Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 73

Checked
E Wikisource

(PL 183 1134B) SERMO LXXIII. Qualiter Christus ad iudicandum veniet in forma humana, ut suavis appareat electis; et quomodo minor angelis, iisdemque sublimior.

(1134C) 1. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum (Cant. II, 17) . Quid? modo it, modo revocas? Quid subitum in tam brevi emersit? Oblitane aliquid? Etiam oblita totum quod non ille est, se quoque ipsam. Denique cum sit rationis non expers, non tamen modo, ut videtur, rationis est compos. Sed nec in sensu illi ullatenus apparet verecundia esse, quam forte habet in moribus. Amor intemperans facit hoc. Nempe is est qui omnem in se triumphans captivansque pudoris sensum, convenientiae modum, deliberationis consilium, totius modestiae et opportunitatis neglectum quemdam et quamdam incuriam parit. (1134D) Nam vide nunc quomodo illum, pene adhuc incipientem ire, iam tamen redire flagitat. Etiam accelerare rogat, et quidem currere instar unius alicuius ferae silvarum velociter currentis, verbi gratia, capreae, hinnulive cervorum. Hic litterae tenor, et haec Iudaeorum portio.

2. Ego vero, quemadmodum accepi a Domino, in profundo sacri eloquii gremio spiritum mihi scrutabor et vitam; et pars mea haec, qui in Christum credo. Quidni eruam dulce ac salutare epulum spiritus de sterili et insipida littera, tanquam granum de palea, de testa nucleum, de osse medullam? Nihil mihi et litterae huic, quae gustata carnem sapit, glutita mortem affert; sed enim quod in ea tectum est, de Spiritu sancto est. (1135A) Spiritus autem loquitur mysteria, teste Apostolo (I Cor. XIV, 2) ; sed Israel pro velato mysterio ipsum mysterii velamen tenet. Quare, nisi quia adhuc velamen est positum super cor eius? Ita quod sonat littera, illius est: quod signat [Alias, designat], meum est; ac per hoc illi ministratio mortis in littera, mihi vita in spiritu. Nam spiritus est qui vivificat (Ioan. VI, 64) : dat quippe intellectum. An non vita intellectus? Intellectum da mihi, et vivam, ait Propheta Domino. (1135B) Intellectus non remanet extra, non haeret in superficie, non instar caeci palpat forinseca; sed profunda rimatur, pretiosissimas solitus exinde veritatis exuvias tota aviditate diripere ac tollere sibi, et cum Propheta dicere Domino: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa (Psal. CXVIII, 144, 162) . Nempe ita regnum veritatis vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12) . Verum ille senior frater, qui de agro veniens formam tenuit populi veteris et terreni, qui pro terrena haereditate doctus diligere trituram, attrita fronte gemit anxius sub gravi iugo legis, portatque pondus diei et aestus. Is, inquam, quia intellectum non habuit, foris stat etiam nunc, et non vult nec invitatus a patre intrare domum convivii, semetipsum fraudans usque adhuc participio symphoniae, et chori, et vituli saginati (Luc. XV, 25-30) . Miser qui renuit experiri, quam bonum sit et quam iucundum habitare fratres in unum. Et haec dicta sint pro distinctione partis Ecclesiae, partisque Synagogae, quo et caecitas huius ex illius prudentia manifestior fiat, et felicitas illius ex huius miseranda fatuitate praeemineat. (1135C)

3. Nunc iam scrutemur verba sponsae, et sic conemur castos exprimere sancti amoris affectus, ut nil in sacro eloquio ratione carens, nil indecorum importunumve resedisse omnino appareat. (1135D) Et si in mentem venerit hora illa, cum Dominus Iesus (is enim sponsus est) transiret ex hoc mundo ad Patrem (Ioan. XIII, 1) , simulque quid tunc animi gereret sua illa domestica Ecclesia, nova utique nupta, cum se deseri cerneret quasi viduam desolatam unica spe sua: apostolos loquor, qui relictis omnibus secuti fuerant eum, atque cum ipso permanserant in tentationibus suis; si haec, inquam, cogitaverimus, non immerito neque incongrue, puto, videbitur quantum de abscessu tristis, tantum sollicita exstitisse de reditu, praesertim sic affecta, et sic relicta. Itaque diligenti et indigenti haec ipsa duplex ratio erat commonendi dilectum, ut, quandoquidem persuaderi non poterat quin iret et ascenderet ubi erat prius, saltem promissum denuo maturaret adventum. Quod enim optat et postulat similem fore feris, et eiusmodi feris, quae cursu agiliores esse videntur; cupientis animi indicium est, cui nihil satis festinatur. Nonne hoc quotidie postulat, cum dicit in oratione: Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10) ?

4. Ego tamen praeter agilitatem, existimo non minus signanter exprimi etiam infirmitatem, et quidem sexus in caprea, aetatis in hinnulo. (1136A) Vult itaque eum, ut mihi videtur, etsi cum potestate venire, non tamen in forma Dei in iudicio apparere; sed sane in ea, qua non modo natus, sed et parvulus natus est nobis, idque solo de infirmiori femineo sexu. Cur hoc? Nempe ut ex utroque admoneatur infirmo mitescere in die irae, memineritque in iudicio misericordiam superexaltare iudicio. Etenim si iniquitates observaverit, etiam electorum, quis sustinebit? (Psal. CXXIX, 3.) Astra non sunt munda in conspectu eius, et in angelis suis reperit pravitatem (Iob IV, 18) . Audi denique sanctum et electum quid dicat Deo: Tu, inquit, remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno (Psal. XXXI, 5, 6) . Opus itaque habent et sancti pro peccatis exorare, ut de misericordia salvi fiant, propriae iustitiae non fidentes. (1136B) Omnes enim peccaverunt, et egent omnes misericordia [Alias additur, Dei]. Ut ergo cum iratus fuerit, misericordiae recordetur, rogatur ab ista apparere in misericordiae habitu, illo, de quo Apostolus: Et habitu, inquit, inventus ut homo (Philipp. II, 7) .

5. Necessarie quidem. Si enim cum hoc quoque temperamento tanta erit in iudicio aequitas, in iudice feritas, in maiestate sublimitas, novitas in facie ipsa rerum, ut secundum prophetam non possit cogitari dies adventus eius (Malach. III. 2) : quid, putas, foret, si ignis ille consumens (Deum loquor omnipotentem) in illa suae divinitatis magnitudine, fortitudine, puritate venisset, contra folium quod vento rapitur ostensurus potentiam suam, et stipulam siccam persecuturus? (Iob XIII, 25.) Et homo est, inquit, et quis videbit eum? (1136C) Et quis stabit ad videndum eum (Malach. III, 2) . Quanto magis Deum nobis absque homine exhibentem nemo hominum ferret, utpote claritate inaccessibilem, celsitudine inattingibilem, incomprehensibilem maiestate? Nunc vero cum exarserit in brevi ira eius (Psal. II, 13) , quam grata propter filios gratiae apparebit blanda quaedam visio hominis, sane firmamentum fidei, spei robur, fiduciae augmentum: quod scilicet gratia et misericordia sit in sanctos eius, et respectus in electos illius (Sap. IV, 15) . Denique ipse Pater Deus dedit Filio iudicii potestatem, et non quia suus, sed quia Filius hominis est (Ioan. V, 27) . O vere Patrem misericordiarum! (1136D) vult per hominem homines iudicari, quo in tanta trepidatione et perturbatione malorum, electis fiduciam praestet naturae similitudo. Praedixerat hoc quondam sanctus David, orans pariter et prophetans: Deus, inquiens, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, 2) . Sed neque huic dissonat promissio facta per angelos, qui eo assumpto ita ad apostolos loquebantur: Hic Iesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11) , hoc est, in hac ipsa corporis forma atque substantia. (1137A)

6. Liquet ex his omnibus sponsam in se divinum habere consilium, et mysterium supernae voluntatis minime ignorare, quae sub umbra imbellium imbecilliumque animantium naturam infirmiorem, vel potius inferiorem, quia iam infirma non erit, in iudicio exhibendam, et orantis affectu, et spiritu prophetantis enuntiat; quatenus qui coelum terramque movebit in virtute sua, accinctus potentia contra insensatos, et suavis nihilominus et mitis, et quasi omnino inermis appareat propter electos. Ubi hoc quoque addi potest, quia ad discernendum alterutros a se, opus erit quodam modo illi, cum hinnuli quidem saltibus, luminibus capreae; quatenus videre et discernere in tanta multitudine et in tanta turbatione possit, in quosnam salire, et quos transilire oporteat, ne forte contingat iustum pro impio conculcari, cum in ira populos confringet. (1137B) Nam quantum ad impios, necesse est ut impleatur prophetia David, imo sermo Domini loquentis per os eius, quia comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum delebo eos (Psal. XVII, 43) ; et item alius sermo, quem per alium prophetam praedixerat, impletus nihilominus tunc cognoscetur, cum ad angelos rediens dicet: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea (Isa. LXIII, 3) .

7. Si cui autem magis ita intelligendum videtur, ut malos potius transilire, atque in bonos salire hinnulus noster debeat, non contendo: tantum cogitet saltus dispositum iri in discriminationem bonorum, malorumque. (1137C) Nam et a me, si bene memini, ita dictum est in sermone altero, ubi capitulum idem alibi supra et ab auctore positum, et a me expositum nihilominus reperitur (Supra serm. 54) . Verum ibi secundum dispensationem quidem gratiae, quae in praesenti vita aliis datur, aliis non datur, iusto quidem Dei iudicio, sed occulto, salire, et transilire is hinnulus dictus est; hic autem, secundum ultimam ac variam retributionem meritorum. Et forte sensui huic videatur astipulari extremum capituli huius, quod quidem pene oblitus fueram. Dicens namque: Similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum, addit, super montes Bethel. Nec enim in domo Dei, quod sonat Bethel, mali montes sunt. Quamobrem saliens in eos hinnulus non conculcat, sed laetificat, ut Scriptura impleatur quae dicit: Montes et colles cantabunt coram Deo laudes (Isa. LV, 12) . Et quidem sunt montes, quos secundum Evangelium tollit fides comparata sinapi (Matth. XVII, 19) , sed non sunt montes Bethel. Etenim quicunque sunt Bethel, minime eos tollit fides, sed colit. (1137D)

8. Quod si principatus et potestates, nec non et caetera nihilominus beatorum Spirituum agmina, coelorumque virtutes montes sunt Bethel, ut de his intelligamus dictum: Fundamenta eius in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1) , non sane is binnulus vilis ac contemnendus, qui supra tam excellentes montes visus est apparere, tanto angelis melior effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit (Hebr. I, 4) . Quid enim, si in psalmo legimus minoratum ab angelis? (Psal. VIII, 6) . Neque enim ideo non melior, quia minor; nec contraria sunt locuti Apostolus et Propheta, quippe habentes eumdem Spiritum. Nam si dignationis fuit quod minoratus est, non necessitatis; nihil plane in hoc bonitati praescribitur, sed ascribitur. Denique minoratum Propheta perhibuit, non minorem, attollens gratiam, et propellens iniuriam. Nam et minoritatem natura recusat, et minorationem excusat causa. Nempe minoratus est, quia ipse voluit: minoratus est sua voluntate, et nostra necessitate. Sic minorari, misereri fuit. Quaenam perditio haec? Profecto accessit pietati, quidquid maiestati visum est deperiisse. (1138B) Quanquam nec Apostolus tacuit hoc magnum magnae pietatis arcanum, sed ait: Eum autem qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Iesum, propter passionem mortis gloria et honore coronatum (Hebr. II, 9) .

9. Et haec dixerimus pro nomine et similitudine hinnuli, quatenus sponso eam, iuxta sermonem sponsae, absque maiestatis iniuria aptaremus. Quid dico, absque maiestatis iniuria, quando nec infirmitas inhonorata remansit? Hinnulus est, parvulus est; capreae quoque similis perhibetur, tanquam factus ex muliere: attamen super montes Bethel, attamen excelsior caelis factus (Hebr. VII, 26) . Non dicit: Excelsior coelis ens vel existens; sed, excelsior coelis factus: ne quis putet de illa natura dictum, in qua est qui est. Sed et ubi praefertur angelis, melior nihilominus perhibetur effectus, et non dicitur manens vel existens melior. (1138C) Ex quibus apparet, quod non modo in eo quod ab aeterno est, sed etiam in eo quod in tempore factus est, omnem sibi eminentiam vindicet supra omnem principatum et potestatem, supra omnem denique creaturam, utpote primogenitus omnis creaturae. Itaque quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25) . Hoc quidem Apostolus. Mihi autem non videtur errare, si quis etiam sapientiae et fortitudini angelorum praeferendum dicat identidem stultum infirmumque Dei. Ita ergo praesens locus convenienter aptabitur universali Ecclesiae.

10. Iam vero quod ad unam singulariter animam spectat (nam et una, si Deum dulciter, sapienter, vehementer amat, sponsa est), quisque spiritualis in semetipso advertere potest, quid sibi inde proprium respondeat experimentum. (1138D) Ego vero quidquid illud est, quod in me de huiusmodi experiri donatum est, coram eloqui non verebor. Nam etsi vile forsitan cum fuerit auditum, et despicabile videatur, non mea refert; quia qui spiritualis est, non me despiciet; qui minus, non me intelliget. Attamen si in alium istud sermonem servavero, forte non deerunt qui aedificentur in iis, quae exoratus interim Dominus inspirabit, sponsus Ecclesiae, Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.