Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 66

E Wikisource

(PL 183 1093C) SERMO LXVI. De erroribus haereticorum circa nuptias, baptismum parvulorum, purgatorium, orationes pro defunctis et invocationem sanctorum.

(1093D) 1. Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas (Cant. II, 15) . Ecce ego ad vulpes istas. Ipsae sunt quae praetergrediuntur viam, et vindemiant vineam. Non sunt contentae deserere viam, nisi et desertare vineam possint, addentes praevaricationem. (1094A) Non sufficit haereticos esse, nisi et hypocritae sint, ut sit supra modum peccans peccatum. Hi sunt qui veniunt in vestimentis ovium ad nudandas oves et spoliandos arietes. An non tibi utraque res impleta videtur, ubi et fide plebes, et plebibus sacerdotes depraedati inveniuntur? Quinam isti praedones? Hi oves sunt habitu, astu vulpes, actu et crudelitate lupi. Hi sunt qui boni videri, non esse; mali non videri, sed esse volunt. Mali sunt, et boni videri volunt, ne soli sint mali; mali videri timent, ne parum sint mali. Etenim minus semper malitia palam nocuit, nec unquam bonus, nisi boni simulatione deceptus est. Ita ergo in malum bonorum boni apparere student; mali nolunt, ut plus liceat malignari. (1094B) Neque enim est apud eos virtutes colere, sed vitia colorare quodam quasi virtutum minio. Denique superstitionis impietatem nomine religionis intitulant. Innocentiam definiunt, tantum in aperto non laedere, innocentiae proinde solum sibi vindicantes colorem. In operimentum turpitudinis, continentiae se insigniere voto. Porro turpitudinem in solis existimant reputandam uxoribus: cum vel sola sit ea, quae cum uxore est, causa, quae turpitudinem excusat in coitu. Rusticani homines sunt et idiotae, et prorsus contemptibiles: sed non est, dico vobis, cum eis negligenter agendum. (1094C) Multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit (II Tim. II, 16, 17) .

2. Denique non neglexit Spiritus sanctus, qui de his quondam tam manifeste vaticinatus est, dicente Apostolo: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione (I Tim. IV, 13) . Istos prorsus, istos dicebat. Hi nubere prohibent, hi a cibis abstinent quos Deus creavit, de quibus postea videbimus. Nunc autem videte, si non proprie daemonum et non hominum ludificatio haec, secundum quod praedixerat Spiritus. Quaere ab illis suae sectae auctorem; neminem dabunt. Quae haeresis non ex hominibus habuit proprium haeresiarcham? (1094D) Manichaei Manem habuere principem et praeceptorem, Sabelliani Sabellium, Ariani Arium, Eunomiani Eunomium, Nestoriani Nestorium. Ita omnes caeterae huiusmodi pestes, singulae singulos magistros, homines habuisse noscuntur, a quibus originem simul duxere et nomen. Quo nomine istos titulove censebis? Nullo; quoniam non est ab homine illorum haeresis, neque per hominem illam acceperunt. (1095A) Absit tamen ut per revelationem Iesus Christi, sed magis et absque dubio, uti Spiritus sanctus praedixit, per immisionem et fraudem daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, prohibentium nubere!

3. In hypocrisi plane hoc et vulpina dolositate loquuntur, fingentes se amore id dicere castitatis, quod magis causa turpitudinis fovendae et multiplicandae adinvenerunt. Res tamen tam in aperto est, ut mirer quomodo unquam homini Christiano persuaderi potuerit, nisi quod hi adeo aut bestiales sunt, ut non advertant, qualiter omni immunditiae laxat habenas, qui nuptias damnat; aut certe ita pleni nequitia, et diabolica malignitate absorpti, ut advertentes dissimulent, et laetentur in perditione hominum. (1095B) Tolle de Ecclesia honorabile connubium et torum immaculatum (Hebr. XIII, 4) ; nonne reples cam concubinariis, incestuosis, seminifluis, mollibus, masculorum concubitoribus, et omni denique genere immundorum? Elige ergo utrumlibet, aut salvari universa monstra haec hominum, aut numerum salvandorum ad continentium redigi paucitatem. Quam parcus in uno! quam largus in altero! Neutrum horum competit Salvatori. Quid? coronabitur turpitudo? Nihil minus decet honestatis auctorem. Damnabitur universitas praeter pauculos continentes? Non est hoc esse Salvatorem. Rara in terris continentia, neque pro tantillo quaestu ad terras plenitudo illa semetipsam exinanivit. Et quomodo de illa omnes accepimus, si solis indulsit continentibus participium sui? Non est quod ad hoc respondeant. Sed neque ad illud credo. (1095C) Si honestati in coelis est locus, non sit autem honesto et turpi consortium, sicut non est societas luci ad tenebras: profecto neminem immundorum locus in loco salutis manet. Si quis aliter sapit, arguet illum apostolica vox, absque omni ambiguo asserens: Quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 21) . Qua iam exiet de caverna haec insidiosa vulpecula? Puto in fovea deprehensam, in qua sibi duo quasi foramina fecerit, unum quo intret, alterum quo exeat. Nam consuevit ita. Vide ergo quomodo utrobique illi interclusus sit exitus. Si solos in coelestibus collocat continentes, perit ex maxima parte salus; si omnem spurcitiam pariter cum continentibus collocat, perit honestum. Sed iustius perit ipsa, neque hac exitura, neque illac, reclusa perpetuo, et capta in fovea quam fecit. (1095D)

4. Quidam tamen dissentientes ab aliis, inter solos virgines matrimonium contrahi posse fatentur. Verum quid in hac distinctione rationis afferre possint, non video: nisi quod pro libitu quisque suo sacramenta Ecclesiae, tanquam matris viscera, dente vipereo certatim inter se dilacerare contendunt. Nam quod dicuntur praetendere de primis coniugibus, quia virgines erant; quid istud, quaeso, matrimonii praeiudicat libertati, quominus et inter non virgines contrahi liceat? Sed nescio quid se in Evangelio invenisse susurrant, quod suae ineptiae frustra existimant suffragari. (1096A) Illud credo, quod Dominus cum praemisisset testimonium de Genosi: Et creavit hominem Deus ad imaginem et similitudinem suam, masculum et feminam creavit illos; postea intulit: Ergo quod Deus coniunxit, homo non separet (Gen. I, 27; Matth. XIX, 4, 6) . Hos, inquiunt, coniunxit Deus, quia virgines ambo erant, et iam non licuit separari: non erit autem ex Deo copulatio secus praesumpta. Quis tibi dixit propterea a Deo coniunctos, quia virgines erant? Nam Scriptura hoc non loquitur. An non virgines erant, inquit? Erant; sed non est id ipsum, copulatos virgines, et copulatos quia virgines. Quanquam ne hoc quidem nominatim dictum reperies, quod virgines essent, quamvis essent. Sexuum sane expressa diversitas est, non virginitas, cum dictum est: Masculum et feminam creavit illos. Merito quidem. Non enim maritalis copula corporum requirit integritatem, sed sexuum aptitudinem. (1096B) Bene proinde ipsam instituens Spiritus sanctus, sexum expressit, et virginitatem tacuit, nec dedit occasionem venandi verbum insidiosis vulpeculis. Quod utique libenter fecissent; quamvis id quoque frustra. Quid enim si dixisset: Virgines creavit illos? Num propterea continuo obtinuisses, solos virgines licere coniungi? Et tamen quomodo exsultasses ex sola verbi occasione? quomodo exsufflasses secundas et tertias nuptias? quomodo insultasses catholicae, scorta lenonesque ad invicem tanto libentius coniungenti, quanto proinde eos de turpi ad honestum transire non dubitat? Fortassis et reprehenderes Deum prophetae praecipientem fornicariam ducere (Ose. I, 2) : nunc autem et occasio deest, et libet gratis haereticum esse. (1096C) Nam testimonium quod usurpasti ad astruendum errorem tuum, plus ad destruendum valere inventum est; pro te facere nihil, contra te plurimum.

5. Nunc autem audi, quod te ex toto aut confundit, aut corrigit, et haeresim tuam prorsus conterit et comminuit. Mulier quanto tempore vir eius vivit, alligata est viro; si autem dormierit vir eius, soluta est a lege viri; cui vult nubat, tantum in Domino (I Cor. VII, 39) . Paulus est qui concedit viduae, ut cui vult nubat: et tu econtra praecipis: Nulla praeter virginem nubat, et hoc nonnisi virgini, ut non cui vult, nubat vel ipsa. Quid manum Dei abbrevias? quid largam benedictionem nuptiarum restringis? quid proprium vindicas virgini, quod indultum est sexui? Non concederet hoc Paulus, nisi liceret. At parum dico, concedit: vult quoque. (1096D) Volo, inquit, adolescentiores nubere (I Tim. V, 14) : nec dubium quin viduas dicat. Quid manifestius? Ergo quod concedit, quia licet; etiam vult, quia expedit. Quod licet et expedit, haereticus prohibet? Nihil ex hac prohibitione persuadebit, nisi quod haereticus est.

6. Superest ut et de residuo apostolicae prophetiae istos aliquantulum exagitemus. Abstinent namque hi, ut praedixit ille, a cibis, quos creavit Deus ad percipiendum cum gratiarum actione (I Tim. IV, 3) : hinc quoque haereticos se probantes, non sane quia abstinent, sed quia haeretice abstinent. Nam et ego interdum abstineo; sed abstinentia mea satisfactio est pro peccatis, non superstitio pro impietate. (1097A) Num redarguimus Paulum, quod castigat corpus suum, et in servitutem redigit? (I Cor. IX, 27.) Abstinebo a vino, quia in vino luxuria est (Ephes. V, 18) ; aut si infirmus sum, modico utar, iuxta consilium Pauli (I Tim. V, 23) . Abstinebo a carnibus, ne dum nimis nutriunt carnem, simul et carnis nutriant vitia. Panem ipsum cum mensura studebo sumere, ne onerato ventre stare ad orandum taedeat, et ne improperet etiam mihi propheta, quia panem meum comederim in saturitate (Ezech. XVI, 49) . Sed ne simplici quidem aqua ingurgitare me assuescam, ne distensio sane ventris usque ad titillationem pertingat libidinis. Haereticus aliter. Nempe horret lac, et quidquid ex eo conficitur: postremo omne quod ex coitu concreatur. Recte et Christiane, si non idcirco quia ex coitu, sed ne ad coitum provocent. (1097B)

7. Caeterum quid sibi vult, quod ita generaliter omne quod ex coitu generatur, vitatur? Suspicionem generat mihi observatio ista ciborum tam signanter expressa. Verumtamen si de regula medicorum hoc profers nobis, non reprehendimus curam carnis, quam nemo unquam odio habuit, si tamen non nimia fuerit. Si de disciplina abstinentium, id est spiritualium medicorum schola; etiam virtutem approbamus, qua carnem domas, frenas libidinem. (1097C) At si de insania Manichaei praescribis beneficentiae Dei, ut quod ille creavit et donavit ad percipiendum cum gratiarum actione, tu non modo ingratus, sed et censor temerarius immundum decernas, et tanquam a malo abstineas; non plane abstinentiam collaudabo, sed exsecrabor blasphemiam: te magis immundum dixerim, qui immundum quid putas. Omnia munda mundis, ait ille rerum optimus aestimator: et nihil immundum, nisi ei qui immundum quid putat: Immundis autem, et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum mens et conscientia (Tit. I, 15) . Vae qui respuitis cibos, quos Deus creavit, iudicantes immundos et indignos, quos traiiciatis in corpora vestra: cum propterea vos corpus Christi, quod est Ecclesia, tanquam pollutos et immundos exspuerit. (1098A)

8. Non ignoro, quod se et solos corpus Christi esse glorientur: sed sibi hoc persuadeant qui illud quoque persuasum habent, potestatem se habere quotidie in mensa sua corpus Christi et sanguinem consecrandi ad nutriendum se in corpus Christi et membra. Nempe iactant se esse successores apostolorum, et apostolicos nominant, nullum tamen apostolatus sui signum valentes ostendere. Quousque lucerna sub modio? Vos estis lux mundi, dictum est apostolis: et ideo apostoli super candelabrum, ut toto luceant mundo. Pudeat successores apostolorum lucem non esse mundi, sed modii, mundi autem tenebras. Dicamus eis: Vos estis tenebrae mundi: et transeamus ad alia. Se dicunt Ecclesiam. (1098B) Sed contradicunt ei qui dicit: Non potest civitas abscondi supra montem composita (Matth. V, 14-16) . Itane lapidem de monte abscissum sine manibus, montem factum, et implentem mundum (Dan. II, 34, 35) , vestris creditis inclusum antris? Et ne hic quidem immorandum. Ipsa opinio refugit publicari suo contenta susurrio. Habet, et semper habebit integram Christus haereditatem suam, et possessionem suam terminos terrae. Se potius subtrahunt huic magnae haereditati, qui Christo illam conantur detrahere.

9. Videte detractores, videte canes. Irrident nos, quod baptizamus infantes; quod oramus pro mortuis; quod sanctorum suffragia postulamus. (1098C) In omni genere hominum atque in utroque sexu festinant proscribere Christum, in adultis et parvulis, in vivis et mortuis; hinc quidem infantibus ex impossibilitate naturae, inde vero adultis ex difficultate continentiae praescribentes. Porro mortuos viventium fraudantes auxiliis, viventes nihilominus sanctorum, qui decesserunt, suffragiis spoliantes. Absit! Non relinquet Dominus plebem suam, quae est sicut arena maris, nec contentus erit paucitate haereticorum, qui omnes redemit. Neque enim parva, sed plane copiosa apud eum redemptio. Quantus vero numerus istorum ad magnitudinem pretii? Se magis pretio fraudant, qui ipsum evacuare conantur. (1099A) Quid enim si infans pro se loqui non potest, pro quo vox sanguinis fratris sui, et talis fratris, clamat ad Deum de terra? Astat et clamat nihilominus mater Ecclesia. Quid tamen infans? Nonne et ipse videtur tibi inhiare quodam modo fontibus Salvatoris, vociferari ad Deum, suisque vagitibus clamitare: Domine, vim patior, responde pro me? (Isa. XXXVIII, 14.) Flagitat auxilium gratiae, quia vim patitur a natura [alias, ab origine; alias, a peccato]. Clamat innocentia miseri, clamat ignorantia parvuli, clamat addicti infirmitas. Ita ergo clamant haec omnia, sanguis fratris, fides matris, destitutio miseri, et miseria destituti: et clamatur ad Patrem. Porro Pater se ipsum negare non potest: pater enim est. (1099B)

10. Nemo mihi dicat quia non habet fidem, cui mater impertit suam, involvens illi in Sacramento, quousque idoneus fiat proprio, non tantum sensu, sed et assensu, evolutam puramque percipere. Nunquid breve pallium est, ut non possit ambos cooperire? Magna est Ecclesiae fides. Nunquid minor fide Chananaeae mulieris, quam constat et filiae sufficere potuisse, et sibi? Ideo audivit: O mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut petisti (Matth. XV, 28) . Nunquid minor fide illorum, qui paralyticum per tegulas demittentes, animae illi simul et corporis obtinuere salutem? (1099C) Denique habes: Quorum fidem ut vidit, ait paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata; et paulo post: Tolle grabatum tuum, et ambula (Matth. IX, 2, 5, 6) . Qui haec credit, facile huic persuadebitur merito Ecclesiam praesumere, non solum parvulis baptizatis in sua fide salutem, sed etiam interfectis pro Christo infantibus coronam martyrii. Quae cum ita sint, nullum praeiudicium sustinebunt regenerati de eo quod dictum est: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6) , cum sine fide non sint, qui in testimonium fidei baptismi gratiam perceperunt. Sed neque de eo quod item dictum est: Qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16) . Quid enim credere est, nisi fidem habere? (1099D) Itaque et mulier salvabitur per generationem filiorum, si permanserit in fide cum lenitate (I Tim. II, 15) ; et infantibus per lavacri regenerationem succurretur; et adulti qui continere non poterunt, coniugii tricesimo fructu se rediment; viventium quoque preces et hostias mortui, qui opus habebunt, et digni erunt, mediantibus percipient angelis; et eorum qui iam pervenerunt, viventibus adhuc nequaquam solatia deerunt per Deum qui ubique est, et in Deo nusquam affectu charitatis absentium. Nam et Christus propter hoc mortuus est et resurrexit, ut vivorum dominaretur et mortuorum (Rom. XIV, 9) . Propter hoc quoque et infans natus est, et per singulos aetatum gradus profecit in virum, ut nulli deesset aetati. (1100A)

11. Non credunt ignem purgatorium restare post mortem; sed statim animam solutam a corpore, vel ad requiem transire, vel ad damnationem. Quaerant ergo ab eo, qui dixit quoddam peccatum esse, quod neque in hoc saeculo, neque in futuro remitteretur (Matth. XII, 32) , cur hoc dixerit, si nulla manet in futuro remissio purgatiove peccati. Iam vero qui Ecclesiam non agnoscunt, non est mirum si ordinibus Ecclesiae detrahunt, si instituta non recipiunt, si Sacramenta contemnunt, si mandatis non obediunt. « Peccatores, » inquiunt, « sunt apostolici, archiepiscopi, episcopi, presbyteri: ac per hoc nec dandis, nec accipiendis idonei sacramentis. Nunquam duo ista convenient, episcopum esse et peccatorem? » Falsum est. (1100B) Episcopus erat Caiphas: et tamen quantus peccator, qui in Dominum mortis dictabat sententiam? Si negas episcopum, arguet te testimonium Ioannis, qui eum in testimonium sui pontificatus etiam prophetasse refert (Ioan. XI, 51) . Apostolus erat Iudas: et licet avarus et sceleratus, electus tamen a Domino. An tu de illius apostolatu dubitas, quem Dominus elegit? Nonne ego, inquit, vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? (Ioan. VI, 71.) Audis eumdem electum apostolum, et exstitisse diabolum; et negas posse esse episcopum, qui peccator est? (1100C) Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, et qui non obedierunt eis tanquam episcopis, inobedientiae rei fuerunt, etiam in ipsum Dominum praecipientem, et dicentem: Quae dicunt facite (Matth. XXIII, 2, 3) . Patet ergo, quamvis Scribae, quamvis Pharisaei, quamvis videlicet maximi peccatores; propter cathedram tamen Moysi, ad eos quoque nihilominus pertinere quod item dixit: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16) .

12. Multa quidem et alia huic populo stulto et insipienti a spiritibus erroris, in hypocrisi loquentibus mendacium, mala persuasa sunt: sed non est respondere ad omnia. Quis enim omnia novit? Deinde labor infinitus esset, minime necessarius. Nam quantum ad istos, nec rationibus convincuntur, quia non intelligunt; nec autoritatibus corriguntur, quia non recipiunt; nec flectuntur suasionibus, quia subversi sunt. (1100D) Probatum est: mori magis eligunt, quam converti. Horum finis interitus, horum novissima incendium manet. Horum siquidem in facto Samson ex succensis vulpium caudis figura praecessit (Iudic. XV, 4, 5) . Plerumque fideles iniectis manibus aliquos ex eis ad medium traxerunt. Quaesiti fidem, cum de quibus suspecti videbantur, omnia prorsus suo more negarent; examinati iudicio aquae, mendaces inventi sunt. (1101A) Cumque iam negare non possent, quippe deprehensi, aqua eos non recipiente; arrepto, ut dicitur, freno dentibus, tam misere quam libere impietatem non confessi, sed professi sunt, palam pietatem astruentes, et pro ea mortem subire parati. Nec minus parati inferre qui astabant. Itaque irruens in eos populus, novos haereticis suae ipsorum perfidiae martyres dedit. Approbamus zelum, sed factum non suademus; quia fides suadenda est, non imponenda. Quanquam melius procul dubio gladio coercentur, illius videlicet qui non sine causa gladium portat, quam in suum errorem multos traiicere permittantur. (1101B) Dei enim minister ille est, vindex in iram ei qui male agit (Rom. XIII, 4) .

13. Mirantur aliqui, quod non modo patienter, sed et laeti, ut videbatur, ducerentur ad mortem; sed qui minus advertunt, quanta sit potestas diaboli, non modo in corpora hominum, sed etiam in corda, quae semel permissus possederit. Nonne plus est sibimet hominem iniicere manus quam id libenter ab alio sustinere? Hoc autem in multis potuisse diabolum frequenter experti sumus, qui se ipsos aut submerserunt, aut suspenderunt. Denique Iudas suspendit se ipsum (Matth. XXVII, 5) , diabolo sine dubio immittente. Ego tamen maius existimo, magisque admiror, quod potuit immisisse in cor eius ut traderet Dominum (Ioan. XIII, 2) , quam ut semetipsum suspenderet. Nihil ergo simile habent constantia martyrum, et pertinacia horum; quia mortis contemptum in illis pietas, in istis cordis duritia operatur. (1101C) Et ideo Propheta martyris forsitan voce dicebat: Coagulatum est sicut lac cor eorum, ego vero legem tuam meditatus sum (Psal. CXIII, 70) : pro eo videlicet quod etsi poena eadem videretur, longe diversa esset intentio; illo utique durante cor contra Dominum, isto in lege Domini meditante.

14. Quae cum ita sint, non est opus, ut dixi, frustra multa adversus homines stultissimos atque obstinatissimos dicere: sufficit innotuisse illos ut vitentur. Quamobrem ut deprehendantur, cogendi sunt vel abiicere feminas, vel exire de Ecclesia, utpote scandalizantes Ecclesiam in convictu et contubernio feminarum. (1102A) Dolendum valde, quod non solum laici principes, sed et quidam, ut dicitur, de clero, necnon de ordine episcoporum qui magis eos persequi debuerant, propter quaestum sustineant, accipientes ab eis munera. Et quomodo, inquiunt, damnabimus nec convictos, nec confessos? Frivola satis, non ratio, sed occasio. Hoc solo, etiamsi aliud non esset, facile deprehendis, si, ut dixi, viros et feminas, qui se continentes dicunt, ab invicem separes: et feminas quidem cum aliis sui et sexus et voti degere cogas; viros aeque cum eiusdem propositi viris. Per hoc enim consultum erit utrorumque voto simul et famae, cum continentiae suae et testes habuerint et custodes. Quod si non sustinent, iustissime eliminabuntur de Ecclesia, quam scandalizant, non solum notabili, sed etiam illicita cohabitatione. (1102B) Ergo ista sufficiant pro deprehendendis harum vulpium dolis, ad dandam scientiam et cautelam dilectae et gloriosae sponsae Domini nostri Iesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.