Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 74

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

(PL 183 1138D) SERMO LXXIV. De visitationibus Verbi sponsi, quam occulte fiant ad animam sanctam, idque Bernardus sui ipsius exemplo ad aedificationem suorum demisse ac verecunde declarat.

(1139A) 1. Revertere, inquit (Cant. II, 17) . Liquet non adesse quem revocat; adfuisse tamen, idque non longe ante: quippe qui dum adhuc abiret, revocari videtur. Intempestiva revocatio, magni unius amoris, magnae alterius amabilitatis indicium est. Qui sunt isti charitatis cultores, amatoriique tam indefessi sectatores negotii, quorum alterum prosequitur, alteram urget tam inquietus amor? (1139B) Et mihi quidem, ut memini meae promissionis, incumbit assignare hunc locum Verbo et animae; sed ad hoc ut digne vel aliquantisper fiat, ipsius adiutorio Verbi egere me fateor. Et certe sermo iste decuerat magis expertum, magisque conscium sancti et arcani amoris; sed non possum officio deesse meo, non vestris omnino votis. Periculum meum video, et non caveo; vos me cogitis. Prorsus cogitis ambulare in magnis et in mirabilibus super me. Heu! quam vereor ne subinde audiam: Quare tu enarras delicias meas, et assumis sacramentum meum per os tuum? Audite me tamen hominem qui loqui trepidat, et tacere non potest. Excusabit forsitan ausum trepidatio ipsa mea; magis autem vestra, si provenerit, aedificatio. Et forte hae lacrymae pariter videbuntur. Revertere, ait. Bene. Abibat, revocatur. Quis mihi reseret huius mutabilitatis sacramentum? Quis mihi digne explicet ire, et redire Verbi? (1139C) Nunquid levitate utitur sponsus? Unde, quo venire seu denuo ire queat, qui totum implet? Quem denique motum habere localem possit qui spiritus est? Aut quem postremo vel cuiuscunque generis motum das illi qui Deus est? Est quippe omnino incommutabilis.

2. Verum haec qui potest capere, capiat. Nos autem in expositione sacri mysticique eloquii caute et simpliciter ambulantes, geramus morem Scripturae, quae nostris verbis sapientiam in mysterio absconditam loquitur; nostris affectibus Deum, dum figurat, insinuat; notis rerum sensibilium similitudinibus, tanquam quibusdam vilioris materiae poculis, ea quae pretiosa sunt, ignota et invisibilia Dei, mentibus propinat humanis. (1139D) Sequamur proinde et nos eloquii casti consuetudinem, dicamusque Verbum Dei Deum sponsum animae, prout vult et venire ad animam, et iterum dimittere eam: tantum ut sensu animae, non Verbi motu, ista fieri sentiamus. Verbi causa, cum sentit gratiam, agnoscit praesentiam: cum non, absentiam queritur, et rursum praesentiam quaerit, dicens cum Propheta: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8) . Quidni requirat? Neque enim, subducto sibi tam dulci sponso, interim aliquid aliud non dico desiderare, sed nec cogitare libebit. Restat igitur ut absentem studiose requirat, revocet abeuntem. Ita ergo revocatur Verbum, et revocatur desiderio animae, sed eius animae cui semel indulserit suavitatem sui. Nunquid non desiderium vox? (1140A) Et valida. Denique: Desiderium pauperum, inquit, exaudivit Dominus (Psal. IX, 17) . Verbo igitur abeunte, una interim et continua animae vox, continuum desiderium eius, tanquam unum continuumque Revertere, donec veniat.

3. Et nunc da mihi animam, quam frequenter Verbum sponsus invisere soleat, cui familiaritas ausum, cui gustus famem, cui contemptus omnium otium dederit: et ego huic incunctanter assigno vocem pariter et nomen sponsae; nec ab ea penitus locum, qui in manibus est, censuerim alienum. Talis nempe inducitur hic loquens. Quem enim revocat, eius absque dubio probat se meruisse praesentiam, etsi non copiam. Alioquin non revocasset illum, sed vocasset. (1140B) Porro revocationis verbum revertere est. Et forte ideo subtraxit se, quo avidius revocaretur, teneretur fortius. Nam et aliquando simulabat se longius ire, non quia hoc volebat, sed volebat audire: Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit (Luc. XXIV, 28, 29) . Et rursum alia vice super mare ambulans, cum apostoli navigarent et laborarent in remigando, quasi volens praeterire eos, nec tunc quidem istud volebat, sed magis probare fidem, et elicere precem. (1140C) Denique, sicut ait evangelista: Turbati sunt, et clamaverunt, putantes phantasma esse (Marc. VI, 48, 49) . Ergo istiusmodi piam simulationem, imo salutarem dispensationem, quam tunc corporaliter Verbum corpus interdum exhibuit, non cessat identidem Verbum spiritus, modo suo spirituali, cum devota sibi anima sedulo actitare. Praeteriens teneri vult, abiens revocari. Neque enim hoc irrevocabile verbum. It, et redit pro beneplacito suo, quasi visitans diluculo, et subito probans. Et ire quidem illi quodam modo dispensatorium; redire vero semper voluntarium est: utrumque autem plenum iudicii. At penes ipsum horum ratio.

4. Nunc vero constat in anima fieri huiusmodi vicissitudines euntis et redeuntis Verbi, sicut ait: Vado, et venio ad vos (Ioan. XIV, 28) ; item: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me (Ioan. XVI, 17) . O modicum et modicum! o modicum longum! Pic Domine, modicum dicis, quod non videbimus te? Salvum sit verbum Domini mei: longum est, et multum valde nimis. (1140D) Verumtamen utrumque verum: et modicum meritis, et longum votis [alias, non modicum votis]. Habes utrumque in propheta: Si moram fecerit, inquit, exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit (Habac. II, 3) . Quomodo non tardabit, si moram fecerit, nisi quia quod ad meritum satis est, non est satis ad votum? Porro anima amans votis fertur, trahitur desideriis, dissimulat merita, maiestati oculos claudit, aperit voluptati, ponens in salutari, et fiducialiter agens in eo. Intrepida denique et inverecunda revocat Verbum, et cum fiducia repetit delicias suas, solita libertate vocans, non Dominum, sed dilectum: Revertere, dilecte mi: et addit: Similis esto capreae, hinnuloque cervorum super mentes Bethel. At istud postea. (1141A)

5. Nunc vero sustinete modicum quid insipientiae meae. Volo dicere, nam et hoc pactus sum, quomodo mecum agitur in eiusmodi. Non expedit quidem. Sed prodar sane ut prosim: et, si profeceritis vos, meam insipientiam consolabor; si non, meam insipientiam confitebor. Fateor et mihi adventasse Verbum, in insipientia dico, et pluries. Cumque saepius intraverit ad me, non sensi aliquoties cum intravit. Adesse sensi, adfuisse recordor, interdum et praesentire potui introitum eius, sentire nunquam, sed ne exitum quidem. (1141B) Nam unde in animam meam venerit, quove abierit denuo eam dimittens; sed et qua vel introierit vel exierit; etiam nunc ignorare me fateor, secundum illud: Nescis unde veniat, aut quo vadat (Ioan. III, 8) . Nec mirum tamen, quia ipse est, cui dictum est: Et vestigia tua non cognoscentur (Psal. LXXVI, 20) . Sane per oculos non intravit, quia non est coloratum; sed neque per aures, quia non sonuit; sed neque per nares, quia non aeri miscetur, sed menti; nec infecit aerem, sed fecit; neque vero per fauces, quia non est mansum vel haustum; nec tactu comperi illud, quia palpabile non est. Qua igitur introivit? An forte nec introivit quidem, quia non deforis venit? Neque enim est unum aliquid ex iis quae foris sunt. Porro nec de intra me venit quoniam bonum est, et scio quoniam non est in me bonum. Ascendi etiam superius meum: et ecce supra hoc Verbum eminens. Ad inferius quoque meum curiosus explorator descendi; et nihilominus infra inventum est. (1141C) Si foras aspexi, extra omne exterius meum comperi illud esse; si vero intus, et ipsum interius erat. Et cognovi verum quidem esse quod legeram, quia in ipso vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28) : sed ille beatus est, in quo est ipsum, qui illi vivit, qui eo movetur.

6. Quaeris igitur, cum ita sint omnino investigabiles viae eius, unde adesse norim? Vivum et efficax est: moxque ut intus venit, expergefecit dormitantem animam meam; movit, et mollivit, et vulneravit cor meum, quoniam durum lapideumque erat, et male sanum. (1141D) Coepit quoque evellere et destruere, aedificare et plantare, rigare arida, tenebrosa illuminare, clausa reserare, frigida inflammare, nec non et mittere prava in directa, et aspera in vias planas; ita ut benediceret anima mea Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius. Ita igitur intrans ad me aliquoties Verbum sponsus, nullis unquam introitum suum indiciis innotescere fecit, non voce, non specie, non incessu. (1142A) Nullis denique suis motibus compertum est mihi, nullis meis sensibus illapsum penetralibus meis: tantum ex motu cordis, sicut praefatus sum, intellexi praesentiam eius; et ex fuga vitiorum, carnaliumque compressione affectuum adverti potentiam virtutis eius; et ex discussione sive redargutione occultorum meorum admiratus sum profunditatem sapientiae eius; et ex quantulacunque emendatione morum meorum expertus sum bonitatem mansuetudinis eius; et ex renovatione ac reformatione spiritus mentis meae, id est interioris hominis mei, percepi utcunque speciem decoris eius; et ex contuitu horum omnium simul expavi multitudinem magnitudinis eius.

7. Verum quia haec omnia, ubi abscesserit Verbum, perinde ac si ollae bullienti subtraxeris ignem, quodam illico languore torpentia et frigida iacere incipiunt; atque hoc mihi signum abscessionis eius tristis sit necesse est anima mea, donec iterum revertatur, et solito recalescat cor meum intra me; idque sit reversionis indicium. Tale sane experimentum de Verbo habens, quid mirum si et ego usurpo mihi vocem sponsae in revocando illud, cum se absentaverit, qui etsi non pari, simili tamen vel ex parte desiderio feror? (1142B) Familiare mihi erit, quoad vixero, pro Verbi revocatione revocationis verbum, quod utique revertere est. Et quoties elabetur, toties repetetur a me; nec cessabo clamitare quasi post tergum abeuntis ardenti desiderio cordis ut redeat, et reddat mihi laetitiam salutaris sui, reddat mihi se ipsum. Fateor vobis [alias, dico vobis], filii, nil aliud interim libet, dum non praesto est quod solum libet. Et hoc oro, ut non vacnum veniat, sed plenum gratiae et veritatis (Ioan. I, 14) : more utique suo, sicut heri et nudiustertius. In quo mihi similitudinem capreae et hinnuli exhibitum iri posse videtur, cum veritas capreae oculos habeat, gratia hinnuli hilaritatem.

8. Utraque res necessaria mihi: et veritas quidem, cui abscondi non possim; gratia autem, cui nolim. (1142C) Alioquin sine alterutra visitatio plena non erit, cum et illius severitas absque hac onerosa, et huius hilaritas absque illa dissoluta possit videri. Amara est veritas sine condimento gratiae; sicut absque veritatis freno levis et nesciens modum, plerumque et insolens ipsa devotio. Quam multis non profuit gratiam percepisse, pro eo quod temperamentum de veritate pariter non acceperunt? Ex hoc enim plus quam oportuit complacuere sibi in ea, dum veriti non sunt veritatis obtutus, dum non respexerunt ad capreae maturitatem, magis autem se totos hinnuli levitati hilaritatique dederunt. (1142D) Inde factum est, ut in qua privatim exsultare voluerant, gratia privarentur, quibus vel sero dici potuerit: Euntes ergo discite quid sit: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11) . Dixerat denique sancta anima quaedam in abundantia sua, Non movebor in aeternum: cum subito sensit aversam a se faciem Verbi, seque non modo motam, sed etiam conturbatam (Psal. XXIX, 7, 8) ; et sic in tristitia didicit opus fuisse sibi, cum munere quidem devotionis, etiam pondere veritatis. Ergo non in sola gratia plenitudo gratiae est, sed ne in sola quidem veritate. Quid prodest scire, quid te oporteat facere, si non detur et velle facere? Quid, si velis quidem, sed minime possis? Quantos expertus sum agnita veritate tristiores, et ideo magis, quod iam confugere ad ignorantiae excusationem non liceret, scientes, et non facientes quod Veritas hortaretur? (1143A)

9. Quae cum ita se habeant, neutrum sine altero, sufficit. Parum dixi: non expedit quoque. Unde id scimus? Scienti, inquit, bonum, et non facienti, peccatum est illi (Iac. IV, 17) ; item: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens digna vapulabit multis (Luc. XII, 47) . At istud pro parte veritatis. Pro gratiae quid? Scriptum est: Et post buccellam introivit in eum Satanas (Ioan. XIII, 27) . Iudam loquitur, qui accepto munere gratiae, quia in veritate non ambulabat cum veritatis Magistro, vel potius cum magistra Veritate, locum in se diabolo dedit. Audi adhuc: Cibavit illos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. Quos? Inimici Domini mentiti sunt ei (Psal. LXXX, 17, 16) . Quos melle cibavit et adipe, hi mentiti sunt ei facti inimici; quia veritatem gratiae non iunxerunt. (1143B) De quibus alibi habes: Filii alieni mentiti sunt mihi; filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 46) . Quidni claudicarent, uno pede gratiae contenti, et non apponentes veritatem? Erit igitur tempus eorum in saecula (Psal. LXXX. 16) , sicut et principis ipsorum, qui et ipse in veritate non stetit, sed fuit mendax ab initio (Ioan. VIII, 44) , ideoque audivit: Perdidisti in decore tuo sapientiam (Ezech. XXVIII, 17) . Nolo decorem, qui mihi sapientiam tollat.

10. Quaeris quis ille tam noxius, tamque perniciosus decor? Tuus. Adhuc forte sine intellectu es? Planius audi. Privatus, proprius. Non culpamus donum, sed usum. Denique si advertisti, non in decore, sed in suo decore dictus est ille perdidisse sapientiam. (1143C) Et, in fallor, unus angeli animaeque decor ipsa est. Quid enim vel haec vel ille absque sapientia, nisi rudis deformisque materia est? Ea ergo ille non modo formatus, sed et formosus fuit. Sed perdidit eam, cum fecit suam: ut non sit aliud in decore suo quam in sua sapientia perdidisse sapientiam. Proprietas in causa est. Quod sibi sapiens fuit, quod non dedit gloriam Deo, quod non retulit gratiam pro gratia, quod non secundum veritatem ambulavit in ea, sed ad suam eam retorsit voluntatem: istud est cur eam perdidit; imo istud est quod eam perdidit. Etenim sic habere, perdere est. (1143D) Et si Abraham, inquit, ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum (Rom. IV, 2) . Et ego: non ego [alias, ergo] in tuto, inquam. Perdidi quidquid habeo non apud Deum. Nam quid tam perditum, quam quod extra Deum exsulat? Quid mors, nisi privatio vitae? Ita nihil perditio, nisi alienatio a Deo est. Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et eoram vobismetipsis prudentes! (Isai. V, 21.) de vobis dicitur: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (I Cor. I, 19) . Perdiderunt sapientiam, quia sua sapientia perdidit eos. Quid non perdiderunt, qui et ipsi perditi sunt? An vero non perditi, quos nescit Deus? (1144A)

11. Porro autem virgines fatuae, quas quidem non aliunde fatuas puto, nisi quia dicentes se esse sapientes, stultae factae sunt; hae, inquam, a Deo audire habent: Nescio vos (Matth. XXV, 12) . Et item illi, qui gratiam miraculorum ad suam usurpaverunt gloriam, nihilominus audituri sunt, quia non novi vos (Matth. VII, 23) : ut liquido ex his clarescat, gratiam non prodesse, ubi veritas non est in intentione; sed obesse magis. Et quidem penes sponsum utraque res. Denique: Gratia et veritas per Iesum Christum facta est, ait Ioannes Baptista (Ioan. I, 17) . Si ergo cum una quavis harum sine altera pulsaverit ad ostium meum Dominus Iesus Christus (ipse est enim Dei Verbum, animae sponsus), intrabit sane non tanquam sponsus, sed tanquam iudex. Absit, nequaquam fiat hoc! Non intret in iudicium cum servo suo. Intret pacificus, intret iucundus et hilaris: maturus tamen et serius intret, qui severiori quodam veritatis vultu in me, dum insolentiam reprimit, purget laetitiam. (1144B) Intret quasi hinnulus saliens, quasi caprea circumspectus, qui culpam dissimulando transiliat, poenam miserando respiciat. Intret quasi descendens de montibus Bethel, festivus et splendidus, et quasi procedens a Patre, suavis et mitis, qui non dedignetur dici et fieri sponsus animae quaerentis se, cum sit super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.