Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 72

Checked
E Wikisource

(PL 183 1128D) SERMO LXXII. Dies aspirans, et umbrae inclinatae quae sint. Deinde varii hominum dies exponuntur. Et quod iustos, utpote in luce viventes, maneat clarior dies; impios vero in operibus tenebrarum versantes, aeterna nox.

1. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia: donec aspiret dies, et inclinentur umbrae (Cant. II, 16, 17) . Novissima tantum capituli huius tractanda pars est, et dubito in ipso ingressu, cuinam potissimum eam iungam duarum praecedentium: nam possum indifferenter utrique. (1129A) Sive enim dicas: Dilectus meus mihi, et ego illi donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, interposito tantum, qui pascitur inter lilia; sive pro litterae serie, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae: non inconvenienter utrovis assignas. Hoc sane refert, quod donec si primo iunxeris, inclusivum oportet intelligas; si medio, exclusivum sentias necesse est. Esto nempe quod designat sponsus pasci iam inter lilia, ubi aspiravcrit dies: nunquid similiter cessabit etiam sponsae intendere, aut ipsa illi? Absit! In aeternum perseverabunt sibi, nisi quod tunc felicius, cum vehementius; tunc vehementius, cum expeditius. Sit ergo tale hoc donec, quale est illud apud Matthaeum, ubi narratur non cognovisse Mariam Ioseph, donec peperit Filium suum primogenitum (Matth. I, 25): non enim post cognovit. (1129B) Vel certe quale est illud in psalmo: Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri (Psal. CXXII, 2): non enim avertentur, cum coeperit misereri. Vel quale item illud Domini ad apostolos: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) : non enim post non erit cum illis. Verum hoc ita, si donec referas ad dilectus meus mihi, et ego illi. Sin autem ad qui pascitur inter lilia respicere malis, erit alio sensu accipiendum. Porro operosius ostendetur quomodo tunc dilectus posci desinat, cum aspiraverit dies. Etenim si dies resurrectionis is est, quidni multo magis pasci ibi inter lilia iuvet, ubi horum maior admodum copia erit? Et pro aptanda quidem litterae consequentia haec dicta sint. (1129C)

2. Nunc iam adverte mecum, toto licet liliis fulgentibus regno, sponsoque medio existente et deliciante, non tamen esse quod dicatur et pasci, iuxta id quidem quod ante consueverat. Ubi namque iam peccatores, quos sibi incorporet Christus, mansos morsosque quasi quibusdam dentibus disciplinae austerioris, afflictione scilicet carnis, et cordis contritione? Sed neque cibum sibi iam exiget Verbum sponsus ex aliquibus factis seu operibus obedientiae, ubi omne negotium otium, soloque in intuitu et affectu res erit. Et quidem cibus eius ut faciat voluntatem Patris sui; sed hic, non ibi. Quid enim faciat factam? Et perfectam tunc esse constat. Denique probare iam tunc est omnibus sanctis, quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Et certe post perfectum, faciendum superest nihil. (1129D) Frui de caetero restat, non fieri; experiri, non operari; ea vivere, non exerceri in ea. Nonne ipsa est, quam instantissima prece docti quidem a Domino, sicut in coelo, ita et in terra perfici postulamus (Matth. VI, 10) , quo eius iam delectet fructus, actus non fatiget? Non erit itaque sponso Verbo operis cibus, quia cesset necesse est omne opus, ubi plenius ab universis percipitur sapientia. Nam qui minorantur actu, percipiunt eam (Eccli. XXXVIII, 25) .

3. Sed videamus nunc, si quod dicimus stare possit, et secundum illam sententiam, qua pasci inter lilia, candidatu virtutum oblectari, quidam interpretantur; nam et nos ipsam inter caeteras non praeterivimus. Dicemusne, aut non fore, aut sponso minime sapere tunc virtutes? (1130A) Et quidem sentire alterutrum, dementiae est. Sed vide ne forte alias illis delectetur; nam constat delectari, sed forsitan potu magis quam pastu. Sane in tempore et corpore isto, nulla nostra virtus ita ad purum defaecata erit, nulla ita suavis et mera, ut sponso habilis sit ad potandum. Sed qui vult omnes homines salvos fieri, dissimulat multa, et quam non potest potandi interim facilitate glutire, curat ex ea vel quidpiam elicere sapidum, quasi arte quadam et quodam labore mandendi. Erit cum erit virtus colabilis, nec premetur dente, nec fatigabitur a mandente, vel potius non fatigabit mandentem, quae bibentem absque opera delectabit, tanquam utique potus, non esca. (1130B) Denique habes spondentem in Evangelio, quia non bibam de hoc genimine vitis, inquit, donec bibam illud novum vobiscum in regno Patris mei (Matth. XXVI, 29) . Et de cibo nulla mentio est. Sed apud Prophetam quoque legitur: Tanquam potens crapulatus a vino (Psal. LXXVII, 65) ; de cibo autem nihil ibi penitus invenitur. Sponsa ergo conscia mysterii huius, cum dilectum pasci inter lilia comperisset ac perhibuisset, constituit terminum quoad id dignaretur, imo constitutum agnovit et perhibuit, dicens: Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Sciebat enim virtutibus eum postea potandum potius quam pascendum. Connivere [alias, convenire] videtur et consuetudo, qua post cibum potus sumi de more solet. (1130C) Ergo qui hic manducat, illic bibet, eo tunc suavius quo securius, glutiturus et ea ipsa, quae scrupulosius modo, et quodam modo laboriosius quasi mandendo liquat.

4. Nunc iam intendamus considerare de die illo et illius umbris, qui ille, quae istae: ille qua ratione aspirans, hae in qua potestate habeant inclinari. Signanter omnino dictum est, donec aspiret dies, imo singulariter. Solo quippe hoc loco, nisi fallor, diem aspirantem comperies. Aurae nempe, non tempora spirare dicuntur. Spirat homo, spirant animalia caetera, quibus indesinenter reciprocatus aer vitam continuat. Et quid hoc, nisi ventus? Spirat et Spiritus sanctus, et inde spiritus. Quo pacto ergo dies spirans, qui nec ventus, nec spiritus, nec animal est? Quanquam nec spirans quidem, sed, quod signantius sonat, aspirans dictus sit. (1130D) Nec minus praeter solitum dictum, et inclinentur umbrae. Denique ad exortum huius corporei visibilisque luminis umbrae non inclinantur, sed annullantur. Extra proinde corpora quaerendae hae res. Et si quidem spirituales invenerimus diem et umbras, tunc forsitan et inclinatio harum, et illius aspiratio facilius elucebit. Qui illum diem, de quo Propheta dicit: Melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11) . corporeum opinatur, nescio quid iam non corporeum opinetur. Est et in mala significatione dies, cui maledixere prophetae (Iob III, 3; Ierem. XX, 14) . Absit autem, ut ex visibilibus his, quos fecit Dominus! Itaque spiritualis est. (1131A)

5. Iam umbram quis ambigat spiritualem, qua Mariae obumbratum est concipienti (Luc. I, 35) ; et item eam, quae in propheta sic memoratur: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, sub umbra eius vivemus inter gentes (Thren. IV, 20) ? Ego tamen umbrarum nomine hoc loco magis arbitror designatas contrarias potestates, quae non modo umbrae, vel tenebrae, sed et principes tenebrarum harum ab Apostolo perhibentur (Ephes. VI, 12) , simulque inhaerentes illis ex genere nostro, filios utique noctis, et non lucis, neque diei. Hae siquidem umbrae, non plane cum aspiraverit dies, in nihilum revertentur, sicut a facie huius corporeae lucis umbras corporeas non disparere tantum, sed et penitus deperire videmus. Itaque erunt minime quidem extremius nihilo, miserius tamen. Erunt, sed inclinatae et subditae. (1131B) Denique: Inclinabit se, inquit, et cadet (haud dubium quin princeps umbrarum), cum dominatus fuerit pauperum (Psal. IX, 10) . Ergo non natura delebitur, sed potentia subtrahetur; non peribit substantia, sed transibit hora et potestas tenebrarum. Tolluntur, ne videant gloriam Dei; non annullantur, ut semper urantur. Quidni inclinabuntur umbrae, cum deponentur potentes de sede, ponenturque scabellum pedum? (Rom. XIII, 12.) Quod utique oportet fieri cito. Novissima hora est; nox praecessit, dies autem appropinquavit. Aspirabit dies, et exspirabit nox. Nox diabolus est, nox angelus Satanae, etsi se transfiguret in angelum lucis. (1131C) Nox etiam Antichristus, quem Dominus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8) . Nunquid non Dominus dies est? Dies plane illustrans et spirans, qui spiritu oris sui fugat umbras, et destruit larvas illustratione adventus sui. Aut si magis placet verbum inclinationis simpliciter accipere, nihilque aliud inclinari quam annihilari esse putandum: ne huic quoque desimus sensui, dicimus umbras figuras et aenigmata Scripturarum, nec non et sophisticas locutiones, cavillationesque verborum et implicita argumentorum, quae omnia veritatis interim lumen obumbrant. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Verum aspirante die, inclinabuntur umbrae, quia occupante omnia luminis plenitudine, nulla pars superesse poterit tenebrarum. (1131D) Denique cum venerit quod perfectum est, tunc evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII, 9, 10) .

6. Hactenus de his sufficere poterat, si spirans dies illa, et non aspirans dicta fuisset. Nunc vero pro tantillo licet additamento adhuc aliquid addendum existimo, nimirum pro investiganda huius diversitatis ratione. Ego enim, ut verum fatear, iam olim mihi persuasi, in sacri pretiosique eloquii textu nec modicam vacare particulam. Solemus autem hac voce uti, cum vehementer aliquid desideramus; ut, verbi gratia, cum dicimus: Ille ad illum honorem, vel illam dignitatem aspirat. (1132A) Designatur itaque per hoc verbum mira adfutura affluentia, vehementiaque spiritus die illo, cum non solum corda, sed et corpora suo quidem in genere spiritualia erunt; et qui digni invenientur, inebriabuntur ab ubertate domus Domini, et torrente voluntatis illius potabuntur.

7. Vel aliter. Iam sanctis angelis dies sanctificatus illuxit, spirans illis iugi impetu perpetis meatus melliflua sempiternae divinitatis arcana. (1132B) Denique: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5) ; sed civitatem, cui dicitur: Sicut laetantium omnium habitatio est in te (Psal. LXXXVI, 7) . Cum autem et nobis qui terram inhabitamus, spirare adiecerit, erit non modo spirans, sed et aspirans, quod dilatato sinu admittat et nos. Vel (ut paulo altius repetamus, et disseramus latius) plasmato homine de limo terrae, plasmator, sicut verax narrat historia, inspiravit in faciem eius spiraculum vitae (Gen. II, 7) , factus proinde illi dies inspirans: et ecce invida nox callide impegit in diem hanc, luce utique simulata. Nam dum quasi splendidius lumen scientiae pollicetur, inopinatas novae luci offudit pravi tenebras consilii, et primordiis originis nostrae tetram damnosae praevaricationis invexit caliginem. Vae, vae! nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant nescientes, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras. Denique comedit de ligno mulier, quod sibi dederat serpens, vetuerat Deus: deditque viro suo, et coepit illis quasi de novo diescere. Nam illico aperti sunt oculi amborum, et factus est dies conspirans, inspirantem extundens, et substituens exspirantem. (1132C) Conspiraverunt siquidem et convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius, serpentis astutia, mulieris blanditiae, viri mollities. Unde et loquebantur mutuo, Dominus scilicet et Christus eius: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis (Gen. III) , quod ad utriusque iniuriam lactantibus se peccatoribus acquievisset.

8. In hac die nascimur universi. Portamus denique omnes impressum nobis cauterium conspirationis antiquae; Eva utique vivente in carne nostra, cuius per haereditariam concupiscentiam serpens nostrum suae factioni sedula satagit sollicitudine vindicare consensum. (1132D) Propterea, ut dixi, huic diei maledixere sancti, brevem optantes, et cito verti in tenebras (Iob III, 3; Ierem. XX, 14) , quod sit contentionis et contradictionis dies, dum non cesset in ea caro concupiscere adversus spiritum, legique mentis membrorum contraria lex rebellione infatigabili assidue contradicat. Itaque dies exspirans factus est. Extunc enim et deinceps, quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? (Psal. LXXXVIII, 49.) Dicat pro ira quis: Ego non minus pro misericordia putem, ne electos scilicet, propter quos omnia fiunt, diu defatiget molesta contradictio, qua captivi ducuntur et ipsi in lege peccati, quae est in membris ipsorum. Horrent nimirum, aegerrimeque ferunt turpem captivitatem, et tristem contentionem. (1133A)

9. Festinemus proinde respirare a conspiratione antiqua et iniqua, quoniam breves dies hominis sunt (Iob XIV, 5) . Ante sane excipiat nos dies respirans, quam nox suspirans absorbeat, aeternae caliginis tenebris exterioribus involvendos. Quoeris in quo respiratio ista? In eo, si incipiat spiritus vicissim concupiscere adversus carnem. Huic si repugnas, respiras; si spiritu facta carnis mortificas, respirasti; si hanc cum vitiis et concupiscentiis suis crucifigis, respirasti. Castigo, inquit, corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27) . Vox est respirantis, imo qui iam respirarat. Vade, et tu fac similiter (Luc. X, 37) , ut te respirasse probes, ut diem denuo inspirantem tibi noveris illuxisse. Nec nox mortis praevalebit adversus redivivum hunc diem; magis autem in tenebris lucet, et tenebrae eum non comprehenderunt. (1133B) In tantum non reor nec vita decedente cedere lumen vitae, ut nemini congruentius, quam sic mortuo assignandam censeam vocem illam: Et nox illuminatio mea in deliciis meis (Psal. CXXXVIII, 11) . Quidni clarius videat, nube, vel potius faece corporis evolutus? Erit sine dubio vinculis solutus corporeis inter mortuos liber, et inter caecos videns. Nam quemadmodum olim omni oculo caligante per universam Aegyptum, solus in mediis tenebris clare videbat populus videns Deum, id est populus Israel, dicente Scriptura quia ubicunque Israel erat, lux erat (Exod. X, 23) : sic inter filios tenebrarum, in tetra mortis caligine fulgebunt iusti, et videbunt, eo utique clarius, quo exuti corporum umbris. (1133C) Nam et hi qui ante non respiraverunt: nec enim quaesierunt inspirantis diei lumen, et sol iustitiae non ortus est eis: hi, inquam, ibunt de tenebris in tenebras densiores, ut qui in tenebris sunt, tenebrescant adhuc; et qui vident, videant magis.

10. Ubi non inconvenienter forsitan adducetur etiam sermo Domini, quem dixit, quia habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod videtur habere auferetur ab eo (Luc. XIX, 26) . Ita est: et additur in morte videntibus, et non videntibus demitur. Quo enim hi minus et minus, eo illi magis magisque vident, donec et hos excipiat suspirans nox, et illos aspirans dies; quae sunt novissima utrorumque, extrema videlicet caecitas, et suprema claritas. (1133D) Ex hoc iam non est quod dematur omnino vacuis, non est quod addatur plenis, nisi quod hi nescio quid pleno amplius se accepturos praesumunt secundum promissionem ad se factam. Et promissionis quidem verbum tale est: Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum (Luc. VI, 38) . An non plus pleno quodam modo tibi esse videtur quod supereffluit? Porro placide audies plenum et plenius, si te legisse memineris: In aeternum et ultra (Exod. XV, 18) . Ergo is cumulus aspirantis erit diei. Ipsa, inquam, adiiciet ad mensuram inspiratae plenitudinis, ad inspirantis diei copiam, supra modum in sublime pondus gloriae operans, ita ut redundet in corpora supereffluens clarificationis adiectio. (1134A) Hac de causa enim non spirans, sed aspirans dicta est, quod addat ad inspirantem, hoc significante Spiritu sancto per adiectam, ad, praepositionem; quia quos illa intus illuminat, hos ista adornat foris, et stola gloriae induit eos.

11. Atque id satis pro danda ratione vocabuli, quod est Aspirans. Et si vultis scire, dies aspirans ipse est Salvator quem exspectamus, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III, 20, 21) . Nam et inspirans nihilominus idem ipse est, secundum operationem qua nos respirare prius facit in lumine quod inspirat, ut simus et nos dies respirans in ipso, secundum quod interior noster homo renovatur de die in diem, et renovatur in spiritu mentis suae ad imaginem eius qui se creavit, factus proinde dies ex die, et lumen ex lumine. (1134B) Cum igitur duo in nobis praecedant dies, unus quidem inspirans pro corporis vita, alter vero respirans in sanctificationis gratia, porro tertius supersit aspirans in resurrectionis gloria: claret profecto aliquando adimpletum iri in corpore quod praecessit in capite, magnum utique pietatis sacramentum, et prophetae testimonium, qui ait: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius; sciemus, sequemurque, ut cognoscamus Dominum (Osee VI, 3) . Ipse est in quem angeli prospicere concupiscunt, sponsus Ecclesiae, Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.