(PL 183 1080B) SERMO LXIII. De vinea viro pio et sapienti, id est sua cuique vita, seu mente et conscientia, serio colenda; et de duobus vulpium generibus, scilicet adulatoribus et detractoribus; et de tentationibus monachorum novitiorum.
1. Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit (Cant. II, 15) . Liquet quod non otiose ad vineas itum sit, quando ibi inventae sunt vulpes demolientes eas. (1080C) Littera quidem istud. Spiritus autem quid? Ante omnia sane, ut communem et usitatum litterae sensum ab hac explanatione penitus respuamus, utpote ineptum et insulsum, indignumque plane, qui recipiatur in Scriptura tam sancta, tam authentica. Nisi quis forte ita vecors et animo stolidus sit, ut pro magno habeat didicisse ex ea, instar filiorum huius saeculi, curam gerere terrenarum possessionum, custodire et defensare vineas ab incursantibus bestiis, ne forte contingat amittere fructum vini, in quo est luxuria; simulque pereat opera et impensa. (1080D) Grande scilicet damnum, ut propterea librum sanctum tanto studio et tanta cum veneratione legamus, quod docemur in eo a vulpibus vineas custodire, ne in excolendis illis frustra marsupia vacuentur, si in custodiendis pigri fuerimus! Non estis tam rudes, neque adeo spiritualis gratiae expertes, ut ita carnaliter sapiatis. Ergo in spiritu ista quaeramus. Ibi sane invenimus, sano quidem intellectu, sensuque nihilominus digno, et vineas florentes, et vulpes demolientes, in quibus capiendis vel amovendis et honestius laboratur, et fructuosius. An vos dubitatis longe vigilantius insistendum mentibus servandis, quam frugibus; longe curiosius invigilandum cavendis propter illas spiritualibus nequitiis, quam capiendis propter istas fraudulentis vulpeculis?
2. Sed iam a me demonstrandae sunt spirituales istae tam vites, quam vulpes. (1081A) Vestra intererit, filii, suae quemque vineae providere, cum me disputante adverterit, in quibus sibi et a quibus maxime sit cavendum. Viro sapienti sua vita vinea est, sua mens, sua conscientia. Nil quippe incultum desertumve in se sapiens derelinquet. Stultus non ita. Cuncta apud eum neglecta invenies, cuncta iacentia, cuncta inculta et sordida. Non est vinea stulto. Quomodo vinea, ubi nil plantatum, nil elaboratum uspiam paret? Tota spinis silvescit et tribulis stulti vita: et vinea est? Etsi fuit, iam non est, redacta nimirum in solitudinem. Ubi vitis virtutis? ubi botrus boni operis? ubi vinum laetitiae spiritualis? (1081B) Per agrum hominis pigri transivi, inquit, et per vineam viri stulti: et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat (Prov. XXIV, 30, 31) . Audis sapientem irridentem stultum, quod bona naturae et dona gratiae, quae forte per lavacrum regenerationis acceperat, tanquam illam, quam plantavit Deus et non homo, primam suam vineam, in non vineam, negligendo redegit. Denique non potest vinea esse, ubi vita non est. Nam stultus quod vivit, mortem potius, quam vitam esse censuerim. Quomodo vita cum sterilitate? Arborarida et in sterilitatem versa, nonne mortua iudicatur? Et sarmenta mortua sunt. Et occidit, inquit, in grandine vineas eorum (Psal. LXXVII, 47) ; monstrans vita privatas, quae sterilitate damnatae sunt. Sic stultus eo ipso quod inutiliter vivit, vivens mortuus est.
3. Soli itaque convenit sapienti habere, vel potius esse vineam, qui vitam habet. Est lignum fructiferum in domo Dei, ac per hoc lignum vivens. (1081C) Siquidem et ipsa sapientia, qua sapiens dicitur et est, lignum vitae est apprehendentibus eam (Prov. III, 18) . Quidni vivat apprehensor eius? Vivit, sed ex fide. Iustus nempe est sapiens, et iustus ex fide vivit (Hebr. X, 38) . Et si anima iusti sedes est sapientiae, sicut est; profecto is sapiens, qui iustus. Is ergo sive iustum nomines, sive sapientem, nunquam absque vinea vivet, quia nunquam non vivet. Hoc quippe est illi vinea quod vita. Et bona vinea iusti, imo bona vinea iustus, cui virtus vitis, cui actio palmes, cui vinum testimonium conscientiae, cui lingua torcular expressionis. Denique: Gloria nostra haec est, inquit, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12) . Vides apud sapientem vacare nihil? (1081D) Sermo, cogitatio, conversatio, et si quid aliud est ex eo, quidni totum Dei agricultura, Dei aedificatio est, et vinea Domini sabaoth? Quid denique illi de se perire possit, quando et folium eius non defluet?
4. Caeterum, tali vineae nunquam infestationes, nunquam insidiae deerunt. Nempe ubi multae opes, multi sunt et qui comedunt eas (Eccle. V, 10) . Sapiens erit sollicitus servare vineam suam non minus quam excolere, nec sinet eam vorari a vulpibus. Pessima vulpes occultus detractor, sed non minus nequam adulator blandus. Cavebit sapiens ab his. (1082A) Dabit operam, sane quod in ipso est, capere illos qui talia agunt; sed capere beneficiis atque obsequiis, monitisque salutaribus, et orationibus pro eis ad Deum. Non cessabit istiusmodi carbones ignis congerere super caput maledici (Rom. XII, 20) , et item super adulatoris, quousque, si fieri potest, et illi invidiam, et isti simulationem de corde tollat, faciens mandatum sponsi dicentis: Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas. An non tibi captus ille videtur, qui suffusus ora rubore, quippe proprium erubescens iudicium, ipse suae confusionis et poenitudinis testis est; sive quod oderit hominem amore dignissimum; sive quod dilexerit tantum verbo et lingua eum, a quo se diligi opere et veritate vel sero expertus est? (1082B) Captus plane, et captus Domino, secundum quod nominatim ipse expressit: Capite, inquiens, nobis. Utinam ego omnes adversantes mihi sine causa ita capere possim, ut Christo eos vel restituam, vel acquiram! Sic, sic confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam, avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala: quatenus inveniar et ipse obediens sponso, ut capiam et ipse vulpes, non mihi, sed ipsi. Sed reflectatur sermo ad sui principium, ut suo ordine series explanationis procedat.
5. Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas. (1082C) Locus moralis est; et iuxta morum disciplinam nos iam ostendimus, spirituales has vineas nonnisi spirituales viros esse, quorum cum omnia interiora culta sint, omniaque germinantia, omnia fructificantia et parturientia spiritum salutis, quomodo de regno Dei dictum est; ita de his vineis Domini sabaoth aeque dicere possumus, quoniam intra nos sunt (Luc. XVII, 21) . Denique, in Evangelio legitur, datum iri gentibus regnum Dei facientibus fructus eius (Matth. XXI, 43) . Hi sunt quos Paulus enumerat, dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Galat. V, 22, 23) . Fructus isti, profectus nostri. Hi accepti sponso, quia ipsi cura est de nobis. Num de virgultis cura est Deo? Homines, non arbores amat Homo Deus, et nostros profectus suos fructus reputat. (1082D) Tempus horum diligenter observat, arridet apparentibus, et sollicitus satagit ne pereant nobis, cum apparuerint; imo vero ne pereant sibi: se enim reputat tanquam nos. Ideoque providens capi sibi iubet insidiantes vulpeculas, ne novellos fructus ipsae praeripiant. Capite, inquit, nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas. Et quasi quis dicat: Praepropere times, nondum venit fructuum tempus: Non est ita, inquit: nam vinea nostra floruit. Post flores non est fructuum mora; adhuc illis cadentibus isti erumpunt illico, illico incipiunt apparere.
6. Parabola ista instantis est temporis. Videtis istos novitios? Nuper venerunt, nuper conversi sunt. (1083A) Non possumus de ipsis dicere, quia vinea nostra floruit: floret enim. Interim, quod in eis apparere videtis, flos est: fructuum tempus nondum advenit. Flos novella conversatio est, flos formula recens vitae emendatioris est. Induerunt sibi faciem disciplinatam, et bonam totius corporis compositionem. Placent, fateor, quae in facie sunt: negligentior utique is qui foris apparet corporum cultus est vestium, sermo rarior, vultus hilarior, aspectus verecundior, incessus maturior. Verum quia haec, noviter coepere, ipsa sui novitate flores censenda sunt, et spes fructuum, magis quam fructus. Vobis, filioli, non timemus a fraude vulpium, quae fructibus magis, quam floribus invidere noscuntur. Vestrum aliunde periculum est. (1083B) Ustionem certe metuo floribus; non subreptionem, sed ustionem a frigore. Aquilo mihi suspectus est, et frigora matutina, quae intempestivos flores solent perdere, fructus praeripere. Iraque ab aquilone panditur vestrum malum. A facie frigoris eius quis sustinebit? (Psal. CXLVII, 17.) Hoc frigus si semel animam (animae quidem, ut assolet, incuria spiritu dormitante) pervaserit, ac nemine deinde, quod absit! (1083C) inhibente ad interiora eius pervenerit, descenderit in viscera cordis et sinum mentis, concusserit affectiones, occupaverit consilii semitas, perturbaverit iudicii lumen, libertatem addixerit spiritus: mox, ut in corpore solet evenire febricitantibus, subit quidam animi rigor, et vigor lentescit, languor fingitur virium, horror austeritatis intenditur, timor sollicitat paupertatis, contrahitur animus, subtrahitur gratia, protrahitur longitudo vitae, sopitur ratio, spiritus exstinguitur, defervescit novitius fervor, ingravescit tepor fastidiosus, refrigescit fraterna charitas, blanditur voluptas, fallit securitas, revocat consuetudo. Quid plura? Dissimulatur lex, abdicatur ius [alias, adiudicatur ius], fas proscribitur derelinquitur timor Domini. Dantur postremo impudentiae manus; praesumitur ille temerarius, ille pudendus, ille turpissimus, plenus ille ignominia et confusione saltus de excelso in abyssum, de pavimento in sterquilinium, de solio in cloacam, de coelo in coenum, de claustro in saeculum, de paradiso in infernum. (1083D) Principium et originem huius pestis, et vel qua arte vitetur, vel qua superetur virtute, non est huius temporis demonstrare: alias erit hoc; nunc coepta prosequamur.
7. Ad provectiores et firmiores sermo est retorquendus, ad vineam quae iam floruit, cui quidem etsi non est quod floribus formidet a frigore, sed non fructus securi sunt a vulpibus. Dicendum apertius quid sint spiritualiter hae vulpes, cur pusillae dicantur, cur iubeantur potissimum capi, et non abigi, vel occidi: etiam introducenda diversa genera harum bestiarum ad maiorem audientium notitiam et cautelam; non sane sermone isto, ut fastidio consulamus, et nostrae devotionis alacritas perpetuetur in gratia et confessione gloriae magni Ecclesiae Sponsi Domini nostri Iesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen