Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 60

Checked
E Wikisource

(PL 183 1066B) SERMO LX. De incredulitate Iudaeorum, qua compleverunt mensuram patrum suorum occidendo Christum.

(1066C) 1. Ficus protulit grossos suos. (Cantic. II, 13) . Ex superioribus pendet praesens locus. Dixerat enim tempus putationis venisse, tam ex floribus qui iam apparebant, quam ex audita turturis voce hoc asserens. Id ipsum adhuc ex grossorum productione affirmat; quia non solum ex floribus et voce turturis experimentum capitur temporis; capitur et ex ficu. Non enim non est aer indulgentior tunc, cum ficus grossos suos protulerit. Ficus flores non habet, sed pro floribus grossos mittit tempore quo caeterae arbores florent. Et quomodo flores apparent et transeunt, ad nihil utiles, nisi quod secuturi fructus quidam praenuntii sunt; ita et grossi. Oriuntur, sed immature cadunt, et dant locum maturandis, ipsi minime habiles ad vescendum. (1066D) Et hinc ergo, ut dixi, sumit sponsus experimentum temporis, et argumentum suasionis, ut non pigritetur pergere sponsa ad vineas, quia non perit opera, quae tempestiva venit. Et littera quidem sic

2. Quid vero spiritus? ut plane hoc loco non ficum intueamur, sed populum: nempe de hominibus cura est Deo, non de arboribus. Vere ficus est populus, fragilis carne, parvulus sensu, animo humilis, cuius primi fructus, ut interim nomini alludamus, grossi utique et terreni. (1067A) Nec enim popularis est studii primum quaerere regnum Dei et iustitiam eius (Matth. VI, 33) ; sed, ut ait Apostolus, cogitare quae mundi sunt, quomodo placeant uxoribus, vel illae viris. Tribulationem carnis habebunt huiusmodi (I Cor. VII, 33, 28); sed in novissimis non negamus eos fructus fidei assecuturos, si bonam habuerint novissimam confessionem, maximeque si carnis opera eleemosynis redemerint. Ergo primi plebium fructus nec fructus sunt, non magis quam ficuum grossi. Denique si dignos postmodum fructus poenitentiae fecerint (non enim prius quod spirituale est, sed quod animale [I Cor. XV, 46] dicetur illis: Quem fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis? (Rom. VI, 21.)

3. Ego tamen hoc loco non quemvis populum interpretari liberum puto: unus signanter exprimitur. Neque enim, Protulerunt, dixit, quasi de pluribus; sed quasi de una, protulit, inquit, ficus grossos suos; et, ut sentio ego, quae est plebs Iudaeorum. Quanta in hanc Salvator parabolice in Evangelio loqui videtur? (1067B) ut est illud: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua (Luc. XIII, 6) etc.; item: Videta ficulneam et omnes arbores (Luc. XXI, 29) : et Nathanaeli dictum est: Cum esses sub ficu, vidi te (Ioan. I, 48) . Et rursum maledicit ficulneae, pro eo quod non invenit in ea fructum (Marc. XI, 13, 14) . Bene ficus, quae bona licet patriarcharum radice prodierit, nunquam tamen in altum proficere, nunquam se humo attollere voluit, nunquam respondere radici proceritate ramorum, generositate florum, fecunditate fructuum. Male prorsus tibi cum tua radice convenit, arbor pusilla, tortuosa, nodosa. Radix enim sancta. Quid ea dignum tuis apparet in ramis? Ficus, inquit, protulit grossos suos. Non hos nobili a radice traxisti, semen nequam. (1067C) Quod in ea est, de Spiritu sancto est; ac per hoc subtile totum ac suave. Tibi unde hi grossi? Et vere quid non grossum in gente illa? Nec actus profecto, nec affectus, nec intellectus, sed nec ritus, quem in colendo Deum habuit. Nam actus in bellis, affectus in lucris totus erat, intellectus in crassitudine litterae, cultus in sanguine pecudum et armentrorum.

4. At dicit aliquis: cum istiusmodi grossos non aliquando proferre gens illa cessaverit, ergo non aliquando tempus putationis non exstitit, quia unum utrique rei tempus existere perhibetur. Non ita est. Dicimus mulieres filios procreasse, non cum parturiunt, sed cum iam pepererunt. Dicimus et arbores edidisse flores suos, non cum coeperint florere, sed potius cum desierint. (1067D) Ita hic quoque dictum est, quia ficus protulit grossos suos, non cum aliquos edidit, sed cum totos, id est, cum ad finem pervenit editio. Quaeris quo tempore istiusmodi complementum illi populo accidit? Cum Christum occidit, tunc completa est malitia eius, iuxta quod ipse eis praedixerat: Implete mensuram patrum vestrorum (Matth. XXI, 32) . Unde in patibulo traditurus iam spiritum: Consummatum est, inquit (Ioan. XIX, 30) . O qualem consummationem dedit grossis suis ficus haec maledicta, et subinde aeterna ariditate damnata! O quam sunt novissimi peiores prioribus! Incipiens ab inutilibus, ad perniciosos pervenit et venenatos. O grossum vipereumque affectum, odire hominem, qui hominum et corpora sanat, et animas salvat! (1068A) O nihilominus intellectum grossum et certe bovinum, qui Deum non intellexerunt nec in operibus Dei!

5. Nimium me fortasse queratur in sui suggillatione Iudaeus, qui intellectum illius dico bovinum. Sed legat in Isaia, et plus quam bovinum audiet. Cognovit, inquit, bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel non cognovit me; populus meus non intellexit (Isai. I, 3) . Vides me, Iudaec, mitiorem tibi propheta tuo. Ego te comparavi iumentis, ille subiicit. Quanquam in sua persona propheta non dixit hoc, sed in Dei, qui Deum se et ipsis operibus clamat: Etsi mihi, inquit, non creditis, operibus credite: etsi non facio opera Patris mei, nolite credere (Ioan. X, 38, 37) ; nec sic tamen vigilant ad intelligendum. (1068B) Non fuga daemonum, non obedientia elementorum, non vita mortuorum, bestialem hanc, et plus quam bestialem hebetudinem ab eis depellere quivit: de qua non minus mirabili quam miserabili caecitate factum est, ut in illud tam horrendum, tamque enormiter grossum facinus proruerint, Domino maiestatis iniicientes manus sacrilegas. Extunc itaque dici potuit, quia ficus protulit grossos suos, cum iam videlicet legitima illius populi esse coeperunt quasi in exitu super summum: ut novis, iuxta veterem prophetiam, supervenientibus, vetera proiicerentur (Levit. XXVI, 10) . Non aliter sane, quam quomodo grossi cadunt, et cedunt suborientibus ficubus bonis. Quandiu, inquit, non cessavit ficus producere grossos suos, non te vocavi, o sponsa, sciens non posse una prodire optimas licus. (1068C) Nunc autem productis qui prius producendi erant, non iam intempestive te invito, cum boni ac salutares fructus in proximo esse noscantur, inutiles expuncturi.

6. Nam vineae, inquit, florentes odorem dederunt; quod nihilominus appropinquantis fructus indicium est. Hic odor serpentes fugat. Aiunt florescentibus vineis omne reptile venenatum cedere loco, nec ullatenus novorum ferre odorem florum. Quod volo attendant novitii nostri, et fiducialiter agant, cogitantes qualem spiritum acceperunt, cuius primitias daemones non sustinent. Si sic novitius fervor, quid erit absoluta perfectio? Perpendatur ex flore fructus, et saporis virtus ex vi aestimetur odoris. Vineae florentes odorem dederunt. (1068D) Et in principio quidem sic fuit. Ad praedicationem novae gratiae secuta est novitas vitae in his qui crediderant, qui conversationem suam inter gentes habentes bonam. Christi erant bonus odor in omni loco (II Cor. II, 14, 15) . Odor bonus, testimonium bonum. Hoc de bono opere tanquam de flore odor procedit. Et quoniam tali flore et tali odore inter primordia nascentis fidei fideles animae, veluti quaedam spirituales vineae, refertae apparuerunt, habentes testimonium bonum et ab his qui foris erant; non incongrue, ut opinor, de ipsis dictum sentimus, quia vineoe florentes odorem dederunt. Ad quid? (1069A) ut eo sane provocati etiam qui necdum crediderant, ex bonis operibus illos considerantes, glorificarent et ipsi Deum, atque ita eis odor vitae ad vitam esse inciperet. Idcirco ergo dedisse odorem non immerito referuntur, qui non suam gloriam, sed aliorum de sua bona opinione quaesiere salutem. Alioquin poterant more quorumdam quaestum aestimare pietatem, verbi gratia, ostentationis, mercedis. At istud esset non dare odorem, sed vendere. Nunc vero quia omnia sua in charitate faciebant, non plane vendiderunt odorem, sed dederunt.

7. Caeterum si vineae animae, flos opus, odor opinio est: fructus quid? Martyrium. Et vere fructus vitis, sanguis est martyris. Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris (Psal. CXXVI, 2, 3) . Propemodum dixissem, fructus vitis. (1069B) Quidni sanguinem uvae dixerim meracissimum, sanguinem innocentis, sanguinem Iusti? Quidni mustum rubens, probatum, pretiosum, plane de vinea Sorech [alias, Soreth.], torculari passionis expressum? Denique pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius (Psal. CXV, 5) . Haec pro eo quod dictum est, vineas florentes odorem dedisse.

8. Ita si ad tempora gratiae hunc locum respicere malimus, aut si placet magis referri ad Patres (nam vinea Domini sabaoth domus Israel est (Isai. V, 7) , erit sensus: Christum in carne nasciturum et moriturum odoraverunt prophetae et patriarchae, sed non dederunt tunc eumdem odorem suum, quia non exhibuerunt in carne, quem in spiritu praesenserunt. (1069C) Non dederunt odorem suum, nec secretum suum publicaverunt, exspectantes ut revelaretur in suo tempore. Quis sane tunc caperet sapientiam in mysterio absconditam, in corpore non exhibitam? Ita vineae tunc quidem non dederunt odorem suum. Dederunt autem postea, cum per successiones generationum nascentem ex se Christum secundum carnem partu virgineo saeculis ediderunt. Tunc plane, inquam, spirituales illae vineae dederunt odorem suum, cum apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei (Tit. III, 4.) ; et coepit praesentem habere mundus, quem pauci adhuc absentem praesenserant. (1069D) Vir ille, verbi causa, qui Iacob tangens, et Christum sentiens: Ecce, inquit, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27); cum hoc dicebat, habebat delicias suas sibi, nec cuiquam illas communicabat. At ubi venit plenitudo temporis, in quo misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5) ; tunc prorsus odor, qui in illo erat, sese ubique sparsit, adeo ut a finibus terrae ipsum sentiens clamaret Ecclesia: Oleum effusum nomen tuum: currerentque adolescentulae in odore olei huius (Cant. I, 2, 3) . Ita ista vinea dedit odorem suum, et eo temporis dederunt et caeterae, in quibus hic ipse odor vitae exstiterat. Quidni dederunt, e quibus Christus secundum carnem? (1070A) Dictum est itaque vineas dedisse odorem, sive quia fideles animae bonam de se ubique opinionem spargunt; sive quod palam facta sunt mundo oracula et revelationes Patrum, et in omnem terram exivit odoratus eorum, dicente Apostolo: Manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16) .

9. Mirum vero, si nec ficus, nec vineae istae aliquid habent quod mores aedificet. Ego hunc locum arbitror esse et moralem. Dico autem per gratiam Dei quae in nobis est, et ficus nos habere, et vineas. Ficus quidem, qui suaviores in moribus sunt; vineas vero, qui spiritu ferventiores. (1070B) Omnis qui se inter nos communiter socialiterque agit, et non solum sine querela conversatur inter fratres, sed et multa cum suavitate fruendum se omnibus praebet in omni officio charitatis, quidni illum vicem agere ficus convenientissime dicam? Qui tamen grossos suos prius protulerit, proieceritque oportet, timorem utique iudicii, quem perfecta charitas foras mittit; et amaritudinem peccatorum, quae verae confessioni et infusioni gratiae, crebrarumque profusioni lacrymarum cedat necesse est, caeteraque talia, instar grossorum praeeuntia fructuum suavitatem: quae vos quoque per vosmetipsos cogitare potestis.

10. Ut tamen adhuc ego aliquid adiiciam de eiusmodi quod occurrit, videte ne forte etiam haec inter grossos deputari possint, scientia, prophetia, linguae, similiaque. (1070C) Etenim ista more grossorum deficere habent, et cedere melioribus, dicente Apostolo, quia et scientia destruetur, et prophetiae evacuabuntur, et linguae cessabunt. Fidem quoque ipsam intellectus excludet, speique succedat visio necesse est. Quod enim videt quis, quid sperat? Sola non excidit charitas (Cor. XIII, 8) , sed illa qua Deus toto corde, tota anima, tota virtute diligitur (Luc. X, 27) . Ideo hanc minime grossis annumeraverim, ne ad ficum quidem dixerim pertinere, sed ad vineas. Iam qui vineae sunt, severiores nobis, quam suaviores se exhibent, in spiritu vehementi agentes, zelantes pro disciplina, vitia acerrime corripientes, aptantes sibi congruentissime vocem illam: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? (1070D) (Psal. CXXXVIII, 21) . Item: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10) . Et mihi quidem illi in dilectione proximi, isti in dilectione Dei eminere videntur. Sed libet pausare sub hac vite et sub hac ficu, ubi Dei proximique obumbrat dilectio. Utramque teneo cum te amo, Domine Iesu Christe, qui meus proximus es, quoniam homo es, et fecisti mecum misericordiam; et nihilominus es super omnia Deus benedictus in saecula. Amen