(PL 183 1112A) SERMO LXIX. Qualiter omnis altitudo se extollens adversus scientiam Dei, deiicitur. De adventu et mansione Patris et Verbi apud animam diligentem, et de familiaritate quae inde inter Deum et animam contrahitur.
(1112B) 1. Dilectus meus mihi, et ego illi (Cant. II, 16) . Hanc vocem universali Ecclesiae sermo superior assignavit, propter factas sibi a Deo promissiones vitae eius, quae nunc est, pariter et futurae, de anima proposita quaestio est; quia non potest sibi arrogare una, quod universitas audeat, nec aliquo modo ad se trahere illam. Si non licet, referamus proinde oportet ita ad Ecclesiam, ut nullatenus ad personam; nec modo hanc, sed et reliquas voces similes huic, loquentes grandia, verbi gratia: Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi (Psal. XXXIX, 2) ; et si quas alias sermo superior perstrinxit. Quod si quis licere putat, ego non abnuo; sed interest, cui: non enim cuicunque. (1112C) Prorsus habet Ecclesia Dei spirituales suos, qui non modo fideliter, sed et fiducialiter agant in eo, cum Deo quasi cum amico loquentes, testimonium illis perhibente conscientia gloriae eius. Quinam illi sint, id quidem penes Deum; tu vero audi, qualem te esse oporteat, si talis vis esse. Quod tamen dixerim, non quasi expertus, sed quasi experiri cupiens. Da mihi animam nihil amantem praeter Deum, et quod propter Deum amandum est; cui vivere Christus non tantum sit, sed et diu iam fuerit; cui studii et otii sit providere Dominum in conspectu suo semper; cui sollicite ambulare cum Domino Deo suo, non dico magna, sed una voluntas sit et facultas non desit: da, inquam, talem animam, et ego non nego dignam sponsi cura, maiestatis respectu, dominantis favore, sollicitudine gubernantis: et si voluerit gloriari, non erit insipiens; tantum ut qui gloriatur, in Domino glorietur. (1112D) Ita in quo multi audent, audet et unus, sed alia ratione.
2. Nempe sanctam multitudinem causae supradictae fidentem faciunt, sanctam animam duplex quaedam ratio. Primo quidem quod habeat in natura simplicissima sponsi divinitas quasi unum respicere multos, et quasi multos unum. Nec ad multitudinem multus erit, nec ad paucitatem rarus; nec ad diversitatem divisus, nec restrictus ad unum; nec anxius ad curas, nec perturbatus seu turbulentus ad sollicitudines. Sic sane uni intentus, ut non detentus; sic pluribus, ut non distentus. (1113A) Deinde, quod ut probare suavissimum, ita rarissimum [alias mendose, charissimum] probasse est; tanta est dignatio Verbi, tanta benevolentia Patris Verbi erga bene affectam et bene compositam animam (quod quidem ipsum Patris munus, et Verbi opus est), ut quam sua tali benedictione praevenerint et praeparaverint sibi, sua quoque dignentur praesentia, et ita, ut non modo ad eam veniant, sed etiam mansionem apud eam faciant (Ioan. XIV 23) . Non enim sufficit exhiberi, nisi et copiam sui praebeant. Quid est venire ad animam Verbum? Erudire in sapientia. Quid est Patrem venire? Afficere ad amorem sapientiae, ut dicere possit, quia amatrix facta sum formae illius (Sap. VIII, 2) . Patris diligere est: et ideo Patris adventus ex infusa dilectione probatur. Quid faceret eruditio absque dilectione? Inflaret. Quid, absque eruditione dilectio? Erraret. (1113B) Denique errabant, de quibus dicebatur: Testimonium illis perhibeo quod zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2) . Non decet sponsam Verbi esse stultam: porro elatam Pater non sustinet. Pater enim diligit Filium, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Verbi, semper in promptu habet deiicere atque destruere, sive immittendo zelum, sive intendendo: quorum alterum misericordiae, alterum iudicii est. Utinam in me omnem extollentiam comprimat, imo deiiciat, et ad nihilum redigat, non accensus furor, sed infusus amor! Utinam discam non superbire, sed unctione potius, quam ultione magistra! Domine, ne in furore tuo arguas me, sicut angelum extollentem se in coelo: neque in ira tua corripias me, sicut hominem in paradiso. Ambo iniquitatem meditati sunt, altitudinem affectantes; ille, potentiae; iste, scientiae. (1113C) Denique credidit insipiens mulier pollicenti, sed seducenti: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. III, 5) . Iam sese ante seduxerat, cui persuaserat similem fore Altissimo? (Isa. XIV, 14.) Nam qui se putat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit (Galat. VI, 3) .
3. Verum utraque altitudo deiecta est, sed in homine mitius, iudicante ita illo qui omnia facit in pondere et mensura. Nam angelo in furore punito, imo damnato, homo iram tantum sensit, et non furorem. Nempe cum iratus fuit, misericordiae recordatus est. Propter hoc semen eius filii irae, et non furoris, usque in hodiernum diem. Si non nascerer filius irae, non opus esset renasci; si furoris filius nascerer, aut non contigisset, aut non profuisset renasci. (1113D) Vis videre furoris filium? Si vidisti Satanam tanquam fulgur cadentem de coelo, quod est in impetu furoris praecipitatum; et cognovisti de furore Dei, Denique non est recordatus misericordiae suae; quia cum iratus fuerit, misericordiae recordabitur, non cum iam usque ad furorem exarserit. Vae filiis diffidentiae! his quoque qui ex Adam sunt, qui nati irae filii, ipsi sibi iram in furorem, virgam in baculum, imo in malleum diabolica obstinatione convertunt. Denique thesaurizant sibi iram in die irae (Rom. II, 5) . Ira autem accumulata quid nisi furor? (1114A) Peccaverunt peccatum diaboli, et diaboli sententia percelluntur. Vae etiam, quamvis mitius, quibusdam filiis irae, qui nati in ira, non exspectaverunt renasci in gratia! Nempe mortui in quo et nati, irae filii permanebunt. Irae dixerim, non furoris; quia ut piissime creditur, et humanissime gemitur, mitissimae sunt poenae totum quo addicti sunt aliunde trabentium.
4. Ergo in furore diabolus iudicatus est, quia inventa est iniquitas eius ad odium; hominis autem ad iram, et ideo in ira corripitur. Ita omnis altitudo contrita est, et quae inflat, et quae praecipitat, Patre nimirum zelante pro Filio. (1114B) Utrobique siquidem iniuria Filii est, et de usurpata potentia adversus virtutem Dei, quae ipse est; et de praesumpta scientia aliunde quam a sapientia Dei, quae nihilominus ipse est. Domine, quis similis tibi? Quis nisi splendor et figura substantiae tuae? quis, nisi imago tua? Solus in forma tua, solus non rapinam arbitratus est esse se aequalem tibi altissimus Altissimi Filius (Philipp. II, 6) . Quomodo non aequalis? Etiam unum estis ipse et tu. Sedes illi a dextris tuis, non sub pedibus. Quo pacto audet quis pervadere locum Unigeniti tui? praecipitetur. Ponit sibi sedem in excelso; subvertatur cathedra pestilentiae. Item quis docet hominem scientiam? Nonne tu, o clavis David, aperiens cui vis, et cui vis claudens? Et quomodo sine clave ad thesauros sapientiae et scientiae introitus, imo irruptio tentabatur? Qui non intrat per ostium, ille fur est et latro. Petrus ergo intrabit, qui claves accepit. (1114C) Non tamen solus: nam et me, si voluerit, introducet, aliumque excludet quem forte voluerit, in scientia et potestate sibi data desuper.
5. Et hae claves quae? Potestas aperiendi, et claudendi, atque inter excludendos et admittendos discretio. Et non in serpente thesauri, sed in Christo. Et ideo non potuit dare scientiam serpens, quam non habuit; sed qui habuit, dedit. Nec enim ipse potuit habere potestatem, quam non accepit; sed qui accepit, habuit. Dedit Christus (Matth. XVI, 19) , accepit Petrus, nec inflatus de scientia, nec praecipitandus de potentia. Quare? (1114D) Quia in neutra extollit se adversus scientiam Dei, qui nihil horum praeter Dei scientiam affectavit, sicut ille qui dolose egit in conspectu eius, ut inveniatur iniquitas eius ad odium (Psal. XXXV, 3) . Quomodo denique praeter scientiam Dei, qui se scribit apostolum Iesu Christi secundum praescientiam Dei Patris? (I Petr. I, 1, 2.) Et haec dicta sint pro eo quod incidit de zelo Dei, quem intendit in praevaricantes angelum hominemque (nam in ambobus reperit pravitatem); qualiter videlicet in ira et in furore suo destruxerit omnem altitudinem, extollentem se adversus scientiam Dei. (1115A)
6. Nunc iam recurrendum ad zelum misericordiae, id est qui non intenditur, sed qui immittitur; quoniam qui intenditur, ut iam diximus, iudicii est, et satis nos terruit ex memoratis exemplis tam graviter punitorum. Propterea ibo ego mihi ad locum refugii a facie furoris Domini, ad illum utique pietatis zelum suaviter ardentem, efficaciter expiantem. Nunquid non expiat charitas? Et potenter. Legi quod operiat multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8) . Sed dico: Nunquid non idonea est seu sufficiens ad deiiciendam, humiliandamque omnem extollentiam oculorum et cordis? Et maxime: nam non extollitur, non inflatur. Si ergo Dominus Iesus dignetur venire ad me, vel potius in me, non in zelo furoris, et ne in ira quidem, sed in charitate et spiritu mansuetudinis, aemulans me Dei aemulatione: quid enim ita Dei, ut charitas? (1115B) Nempe et Deus est: si, inquam, in ista venerit, in hoc cognoscam, quod non sit solus, sed venerit etiam Pater suus cum eo. Nam quid aeque paternum? Propter hoc nempe, non Pater Verbi tantum, sed et Pater misericordiarum est appellatus (II Cor. I, 3) , quod innatum habeat misereri semper et parcere. Si sensero aperiri mihi sensum, ut intelligam Scripturas, aut sermonem sapientiae quasi ebullire ex intimis, aut infuso lumine desuper revelari mysteria, aut certe expandi mihi quasi quoddam largissimum coeli gremium; et uberiores desursum influere animo meditationum imbres; non ambigo sponsum adesse. Verbi siquidem hae copiae sunt, et de plenitudine eius ista accipimus. (1115C) Quod si se pariter infuderit humilis quaedam, sed pinguis intimae aspersionis devotio, ut amor agnitae veritatis necessarium quoddam odium vanitatis in me generet et contemptum, ne forte aut scientia inflet, aut frequentia visitationum extollat me: tunc prorsus paterne sentio agi mecum, et Patrem adesse non dubito. Si autem perseveravero huic dignationi dignis semper, quod in me est, affectibus et actibus respondere, et gratia Dei apud me vacua non fuerit: etiam mansionem apud me faciet tam Pater enutriens, quam Verbum erudiens.
7. Quanta putas ex hac mansione inter animam et Verbum familiaritatis gratia oriatur, quanta de familiaritate sequatur fiducia? (1115D) Non est, ut opinor, quod iam talis anima dicere vereatur: Dilectus meus mihi; quae ex eo quod se diligere, et vehementer diligere sentit, etiam diligi nihilominus vehementer non ambigit, ac de sua singulari intentione sollicitudine, cura, opera diligentia, studioque, quo incessanter et ardenter invigilat, quemadmodum placeat Deo aeque haec omnia in ipso indubitanter agnoscit, recordans promissionis eius: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2) ; nisi quod redhibitionem gratiae prudens sponsa ad suam magis cauta est trahere partem, sciens se potius praeventam a dilecto. Inde est quod illius operam praefert: Dilectus, inquiens, meus mihi, et ego illi. Ergo ex propriis quae sunt penes Deum agnoscit; nec dubitat se amari quae amat. Ita est. Amor Dei amorem animae parit, et illius praecurrens intentio intentam animam facit, sollicitudoque sollicitam. (1116A) Nescio enim qua vicinitate naturae, cum semel revelata facie gloriam Dei speculari anima poterit, mox illi se conformari necesse est, atque in eamdem imaginem transformari. Igitur qualem te paraveris Deo, talis oportet appareat tibi Deus. Cum sancto sanctus erit, et cum viro innocente innocens erit (Psal. XVII, 26) . Quidni aeque et cum amante amans, et cum vacante vacans, et cum intento intentus, et sollicitus cum sollicito?
8. Denique ait: Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilaverint ad me, invenient me (Prov. VIII, 17) . Vides quomodo non solum de amore suo certum te reddat, si quidem tu ames illum: sed etiam de sua sollicitudine, quam pro te gerit, si te senserit sollicitum sui. Vigilas tu? vigilat et ipse. (1116B) Consurge in nocte in principio vigiliarum tuarum, accelera quantumvis etiam ipsas anticipare vigilias; invenies eum, non praevenies. Temere in tali negotio vel prius aliquid tribuis tibi, vel plus; et magis amat, et ante. Si haec anima scit, imo quia scit, miraris quod illam maiestatem, quasi caetera non curantem, soli sibi intendere glorietur, cui soli ipsa, postpositis curis omnibus, tota se devotione custodit? Sermo finem desiderat; sed unum dico spiritualibus qui in vobis sunt, mirum quidem, sed verum: animam Deum videntem haud secus videre, quam si sola videatur a Deo. Ea ergo fiducia dicit illum intendere sibi, seque illi, nihil praeter se et ipsum videns. Bonus es, Domine, animae quaerenti te! (1116C) occurris, amplecteris, sponsum te exhibes, qui Dominus es, imo qui es super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.