Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 65

E Wikisource

(PL 183 1088C) SERMO LXV. De clandestinis haereticis, quorum praeposteram religionem et studium occultandi mysteria sua, nec non scandalosum feminarum contubernium perstringit.

(1089A) 1. Duos vobis super uno capitulo disputavi sermones: tertium paro [alias, edere paro], si audire non taedeat. Et necessarium reor. Nam quod ad nostram quidem spectat domesticam vineam, quae vos estis, satis me arbitror in duobus fecisse sermonibus pro munimento illi adversus insidias tripartiti generis vulpium, qui sunt adulatores, detractores, ac seductorii quidam spiritus, gnari et assueti mala sub specie boni inducere. Verum dominicae vineae non ita. Illam loquor, quae implevit terram, cuius et nos portio sumus: vineam grandem nimis, Domini plantatam manu, redemptam sanguine, rigatam verbo, propagatam gratia, fecundatam spiritu. Ergo plus proprii curam gerens, in commune minus profui. (1089B) Movet me autem pro ipsa multitudo demolientium eam, defensantium paucitas, difficultas defensionis. Difficultatem occultatio facit. Nam cum Ecclesia semper ab initio sui vulpes habuerit, cito omnes compertae et captae sunt. Confligebat haereticus palam (nam inde haereticus maxime, quod palam vincere cupiebat), et succumbebat. Ita ergo facile illae capiebantur vulpes. Quid enim si posita in lucem veritate haereticus in suae pertinaciae tenebris remanens, solus foris religatus aresceret? 1488-1491 Nihilominus capta reputabatur vulpes, condemnata impietate, et impio foras misso, ostentui utique iam victuro, non fructui. Ex hoc, iuxta prophetam, erant illi ubera arentia, et venter sterilis (Ose. IX, 14) ; quia non repullulat error publice confutatus, et falsitas aperta non germinat. (1089C)

2. Quid faciemus his malignissimis vulpibus, ut capi queant, quae nocere quam vincere malunt, et ne apparere quidem volunt, sed serpere? Omnibus una intentio haereticis semper fuit captare gloriam de singularitate scientiae. Sola ista malignior caeteris versutiorque haeresibus, damnis pascitur alienis, propriae gloriae negligens. Docta, credo, exemplis veterum, quae proditae evadere non valebant, sed confestim capiebantur, cauta est novo maleficii genere operari mysterium iniquitatis, eo licentius quo latentius. Denique indixere, ut dicitur, latebras sibi, firmaverunt sibi sermonem nequam. Iura, periura; secretum prodere noli. (1089D) Enimvero alias ne tenuiter quidem iurare ullatenus acquiescunt, propter illud de Evangelio: Non iurare, neque per coelum, neque per terram (Matth. V, 34, 35) , etc. O stulti et tardi corde, repleti plane Pharisaico spiritu liquantes culicem, et camelum glutientes! (Matth. XXIII, 24) . Iurare non licet, et peierare licet? An in hoc solo utrumque licet? De quonam mihi Evangeliorum loco producitis istam exceptionem, qui ne iota quidem, ut falso gloriamini, praeteritis? Patet vos et superstitiose observare de iuramento, et flagitiose praesumere de periurio. O perversitatem! Quod ad cautelam consultum est, videlicet, non iurare; hoc isti mandati vice tam contentiose observant: et quod immobili iure sancitum est, non peierandum scilicet, hoc tanquam indifferens pro sua voluntate dispensant. Non, inquiunt, sed ne mysterium publicemus. Quasi gloria Dei non sit revelare sermonem. An Dei invident gloriae? Sed magis credo quod pandere erubescant, scientes inglorium. Nam nefanda et obscena dicuntur agere in secreto, siquidem et vulpium posteriora fetent. (1090B)

3. Sed taceo quae negarent: ad manifesta respondeant. An iuxta Evangelium cavent sanctum dare canibus, et margaritas porcis (Matth. VII, 6) ? At istud aperte fateri est, se non esse de Ecclesia, qui omnes qui de Ecclesia sunt, canes censent et porcos. Sine exceptione enim omnibus qui de sua secta non sunt, suum illud, quidquid est, subtrahendum existimant. Caeterum hoc etsi sentiant, non respondebunt, ne manifesti fiant, nempe quod omni modo fugiunt, sed non effugient. Responde mihi, o homo, qui plus quam oportet sapis, et plus quam dici potest desipis. Dei est, an non, mysterium quod occultas? Si est, cur non ad eius gloriam pandis? Nam gloria Dei, revelare sermonem. (1090C) Si non, cur fidem habes in eo quod non est Dei, nisi quia haereticus es? Aut igitur Dei secretum ad Dei gloriam prodant; aut Dei negent mysterium, et minime se haereticos negent; aut certe nihilominus manifestos se fateantur inimicos gloriae Dei; qui nolunt manifestum fieri, quod ei norunt fore ad gloriam. Stat nempe Scripturae veritas: Gloria regum celare verbum, gloria Dei revelare sermonem (Prov. XXV, 2) . Non vis tu revelare? Non ergo vis Deum glorificare. Sed forte non recipis Scripturam hanc. Ita est: solius Evangelii se profitentur aemulatores, et solos. Respondeant proinde Evangelio. Quod dico, ait, in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X, 27) . Iam non licet silere. (1090D) Usquequo occultum tenetur, quod palam Deus fieri iubet? Usquequo opertum est Evangelium vestrum? Suspicor; vestrum non est Pauli: nam ille suum fatetur opertum non esse. (1091A) Etsi, inquit, opertum est Evangelium meum, in his opertum est qui pereunt (II Cor. IV, 3) . Videte ne vos diceret, apud quos Evangelium invenitur opertum. Quid apertius quod pereatis? An forte nec Paulum recipitis? De quibusdam ita audivi. Non enim inter vos omnes per omnia concordatis, etsi a nobis omnes dissentiatis.

4. At vero eorum verba, et scripta, et traditiones, qui corporaliter cum Salvatore fuerunt, pari auctoritate Evangelii cuncti, ni fallor, indifferenter recipitis. Nunquid illi opertum tenuere Evangelium suum? Nunquid in Deo carnis infirma, mortis horrida, crucis ignominiam tacuere? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5) . Ubi apostolica forma et vita, quam iactatis? (1091B) Illi clamant, vos susurratis; illi in publico, vos in angulo; illi ut nubes volant (Isai. LX, 8) , vos in tenebris ac subterraneis domibus delitescitis. Quid simile illis in vobis ostenditis? An quod vobiscum mulierculas non utique circumducitis, sed includitis? Non aeque comitatio, ut cohabitatio, suspicioni patet. Verum quisnam de illis sinistrum quidpiam suspicaretur, qui mortuos suscitabant? Fac tu similiter, et una recubantem putabo feminam virum. Alioquin temere tibi usurpas illorum dispensationem, quorum sanctitatem non habes. Cum femina semper esse, et non cognoscere feminam, nonne plus est quam mortuum suscitare? Quod minus est non potes; et quod maius est vis credam tibi? (1091C) Quotidie latus tuum ad latus iuvenculae est in mensa; lectus tuus ad lectum eius in camera, oculi tui ad illius oculos in colloquio, manus tuae ad manus ipsius in opere: et continens vis putari? Esto ut sis: sed ego suspicione non careo. Scandalo mihi es: tolle scandali causam, quo te probes verum, ut iactitas, Evangelii aemulatorem. Qui scandalizaverit unum de Ecclesia, nonne Evangelium condemnat illum? Tu Ecclesiam scandalizas. Vulpes es demoliens vineam. Iuvate me, socii, ut capiatur; vel potius capite vos nobis eam, o angeli sancti. Versuta est valde, operta est iniquitate et impietate sua. Plane tam pusilla atque subtilis, ut facile quidem humanos fustretur obtutus. Nunquid et vestros? (1091D) Propterea vox illa ad vos, utpote sodales sponsi: Capite nobis vulpes parvulas (Cant. II, 15) . Ergo facite quod iubemini; capite nobis hanc tam versipellem vulpeculam, quam ecce iamdiu frustra insequimur. Docete et suggerite, qualiter fraus deprehendatur. Hoc enim est cepisse vulpem; quia longe plus nocet falsus catholicus, quam si verus appareret haereticus. Non est autem hominis scire quid sit in homine, nisi quis forte ad hoc ipsum fuerit vel illuminatus Spiritu Dei, vel angelica informatus industria. Quod signum dabitis, ut palam fiat pessima haeresis haec, docta mentiri non lingua tantum, sed vita? (1092A)

5. Et quidem recens vastatio vineae vulpem indicat adfuisse: sed nescio qua arte fingendi ita sua confundit vestigia callidissimum animal, ut qua vel intret, vel exeat, haud facile queat ab homine deprehendi. Cumque pateat opus, non apparet auctor; ita per ea quae in facie sunt, cuncta dissimulat. Denique si fidem interroges, nihil christianius; si conversationem, nihil irreprehensibilius: et quae loquitur, factis probat. Videas hominem in testimonium suae fidei frequentare ecclesiam, honorare presbyteros, offerre munus suum, confessionem facere, sacramentis communicare. Quid fidelius? Iam quod ad vitam moresque spectat, neminem circumvenit, neminem supergreditur, neminem concutit. Pallent insuper ora ieiuniis, panem non comedit otiosus, operatur manibus unde vitam sustentat. Ubi iam vulpes? (1092B) Tenebamus eam: quomodo elapsa est e manibus? Quomodo tam repente disparuit? Instemus, investigemus: a fructibus eius cognoscemus eam. Et certe vinearum demolitio testatur vulpem. Mulieres, relictis viris, et item viri, dimissis uxoribus, ad istos se conferunt. Clerici et sacerdotes, populis ecclesiisque relictis, intonsi et barbati apud eos inter textores et textrices plerumque inventi sunt. An non gravis demolitio ista? an non opera vulpium haec?

6. Verum non apud omnes forte ista tam manifesta deprehenduntur: et si sint, non est unde probentur. Quonam modo capimus illos? Revertamur ad consortium et contubernium feminarum hoc enim inter eos nemo qui careat. Interrogo unum qnempiam horum. Heus tu, bone vir! (1092C) quaenam haec mulier, et unde haec tibi? Uxorne tua? Non, inquit, nam voto meo istud non convenit. Filia ergo? Non. Quid igitur? Non soror, non neptis, non aliquo saltem propinquitatis vel affinitatis gradu attinens tibi? Nullo prorsus. Et quomodo tuta tibi cum ista continentia tua? Sane nec licet tibi istud. Cohabitationem, si nescis, virorum et feminarum in iis qui vovere continentiam, Ecclesia vetat. Si non vis scandalizare Ecclesiam, eiice feminam. Alioquin ex hoc uno caetera, quae non adeo manifesta sunt, procul dubio credibilia fiunt.

7. Sed quo mihi, inquit, Evangelii loco monstras prohibitum istud? Evangelium appellasti; ad Evangelium ibis. (1092D) Si obedias Evangelio, non facies scandalum: prohibet enim plane Evangelium scandalum fieri. Facis autem tu, istam non amovendo iuxta constitutum Ecclesiae. Suspectus eras, at nunc manifeste censebere et contemptor Evangelii, et Ecclesiae adversator. Quid iudicatis, fratres? Si pertinax fuerit ut nec obediat Evangelio, nec Ecclesiae acquiescat, quid iam tergiversari potest? Nonne aperte vobis videtur deprehensa fraus, et comprehensa vulpes? Si non amovet feminam, non amovet scandalum; si non amovet scandalum cum amovere possit, trangressor tenetur Evangelii. (1093A) Quid factura Ecclesia est, nisi ut amoveat illum qui non vult amovere scandalum, ne sit similis illi inobediens? Nam mandatum habet ex hoc in Evangelio, non parcere oculo scandalizanti se, non manui, non pedi; se eruere illum, abscindere ista, et proiicere a se. Si, inquit, Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 6-9, 17) .

8. Fecimusne aliquid? Puto quia fecimus. Cepimus vulpem, quia fraudem percepimus. Manifesti sunt qui latebant falsi Catholici, veri depraedatores catholicae. (1093B) Etenim dum mecum dulces capiebas cibos (corpus dico et sanguinem Christi), dum in domo Dei ambulavimus cum consensu, fuit suadendi locus, imo opportunitas seducendi, iuxta illud Sapientiae: Simulator ore decipit amicum suum (Prov. XI, 9) . Nunc autem facile, secundum sapientiam Pauli, post unam [alias, primam] et secundam admonitionem haereticum hominem devitabo, sciens quia subversus est qui eiusmodi est (Tit. III, 10, 11) ; ac proinde cautus providere, ne iam sit et subversor. Itaque nonnihil est, iuxta verbum Sapientis, in insidiis suis captos esse iniquos (Prov. XI, 6) , illos praesertim iniquos, qui insidiis pro armis uti cauti sunt. Nam conflictus omnino ab his et defensio periit. Vile nempe hoc genus est et rusticanum, ac sine litteris, et prorsus imbelle. Denique vulpes sunt, et pusillae; sed neque illa, in quibus male sentire dicuntur, defensibilia sunt; nec tam subtilia, quam suasibilia, idque duntaxat mulierculis rusticis et idiotis, et quales utique omnes sunt, quotquot adhuc de secta hac esse expertus sum. (1093C) Nec enim in cunctis assertionibus eorum, nam multae sunt, novum quid aut inauditum audisse me recolo, sed quod tritum est, et diu ventilatum inter antiquos haereticos, a nostris autem contritum et eventilatum. Dicendum tamen, et dicam, quaenam illae ineptiae sint; partim quas sciscitantibus se Catholicis minus caute respondentes ipsi confessi sunt partim quas divisi ab invicem litigantes de invicem prodiderunt, partim quoque quas nonnulli eorum redeuntes ad Ecclesiam detexerunt: non quod ad omnes respondeam, nec enim necesse est, sed tantum ut innotescant. At istud alterius erit opus sermonis, ad laudem et gloriam nominis sponsi Ecclesiae Iesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.