipse aiebat: Si non facio opera Patris mei, nolite credere (Ioan. X, 37) .

4. En aperit os carnis suae docens in monte discipulos, qui in silentio angelos in coelestibus docet. (0804D) En ad tactum corporeae manus curatur lepra, fugatur caecitas, auditus reparatur, lingua muta resolvitur, discipulus prope mersus erigitur; et is indubitanter agnoscitur, cui dixerat longe ante David: Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione (Psal. CXLIV, 16); et item: Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate (Psal. CIII, 28) . En secus corporales pedes iacens ac poenitens audit peccatrix: Remittuntur tibi peccata tua (Luc. VII, 48) , et recognoscit eum, de quo ex multis retro temporibus scriptum legerat: Egredietur diabolus ante pedes eius (Habac. III, 5) . Ubi nempe peccatum remittitur, ibi procul dubio diabolus de corde peccatoris expellitur. Hinc universaliter de cunctis poenitentibus dicit: Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras (Ioan. XII, 31) : quod scilicet humiliter confitenti remittat Deus peccatum; et diabolus eum, quem in hominis corde invaserat, amittat principatum. (0805A)

5. Denique ambulat super undas carnalibus pedibus (Matth. XIV, 25) , cui necdum carne vestito iam Psalmista praecinuerat: In mari vita tua, et semitae tuae in aguis multis; quod est: Conculcas corda tumentia superborum, et fluxa desideria carnalium comprimis, iustificans impios 1281, et superbos humilians. Quod tamen quia invisibiliter fit, carnalis non sentit a quo fit. Unde et subdit: Et vestigia tua non cognoscentur (Psal. LXXVI, 20) . Hinc rursus Pater ad Filium: Sede, inquit, a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1) ; hoc est: Donec omnes qui te contemnunt, tuae voluntati subiiciam, sive invitos et miseros, sive voluntarios et beatos. (0805B) Itaque hoc opus Spiritus quia caro non percipiebat (animalis quippe homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei [I Cor. II, 14]) , opus fuit ut corporalibus pedibus corporaliter incubans, et corporalibus labiis pedes eosdem deosculans, veniam peccatorum peccatrix perciperet; sicque illa mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11) , qua mirabiliter, sed invisibiliter iustificat impium, etiam carnalibus innotesceret.

6. Verum illos spirituales pedes Dei, quos primo loco spiritualiter osculari poenitentem oportet, praeterire me non oportet. Novi ego curiositatem vestram, quae nil sua voluntate incrustatum omnino praetereat. (0805C) Nec vero ducendum contemptui, nosse, quibus scriptura pedibus tam frequenter Deum commemorat, nunc quidem stare, ut ibi: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius (Psal. CXXXI, 7) ; nunc vero ambulare, ut ibi: Et habitabo in illis, et deambulabo in eis (Levit. XXVI, 12; II Cor. VI, 16) ; nunc etiam currere, iuxta illud: Exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6) . Si recte Apostolo visum est caput Christi referre ad Deitatem (I Cor. II, 3) ; puto et nobis non incongrue videri pedes ad hominem pertinere; quorum alterum misericordiam, alterum iudicium nominemus. Nota sunt vobis duo ista vocabula; et de plerisque Scripturae locis ambo pariter, si cogitatis, occurrunt. (0805D) Quia vero misericordiae pedem Deus in carne, cui se univit, assumpserit, docet epistola ad Haebraeos, tentatum perhibens per omnia Christum pro similitudine absque peccato, ut misericors fieret (Hebr. IV, 15) . Quid illum alterum, qui iudicium nuncupatus est, nonne ad hominem aeque assumptum et ipsum pertinere ipse Deus homo aperte significat, ubi datam sibi perhibet a Patre potestatem iudicium facere, quia Filius hominis est? (Ioan. V, 27.)

7. His duobus ergo pedibus apte sub uno divinitatis capite concurrentibus, natus ex muliere, factus sub lege invisibilis Emmanuel, in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38) . His certe pertransit et nunc, benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, sed spiritualiter, sed invisibiliter. His, inquam, pedibus devotas perambulat mentes, incessanter lustrans, scrutansque corda et renes fidelium. (0806A) Vide autem ne forte haec illa sint sponsi crura, quae sponsa tam magnifice commendat in consequentibus, comparans ea, ni fallor, columnis marmoreis, fundatis super bases aureas (Cant. V, 15) . Pulchre omnino; quoniam quidem in incarnata Dei Sapientia, quae auro designatur, misericordia et veritas obviaverunt sibi (Psal. LXXXIV, 11) ; denique universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10) .

8. Felix mens, cui semel Dominus Iesus utrumque infixerit pedem! A duobus signis cognoscite eam quae huiusmodi est, quae secum necesse est referat divinis impressa vestigiis. Ipsa sunt timor et spes; ille iudicii, ista misericordiae repraesentans imaginem. Merito beneplacitum est Deo super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia eius (Psal. CXLVI, 11): cum timor initium sit sapientiae (Prov. I, 7); spes, profectus: nam consummationem sibi charitas vindicat. Quae cum ita sint, non parvus fructus est in primo hoc osculo, quod ad pedes accipitur; tantum curato ut neutro frauderis illorum. (0806B) Porro enim si iam dolore peccati, et iudicii timore compungeris, veritatis iudiciique vestigio labia impressisti. Quod si timorem doloremque divinae intuitu bonitatis, et spe consequendae indulgentiae temperas, etiam misericordiae pedem amplecti te noveris. Alioquin alterum sine altero osculari non expedit; quia et recordatio solius iudicii in barathrum desperationis praecipitat, et misericordiae fallax assentatio pessimam generat securitatem.

9. Datum est et mihi misero nonnunquam sedere secus pedes Domini Iesu; et modo hunc, modo illum tota devotione complecti, in quantum me sua benignitas dignabatur admittere. (0806C) At si quando miserationis oblitus, stimulante conscientia, iudicio paulo diutius inhaererem, mox metu incredibili ac miserabili confusione deiectus, et tenebroso circumfusus horrore, hoc solum palpitans de profundis clamabam: Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? (Psal. LXXXIX, 11, 12.) Quod si eo relicto pedem misericordiae plus tenere contingeret, tanta econtrario incuria et negligentia dissolvebar, ut confestim et oratio tepidior, et actio pigrior, et risus promptior, et sermo incautior, et omnis denique utriusque hominis status inconstantior appareret. (0806D) Proinde magistra instructus experientia, non iudicium iam solum, aut solam misericordiam; sed misericordiam pariter et iudicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1) . In aeternum non obliviscar iustificationes istas; cantabiles mihi erunt ambae pariter in loco peregrinationis meae, quousque misericordia superexaltata iudicio, miseria conticescat, ac sola cantet tibi de caetero gloria mea, et non compungar.