Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 62

E Wikisource

(PL 183 1074D) SERMO LXII. Quid sit animam fidelem commorari « in foraminibus petrae; » et quid « in cavernis maceriae. » De Dei voluntate potius, quam maiestate scrutanda. Denique de puritate mentis necessaria ad praedicationem veritatis.

(1075A) 1. Columba mea in foraminibus petrae, in cavernis maceriae (Cant. II, 14) . Non tantum in foraminibus petrae tutum reperit columba refugium; reperit et in cavernis maceriae. (1075B) Quod si maceriam non congeriem lapidum, sed sanctorum communionem accipimus, videamus ne forte cavernas maceriae dixerit angelorum, qui ob superbiam lapsi sunt, loca quasi vacua derelicta: quippe quae repleri ex hominibus habent, tanquam ruinae de lapidibus vivis reficiendae. (1075C) Unde apostolus Petrus: Accedentes, inquit, ad lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales (I Petr. II, 4, 5) . Nec puto ab re esse, si intelligimus angelorum custodiam vicem exhibere maceriae in vinea Domini, quae est Ecclesia praedestinatorum, cum Paulus dicat: Nonne omnes administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis? (Hebr. I, 14.) et Propheta: Immittit angelus Domini in circuitu timentium eum (Psal. XXXIII, 8) . Et si ita sedet, erit sensus, quia Ecclesiam tempore et loco peregrinationis suae duae res consolentur; de praeterito quidem, memoria passionis Christi; de futuro autem, quod se in sortem sanctorum cogitat et confidit recipiendam. Ambo haec, veluti ante et retro oculata, insatiabili desiderio contuetur; et uterque illi intuitus admodum gratus, uterque est illi refugium a tribulatione malorum et dolore. Integra consolatio, cum non solum quid exspectandum, sed et unde id sit praesumendum noverit. Exspectatio laeta nec dubia, quae Christi morte firmata est. Cur paveat ad praemii magnitudinem, quae pretii dignitatem considerat? Quam libens mente invisit foramina, per quae sibi sacrosancti sanguinis pretium fluxit! Quam libens cavernas perambulat, et diversoria, et mansiones, quae sunt in domo Patris multae atque diversae, in quibus habet collocare filios suos pro quorumque diversitate meritorum! (1075D) Et nunc quidem, quod solum interim potest, sola in his memoria requiescit, coeleste habitaculum, quod desursum est, iam animo induens. Erit autem cum implebit ruinas, cum cavernas et corpore inhabitabit, et mente; cum vacua domicilia, quae antiqui reliquerunt habitatores, ipsa suae universitatis illustrabit praesentia, nec ulla ultra apparebit caverna penitus in coelesti maceria, felici de caetero perfectione sui atque integritate gaudente.

2 Aut, si id magis probas, dicemus has cavernas studiosis et piis mentibus non inveniri, sed fieri. (1076A) Quonam modo, inquis? Cogitatione et aviditate. Cedit nempe in modum maceriae mollioris pia maceries desiderio animae, cedit purae contemplationi, cedit crebrae orationi. Denique oratio iusti penetrat coelos (Eccli. XXXV, 21) . Non utique aeris huius corporei spatiosas altitudines, veluti quodam remigio alarum suarum instar volucris volantis scindet, aut quasi gladius acutus ipsius firmamenti solidum celsumque verticem perforabit: sed sunt coeli sancti, vivi, rationales, qui enarrant gloriam Dei, qui favorabili quadam pietate nostris se votis libenter inclinant, et sinuatis ad tactum nostrae devotionis affectibus in sua nos recipiunt viscera, quoties digna ad eos intentione pulsamus. Pulsanti enim aperietur. (1076B) Licebit itaque unicuique nostrum, etiam hoc tempore nostrae mortalitatis, cavare sibi, quacunque parte volet, cavernas supernae maceriae; nunc quidem patriarchas revisere, nunc vero salutare prophetas, nunc senatui immisceri apostolorum, nunc martyrum inseri choris; sed et beatorum virtutum status et mansiones a minimo angelo usque ad cherubin et seraphin, tota mentis alacritate percurrendo lustrare, prout quemque sua devotio feret. Apud quos magis afficietur, immittente sibi Spiritu. prout vult; si steterit et pulsaverit, confestim aperietur ei, et facta quasi caverna in montibus, vel potius mentibus sanctis, dum se ultro inflectunt ad pietatem, requiescet vel paululum apud illos. (1076C) Omnis animae sic facientis et facies, et vox Deo grata existit: facies, propter puritatem; vox, propter confessionem. Etenim confessio et pulchritudo in conspectu eius (Psal. XCV, 6) . Unde et dicitur illi qui eiusmodi est: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus tuis. Vox admiratio in animo contemplantis, vox gratiarum actio est. Delectatur admodum istiusmodi cavernis Deus, e quibus sibi vox resonat gratiarum actionis, vox admirationis et laudis.

3. Felix mens, quae sibi in hac maceria frequenter cavare studuerit; sed quae in petra, felicior. (1076D) Licet quidem cavare et in petra; sed ad hoc puriore mentis acie opus est, et vehementiori omnino intentione, etiam et meritis potioribus sanctitatis [alias fodiamus]. Et ad haec quis idoneus? Nempe ille qui dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Ioan. I, 1, 2) . Nonne tibi videtur ipsis se Verbi penetralibus immersisse; et de abditis pectoris eius quamdam intimae sapientiae sacrosanctam eruisse medullam? Quid ille qui sapientiam loquebatur inter perfectos, sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum mundi huius cognovit? (I Cor. II, 6, 8) . Nonne uno et altero coelo acuta, sed pia curiositate terebratis, e tertio tandem hanc pius scrutator evexit? (1077A) At ipsam non siluit nobis, verbis quibus potuit fidelibus fideliter intimans. Audivit autem verba ineffabilia, quae non licuit illi loqui (II Cor. XII, 2, 4) . Non utique homini, nam sibi illa loquebatur et Deo Puta ergo Deum quasi sollicitam Pauli charitatem hoc modo consolari, et dicere: Quid anxiaris quod conceptum tuum auditus non capit humanus? Sonet vox tua in auribus meis; hoc est: Si quod sentis, non licet revelare mortalibus, consolare tamen, quod vox tua divinas queat mulcere aures. (1077B) Vides sanctam animam, nunc quidem charitate sobriam nobis, nunc vero puritate excedentem Deo? (II Cor V, 13.) Vide etiam de sancto David, ne forte ille sit ipse homo, de quo cum Deo, quasi de alio loquitur: Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi (Psal. LXXV, 11) . Ergo quod de cogitatione prophetica verbo et exemplo Prophetae venire ad medium poterat, id Propheta in publicam mox laxabat confessionem, et ex eo confitebatur in populis Domino, reliquum sibi et Deo servans, unaque festivum ducens in laetitia et exsultatione. Hoc ergo est quod nobis intimare memorato versiculo voluit. Quidquid videlicet sua illa scrutabunda et avida cogitatione ex arcano sapientiae cruere praevalebat, partem quam poterat in salutem populorum sollicita praedicatione impertiebatur; reliquum quod capere plebes non poterant, festiva iubilatione in Dei laudibus expendebat. (1077C) Vides sanctae contemplationi deperire nihil, dum quod expendi in plebium aedificationem non potest, id vel maxime Deo sit iucunda decoraque laudatio.

4. Quae cum ita sint, duo liquet contemplationis genera esse: unum, de statu et felicitate et gloria civitatis supernae, quo vel actu, vel otio ingens illa coelestium civium occupata sit multitudo; alterum, de regis ipsius maiestate, aeternitate, divinitate. Illa in maceria, ista in petra. Sed haec quanto difficilius cavatur, tanto suavius quod inde eruis sapit. Nec verearis illud quod Scriptura minatur scrutatoribus maiestatis (Prov. XXV, 27) . Tantum affer purum et simplicem oculum; non opprimeris a gloria, sed admitteris, nisi non Dei, sed tuam quaesieris gloriam. Alioquin sua quisque opprimitur, non Dei gloria, dum proclivis in istam, ad illam levare cervicem non sinitur, nimirum gravem cupiditate. (1077D) Hac excussa, secure scrutemur [alias, fodiamus] in Petra, in qua thesauri absconditi sapientiae et scientiae sunt (Coloss. II, 3) . Si adhuc dubitas, audi ipsam Petram: Qui operantur, inquit, in me, non peccabunt (Eccli. XXIV, 30) . Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? (Psal. LIV, 7.) Ibi requiem invenit mansuetus et simplex, ubi dolosus opprimitur, vel clatus, et cupidus inanis gloriae. Ecclesia columba est, et ideo requiescit. Columba, quia innocens, quia gemens. Columba, inquam, quia in mansuetudine suscipit insitum verbum. Et requiescit in Verbo, hoc est in petra: nam petra est Verbum. (1078A) Ecclesia ergo in foraminibus petrae, per quam introspicit, et videt gloriam sponsi sui; nec opprimitur tamen a gloria, quoniam non sibi usurpat eam. Non opprimitur, quia non scrutatrix maiestatis est, sed voluntatis. Nam quod maiestati attinet, interdum quidem et in ipsam intendere audet, sed quasi admirans, non quasi scrutans. Sed et si quando per excessum rapi in illam contingat, digitus Dei est iste, dignanter levans hominem, non hominis temeritas insolenter Dei alta pervadens. Cum enim Apostolus raptum se memoret [alias commemoret] (II Cor. XII) , ut ausum excuset; quisnam alter praesumat mortalium huic se divinae maiestatis horrendo scrutinio propriis intricare conatibus, et importunus contemplator pavenda irrumpere in arcana? (1078B) Scrutatores proinde maiestatis, tanquam irruptores dici reor, non qui scilicet rapiuntur in eam, sed qui irruunt. Ipsi itaque opprimuntur a gloria.

5. Ergo formidolosa scrutatio maiestatis: at voluntatis, tam tuta quam pia. Quidni tota diligentia scrutando instem sacramento gloriae voluntatis, cui mihi parendum per omnia scio? Suavis gloria, quae non aliunde, quam de ipsius suavitatis contemplatione procedit, quam de divitiarum bonitatis ac multae miserationis intuitu. Denique vidimus gloriam hanc, gloriam quasi Unigeniti a Patre (Ioan. I, 14) . Totum nempe benignum et vere paternum, quod apparuit gloriae in hac parte. Non me opprimet gloria ista totis licet viribus intendentem in se: ego potius imprimar illi. (1078C) Etenim revelata facie speculantes, in eamdem imaginem transformamur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18) . Transformamur cum conformamur. Absit autem ut in maiestatis gloria, et non magis in voluntatis modestia, Dei ab homine conformitas praesumatur! Gloria mea haec est, si unquam de me audiero: Inveni hominem secundum cor meum. Cor sponsi, cor patris sui. Ipsum quale? Estote, ait, misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI, 36) . Haec forma quam videre desiderat, cum Ecclesiae dicit: Ostende mihi faciem tuam: forma pietatis et mansuetudinis. Hanc cum omni fiducia levat ad Petram; cui similis est: Accedite, inquit, ad eum, et illuminamini, et facies vestrae non confundentur (Psal. XXXIII, 6) . Quo pacto humilis ab humili confundetur, a pio sancta, et a mansueto modesta? (1078D) Non plane abhorrebit a puritate petrae pura facies sponsae, non magis quam a virtute virtus, a lumine lumen.

6. Sed quia non ex omni interim parte adhuc ad petram forandam Ecclesia accedere potest (neque enim omnium est, qui in Ecclesia sunt, sacramenta divinae voluntatis inspicere, aut apprehendere per semetipsos profunda Dei); ideo non solum in foraminibus petrae, sed et in cavernis maceriae habitare ostenditur. Ergo in perfectis quidem, qui rimari ac penetrare arcana sapientiae et puritate conscientiae audent, et intelligentiae acumine possunt, habitat in foraminibus petrae. (1079A) De reliquo in cavernis maceriae: ut qui in petra per semetipsos fodere aut non sufficiunt, aut non praesumunt; in maceria fodiant, contenti vel gloriam sanctorum mente intueri. Si cui ne hoc quidem possibile sit, huic sane proponet Iesum, et hunc crucifixum: ut et ipse absque suo labore habitet in foraminibus petrae, in quibus non laboravit. Iudaei in his laboraverunt, et ipse in labores infidelium introibit, ut sit fidelis. Nec verendum quod patiatur repulsam, qui et vocatur ut intret. (1079B) Ingredere, inquit, in petram, abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria maiestatis eius (Isa. II, 10) . Infirmae adhuc et inerti animae (quae iuxta quod in Evangelio quidam de semetipso confitetur, fodere non valet, et mendicare erubescit) (Luc. XVI, 3.) fossa ostenditur humus ubi lateat, donec convalescat et proficiat, ut possit et ipsa per se cavare sibi foramina in petra, per quae intret ad interiora Verbi, animi utique vigore et puritate.

7. Et si intelleximus fossam humum, illam quae ait: Foderunt manus meas, et pedes meos (Psal. XXI, 17) ; non erit ambigendum de sanitate in ea citius adipiscenda animae vulneratae, quae in ea demorabitur. Quid enim tam efficax ad curanda conscientiae vulnera, nec non ad purgandam mentis aciem, quam Christi vulnerum sedula meditatio? Verum donec purgata et sanata perfecte fuerit, non video qualiter illi aptari possit quod dicitur: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Quomodo denique faciem suam ostendere audeat, vel levare vocem suam, cui et latere indicitur? Abscondere, inquit, in fossa humo. Quare? (1079C) Quia non est pulchra facie, nec digna quae videatur. Non erit digna videri, quandiu non erit videre idonea. Cum autem per inhabitationem fossae humi in sanando oculo interiori tantum profecerit, ut revelata facie speculari gloriam Dei et ipsa possit; tunc demum quae videbit, fiducialiter iam loquetur, voce et facie placens. Placeat necesse est facies, quae in Dei claritatem intendere potest. Neque enim id posset, nisi clara ipsa quoque esset et pura, utique transformata in eamdem quam conspicit claritatis imaginem. Alioquin ipsa dissimilitudine resiliret, insolito reverberata fulgore. Ergo cum pura puram intueri potueri veritatem, tunc faciem ipsius sponsus videre cupiet, consequenter et vocem eius audire. (1079D)

8. Nam quantum illi placeat cum puritate quidem mentis praedicatio veritatis, ostendit cum subinde infert: Vox enim tua dulcis. Quia enim non placeat vox si displiceat facies, demonstrat cum illico subdit: Et facies tua decora. Quid internae decor faciei, nisi puritas? In pluribus haec absque praedicationis voce complacuit; illa absque ista, in nemine. Impuris non se ostendit Veritas, non se credit Sapientia. Quod ergo loquuntur quam non viderunt? Quod scimus, inquit, loquimur, et quae vidimus testamur (Ioan. III, 11) . I ergo tu, et aude testari quod non vidisti, et loqui quod ignoras. Quaeris quem dicam impurum? (1080A) Qui laudes requirit humanas, qui non ponit sine sumptu Evangelium, qui evangelizat ut manducet, qui quaestum aestimat pietatem, qui non requirit fructum, sed datum. Impuri sunt tales; et cum non habeant unde videant veritatem propter impuritatem, habent tamen unde illam loquantur. Quid praepropere agitis? cur lucem non exspectatis; cur opus lucis ante lucem praesumitis? Vanum est vobis ante lucem surgere. Lux est puritas, lux charitas, quae non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5) . Haec praecedat, et pes linguae in incerto non ponitur. Superbo oculo veritas non videtur, sincero patet. Non est quod se veritas deneget intuendam puro cordi, ac per hoc nec eloquendam. (1080B) Peccatori autem dicit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? (Psal. XLIX, 16.) Multi puritate neglecta, ante loqui quam videre conati sunt; et aut graviter erraverunt nescientes de quibus loquerentur, neque de quibus affirmarent; aut turpiter viluerunt, dum qui alios docerent, se ipsos non docuissent. A quo nos gemino malo semper custodiat exoratus a vobis Sponsus Ecclesiae, Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.