Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 78

Checked
E Wikisource

(PL 183 1159A) SERMO LXXVIII. Quod sponsa, id est Ecclesia electorum, praedestinata est a Deo ante saecula, et praeventa ab eo ut quaereret eum, et converteretur.

(1159B) 1. Ad verbum inventionis, si bene memini, illic stetimus et haesimus, scrupulosius videlicet audientes quod sponsa a praedicatoribus suis se inventam dixerit. Porro causae nostrae cunctationis et dubitationis a nobis expressae sunt, et visum est aliquid esse quaerendum; sed non in calce sermonis, quo iam arctabamur, quod quaesitum est, potuit explicari. Quid restat, nisi ut debitum iam solvamus? In explicatione sacramenti magni: illud loquor, quod Doctor gentium interpretatus est, in Christo et in Ecclesia, sanctum castumque connubium (Ephes. V, 32); ipsum est opus nostrae salutis: in eo, inquam, tres sibi invicem cooperantur; Deus, angelus, homo. Et Deus quidem quidni operetur, et curam gerat nuptiarum dilecti Filii sui? Ipse vero, ac tota voluntate. (1159C) Et utique per se ipse sufficeret, et absque adminiculo horum; hi autem sine ipso possunt facere nihil. Ergo quod ex illis ascivit in opus ministerii huius, non sibi solatium, sed profectum quaesivit illis. Nam hominibus quidem merita locavit in opere, secundum illud: Dignus est operarius mercede sua (Luc. X, 7) : et quia unusquisque secundum proprium laborem accipiet (I Cor. III, 8) , sive qui in fide plantat, sive qui rigat quod plantatum fuerit. Angelorum autem cum ad salutem humani generis ministerio utitur, nonne facit ut ab hominibus angeli diligantur? Nam quia ab angelis homines diligantur, inde vel maxime adverti potest, quod antiqua suae civitatis damna ex hominibus resarcitum iri angeli non ignorant. (1159D) Nec aliis profecto legibus regnum charitatis regi decebat, quam piis ipsorum qui pariter regnaturi sunt, mutuisque amoribus, et puris affectionibus in invicem, et in Deum.

2. Est autem in modo operandi differentia multa, pro cuiusque nimirum operarii dignitate. Deus nempe facit quod vult sola ipsa facilitate volendi, sine aestu, sine motu, sine praeiudicio loci vel temporis, vel causae, vel personae. (1160A) Est enim Dominus sabaoth, qui cum tranquillitate iudicat omnia (Sap. XII, 18) . Est et Sapientia disponens omnia suaviter (Sap. VIII, 1) . Porro angelus non absque motu operatur, tam locali, quam temporali, sine aestu tamen. Homo autem nec ab aestu animi, nec a motu corporis animique liber est in operando. Denique cum timore et tremore suam ipsius iubetur operari salutem (Philipp. II, 12) , atque in sudore vultus sui comedere panem suum (Gen. III, 19) .

3. His ita explicitis, intuere nunc mecum in hoc tam magnifico opere nostrae salutis tria esse quaedam, quae sibi vindicat auctor Deus, praevenitque in illis omnes auxiliatores et cooperatores suos; praedestinationem, creationem, inspirationem. Quarum praedestinatio, non dico ab exortu Ecclesiae, sed ne a mundi principio quidem principium habuit, non denique [alias, sane] a tempore illo vel illo: ante tempora est. (1160B) Porro creatio cum tempore; inspiratio iam in tempore fit, ubi et quando vult Deus. Sane secundum praedestinationem nunquam Ecclesia electorum penes Deum non fuit. Si miratur hoc infidelis, audiat quod magis miretur; nunquam non grata exstitit, nunquam non dilecta. Quidni audacter loquar arcanum, quod mihi de corde Dei promptus ille supernorum delator consiliorum aperuit? (1160C) Paulum dico, qui, ut multa alia, ita hoc quoque de divitiis bonitatis eius non est veritus divulgare secretum: Benedixit nos, inquiens, in omni benedictione spirituali, in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate; et addit: Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipso, secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo (Ephes. I, 3-6) . Nec dubium quin voce omnium electorum ista dicantur: et ipsi Ecclesia sunt. In illo igitur tam profundo aeternitatis sinu, antequam in lucem opusque prodiret huius creationis, quis illam vel beatorum spirituum invenire aliquo modo valuerit, nisi si cui ipsa aeternitas Deus voluerit revelare?

4. Sed et cum iam ad nutum creantis visa est emersisse in species formasque has factitias atque visibiles, non continuo tamen inventa est a quoquam hominum vel angelorum, eo quod non agnosceretur, imagine terrestris bominis adumbrata, et operta mortis caligine. (1160D) Sine quo profecto generalis velamine confusionis nemo filiorum hominum intravit hanc vitam, uno sane excepto, qui ingreditur sine macula. Emmanuel is est, qui tamen et ipse ex nobis, pro nobis nostri se induit maledicti, nostrique peccati similitudinem, non veritatem. Sic enim habes, quia apparuit in similitudine carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne (Rom. VIII, 3) . De caetero unus omnibus per omnia introitus est, electis dico et reprobis. Non enim est distinctio. (1161A) Omnes peccaverunt, et omnes caputium [alias, pileum] suae verecundiae portant. Propter hoc itaque, etsi in rebus conditis iam creata existens Ecclesia, nec sic tamen a creatura ulla inveniri poterat vel agnosci, miro utroque modo interim latens et intra gremium beatae praedestinationis, et intra massam miserae damnationis.

5. Caeterum quam celaverat ab aeterno praedestinans Sapientia, et item creans Potentia minime prodierat ab initio; visitans profecto gratia suo in tempore revelavit, secundum operationem, quam ideo inspirationem supra nominavi, quod de sponsi spiritu humanis infusum spiritibus quidpiam fuerit in praeparationem Evangelii pacis, id est parare viam Domino, atque Evangelio gloriae eius ad corda omnium, quotquot erant praedestinati ad vitam. (1161B) Frustra vigiles laborassent in praedicando, si non haec gratia praecessisset. Nunc vero videntes velociter currere verbum, et populos nationum ad Dominum in omni facilitate converti, concurrere in unitatem fidei tribus et linguas, atque in unam colligi matrem catholicam terminos terrae; cognoverunt de divitiis gratiae, quae a saeculis absconditae tenebantur in abdito praedestinationis aeternae, et gavisi sunt eam se invenisse, quam ante saecula Dominus elegerat in sponsam sibi.

6. Ex quo, ut opinor, clarum fit non otiosum esse, quod se inventam ab his sponsa testata est; sed propterea quod se ab ipsis collectam agnosceret, non electam; compertam, non conversam. (1161C) Ei nempe ascribenda cuiusque conversio est, cui dicere necesse habent universi illud de psalmo: Converte nos, Deus, salutaris noster (Psal. LXXXIV, 5) . Sed non aeque illi fortassis inventionis vocem competenter aptarim, sicut conversionis. Imo vero sic est. Non est invenire Domino, sed praevenire, et inventionem praeventio excludit. Denique quid inveniat, qui nihil unquam non novit? Novit Dominus qui sunt eius, ait quidam (II Tim. II, 19) . Ipse vero quid? Ego scio, ait, quos elegerim a principio (Ioan. XIII, 18) . Plane quam ab aeterno praescivit, quam elegit, quam dilexit, quam condidit, rationis non erat ab eodem perhiberi inventam. Praeparatam tamen ab ipso ut inveniretur, fidenter dixerim. (1161D) Nam, qui vidit, testimonium perhibuit: et scimus quia verum est testimonium eius (Ioan. XIX, 35) . Vidi, inquit, civitatem sanctam Ierusalem novam descendentem de coelo, a Deo paratam tanquam sponsam ornatam viro suo (Apoc. XXI, 2) : isque e vigilibus unus, qui custodiunt civitatem. Sed audi ipsum eius praeparatorem, veluti digito eam demonstrantem vigilibus, sed sub tropo altero. (1162A) Levate oculos vestros, ait, et videte regiones, quia albae sunt iam, id est praeparatae, ad messem (Ioan. IV, 35) . Ex hoc paterfamilias operarios invitat ad opus, quando iam senserit sic omnia praeparata, ut absque multo suo ipsorum labore gloriari et dicere queant, quoniam coadiutores Dei sumus (I Cor. III, 9) . Quid enim facturi sunt? Nempe sponsam quaesituri, inventaeque indicaturi de dilecto. Non enim suam quaerent, sed sponsi gloriam, quoniam sponsi amici sunt. Et pro hac non multum apud illam laborabunt: adest, iamque illum tota devotione requirit; in tantum praeparata est voluntas eius a Domino.

7. Denique necdum illis [alias additur vigilibus] quidquam loquentibus interrogat de dilecto, et praevenit praedicatores suos praeventa ipsa, percunctans et dicens: Num quem diligit anima mea vidistis? (Cant. III, 3.) Bene proinde se inventam perhibuit ab his qui custodiunt civitatem, quae a Domino civitatis praecognitam iam se noverat et praeventam, quatenus illi talem eam invenirent, non facerent. Sic a Petro Cornelius, et Paulus ab Anania inventi sunt, nam ambo praeventi a Domino erant et praeparati. (1162B) Quid Saulo paratius, qui supplici iam et mente et voce clamaverat: Domine, quid me vis facere? (Act. IX, 6.) Nec minus Cornelius, qui eleemosynis et orationibus suis, Domino quidem eas sibi inspirante, promeruit pervenire ad fidem (Act. X, 4) . Invenit quoque Philippus Nathanaelem; sed prius Dominus illum, cum esset sub ficu, iam viderat: quae Domini visio, nunquid non praeparatio fuit? (1162C) Et Andreas Simonem fratrem suum nihilominus invenisse refertur, sed praevisum aeque a Domino atque praescitum, ut vocaretur Cephas, quasi fortis in fide (Ioan. I, 45, 48, 41, 42).

8. Legimus de Maria quod inventa fuerit in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I, 18) . Existimo autem simile quid habere in hac parte sponsam Domini matri ipsius. Nisi enim et ipsa inventa esset habens de Spiritu sancto, nequaquam ab inventoribus suis tam familiariter requisisset de eo, cuius Spiritus est ille. Non sustinuit ut illi effarentur ad quid venissent; ipsa locuta est, et quidem ex abundantia cordis: Num quem diligit anima mea vidistis? Sciebat quia beati oculi qui vidissent, et admirans eos qui viderant, aiebat: Num vos estis, quibus videre donatum est, quem tot reges et prophetae voluerunt videre, et non viderunt? Num vos estis qui meruistis in carne aspicere Sapientiam, in corpore Veritatem, in homine Deum? Multi dicunt, Ecce hic est, et ecce illic: sed ego tutius mihi arbitror fidem accommodare vobis, qui manducastis et bibistis cum eo, postquam resurrexit a mortuis. (1162D) Et hoc dictum sit de eo, quod sponsa sciscitata est a vigilibus. Si quo minus, supplebitur sermone alio. Nunc autem ex hoc vel maxime liquet praeventam fuisse a Spiritu sancto; ab his vero qui custodiunt civitatem inventam compertamque, quod vere ipsa sit quam praescivit et praedestinavit ante saecula Deus, praeparavitque dilecto Filio suo delicias sempiternas in saeculis aeternis, ut sit sancta et immaculata in conspectu eius, germinans sicut lilium, et florens in aeternum ante Dominum Patrem Domini mei Iesu Christi, sponsi Ecclesiae, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.