Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 64

Checked
E Wikisource

(PL 183 1083D) SERMO LXIV De tentationibus monachorum provectorum, quas patiantur vulpes, seu tentationes magis sibi infestas. Item de haereticis, vulpibus Ecclesiae, capiendis.

(1084A) 1. Adsum promissioni meae. Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit (Cant. II, 15) . Vulpes, tentationes sunt. Necesse est ut veniant tentationes. Quis enim coronabitur, nisi qui legitime certaverit? (II Tim. II, 3.) aut quomodo certabunt, si desit qui impugnet? Tu ergo accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1) , certus omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem passuros (II Tim. III, 12) . Porro tentationes diversae sunt, pro temporum diversitate. (1084B) Et initiis quidem nostris, tanquam novellarum teneris floribus plantationum, in evidenti vis algoris incumbit, cuius meminimus in sermone altero, et incipientes ab hac peste cautos reddidimus (Supra, serm. 63, n. 6) . Iam vero proficientium sanctioribus studiis minime quidem sese opponere contrariae virtutes aperte audent, sed solent in occulto insidiari, quasi quaedam fraudulentae vulpeculae; specie quidem virtutes, re autem vitia. Quantos, verbi gratia, ingressos vias vitae, progressos ad meliora, super semitas iustitiae bene secureque proficiscentes et proficientes, fraude, proh pudor! vulpium harum turpiter supplantatos expertus sum, et sero in se virtutum suffocatos plangere fructus! (1084C)

2. Vidi ego hominem currentem bene; et ecce cogitatio: quidni vulpecula fuit? Quantis, inquit, bonum, quo solus fruor, si essem in patria, possem utique impertiri fratribus et cognatis, notis et amicis? Amant me, et facile acquiescerent suadenti. Utquid perditio haec? Vado illuc, et salvo multos ex illis, et me pariter. Nec verendum in loci mutatione. Etenim, dum benefaciam, quid interest ubi? nisi quod illic procul dubio satius, ubi fructuosius degam. Quid plura? It, et perit miser, non tam exsul ad patriam, quam carnis reversus ad vomitum. Et se perdidit infelix, et suorum acquisivit neminem. En una vulpecula, ista videlicet frustratoria spes, quam habuit in acquisitione suorum. (1084D) Potes tu quoque per te ipsum in te ipso alias atque alias similes huic invenire seu advertere, si non negligas.

3. Vis tamen ut unam adhuc ego ostendam tibi? Facio etiam et tertiam, et quartam quoque demonstrabo, si te ad capiendas eas, quas forte ex his in tua adverteris vinea, invenero vigilantem. Interdum bene proficientis cuiuspiam, cum sibi profusius aliquid supernae gratiae senserit irrorari, subit animum desiderium praedicandi, non quidem ad parentes et propinquos, iuxta illud: Continuo non acquievi, carni et sanguini (Galat. I, 16) ; sed quasi purius, fructuosius, fortiusque, passim ad extraneos et ad omnes. Caute omnino. (1085A) Sane timet propheticum incurrere maledictum, si quae in abscondito accepit frumenta, abscondat in populis (Prov. II, 26) : et contra Evangelium facere, nisi quae in aure audivit, praedicaverit super tecta (Matth. X, 27) . Vulpes est, atque illa priore eo nocivior, quo occultior veniens. Sed capio tibi eam. Primus Moyses dicit: Non arabis in primogenito bovis (Deut. XV, 19) . Hoc Paulus interpretans: Non neophytum, inquit, ne in superbiam elatus, incidat in iudicium diaboli (I Tim. III, 6) : et rursum, Nec quisquam. inquit, sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron (Hebr. V, 4) ; item ipse: Quomodo praedicabunt, ait, nisi mittantur? (Rom. X, 15.) Et scimus monachi officium esse non docere, sed lugere. Ex his similibusque collectis mihi texo rete, et capio vulpem, ne demoliatur vineam. (1085B) Ex his nempe claret et certum est, quod publice praedicare nec monacho convenit, nec novitio expedit, nec non misso licet. Porro contra haec tria venire, quanta conscientiae demolitio est? Ergo quidquid tale animo suggeratur, sive sit illud tua cogitatio, sive immissio per angelum malum, dolosam agnosce vulpeculam, id est malum sub specie boni.

4. Sed aspice aliam. Quantos ex monasteriis spiritu ferventes eremi solitudo suscepit, et aut tepefactos evomuit, aut tenuit contra eremi legem, non modo remissos, sed etiam dissolutos? Sicque apparuit vulpeculam adfuisse, ubi tanta facta est vastatio vineae, id est vitae et conscientiae hominis detrimentum. (1085C) Cogitabat, si solus degeret, multo se copiosiores fructus spiritus percepturum, quippe qui in communi vita tantum spiritualis gratiae fuisset expertus. Et bona visa est sua cogitatio sibi; sed rei exitus indicavit, magis eamdem illi cogitationem vulpem demolientem fuisse.

5. Quid illud quod nos quoque toties in domo ista, et tam graviter inquietat, notabilem loquor quorumdam, qui inter nos sunt, superstitiosamque abstinentiam ex qua se omnibus, sibique omnes molestos reddunt? Quomodo non haec ipsa discordia tam generalis, et suae ipsius conscientiae dissipatio est, et, quod in ipso est, et grandis vineae huius, quam plantavit dextera Domini, vestrae scilicet omnium unanimitatis, demolitio? (1085D) Vae homini per quem scandalum venit? (Matth. XVIII, 7.) Qui scandalizaverit, inquit, unum de his pusillis (Marc. IX, 41): durum est quod sequitur. Quanto duriora meretur, qui tantam, et tam sanctam multitudinem scandalizat? Iudicium prorsus durissimum portabit quicunque est ille. Sed haec alias.

6. Nunc vero intendamus his, quae a Sponso dicuntur super pusillis et astutis his animalibus demolientibus vineas. Pusillis dixerim, non malitia, sed subtilitate. (1086A) Astutum siquidem natura hoc genus est animantis, promptumque admodum ad nocendum in occulto: et videtur mihi congruentissime designare subtilissima quaedam vitia specie palliata virtutum, qualium utique formam praemissis ad notitiam exemplis, paucis licet, iam aliquantisper expressi. Nec enim aliter nocere queunt, nisi quod se virtutes virtutum quadam similitudine mentiuntur. (1086B) Sunt autem aut cogitationes hominum vanae, aut factae immissiones per angelos malos, angelos Satanae, qui se transfigurant in angelos lucis (II Cor. II, 14) , parantes sagittas suas in pharetra, hoc est in occulto, ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 2) . Unde et pusillas eas propter hoc reor dici, quod cum caetera vitia quadam quasi corpulentia sui manifesta se praebeant, hoc genus pro sui subtilitate haud facile agnosci, et ideo nec caveri possit, nisi duntaxat a perfectis et exercitatis, et qui habeant illuminatos oculos cordis ad discretionem boni et mali, maximeque ad discretionem spiritum, qui cum Apostolo possint dicere, quia non ignoramus astutias Satanae, neque cogitationes eius (II Cor. II, 11) . Et vide ne forte ob hoc a sponso iubeantur, non quidem exterminari, vel abigi, vel occidi, sed capi: quod videlicet huiusmodi spirituales, dolosasque bestiolas omni vigilantia et cautela observari oporteat et examinari, et sic capi, id est comprehendi, in astutia sua. Ergo, cum proditur dolus, cum fraus aperitur, cum convincitur falsitas; rectissime tunc dicitur capta vulpes pusilla, quae demoliebatur vineam. (1086C) Denique, dicimus hominem in sermone capi, sicut habes in Evangelio, quia convenerunt Pharisaei in unum, ut caperent Iesum in sermone (Matt. XXII, 15).

7. Ita ergo sponsus capi iubet vulpes pusillas, quae demoliuntur vineas, id est deprehendi, convinci, prodi. Solum hoc malignitatis genus id proprium habet, ut agnitum iam minime noceat, ita ut agnosci, sit illi expugnari. Quis enim, nisi demens, comperta decipula sciens et prudens pedem mittit in illam? Sufficit proinde si capiantur quae eiusmodi sunt, hoc est, si prodas et deducas ad medium; quippe quibus apparere, perire est. Non sic caetera vitia. Nempe manifeste veniunt, manifeste nocent; scientes captivant, superant reluctantes, utpote vi, non dolo agentia. Ergo contra huiusmodi aperte saevientes bestias non investigatione opus est, sed refrenatione. Solas has vulpes parvulas, dissimula trices maximas, quia proditae iam non nocent, sufficit educi in lucem, et capi in calliditate sua. Nam foveas habent. (1086D) Tali itaque ex causa vulpes istae et capi iubentur, et parvulae describuntur. Vel ideo parvulae, ut nascentia vitia in ipso ortu, donec utique parvula sunt, vigilanter observans illico comprehendas, ne crescentia plus noceant et difficilius capiantur.

8. Et si iuxta allegoriam Ecclesias vineas, vulpes haereses, vel potius haereticos ipsos intelligamus: simplex est sensus, ut haeretici capiantur potius, quam effugentur. Capiantur, dico, non armis, sed argumentis, quibus refellantur errores eorum; ipsi vero, si fieri potest, reconcilientur catholicae, revocentur ad veram fidem. (1087A) Haec est enim voluntas eius qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II. 4) . Hoc denique velle se perhibet, qui non simpliciter, capite vulpes, sed, capite, inquit, nobis vulpes. Sibi ergo et sponsae suae, id est catholicae, iubet acquiri has vulpes, cum ait, Capite eas nobis. (1087B) Itaque homo de Ecclesia exercitatus et doctus, si cum haeretico homine disputare aggreditur, illo intentionem suam dirigere debet, quatenus ita errantem convincat, ut et convertat, cogitans illud apostoli Iacobi: Quia qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operit multitudinem peccatorum (Iac. V, 20) . Quod si reverti noluerit, nec convictus post primam iam et secundam admonitionem, utpote qui omnino subversus est; erit secundum Apostolum devitandus (Tit. III, 10) . Ex hoc iam melius, ut quidem ego arbitror, effugatur, aut etiam religatur, quam sinitur vineas demoliri.

9. Nec propterea sane nihil se egisse putet qui haereticum vicit et convicit, haereses confutavit, verisimilia a vero clare aperteque distinxit; prava dogmata, plana et irrefragabili ratione prava esse monstravit; pravum denique intellectum, extollentem se adversus scientiam Dei, in captivitatem redegit. Nempe cepit nihilominus, qui talia operatus est, vulpem, etsi non ad salutem illi; et cepit eam sponso et sponsae, quamvis aliter. (1087C) Nam, etsi haereticus non surrexit de faece, Ecclesia tamen confirmatur in fide: et quidem de profectibus sponsae sponsus sine dubio gratulatur. Gaudium etenim Domini est fortitudo nostra (II Esdr. VIII, 10) . Denique non putat a se aliena lucra nostra, qui se nobis tam dignanter associat, dum iubet capi vulpes, non sibi, sed nobis secum. Capite, inquiens, nobis. Advertere est enim quod ait, nobis. Quid hac voce socialius? (1088A) An non tibi videtur hoc dicere, quasi quidam paterfamilias, qui per se nihil habeat, sed omnia communia cum uxore et filiis atque domesticis? Et qui loquitur Deus est - minime tamen ut Deus id loquitur, sed ut sponsus.

10. Capite nobis vulpes. Vides quam socialiter loquitur, qui socium non habet? Poterat dicere: Mi hi, sed maluit, nobis, consortio delectatus. O suavitatem! o gratiam! o amoris vim! Itane summus omnium unus factus est omnium? Quis hoc fecit? Amor, dignitatis nescius, dignatione dives, affectu potens, suasu efficax. Quid violentius? Triumphat de Deo amor. Quid tamen tam non violentum? Amor est. Quae est ista vis, quaeso, tam violenta ad victoriam, tam victa ad violentiam? (1088B) Denique semetipsum exinanivit (Philipp. II, 7) , ut scias amoris fuisse, quod plenitudo effusa est, quod altitudo adaequata est, quod singularitas associata est. Cum quonam tibi, o admirande sponse, tam familiare consortium? Nobis, inquis, capite. Cui tecum? an Ecclesiae de gentibus? De mortalibus et peccatoribus collecta est. Illam scimus quae sit. Sed tu quises, Aethiopissae huius tam devotus, tam ambitiosus amator? (1088C) Sane non alter Moyses, sed plus quam Moyses (Num. XII, 1) . Num tu ille es speciosus forma prae filiis hominum? (Psal. XLIV, 3.) Parum dixi; candor es vitae aeternae, splendor et figura substantiae Dei (Hebr. I, 3) ; postremo super omnia Deus benedictus in saecula. Amen (Rom. IX, 5) .