Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 67

Checked
E Wikisource

(PL 183 1102B) SERMO LXVII. De mirabili affectu dilectionis sponsae, quem eructat propter amorem Christi sponsi.

1. Dilectus meus mihi, et ego illi (Cant. II, 16) . Hactenus verba sponsi. Adsit ipse, ut digne ad gloriam ipsius et nostram ipsorum salutem, sponsae eius possimus investigare sermones. Neque enim tales sunt, qui a nobis considerari et discuti, prout dignum fuerit, valeant, nisi ipse fuerit dux verbi. Sunt enim quam suaves ad gratiam, tam fecundi ad sensus, tam etiam profundi ad mysteria. Cui similabo eos? (1102C) Uni interim alicui epularum, quae triplici quadam emineat gratia; deliciosa ad saporem, solida ad nutrimentum, efficax ad medicinam. Sic, inquam, sic singulus quisque sponsae sermo, et ex eo quod suaviter sonat, affectum mulcet; et de sensuum ubertate mentem impinguat et nutrit; et de altitudine mysteriorum, dum intellectum quo plus exercet, plus terret, miro modo tumorem sanat inflantis scientiae. (1103A) Etenim si unus quispiam ex his forte, qui sibi scioli videntur, curiosius sese dederit scrutinio horum, cum viderit ingenii sui succumbere vires, et redigi in captivitatem omnem intellectum persenserit, nonne humiliatus ad illam vocem compelletur, ut dicat: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam? (Psal. CXXXVIII, 6.) Et nunc quidem principium verborum eius quantae suavitatis insigne praefert? Nam vide quale principium dederit. Dilectus, inquit, meus mihi, et ego illi. Simplex vox videtur, quoniam suaviter sonat; sed de hoc videbitur postea.

2. Nunc vero a dilectione incipit, de dilecto prosequitur, nihil aliud se scire indicans nisi dilectum. Patet de quo sermo: cum quo non ita. Non enim ut cum ipso eodem fuerit sentire permittitur, cum ipse iam non adfuerit. Neque id dubium: nempe mox eum revocare videtur, et quasi post tergum clamare: Revertere, inquiens, dilecte mi. (1103B) Unde adducimur non aliud sane coniicere, nisi quod finitis verbis suis ille iterum suo more se absentaverit, et illa remanserit nihilominus de eo loquens, qui nunquam absens est sibi. Ita est: in ore retinuit, qui non recedebat a corde, nec quando recedebat. Quod de ore exit, de corde venit et ex abundantia cordis os loquitur (Luc. VI, 45) . Ergo loquitur de dilecto, ut vere dilecta et vere diligenda, quoniam diligit multum. Quaerimus cum quo: nam de quo, novimus. Et non occurrit, nisi forte cum adolescentulis, quae a matre abesse non possunt, ubi discesserit sponsus. Sed melius, ut opinor, sentimus secum potius, et non cum altero sic locutam, praesertim quod trunca et minus continens inveniatur ipsa locutio, insufficiens plane ad dandam intelligentiam auditori, ob quam vel maxime invicem loquimur. Dilectus meus mihi, inquit, et ego illi. Non plus? Pendet oratio; imo non pendet, sed deficit. Suspenditur auditor, neceruditur, sed erigitur. (1103C)

3. Quid est hoc quod dicit, ille mihi, et ego illi? Nescimus quid loquitur, quia non sentimus quod sentit. O sancta anima, quid tuus ille tibi, quid tu illi? Quaenam, quaeso, haec inter vos tam familiariter favorabiliterque discurrens exhibitio, et redhibitio? Tibi ille, tuque vicissim illi. Sed quid? Id ipsum ei tu, quod tibi ille, an aliud? Si nobis, si ad nostram loqueris intelligentiam, evidenter quod sentis edicito, Quousque animas nostras tollis? An secundum prophetam secretum tuum tibi? (Isa. XXIV, 16.) Ita est: affectus locutus est, non intellectus, et ideo non ad intellectum. Ad quid ergo? (1103D) Ad nihil, nisi quod mirabiliter delectata, et affecta vehementer ad desideratos affatus, finem illo faciente nec tacere omnino quivit, nec tamen quod sensit exprimere. Neque enim ut exprimeret sic locuta est, sed ne taceret. Ex abundantia cordis os locutum est, sed non pro abundantia. Habent suas voces affectus, per quas se, etiam cum nolunt, produnt: timor, verbi causa, meticulosas, dolor gemebundas, amor iucundas. Nunquid dolentium planctus, moerentiumve singultus vel gemitus, percussorum, itemque paventium subitas et efferatas clamitationes, seu etiam saturatorum ructus, aut usus creat, aut ratio excitat, aut deliberatio ordinat, aut praemeditatio format? Eiusmodi certum est, non nutu prodire animi, sed erumpere motu. (1104A) Sic flagrans ac vehemens amor, praesertim divinus, cum se intra se cohibere non valet, non attendit, quo ordine, qua lege, quave serie seu paucitate verborum ebulliat, dummodo ex hoc nullum sui sentiat detrimentum. Interdum nec verba requirit, interdum nec voces omnino ullas, solis ad hoc contentus suspiriis. Inde est quod sponsa sancto amore flagrans, idque incredibili modo, sane pro captanda quantulacunque evaporatione ardoris quem patitur, non considerat quid, qualiter eloquatur: sed quidquid in buccam venerit, amore urgente non enuntiat, sed eructat. Quidni eructet sic refecta, et sic repleta? (1104B)

4. Revolve textum epithalamii huius ab ipso exordio usque huc, et vide si tanta uspiam illi, quanta hac vice in cunctis visitationibus et allocutionibus sponsi copia eius indulta fuerit; et si unquam ex ore ipsius, non modo tam multos, sed et tam iucundos sermones acceperit. Quae ergo repleverat in bonis desiderium suum, quid mirum si ructum potius quam verbum fecit? Et si verbum fecisse tibi videtur, eructatum puta et non subornatum [alias male, subordinatum] aut praeordinatum. Nec enim sponsa rapinam arbitratur sibi aptare Prophetae dictum: Eructavit cor meum verbum (Psal. XLIV, 2) , quippe eodem repleta spiritu. Dilectus meus mihi, et ego illi. Nihil consequentiae habet, deest orationi. Quid inde? Ructus est. Quid tu in ructu quaeris orationum iuncturas, solemnia dictionum? Quas tu tuo ructui leges imponis vel regulas? Non recipit tuam moderationem, non a te compositionem exspectat, non commoditatem, non opportunitatem requirit. (1104C) Per se ex intimis, non modo cum non vis, sed et cum nescis, erumpit, evulsus potius quam emissus. Tamen odorem portat ructus, quandoque bonum, quandoque malum, pro vasorum, e quibus ascendit, contrariis qualitatibus. Denique bonus homo de bono thesauro suo profert bonum, et malus malum (Matth. XII, 35) . Bonum vas sponsa Domini mei, et bonus mihi odor ex illa.

5. Gratias ago tibi, Domine Iesu, qui me dignatus es admittere saltem ad odorandum. Ita, Domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Matth. XV, 27) . Mihi, fateor, bene redolet ructus dilectae tuae, et de plenitudine eius, quamvis modicum quid, gratanter accipio. (1104D) Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructat mihi, et nescio quid ineffabile tuae dignationis et amoris odoratus sum in voce ista: Dilectus meus mihi, et ego illi. Ipsa, ut dignum est, epuletur et exsultet in conspectu tuo, et delectetur in laetitia: verumtamen sic tibi excedat, ut sobria sit nobis. Ipsa ergo repleatur in bonis domus tuae, et torrente voluptatis tuae potetur: sed, quaeso, perveniat ad me pauperem vel tenuis odor eructante illa, cum satiata fuerit. Bene mihi eructavit Moyses, et bonus odor in ructu eius, creantis potentiae: In principio, inquit, creavit Deus coelum et terram (Gen. I, 1) . Bene Isaias: nam suavissimum redimentis misericordiae odorem dedit, ita eructans: Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit (Isa. LIII, 12) , ut non perirent. Quid aeque misericordiam redolet? (1105A) Bonus quoque ex ore Ieremiae ructus; bonus ex David, qui ait: Eructavit cor meum terbum bonum. Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et eructantes omnia impleverunt bonitate. Ructum Ieremiae requiritis? Non sum oblitus, iam parabam illum. Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini (Thren. III, 26) . Eius est, non fallor; admovete naribus; balsamum vincit suavitas remunerantis iustitiae, quam importat. Patientem pro iustitia vult me exspectare mercedem in posterum, non recipere in praesenti, quod iustitiae merces, salutare, non saeculi, sed Domini sit. Si moram fecit, inquit, exspecta eum (Habac. II, 3); et ne murmuraveris, quoniam bonum est cum silentio exspectare. Ergo faciam quod hortatur; exspectabo Dominum Salvatorem meum. (1105B)

6. Sed peccator sum, et adhuc mihi grandis restat via, quia longe a peccatoribus salus. Non murmurabo tamen: in odore interim consolabor me. Laetabitur iustus in Domino, gustu experiens quod ego sentio odoratu. Quem spectat iustus, peccator exspectat; et exspectatio odoratio est. Nam exspectatio, ait, creaturae revelationem filiorum Dei exspectat (Rom. VIII, 19) . Porro spectare gustare est, et videre quoniam suavis est Dominus. An potius iustus qui exspectat et qui iam tenet, beatus? Denique exspectatio iustorum laetitia (Prov. X, 28) . Nam peccator nihil exspectat. (1105C) Et inde peccator, quod bonis praesentibus non modo detentus, sed et contentus, nihil in futurum exspectat, surdus ad vocem illam: Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum (Sophon. III, 8) . Et ideo iustus erat Simeon, quia exspectabat et odorabat iam Christum in spiritu, quem necdum in carne adorabat. Et beatus in exspectatione sua, quia per odorem exspectationis pervenit ad gustum contemplationis. (1105D) Denique ait: Et viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 25) . Iustus quoque Abraham, qui et ipse exspectavit ut videret diem Domini, et non est confusus ab exspectatione sua; nam vidit et gavisus est (Ioan. VIII, 56) . Iusti apostoli cum audiebant: Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum (Luc. XII, 36, 30) .

7. Quidni iustus et David, quando aiebat: Exspectans exspectavi Dominum? (Psal. XXXIX, 2.) Ipse est quartus de numero praenominatorum ructatorum meorum, quem pene praeterieram. Non expedit quidem. Iste os suum aperuit et attraxit spiritum (Psal. CXVIII, 131) , et saturatus non modo eructavit, sed et cantavit. Iesu bone! (1106A) quantam meis naribus et auribus iste infudit suavitatem in ructu et cantu suo de oleo laetitiae quo unxit te Deus, Deus tuus, prae consortibus tuis: ex myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo! (Psal. XLIV, 8-10.) Utinam me digneris occursu tanti vatis et amici tui in die solemnitatis et laetitiae, quando egredietur de thalamo tuo, epithalamium suum canens in psalterio iucundo cum cithara, affluens deliciis, respersus et respergens universa istiusmodi pulvere pigmentario! In illa die, vel potius in illa hora: nam bora est si quando est, et fortassis ne hora quidem, sed horae dimidium, iuxta illud Scripturae: Factum est silentium in coelo quasi media hora (Apoc. VIII, 1): ergo in illa hora replebitur gaudio os meum, et lingua mea exsultatione, dum singulos, non dico psalmos, sed versus singulos sentiam ructus, et quidem odoriferos super omnia aromata. Quid Ioannis ructu fragrantius, qui Verbi mihi redolet aeternitatem, generationem, divinitatem? Quid de Pauli ructibus loquar, quanta orbem suavitate repleverint? (1106B) Denique Christi bonus odor erat in omni loco (II Cor. II, 14, 15) . Verba certe ineffabilia etsi non profert ut audiam, offert tamen ut cupiam, et libeat odorare quae audire non licet (II Cor. XII, 4) . Nescio enim quo pacto quo plus latent, plus placent, et avidius inhiamus negatis. Sed iam adverte apud sponsam similem rem: quomodo instar Pauli, in praesenti capitulo, et secretum non aperit, nec praeterit tamen intactum, aliquid quasi olfactui nostro indulgens, quod gustui forte interim non competere iudicarit, sive propter indignitatem nostram, sive propter incapacitatem.

8. Dilectus meus mihi, et ego illi. Quod non est dubium, duorum quidem hoc loco amor mutuus flagrat; sed in amore summa unius profecto felicitas, alterius mira dignatio. Neque enim inter pares est consensio seu complexio haec. (1106C) Caeterum quid ista ex hac praerogativa amoris glorietur impensum sibi repensumque vicissim a se, quis se liquido nosse praesumat, nisi qui praecipua puritate mentis et corporis sanctitate, in semetipso meruerit tale aliquid experiri? Res est in affectibus; nec ratione ad eam pertingitur, sed conformitate. (1106D) Quam pauci vero qui dicant: Nos autem revelata facie speculantes gloriam Domini, in eamdem imaginem transformamur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18) .

9. Verum ut sub aliqua qualicunque intelligentiae forma quod legitur, redigatur: salvo quidem sponsae suo singulari secreto, ad quod interim non datur accedere, praesertim talibus quales nos sumus; apponendum sane aliquid nobis, eo accomodatius ad communem sensum, quo usitatius, quod et verbis consequentiam et intellectum det parvulis. Et mihi quidem videtur satis esse ad nostram grossam et quodammodo popularem intelligentiam, si dicendo: Dilectus meus mihi, subaudiamus: Intendit; ut sit sensus: Dilectus meus intendit mihi, et ego illi. Quanquam tamen nec solus ego id senserim, nec primus, cum Propheta ante me dixerit: Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. Habes aperte intentionem Domini ad Prophetam: habes et Prophetae ad Dominum in eo quod ait: Exspectans exspectavi. Nam qui exspectat intendit, et exspectare intendere est. Idem omnino sensus, eadem pene verba apud Prophetam quae apud sponsam; sed a Propheta transposita. (1107A) Prius siquidem is quod illa posterius posuit, et e converso.

10. Caeterum sponsa rectius locuta est, et non praetendens meritum, sed praemittens beneficium, et se praeventam dilecti gratia confitens. Recte omnino. Nam quis prior dedit illi et retribuetur ei? (Rom. XI, 35.) Denique audi Ioannem, quid in Epistola sua super hoc senserit. In hoc est charitas, inquit, non quasi nos dilexerimus Deum, sed ipse prior dilexit nos (I Ioan. IV, 10) . Propheta tamen gratiae praeventionem etsi tacuit, non negavit subsecutionem: plane non tacuit. Sed accipe et alio loco certiorem de re ista ipsius confessionem. (1107B) Et misericordia tua, inquit (Domino loquebatur), subsequetur me omnibus diebus vitae meae (Psal. XXII, 6) . Audi et de praeventione identidem ipsius non minus certam manifestamve scientiam. Deus meus, inquit, misericordia eius praeveniet me (Psal. LVIII, 11) ; item ad Dominum: Cito, ait, anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis (Psal. LXXVIII, 8) . Pulchre sponsa posterius, ni fallor, haec eadem verba non eodem ordine ponit, sed sequitur et ipsa Prophetae ordinem, loquens hoc modo: Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi. Cur ita? Nempe ut tunc magis gratia plenam se probet, cum totum gratiae dederit, et primas scilicet illi partes ascribens, et ultimas. Alioquin quomodo gratia plena, si quid habuerit, quod non sit ex gratia? Non est quo gratia intret, ubi iam meritum occupavit. (1107C) Ergo iam plena confessio gratiae, ipsius gratiae plenitudinem signat in anima confitentis. Nam si quid de proprio inest, in quantum est, gratiam cedere illi necesse est. Deest gratiae, quidquid meritis deputas. Nolo meritum, quod gratiam excludat. Horreo quidquid de meo est, ut sim meus, nisi quod illud magis forsitan meum est, quod me meum facit. Gratia reddit me mihi iustificatum gratis, et sic liberatum a servitute peccati. Denique ubi spiritus, ibi libertas.

11. O fatuam sponsam Synagogam, quae contemnens Dei iustitiam, id est gratiam sponsi sui, et suam volens constituere, iustitiae Dei non est subiecta! (1107D) Ob hoc misera repudiata est, et iam non est sponsa, sed Ecclesia, cui dicitur: Desponsavi te mihi in fide; desponsavi te mihi in iudicio et iustitia; desponsavi te mihi in misericordia et miserationibus (Osee II, 19, 20) . Nec tu me elegisti, sed ego elegi te; nec ut te eligerem, tua inveni merita, sed praeveni. Ita ergo in fide desponsavi te mihi, et non in operibus legis; desponsavique in iustitia, sed iustitia quae est ex fide, non ex lege. Restat ut iudices iudicium rectum inter me et te, iudicium in quo te desponsavi, ubi constat intervenisse non tuum meritum, sed meum placitum. (1108A) Hoc est autem iudicium ut tua merita non extollas, non praeferas opera legis, non iactes pondus diei et aestus, quae magis in fide et in iustitia quae est ex fide, nec non in misericordia et miserationibus nosceris desponsata.

12. Quae vere sponsa est, agnoscit ista, et utramque gratiam confitetur: primo quidem, eam quae prima est, qua et praeventa est; postea vero, et subsequentem. Ait itaque nunc: Dilectus meus mihi, et ego illi; principium dilecto tribuens. In consequentibus: Ego, inquit, dilecto meo, et dilectus meus mihi; consummationem illi aeque concedens. Nunc iam videamus quid dicat: Dilectus meus mihi. Si enim hoc recipitur ut subaudiamus, intendit, sicut iam diximus, et sicut Propheta ait: Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi: ego in verbo isto sentio nescio quid non plane exiguum, nec mediocris praerogativae. (1108B) Sed non est ingerenda fatigatis auribus et mentibus res omni alacritate digna. Si non gravat, differatur, et non in longum; crastinus inde incipiat sermo. Tantum orate, ut ab irruentibus occupationibus interim custodiat nos gratia et misericordia sponsi Ecclesiae Iesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.