Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 75

E Wikisource

(PL 183 1144B) SERMO LXXV Deus quaerendus est debito tempore, modo, et loco. Et quod nunc sit acceptabile tempus, in quo quisque per bona opera potest sibi invenire Deum, ac suum operari salutem.

1. In lectulo meo quaesivi per noctes quem diligit, anima mea (Cant. III, 1) . Non est reversus sponsus ad vocem et votum revocantis. Quare? (1144C) Ut desiderium crescat, ut probetur affectus, ut exerceatur amoris negotium. Sane ergo dissimulatio est, non indignatio. Sed superest, ut quaeratur, si forte reperiatur quaesitus, qui vocatus non venit, dicente Domino: Omnis qui quaerit, invenit (Matth. VII, 8) . Porro verbum revocationis tale est: Revertere; assimilare, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum (Cant. II, 17) . Ad quam vocem dum non est reversus, utique ob illas causas quae dictae sunt: hinc ista quae amat facta cupidior, mox sese ad requirendum tota aviditate dedit. Et primo quidem quaerit illum in lectulo, sed minime invenit. Surgit inde, circuit civitatem, it et redit per plateas et vicos, et non occurrit, neque apparet. (1144D) Interrogantur quique forte occurrerint, nihilque certi reportatur. Neque vicis unius, aut unius noctis quaesitio haec, et haec frustratio, cum dicat ista, quia quaesivi per noctes. Quid hoc desiderii est et ardoris, ut surgens de nocte publicum non erubescat, percurrat civitatem, percunctetur palam et passim de dilecto, atque a vestigandis semitis eius nulla valeat ratione averti, nulla praepediri difficultate, non tempestivae retineri amore quietis, non sponsae verecundia, non vel timore nocturno? Et tamen in his omnibus frustrata est usque adhuc a desiderio suo. Quaere, quid sibi vult pertinax haec et diuturna fraudatio, taediorum nutrix, suspicionum fomes, impatientiae fax, noverca amoris, mater desperationis? Si adhuc dissimulatio est, nimis est molesta. (1145A)

2. Esto quod pie utiliterque interim fuerit dissimulatum, donec in sola adhuc vocatione seu revocatione res erat. Nunc vero cum requiritur, et ita requiritur, quid iam conferre poterit dissimulatio? Si de carnalibus sponsis et pudendis amoribus quaestio est, sicut litteralis superficies praelusisse videtur; et si inter illos talia contingere queant, mea non interest, ipsi viderint. Quod si animarum quaerentium Dominum mentibus et affectibus pro quantulocunque posse meo respondere et satisfacere me oportet, eruendum sane est de Scriptura sancta, in qua se vitam habere confidunt, eo vitale aliquid, quo spirituale; ut edant pauperes et saturentur, et vivant corda eorum. (1145B) Et quid tam cordium vita, quam Dominus meus Iesus Christus, de quo aiebat qui eo vivebat, quia cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria? (Coloss. III, 4.) Ipse ergo ad medium veniat, quo et nobis veraciter dici possit: Medius autem vestrum stat, quem vos nescitis (Ioan. I, 26) . Quanquam nescio quomodo non sciatur a spiritualibus sponsus Spiritus, qui tamen ita in spiritu profecerunt, ut possint dicere cum propheta: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20) ; et cum Apostolo: Et si cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc iam non novimus (II Cor. V, 16) . Nonne is est, quem sponsa quaerebat? Is vere est sponsus, et amans, et amabilis. (1145C) Is, inquam, vere sponsus; sicut caro eius vere est cibus, et sanguis eius vere est potus (Ioan. VI, 56) : et totum quod de ipso est, vere est, quando ipse est non aliud sane, quam ipsa Veritas.

3. Verum is sponsus quid est quod non invenitur quaesitus, cum requiratur tam studiose et impigre, nunc quidem in lectulo, nunc vero in civitate, aut etiam in plateis vel vicis; ipse autem dicat: Quaerite, et invenietis; et: Qui quaerit, invenit? (Matth. VII, 7, 8.) Propheta quoque loquatur ad eum: Bonus es, Domine, animae quaerenti te (Thren. III, 25) ; et item sanctus Isaias: Quaerite Dominum, dum inveniri potest? (Isai. LV, 6.) Quomodo ergo implebuntur Scripturae? (1145D) Neque enim quae hic inducitur quaerens, una est ex his quibus ipse ait: Quaeretis me, et non invenietis (Ioan. VII, 34) . Sed attendite tres esse causas, quae interim occurrunt, et quaerentes frustrari solent: cum aut videlicet non in tempore quaerunt, aut non sicut oportet, aut non ubi oportet. Si enim omne tempus aptum est ad quaerendum, cur ergo dicit propheta, quod iam memoravi: Quaerite Dominum, dum inveniri potest? (1146A) Erit absque dubio cum inveniri non poterit; et ideo addit, ut invocetur dum prope est; quia futurum est iam non prope futurum. A quo enim tunc non requiretur? Mihi, inquit, curvabitur omne genu (Isai. XLV, 24) , etc. Nec tamen invenietur ab impiis, quos ultores angeli arcebunt profecto, et tollent ne videant gloriam Dei. Frustra inclamabunt et fatuae virgines; minime prorsus iam ad eas exit, clausa ianua (Matth. XXV, 10) . Sibi proinde dictum putent illae: Quaeretis me, et non invenietis.

4. Caeterum nunc tempus acceptabile, nunc dies salutis sunt (II Cor. VI, 2) ; tempus plane et quaerendi, et invocandi, quando plerumque, et antequam invocetur, adesse sentitur. Audi denique quid polliceatur. (1146B) Antequam me invocetis, inquit, dicam: Ecce adsum (Isai. LXV, 24) . Nec latuit benignitas haec et facilitas temporis quod nunc est, illum qui in psalmo loquitur: Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem cordis eorum audivit auris tua (Psal. IX, 17) . Quod si per bona opera quaeritur Deus, ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes (Galat. VI, 10) : praesertim quia Dominus aperte praenuntiat venire noctem, quando nemo potest operari (Ioan. IX, 4) . Tune aliud ad quaerendum Deum, ad operandum quod bonum est, reperturus es tibi tempus in saeculis venturis, praeter hoc, quod constituit tibi Deus, in quo recordetur tui? (1146C) Et ideo dies salutis, quia in his ipse Deus, rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII, 12) .

5. I ergo tu, et in medio gehennae exspectato salutem, quae iam facta est in medio terrae. Quam tibi somnias proventuram inter ardores sempiternos facultatem veniam promerendi, cum iam transiit tempus miserendi? Non relinquitur tibi hostia pro peccatis, mortuo in peccatis. Non crucifigitur iterum Filius Dei; mortuus est semel, iam non moritur (Rom. VI, 9) . Non descendit ad inferos sanguis, qui effusus est super terram. Biberunt omnes peccatores terrae: non est quod sibi ex eo vindicent daemones ad restinguendos focos suos; sed neque homines socii daemoniorum. (1146D) Semel illo descendit, non sanguis, sed anima; et haec portio eorum qui in carcere erant: Una illa visitatio, quae tunc facta est per praesentiam animae, cum corpus penderet exanime super terram. (1147A) Sanguis aridam rigavit, sanguis infudit terram, et inebriavit eam; sanguis quae in terra, et quae in coelis sunt pacificavit, non autem et quae apud inferos: nisi quod semel illo, ut dixi, anima eius excurrit, et fecit ex parte redemptionem, ne vel eo momenti vacaret opera charitatis; sed ultra non adiiciet. Ergo nunc tempus acceptabile et aptum ad quaerendum in quo plane qui quaerit invenit: si tamen ubi, et uti oportet, quaerit. Et haec una causa, quae impedire potest, ne inveniatur sponsus a quaerentibus se, cum non quaerunt in tempore opportuno. At non ea impedit sponsam, nempe invocantem et quaerentem in tempore opportuno. Sed ne illa quidem eum tepide aut negligenter seu perfunctorie quaerit: nam corde ardenti et omnino infatigabiliter quaerit, plane ut decet.

6. Restat ut de tertia videamus, ne videlicet ubi non decet quaerat. In lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea. An forte non in lectulo quaerendus erat, sed in lecto; quippe cui orbis angustus est? Sed non horreo lectulum, qui novi parvulum. (1147B) Parvulus denique nobis natus est (Isa. IX, 6) . Exsulta tu et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui sanctus Israel (Isa. XII, 6) . At idem Dominus in Sion magnus, apud nos parvulus, apud nos infirmus repertus est; ex uno iacere, ex altero et in lectulo iacere habens. An non lectulus tumulus? an non lectulus praesepium? an non lectulus uterus Virginis? Neque enim magni Patris uterus lectulus est, sed lectus magnus, de quo ad Filium: Ex utero, inquit, ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3) . Quanquam ne lectus quidem forsitan digne censendus sit uterus ille, qui regentis potius, quam iacentis est locus. Manens enim in Patre regit cum Patre universa. (1147C) Denique non iacere, sed sedere ad dexteram Patris Filium fides indubitata habet; et ipse coelum sibi sedem esse, non lectum perhibet (Isa. LXVI, 1) : ut scias illum in suis, id est in superis, nequaquam solatia hahere infirmitatis, sed potestatis insignia.

7. Merito proinde sponsa ponens lectulum, dicit suum, quia omne quod infirmum est Dei, non de proprio inesse illi manifestum est, sed de nostro. Ex nobis assumpsit quae pro nobis sustinuit, nasci, lactari, mori, sepeliri. Mea est mortalitas nati, mea infirmitas parvuli, mea exspiratio crucifixi, mea sepulti dormitio. Quae priora transierunt, et ecce nova sunt omnia. In lectulo meo quaesivi per noctes quem diligit anima mea. Quid? (1148A) in tuo quaerebas, qui se iam in sua receperat? Non videras Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Iam coelum tumulo commutavit et stabulo, et tu illum in tuo adhuc lectulo quaeris? Surrexit, non est hic. Quid quaeris in lectulo fortem, in lectulo magnum, clarificatum in stabulo? Introivit in potentias Domini, decorem induit et fortitudinem: et ecce sedet super cherubim, qui sub lapide iacuit. Ex hoc iam non iacet, sed sedet: et tu tanquam iacenti subsidia paras? Sive, ut absolutior veritas sit, aut sedet iudicans, aut stat adiuvans.

8. Sic vos, o bonae mulieres, cuinam, quaeso, excubias exhibetis? cui aromata comparatis, paratis unguenta? (1148B) Si sciretis quantus is sit, quamque sit inter mortuos liber mortuus iste quem ungere pergitis, vos forsitan petissetis ab eo potius ungi. Nonne iste est, quem unxit Deus suus oleo laetitiae prae consortibus suis? (Psal. XLIV, 8.) Beati eritis vos, si gloriari potueritis revertentes, et dicere, quia de plenitudine eius et nos accepimus (Ioan. I, 16) . Enimvero factum est ita. Nam revera unctae remeant, quae uncturae venerant. Quidni unctae tam laeto nuntio novae odoriferaeque resurrectionis? Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! (Rom. X, 15.) Missae ab angelo opus faciunt evangelistae; factaeque apostolae apostolorum, dum festinant ad annuntiandum mane misericordiam Domini, dicunt: In odore unguentorum tuorum currimus. (1148C) Extunc ergo et deinceps frustra in lectulo quaesitus est sponsus; quia etsi cognoverat eum Ecclesia secundum carnem, id est secundum carnis infirmitatem, sed nunc iam non novit. Denique quaesitus est postmodum a Petro et Ioanne identidem in sepulcro, sed minime inventus. Vide tu, utrumne apte et competenter quisque horum tunc dicere quiverit: In lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi, et non inveni. Nempe itura ad Patrem caro quae non erat ex Patre, prius per gloriam resurrectionis omne infirmum se exuit, accinxit potentia, induit lumine sicut vestimento: in quali nimirum gloria et ornatu decuit eam paternis aspectibus praesentari. (1149A)

9. Pulchre vero sponsa: Non quem diligo ego, sed quem diligit anima mea, inquit: quod vere et proprie ad solam pertineat animam illa dilectio, qua aliquid spiritualiter diligit, verbi gratia, Deum, angelum, animam. Sed et diligere iustitiam, veritatem, pietatem, sapientiam, virtutesque alias, eiusmodi est. Nam cum secundum carnem quidpiam diligit, vel potius appetit anima, verbi gratia cibum, vestimentum, dominium, et quae istiusmodi sunt corporalia sive terrena, carnis potius, quam animae amor dicendus est. Et hoc pro eo quod sponsa minus usitate, sed non minus proprie, animam suam sponsum diligere dicit, monstrans proinde spiritum esse sponsum, at a se non carnali, sed spirituali amore diligi. Et bene per noctes se quaesisse eum ait. (1149B) Nam si iuxta Paulum, qui dormiunt, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt (I Thess. V, 7) : ita non absurde, ut opinor, dici potest, quod qui ignorant, nocte ignorant; ac per hoc qui quaerunt, nocte quaerunt. Quis enim quaerat, quod palam habet? Porro dies palam facit, quod nox abscondit, ut reperias in die, quod in nocte quaesieras. Nox est itaque donec quaeritur sponsus; quoniam si dies esset, de medio fieret, et minime quaereretur. Et de hoc satis: nisi forte numerositas haec noctium aliquid adhuc quaerendum signet [alias insinuet], quia non noctem, sed noctes posuit.

10. Et mihi videtur, si tu melius non habes, talis posse ratio reddi. Habet mundus iste noctes suas, et non paucas. Quid dico, quia noctes habet mundus, cum pene totus ipse sit nox, et totus semper versetur in tenebris? (1149C) Nox est Iudaica perfidia, nox ignorantia paganorum, nox haeretica pravitas, nox etiam Catholicorum carnalis, animalisve conversatio. An non nox, ubi non percipiuntur ea quae sunt Spiritus Dei? Sed et apud haereticos vel schismaticos quot sectae, tot noctes. Frustra per has noctes iustitiae solem et lumen quaeritis veritatis, id est sponsum; quia nulla societas luci ad tenebras. Sed dicit aliquis, quod non sit tam stulta, tamve caeca sponsa, ut quaerat lumen in tenebris, quaerat dilectum apud ignorantes, et qui non diligunt eum. Quasi vero se per noctes nunc quaerere dicat, et non potius quaesisse, non ait: Quaero; sed, quaesivi per noctes, quem diligit anima mea. (1149D) Et est sensus, quia cum esset parvula, sapiebat ut parvula, cogitabat et parvula, et quaerebat veritatem ubi non erat, errans, et non inveniens, iuxta illud in psalmo: Erravi sicut ovis quae periit (Psal. CXVIII, 176) . Denique in lectulo se memorat tunc adhuc esse, tanquam aetate imbecillem ac parvulam sensu. (1150A)

11. Si tamen ita construas: In lectulo meo, subaudis, existens vel iacens, quaesivi quem diligit anima mea; non quaesivi in lectulo, sed ens in lectulo quaesivi, hoc est: Cum adhuc infirma et invalida forem, et omnino minus idonea sequi sponsum quocunque iret, sequi ad ardua et excelsa sublimitatis illius, incidi in multos, qui cognoscentes desiderium meum, dicebant mihi: Ecce hic est Christus, ecce illic est (Marc. XIII, 21) : et neque hic, neque illic erat. Incidi autem, et non ad insipientiam mihi. Nam quo propius accessi, et exploravi diligentius, eo citius certiusque cognovi, veritatem apud eos minime esse. Quaesivi enim, et non inveni; et deprehendi noctes, qui se dies mentiebantur.

12. Ex dixi: Surgam, et circuibo civitatem; per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. Intuere vel nunc, quia iacet quae dicit: Surgam. Pulchre omnino. Quidni surgeret, cognito de resurrectione dilecti? Caeterum, o beata, si consurrexisti cum Christo, quae sursum sunt sapias oportet; neque deorsum, sed sursum quaeras Christum necesse est, ubi sedet in dextera Patris (Coloss. III, 1 2) . Sed circuibo, ais, civitatem. Ad quid? (1150B) In circuitu impii ambulant. Iudaeis istud relinquito, quibus proprius eorum propheta hoc vaticinatus est, quia famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem (Psal. LVIII, 7) . Et si introieris in civitatem, secundum prophetam alium, ecce attenuati fame (Ierem. XIV, 18) : quod utique non esset, si in ea fuisset panis vitae. Surrexit de corde terrae, sed super terram non remansit. Ascendit autem ubi erat prius. Nam qui descendit, ipse est et qui ascendit, panis vivus qui de coelo descendit, idem ipse sponsus Ecclesiae, Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.