Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 70

Checked
E Wikisource

(PL 183 1116C) SERMO LXX. Unde sponsus dilectus dicatur; et de veritate, mansuetudine et iustitia, caeterisque virtutibus, quae sunt lilia, inter quae pascitur.

1. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia (Cant. II, 16) . Quis huic iam imputet praesumptioni vel insolentiae, si se dicat iniisse societatem cum illo, qui pascitur inter lilia? Etiamsi inter sidera pasceretur, eo solo quod pasceretur, nescio quid magnum videri possit cum eiusmodi amicitias seu familiaritatem habere. Aliquid prorsus ignobile et humile sonat, pasci. (1116D) Nunc vero cum et pasci inter lilia perhibetur, deiectionis adiectio longius amovet et propulsat temeritatis notam. Quid enim sunt lilia? Iuxta verbum Domini, fenum, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur (Matth. VI, 28-30) . Quantus est iste qui feno pascitur, quasi unus agnorum aut vitulorum? Et agnus plane, et vitulus saginatus. Sed tu forte vigilantius advertisti, non pabulum hoc loco designari, sed locum: nec enim dictum est, liliis cum pasci; sed, inter lilia. Esto. Non fenum comedit ut bos; in feno tamen versari, et super fenum discumbere instar unius de turba, quid eminentiae habere potest? Quid vero gloriae huic, habere dilectum illum qui hoc egerit? (1117A) Et secundum litteram quidem sponsae verecundia et cautela prudentiae eius in loquendo satis apparet, utique disponentis sermones suos in iudicio, et rerum gloriam verborum modestia temperantis.

2. Alias autem non ignorat unum esse, et qui pascitur, et qui pascit; inter lilia commorantem, et regnantem super sidera. At libentius humilia dilecti memorat, propter humilitatem quidem, ut dixi; magis autem quod exinde coepit esse dilectus, ex quo et pasci. Nec modo exinde, sed inde. Nam qui in altissimis est Dominus, in imis est dilectus; super sidera regnans, et inter lilia amans. Amabat et super sidera, quia nusquam et nunquam potuit non amare, quia amor est; sed donec ad lilia descendit, et pasci inter lilia compertus est, nec amatus est, nec factus dilectus. Quid? non est amatus a patriarchis et prophetis? (1117B) Est: sed non priusquam visus est et ab ipsis inter lilia pasci. Neque enim non viderunt, quem praeviderunt; nisi ita quis absque spiritu sit, ut videntem in spiritu, putet videre nihil. Unde ergo Videntes, nam sic prophetae appellati sunt (I Reg. IX, 9) , si nihil viderunt? Inde est, quod voluerunt videre, quem non viderunt. Nec enim poterant velle videre in corpore, quem in spiritu non vidissent. Sed dico: Nunquid omnes prophetae? Quasi omnes videre voluerint, aut fuerit omnium fides. Sed enim qui viderunt, aut prophetae fuerunt, aut prophetis acquiescentes. Et credidisse enim, vidisse est. (1117C) Non modo namque qui per prophetiae spiritum, sed et qui per fidem videt, si quis ipsum quoque dicat videre in spiritu, mihi non videtur errare.

3. Ita ergo quod ad lilia descendere, et inter lilia pasci dignatus est is qui omnes pascit, dilectum fecit illum, quia non potuit ante diligi, quam agnosci. Ac per hoc cum de dilecto facta est mentio, pulchre et illud memoratum est, quod dilectionis et agnitionis exstitit causa. Quaerenda in spiritu refectio haec inter lilia: nam corpoream cogitare ridiculum est. Quin ipsa lilia spiritualia, si quidem potuerimus, demonstranda a nobis erunt. Puto, hoc quoque dicere nos oportebit, unde inter lilia pascatur dilectus, liliisne ipsis, an aliis inter lilia reconditis herbis vel floribus? Et in his illud mihi difficilius apparet, quod pasci, non pascere perhibetur. (1117D) Nam quia pascat dubium non est, nec enim indignum ei: at pasci, indigentiam sonat, et ne spiritualiter quidem sine iniuria maiestatis facile illi posse assignari videtur. Nec ego sane recordor usque modo advertisse me in hoc cantico pastum uspiam perhiberi, cum pascentem, puto, recordemini et vos mecum. Denique postulavit sibi aliquando demonstrari, ubi in meridie pasceret et cubaret (Cant. I, 6) . Et nunc quidem, quod necdum dixerat, perhibet pasci, sed non similiter postulat locum indicari sibi; sed ipsa indicat, assignans, inter lilia. Novit hoc, illud non novit; quia aeque praesto esse non potest quod sublimet et in sublimi est, et quod humile et super terram. Sublime opus, sublimis et locus: nec accessus ad eum usque adhuc vel ipsi sponsae. (1118A)

4. Et ideo semetipsum exinanivit usque ad hoc, ut pasceretur ipse omnium pastor; et inventus est inter lilia, et visus ab Ecclesia, adamatus est ab inope pauper, factus dilectus propter similitudinem. Non solum autem, sed et propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam: quod per eum scilicet promissiones adimpletae sunt, quod iniquitates remissae sunt, quod superbi daemones una cum principe suo iudicati sunt. Talis ergo apparuit qui merito amaretur, verax pro se, mitis hominibus, iustus pro hominibus. O vere amandum et totis medullis cordis amplectendum sponsum! Quid iam cunctetur Ecclesia totam se tota devotione committere tam fido redditori, tam pio indultori, tam iusto propugnatori? (1118B) Porro praemiserat Propheta, dicens: Specie tua et pulchritudine tua intende prospere. Unde species haec et pulchritudo? Puto, ex liliis. Quid lilio speciosius? Sic nihil formosius sponso. Quae sunt ergo illa lilia, e quibus species decoris eius? Procede, inquit, et regna propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam (Psal. XLIV, 5) . Lilia sunt, lilia, inquam, orta de terra, nitentia super terram, eminentia in floribus terrae, fragrantia super odorem aromatum. (1118C) Ergo inter haec lilia sponsus, et omnino ex his speciosus et pulcher. Alias enim (quod quidem ad carnis infirma spectat) non erat ei species neque decor (Isa. LIII, 2) .

5. Bonum autem lilium veritas, candore conspicuum, odore praecipuum; denique candor est lucis aeternae, splendor et figura substantiae Dei (Sap. VII, 26) . Lilium plane, quod ad novam benedictionem terra nostra produxit, et paravit ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium (Luc. II, 31, 32) . Donec sub maledicto fuit terra, spinas et tribulos germinavit. At nunc Veritas de terra orta est Domino benedicente (Psal. LXXXIV, 12, 13, 2) , speciosus omnino quidam flos campi, et lilium convallium. Agnosce lilium ex candore, qui mox in ipso exortu floris pastoribus de nocte emicuit, dicente Evangelio quia angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos (Luc. II, 9) . Bene Dei, quia non angeli, sed lilii candor. Ille aderat, sed illud micabat ab usque Bethlehem. (1118D) Agnosce lilium et ex odore, quo et longe positis innotuit magis. Et quidem stella apparuit; sed eam minime viri graves secuti fuissent, nisi intima quadam suaveolentia orti lilii traherentur. Et vere lilium veritas, cuius odor animat fidem, splendor intellectum illuminat. Leva etiam oculos nunc in ipsam personam Domini, qui in Evangelio loquitur: Ego sum veritas (Ioan. XIV, 6) . Et vide quam competenter veritas lilio comparetur. Si non advertisti, adverte de medio floris huius quasi virgulas aureas prodeuntes, et cinctas candidissimo flore, pulchre ac decenter disposito in coronam: et agnosce auream in Christo divinitatem, humanae coronatam puritate naturae, id est Christum in diademate, quo coronavit eum mater sua. (1119A) Nam in quo coronavit eum Pater suus, lucem habitat inacessibilem, nec posses in ea illum interim adhuc videre. Sed de hoc alias.

6. Nunc vero lilium veritas est; est et mansuetudo. Et bene lilium mansuetudo, habens innocentiae candorem, et odorem spei, quoniam sunt reliquiae, inquit, homini pacifico (Psal. XXXVI, 37) . Bonae spei vir mansuetus, nec minus etiam in praesenti lucidum quoddam vitae est socialis exemplar. Annon lilium, quae lucet officio, redolet spe? Adde quod sicut veritas de terra orta est, ita et mansuetudo. (1119B) Nisi quis dubitet ortum de terra Agnum dominatorem terrae (Isa. XVI, 1) , illum agnum, qui ad occisionem ductus est, et non aperuit os suum (Isa. LIII, 7) . Nec tantum mansuetudo seu veritas de terra orta est, sed et iustitia, propheta dicente: Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant iustum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et iustitia oriatur simul (Isa. XLV, 8) . Quod autem iustitia lilium sit, recordamini de Scriptura, quia iustus germinabit sicut lilium, et florebit in aeternum ante Dominum (Osee XIV, 6) . Nequaquam lilium hoc hodie est, et cras in clibanum mittitur, quia in aeternum florebit. Et florebit ante Dominum, cuius in memoria aeterna erit iustus, et ab auditione mala non timebit (Psal. CXI, 7) , illa scilicet auditione, qua in clibanum ignis peccatores ire iubentur. Porro huius lilii candor cui non splendet, nisi cui non placet? Denique sol est, sed non ille qui oritur super bonos et malos. (1119C) Neque enim qui dicturi sunt: Sol iustitiae non ortus est nobis (Sap. V, 6) , lucem illius quandoque viderunt. Viderunt autem quotquot audierunt: Vobis qui timetis Deum, orietur sol iustitiae (Malach. IV, 2) . Ergo candor huius lilii apud iustos; fragrantia etiam usque ad iniquos diffunditur, etsi non in bonum ipsis. Denique audivimus iustos dicentes quia Christi bonus odor sumus in omni loco; sed aliis quidem odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 15, 16) . Quis, vel sceleratissimus, iusti non probet opinionem, quamvis non amet opus? Et beatus, si se non iudicat in eo quod probat. Iudicat autem, probans bonum, et non amans: ideoque non beatus plane, sed miser, proprio condemnatus iudicio. (1119D) Quid eo miserius, cui odor vitae, non vitae, sed mortis nuntius est? Imo nec nuntius quidem, sed baiulus.

7. Sunt multa apud sponsum et alia lilia praeter haec, quae ex Propheta inciderunt nobis; veritatem loquor, et mansuetudinem, et iustitiam; nec erit difficile iam cuilibet vestrum similia reperire per semetipsum in horto tam deliciosi sponsi. Abundat et superabundat talibus: quis illa enumeret? Nempe quot virtutes, tot lilia. Quis finis virtutum apud Dominum virtutum? Quod si plenitudo virtutum in Christo; et liliorum. Et fortassis propterea ipse se lilium appellavit, quod totus versetur in liliis, et omnia quae ipsius sunt, lilia sint; conceptio, ortus, conversatio, eloquia, miracula, sacramenta, passio, mors, resurrectio, ascensio. (1120A) Quid horum non candidum, et non suavissime redolens? Tanta denique in conceptione refulsit superni luminis claritas de supervenientis abundantia Spiritus, ut ne ipsa quidem Virgo sancta sustinuisset, si non sibi obumbratum foret a virtute Altissimi. Porro ortum candidavit incorrupta virginitas matris; conversationem, innocentia vitae; eloquia, veritas; miracula, puritas cordis; sacramenta, pietatis arcanum; passionem, patiendi voluntas; mortem, libertas non moriendi; resurrectionem, martyrum fortitudo; ascensionem, exhibitio promissionum. Quam bonus fidei odor in his singulis, nostra quidem, qui candorem non vidimus, tempora et viscera replens! (1120B) Et beati qui non viderunt, et crediderunt (Ioan. XX, 29) . Pars mea in his odor vitae, qui procedit ex ipsis. Is infusus naribus meis apto quodam fidei instrumento, et quidem copiosius pro multitudine liliorum, sane et exsilium levat, et patriae desiderium assidue innovat in visceribus meis.

8. Habent lilia et aliqui sodalium sponsi, sed non copiam. Omnes enim ad mensuram Spiritum acceperunt, ad mensuram virtutes et dona; solus ille non habet modum (Ioan. III, 34) , qui habet totum. Aliud est lilia habere, aliud nonnisi lilia habere. Quem dabis mihi de filiis captivitatis adeo innocentem et sanctum, qui totam terram suam floribus occupare potuerit, et istiusmodi floribus? (1120C) Nec infans certe unius diei sine sorde est super terram (Iob XIV, 4, 5, iuxta LXX) . Magnus est qui tria vel quatuor lilia aedificare potuerit in terra sua, in tanta densitate spinarum et tribulorum, quae sunt germina inveterata maledictionis antiquae. Mecum vero, qui pauper sum, bene agitur, si unquam ab hac pessima segete, iniquitatum videlicet atque vitiorum, tantillum terrae meae vindicare exstirpando et excolendo sufficiam, unde unum saltem producere lilium possim, si forte et penes me pasci interdum dignetur is, qui pascitur inter lilia.

9. At parum dixi, unum: de penuria cordis mei os meum locutum est. Unum prorsus non sufficit; duo ad minus necessaria sunt. Dico autem continentiam, et innocentiam: quarum una sine altera nec salvabit. (1120D) Frustra denique ad unam quamlibet harum invitabo sponsum, qui non ad lilium, sed inter lilia pasci perhibetur. Dabo proinde operam habere lilia, ne de singularitate causetur lilii, qui non vult nisi inter lilia pasci, et sic declinet in ira a servo suo. Pono itaque primam omnium innocentiam: et si huic iungere continentiam quivero, divitem me putabo in possessione liliorum. Rex sum autem, si tertiam his adiungere potero patientiam. (1121A) Et quidem possunt sufficere illae; sed quia et deficere in tentationibus possunt, siquidem tentatio est vita hominis super terram (Iob VII, 1) : opus profecto patientia est, quae utriusque sit quasi tutrix [alias, nutrix] quaedam et custos. Puto, si venerit amator ille liliorum, et ita invenerit, quod non dedignabitur iam pasci apud nos, et apud nos facere pascha: ubi illi et multa suavitas in duabus, et magna erit securitas propter tertiam. Verum quo pacto dicatur pasci qui pascit omnia, postea videbitur. Nunc vero apparet sponsum non modo apparere inter lilia, sed minime omnino extra lilia posse aliquando inveniri, cum omne quod de eo est, et ipse sit lilium, sponsus Ecclesiae Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.