Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 71

E Wikisource

(PL 183 1121A) SERMO LXXI. De liliis spiritualibus, id est operibus bonis, quorum odor recta conscientia, color fama: et quomodo sponsus et pascit nos, et pascitur a nobis. Item de unitate Dei Patris cum Filio, et animae sanctae cum Deo.

1. Finis praecedentis sermonis, principium huius. (1121B) Est ergo lilium sponsus, sed non lilium inter spinas, quoniam non habet spinas qui peccatum non fecit. Denique sponsam protestatus est lilium inter spinas; quoniam si dixerit vel ipsa, quia spinas non habeat, se ipsam seducit, et veritas in ea non est. Se vero florem quidem et lilium professus est, non tamen inter spinas. (1121C) Magis autem: Ego, inquit, flos campi et lilium convallium (Cant. II, 2, 1) . Et non est spinarum mentio, quod solus sit hominum qui opus non habeat dicere: Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina (Psal. XXXI, 4) . Ergo absque liliis nunquam est, qui absque vitiis semper est; quia totus et semper est candidus, speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3) . Tu ergo qui haec audis vel legis, cura habere lilia penes te, si vis habere hunc habitatorem liliorum habitantem in te. Opus tuum, studium tuum, desiderium tuum: lilia esse protestetur moralis quidam rerum ipsarum candor, atque odor. Habent et mores colores suos, habent et odores. Neque enim in spiritibus id ipsum est color et odor, non magis quam in corporibus. Ergo de colore conscientia consultetur, de odore fama. Fetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis eius, aiunt illi (Exod. V, 21) , dicentes de opinione. Porro colorem operi tuo dat cordis intentio, et iudicium conscientiae. Nigra sunt vitia, virtus candida est. Inter hanc atque illa, conscientia consulta discernit. (1121D) Stat sententia Domini de oculo nequam et lucido (Matth. VI, 22, 23) , quia inter candidum et nigrum certos fixit limites, et divisit lucem a tenebris. Quod ergo de corde puro et conscientia bona egreditur candidum est, et est virtus; si autem et bona fama secuta fuerit, et lilium est, quippe cui nec candor lilii desit, nec odor.

2. Porro virtus, etsi non propterea maior, pulchrior tamen illustriorque efficitur. Quod si in conscientia naevus fuerit, nec quod ex ea prodierit, carebit naevo. Nam si radix in vitio, et ramus. Ac per hoc quidquid illud sit quod radix vitiata non absque traduce vitii ex se producat, verbi gratia, sermo, actio, oratio, etiamsi fama applaudere videatur, non est quod debeat lilium dici; quia etsi odor connivere videtur, sed non color. (1122A) Quo pacto enim lilium cum impuritatis naevo? Nec sane fama valebit vindicare virtuti, quod esse vitium convicerit conscientia. Erit quidem virtus contenta candore conscientiae, ubi sequi non poterit odor famae: caeterum odor famae nec excusare sufficiet vitium conscientiae decoloris. Providebit tamen semper, quod in se est, homo virtutis bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. XII, 17) , ut vere sit lilium.

3. Sed est etiam candor animae indulgentia Dei, ipso dicente per prophetam: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt (Isa. I, 18) . Et est candor, quem sibi induit is qui miseretur in hilaritate. (1122B) Etenim in intuearis illum, quem Propheta depingit iucundum hominem, qui miseretur et commodat (Psal. CXI, 5) , nonne is tibi videbitur de ipsa animi iucunditate indidisse candorem quemdam pietatis vultui pariter, et operi suo? Sicut e regione si ex tristitia et velut ex necessitate quis tribuat, non candidum plane, sed tetrum praefert manu et fronte colorem. Et ideo hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7) . Nunquid et tristem? Profecto qui respexit ad Abel ob alacritatis candorem, avertit faciem a Cain, quia conciderat vultus [alias, facies] eius (Gen. IV, 4, 5) , utique a tristitia et livore. Adverte qualis color tristitiae seu invidiae sit, qui Dei a se avertit aspectum. (1122C) Pulchre et eleganter in colorando beneficio candor iucunditatis laudatus est voce illa poetae: « Super omnia vultus accessere boni (Ovid. Meta. lib. VIII) . » Nec modo hilaris dator, sed et qui tribuit in simplicitate (Rom. XII, 8) , diligitur a Deo. Et simplicitas candor est. Probamus a contrario: nam naevus duplicitas. Parum dixi, macula est. Quid duplicitas nisi dolus. Sed enim qui dolose egit in conspectu Dei, inventa est iniquitas eius ad odium. (Psal. XXXV, 3) . Et ideo beatus cui non imputabit Dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus (Psal. XXXI, 2) . Pulchre Dominus paucis utramque notavit maculam, dolum, tristitiamque: Nolite, inquiens, fieri, sicut hypocritae, tristes (Matth. VI, 16) . Sponsus itaque et cum sit virtus, in virtutibus complacet sibi; et cum sit lilium, libenter inter lilia commoratur; et cum sit candor, delectatur candidis. (1122D)

4. Et fortassis hoc est quod dicitur pasci inter lilia, candore et odore virtutum delectari. Et quidem pascebatur olim corporaliter apud Mariam et Martham, recumbens etiam corpore inter lilia (Illas loquor, nam lilia erant), nihilominus spiritum refocillabat devotione et virtutibus mulierum. Quod si illa hora intrasset propheta, aut angelus, seu alius quivis spiritualis, tantum non ignorans quae maiestas recumberet; nonne stupens dignationem et familiaritatem, quam illi esse conspiceret cum puris animis pudicisque corporibus, tamen terrenis et sexus infirmioris; merito testaretur: Quia vidi illum non modo commorantem, sed et pascentem inter lilia? (1123A) Ita ergo secundum utrumque, carnem dico et spiritum, pasci inter lilia sponsus inventus est. Puto autem quod et ipse vicissim pasceret, sed in spiritu. Hoc ipso quod pascebatur, quomodo pascebat? Quomodo, inquam, confortabat timiditatem feminarum, iucundabat humilitatem, impinguabat devotionem? Sed si vidisti, quod pasci illi sit pascere; vide etiam nunc, ne forte et e converso pascere sit ei pasci. Domine, qui pascis me a iuventute mea; ait sanctus patriarcha Iacob (Gen. XLVIII, 15) . Bonus paterfamilias, qui suorum domesticorum curam gerit, maxime in diebus malis, ut alat eos in fame, cibans illos pane vitae et intellectus, et sic nutriens ad vitam aeternam. At pascens, ita puto, nihilominus pascitur ipse, et quidem escis quibus libenter vescitur, profectibus nostris. (1123B) Etenim gaudium Domini, fortitudo nostra.

5. Ita ergo et cum pascit pascitur, et cum pascitur pascit, simul nos suo gaudio spirituali reficiens, et de nostro aeque spirituali profectu gaudens. Cibus eius poenitentia mea, cibus eius salus mea, cibus eius ego ipse. Annon cinerem tanquam panem manducat? Ego autem quia peccator sum, cinis sum, ut manducer ab eo. Mandor cum arguor, glutior cum instituor, decoquor cum immutor, digeror cum transformor, unior cum conformor. Nolite mirari hoc: manducat nos, et manducatur a nobis, quo arctius illi astringamur. Non sane alias perfecte unimur illi. Nam si manduco et non manducor, videbitur in me esse ille, sed nondum in illo ego. (1123C) Quod si manducor quidem, nec manduco; me in se habere ille, sed non etiam in me esse videbitur; nec erit perfecta unitio in uno quovis horum. Sed enim manducet me, ut habeat me in se; et a me vicissim manducetur ut sit in me: quatenus integra firmaque sit connexio, cum ego in eo et nihilominus in me ipse erit.

6. Vis tibi per simile ostendam quod dicitur? Attolle oculos nunc in quamdam sublimiorem quidem convenientiam, similem tamen huic. Si ipse sponsus in Patre ita esset, ut non tamen in ipso Pater; aut ita Pater in ipso esset, ut non esset ipse in Patre: audeo dicere, et ipsorum citra perfectum unitas remaneret, si tamen iam unitas esset. (1123D) Nunc vero cum et ipse in Patre, et Pater in ipso sit; non est quo claudicet unitas, sed vere perfecteque unum sunt ipse et Pater. Sic igitur anima, cui adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28) , non ante se existimet ipsi perfecte unitam, nisi cum et illum in se, et se in illo manentem persenserit. Non quia vel tunc unum dicatur cum Deo, sicut unum sunt Pater et Filius: quamvis qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) . Legi hoc, sed illud non legi. (1124A) Non dico de me, qui nihil sum, sed plane nemo, nisi demens, sive de terra, sive de coelo usurpabit sibi illam Unigeniti vocem: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30) . Et tamen ego, licet pulvis et cinis, fretus quidem Scripturae auctoritate, minime istud dicere verear, quia unus cum Deo spiritus sum: si unquam tamen certis fuero persuasus experimentis, Deo me adhaerere ad instar unius illorum, qui in charitate manent, ac per hoc in Deo manent, et Deus in eis, manducantes Deum, et manducati a Deo. Nam de tali adhaesione puto dictum: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est. Quid ergo? Dicit Filius: Ego in Patre, et Pater in me est (Ioan. XIV, 11) , et unum sumus (Ioan. X, 30) ; dicit homo: Ego in Deo, et Deus in me est, et unus spiritus sumus. (1124B)

7. Sed nunquid Pater et Filius ut sint in invicem, ac proinde unum, invicem se manducant, sicut Deus et homo mutua se quadam in sese manducatione traiiciunt, utique per hoc, etis non unum, unus certe spiritus existentes? [alias, sint.] Absit! nec enim uno modo insunt sibi hi atque illi, sed neque una unitas utrorumque. [Denique innuitur tibi unitatum diversitas per unus et unum; quoniam nec Patri et Filio unus, nec homini et Deo unum poterit convenire. Tu, si sapis, occasione accepta eris sapientior, prudenter advertens, illic quidem per unum unitatem substantiae vel naturae; hic vero per unus aeque unitatem, sed ideo longe alteram, quia inter substantias et naturas, homini nempe et Deo, sua cuique et natura, et substantia est, cum Patris Filiique constet penitus esse unam. Vides illam nec unitatem esse, siquidem huic singulari summaeque unitati comparetur. Nam quomodo unitas, ubi numerus naturarum, substantiarum diversitas? (1124C) Et tamen unus spiritus dicitur, et est cum Deo, anima adhaerens Deo; nec praeiudicat rerum pluralitas unitati huic, quam facit non confusio naturarum, sed voluntatum consensio. Propter hanc quoque multa corda unum, et multae animae una dicuntur, sicut scriptum est: Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una (Act. IV, 32) . Et haec ergo unitas.

8. Caeterum quid ad illam, quae non unitione constat, sed exstat aeternitate? Non plane illam quaedam, instar huius, mutua manducatio facit, quia nec fit. Est enim. Sed nec coniunctio, vel quasi compositio, vel tale aliquid, quod unius non est. (1124D) Est autem Patri Filioque natura, essentia, voluntas non modo una, sed unum. Hoc nempe est illis esse, quod naturam esse; hoc velle, quod esse, vel naturam esse. Non est itaque quod unitas, qua unum sunt Pater et Filius, dicatur fieri de naturis vel essentiis, vel voluntatibus, quia non sunt: non est quod dicatur vel fieri, quia est. (1125A) Nec enim factitia est, sed nativa]. Sunt in sese Pater et Filius, non solum ineffabili, sed etiam incomprehensibili modo sui ipsorum capabiles pariter et capaces: sed sane ita capabiles, ut non partibiles; ita capaces ut non participes [alias, participibiles]. Nam ut in hymno Ecclesia canit: « in Patre totus Filius, et totus in Verbo Pater ( Hymn. pro feria secunda 2 ad Matut.). » Est Pater in Filio, in quo sibi semper bene complacuit; et est Filius in Patre, a quo ut nunquam non natus, ita nunquam est separatus. Porro per charitatem homo in Deo, et Deus in homine est, dicente Ioanne, quia qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Ioan. IV, 16) . [Consensio quaedam haec, ut sint duo in uno spiritu imo unus spiritus sint. Videsne diversitatem? Non est idem profecto consubstantiale et consentibile. Quanquam, si advertisti, satis tibi per unus et unum, ipsarum quoque innuitur differentia unitatum; quoniam quidem nec Patri et Filio unus, nec homini et Deo unum poterit convenire. (1125B) Non possunt dici unus Pater et Filius, quia ille Pater, et ille Filius est: unum tamen dicuntur et sunt, quod una omnino illis, et non cuique sua substantia est. Quo contra homo et Deus, quia unius non sunt substantiae vel naturae; unum quidem dici non possunt, unus tamen spiritus certa et absoluta veritate dicuntur, si sibi glutino amoris inhaereant. Quam quidem unitatem non tam essentiarum cohaerentia facit, quam conniventia voluntatum.

9. Patet, ni fallor, satis non modo diversitas, sed et disparitas unitatum, una in una, altera in diversis existente essentiis. Quid tam distans a se, quam unitas plurium et unius? (1125C) Ita inter unitates, ut dixi, disterminat unus et unum, quod per unum quidem in Patre et Filio essentiae unitas, per unus vero inter Deum et hominem non haec, sed consentanea quaedam affectionum pietas designatur. Cum adiectione tamen etiam Pater et Filius sanissime dicuntur unus; verbi causa, unus Deus, unus Dominus, et quidquid aliud est, quod ad se quisque, et non ad alterum [alias, alterutrum] dicitur. Siquidem non est illis diversa divinitas sive maiestas, non magis quam substantia, vel essentia, vel natura. Nempe haec ipsa omnia, si pie consideres, non diversa seu divisa in illis, sed unum sunt. Minus dixi: unum sunt et cum illis. Quid illa unitas, qua multa corda unum, et multae animae una leguntur? Nec censenda, ut reor, nomine unitatis, comparata huic, quae non multa unit, sed unum singulariter signat. (1125D) Ergo singularis ac summa illa est unitas, quae non unitione constat, sed exstat aeternitate. Nec sane hanc spiritualis illa praefata manducatio facit, quia nec fit. Est enim. Multo minus eam facere putanda est essentiarum qualiscunque coniunctio, seu consensio voluntatum, quia non sunt. Una enim illis, ut dictum est, et essentia, et voluntas; uni vero non est consensus, non compositio, non copulatio, aut tale aliquid. (1126A) Duas esse oportet ad minus voluntates, ut sit consensus; duas aeque essentias, ut sit coniunctio sive unitio per consensum. Horum nihil in Patre et Filio, quippe nec essentias duas, nec duas habentibus voluntates. Una est utraque res illis; vel potius, ut praefatum me memini, unum duo ista in illis, unum et cum illis sunt; ac per hoc ipsi sicut incomprehensibiliter, ita incommutabiliter [alias, incomparabiliter] invicem in se manentes, vere et singulariter unum sunt. Si quis tamen inter Patrem et Filium dicat esse consensum, non contendo, dummodo non voluntatum unionem, sed unitatem intelligat voluntatis.

10. Atqui Deum et hominem, quia propriis exstant ac distant et voluntatibus et substantiis, longe aliter in se alterutrum manere sentimus, id est, non substantiis confusos, sed voluntatibus consentaneos. (1126B) Et haec unio ipsis communio voluntatum, et consensus in charitate. Felix unio, si experiaris; nulla, si comparaveris. Vox experti: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28) . Bonum plane, si omni ex parte adhaeseris. Quis est qui perfecte adhaeret Deo, nisi qui in Deo manens, tanquam dilectus a Deo, Deum nihilominus in se traxit vicissim diligendo? Ergo cum undique inhaerent sibi homo et Deus (inhaerent autem undique intima mutuaque dilectione inviscerati alterutrum sibi), per hoc Deum in homine, et hominem in Deo esse haud dubie dixerim. (1126C) Sed homo quidem ab aeterno in Deo, tanquam ab aeterno dilectus, si tamen ex illis sit qui dicunt quoniam dilexit et gratificavit nos in dilecto Filio suo ante mundi constitutionem (Ephes. I, 6, 4) ; Deus vero in homine, ex quo dilectus ab homine est. Et si ita est, homo quidem in Deo est et quando in homine Deus non est; Deus autem in homine non est qui non sit in Deo. Manere enim in dilectione non potest, etsi forsitan ad tempus diligat non dilectus; potest autem nondum diligere etiam dilectus. Alioquin quomodo stabit, quoniam ipse prior dilexit nos? (I Ioan. IV, 10.) Porro cum iam etiam diligit qui ante diligebatur, et homo in Deo, et Deus in homine est. Qui autem nunquam diligit, constat quod nunquam dilectus est; ac per hoc nec ipse in Deo, nec Deus in eo est. (1126D) Haec dicta sint ad dandam differentiam inter illam connexionem, qua Pater et Filius unum sunt, et illam qua adhaerens Deo anima, unus spiritus est, ne forte quia legitur de homine manente in charitate, quia in Deo manet, et Deus in eo; et item de Filio, quod nihilominus in Patre sit, et Pater in ipso; par praerogativa adoptati putaretur, et Unici.

11. His ergo absolutis, recurrendum nobis ad illum qui pascitur inter lilia, quia inde excursus hic factus est usque huc: utrumnam non otiose, vos iudicabitis. (1127A) Et iam quidem loci ipsius duos intellectus posueram, sive quod virtutibus pascitur candidatorum, qui virtus et candor est; sive quod peccatores recipit ad poenitentiam in corpore suo, quod est Ecclesia, pro quibus sibi incorporandis se ipsum fecit peccatum, qui peccatum non fecit, ut destrueretur corpus peccati, cui aliquando complantati fuere peccantes, essentque iustitia in ipso iustificati gratis.

12. Tertiam adhuc pono sententiam quae occurrit [in aliis, Tertium addo qui occurrit]; et satis fore reor non modo pro loci explanatione, sed et pro fine sermonis. Sermo Dei veritas est, et ipse sponsus. Nostis hoc; audite caetera. (1127B) Is cum auditur, et minime obeditur illi, vacuus interim et ieiunus quodam modo remanet, omnino tristis et querulus, quod prolatus in vacuum sit. Si autem obeditum fuerit, nonne tibi verbum videbitur in quamdam excrevisse corpulentiam, quia verbo opus accessit, utpote refectum quibusdam fructibus obedientiae, iustitiae frugibus? Inde est quod in Apocalypsi loquitur: Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi ianuam, introibo ad illum, et coenabo cum eo, et ipse mecum (Apoc. III, 20) . Videtur approbari hic sensus et apud prophetam sententia Domini, ubi dicit quod verbum suum non revertetur ad se vacuum, sed prosperabitur, et faciet ad quae misit illud (Isa. LV, 12) . Non revertetur, inquit, ad me vacuum vel ieiunum, sed quasi prospere in omnibus agens, saturabitur bonis actibus eorum, qui in dilectione acquiescent illi. (1127C) Denique usu loquendi sermo impletus tunc dicitur, cum fuerit mancipatus effectui: quod videlicet tandiu inanis et macer, ac quodam modo famelicus sit, donec opere compleatur.

13. Sed audi ipsum quo se dicat cibo ali. Meus, inquit, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Ioan. IV, 34) . Verbum Verbi est aperte indicantis, esse suum cibum factum bonum; si tamen invenerit illud inter lilia, hoc est, inter virtutes. Alioquin si extra repererit, etsi bonus, quod in se est, videtur cibus, non tanget illum is, qui pascitur inter lilia. (1127D) Verbi causa, non recipit eleemosynam de manu raptoris seu feneratoris; sed nec de hypocritae quidem, qui cum facit eleemosynam, facit tuba cani ante se, ut glorificetur ab hominibus. Sed nec illius orationem aliquo modo exaudiet, qui amat orare in angulis platearum, ut ab hominibus videatur (Matth. VI, 2, 5) . Nempe oratio peccatoris exsecrabilis erit (Prov. XXVIII. 9) . Frustra quoque offerat munus suum ad altare, qui conscius est sibi quod frater suus habet aliquid adversum se (Matth. V, 23, 24) . Denique non respexit ad Cain munera (Gen. IV, 5) , eo quod non recte ambularet cum fratre suo. Teste sancto propheta, etiam abominabatur sabbata, et neomenias, et sacrificia Iudaeorum, ita ut manifeste protestaretur odisse ea animam suam, et dicebat: Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit ea de manibus vestris? (1128A) Credo, non redolebant lilia manus illae et propterea respuebat munus ex illis qui pasci inter lilia consuevit, et non inter spinas. Quidni spinosas habebant manus, quibus aiebat: Manus vestrae sanguine plenae sunt (Isa. I, 13-15.) Et manus Esau pilosae erant, spinosis similes; ideoque non sunt admissae, ut ministrarent Sancto.

14. Vereor ne et inter nos aliqui sint, quorum non acceptet munera sponsus, eo quod non redoleant lilia. Etenim si in die ieiunii mei inveniatur voluntas mea, non tale ieiunium elegit sponsus, nec sapit illi ieiunium meum, quod non lilium obedientiae, sed vitium propriae voluntatis sapit. (1128B) Ego autem non solum de ieiunio, sed de silentio, de vigiliis, de oratione, de lectione, de opere manuum, postremo de omni observantia monachi, ubi invenitur voluntas sua in ea, et non obedientia magistri sui, id ipsum sentio. Minime prorsus observantias illas, etsi bonas in se, tamen inter lilia, id est inter virtutes, censuerim deputandas; sed audiet a propheta, qui eiusmodi est: Nunquid tale est obsequium quod elegi, dicit Dominus? et addet: In die bonorum tuorum inveniuntur voluntates tuae (Isa. LVIII, 3-5) . Grande malum propria voluntas, qua fit ut bona tua tibi bona non sint. Oportet proinde lilia fiant, quae huiusmodi sunt, quia nihil omnino, quod propria inquinatum sit voluntate, gustabit is qui pascitur inter lilia. Sapientia est ubique attingens propter munditiam suam, et nil inquinatum in eam incurrit (Sap. VII, 24, 25) . Ita ergo inter lilia pasci amat sponsus, id est apud munda et nitida corda. (1128C) Sed quousque? Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Umbrosus locus est hic et condensus: non intremus silvam hanc profundi sacramenti, nisi clara luce diei. Iam enim disputante me longius, inclinata est dies; dum inviti abstrahimur ab his liliis. Nec sum victus prolixitate [alias, veritus prolixitatem], cui fastidium omne detraheret odor florum. Modicum quid restare videtur de praesenti capitulo. At istud modicum reconditum nimis, sicut et caetera universa carminis huius. (1128D) Sed qui revelat mysteria aderit, ut confido, cum pulsare coeperimus: et non claudet ora loquentium se, cui familiare magis est reserare clausa, sponsus Ecclesiae Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.