Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 79

Checked
E Wikisource

(PL 183 1162D) SERMO LXXIX. De amore tenaci et indissolubili, quo anima tenet sponsum: item de reditu sponsi in fine saeculi ad Synagogam Iudaeorum salvandam.

(1163A) 1. Num quem diligit anima mea vidistis? (Cant. III, 3.) O amor praeceps, vehemens, flagrans, impetuose, qui praeter te aliud cogitare non sinis, fastidis caetera, contemnis omnia praeter te, te contentus! Confundis ordines, dissimulas usum, modum ignoras; totum quod opportunitatis, quod rationis, quod pudoris, quod consilii iudiciive esse videtur, triumphas in temetipso, et redigis in captivitatem. En omne quod cogitat ista, et quod loquitur, te sonat, te redolet, et aliud nihil: ita tibi ipsius et cor vindicasti, et linguam. (1163B) Ait: Num quem diligit anima mea vidistis? Quasi vero hi sciant quid cogitet ipsa. Quem diligit anima tua, de ipso sciscitaris? Et non habet nomen? Quaenam vero tu, et ille quis? Et haec ita dixerim propter singularitatem eloquii, et insignem vorborum incuriam, qua praesens scriptura caeteris dissimilis satis apparet. Unde in epithalamio hoc non verba pensanda sunt, sed affectus. Cur ita, nisi quod amor sanctus, quem totius huius voluminis unam constat esse materiam, non verbo sit aestimandus, aut lingua, sed opere et veritate? Amor ubique loquitur: et si quis horum quae leguntur cupit adipisci notitiam, amet. Alioquin frustra ad audiendum legendumve amoris carmen, qui non amat, accedit: quoniam omnino non potest capere ignitum eloquium frigidum pectus. (1163C) Quomodo enim Graece loquentem non intelligit qui Graecum non novit, nec Latine loquentem, qui Latinus non est, et ita de caeteris; sic lingua amoris ei qui non amat, barbara erit, eritque sicut aes sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII, 1) . Isti vero (vigiles loquor) quoniam de Spiritu et ipsi acceperunt ut ament, sciunt quid loquitur Spiritus, et amoris vocibus optime compertis sibi, in promptu habent respondere in simili lingua, id est studiis amoris pietatisque officiis.

2. Denique, ita in brevi edoctam emittunt de eo quod quaerit, ut dicat: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. (1163D) Bene paululum, quia verbum abbreviatum fecerunt ei, Symbolum fidei tradentes. Et quod sequitur, tale est. Oportebat quidem sponsam transire per eos, per quos cognosceret veritatem; sed tamen et pertransire. Nisi enim pertransisset et ipsos, non invenisset quem quaerebat. Atque hoc ipsum suasam ab illis non ambigas. Non enim praedicabant semetipsos, sed Dominum suum Iesum, qui absque dubio et supra ipsos est, et ultra. Unde et ait: Transite ad me, omnes qui concupiscitis me (Eccli. XXIV, 26) . Nec sufficiebat transire, sed et pertransire docetur. Siquidem pertransierat is quem vestigabat. Non modo enim de morte ad vitam transierat, sed pertransierat ad gloriam. Quidni etiam hanc oportuit pariter pertransire? (1164A) Alioquin non poterat apprehendere, quem non per eadem vestigia sequeretur quocunque ierat.

3. Et ut quod dico clarius sit, si Dominus meus Iesus surrexisset quidem a mortuis, sed ad coelos minime ascendisset, non poterat dici de eo, quod pertransierit, sed tantum transierit; ac per hoc sponsam illum quaerentem transire solummodo oporteret, non pertransire. Nunc vero, quoniam iam resurgendo transierat, et adiecerat pertransire, utique ascendendo; merito se etiam ista non transisse, sed pertransisse perhibuit, quae hunc quidem fide et devotione ad coelos usque secuta est. (1164B) Igitur credere resurrectionem transire est, credere etiam ascensionem pertransire. Et fortasse (quod una dierum dixisse me memini cum tractarem [Serm. 1 in festo Paschae]) noverat illam, istam non noverat. Ergo, quod sibi deerat instructa ab illis, quia scilicet qui resurrexerat, etiam ascendisset; ascendit et ipsa pariter, hoc est pertransiit, et invenit. Quidni invenerit pertingens mente [alias, fide], ubi ille corpore est? Paululum cum pertransissem eos. Et bene eos: nam tam ipsos, quam caetera membra sua, quae sunt super terram, caput nostrum punctis praecessit duobus atque transcendit, resurrectione, ut iam diximus, et ascensione. Etenim primitiae Christus. Quod si ille praecessit; et fides nostra. Ubi enim illa eum non sequeretur? (1164C) Si ascenderit in coelum, ipsa illic est; si descenderit in infernum, adest; et si sumpserit pennas suas diluculo, et habitaverit in extremis maris, illuc, ait, manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 8-10) . Nonne denique secundum hanc omnipotens et summe bonus Pater sponsi consuscitavit, et consedere nos fecit in dextera sua [alias additur in coelestibus]? Atque hoc pro eo quod dixit Ecclesia, quia pertransivi eos; quoniam et semet pertransiit, fide stans, quo necdum re ipsa pervenit. Arbitror et illud planum, cur se pertransisse potius, quam transisse dicere maluit. Et nos transeamus ad ea quae sequuntur.

4. Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae. Ita est, ex tunc et deinceps non deficit genus Christianum, nec fides de terra, nec charitas de Ecclesia. (1164D) Venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in eam, et non cecidit, eo quod fundata esset supra petram (Matth. VII, 25) . Petra autem est Christus. Itaque nec verbositate philosophorum, nec cavillationibus haereticorum, nec gladiis persecutorum potuit ista, aut poterit aliquando separari a charitate Dei quae est in Christo Iesu (Rom. VIII, 39) : adeo fortiter tenet quem diligit anima sua, adeo illi adhaerere Deo bonum est. Glutino bonum est, ait Isaias (Isa. XLI, 7) . Quid hoc tenacius glutino, quod nec aquis eluitur, nec ventis dissolvitur, nec scinditur gladiis? Denique, aquae multae non poterunt exstinguere charitatem (Cant. VIII, 7) . Tenui eum, nec dimittam. (1165A) Et sanctus patriarcha: Non te, inquit, dimittam, nisi benedixeris mihi (Gen. XXXII, 26) . Ita ista non vult eum dimittere, et forte magis quam patriarcha id non vult, quia nec pro benedictione quidem: siquidem ille benedictione accepta dimisit eum, haec autem non sic. Nolo, inquit, benedictionem tuam, sed te. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram (Psal. LXXII, 25) . Non dimittam te, nec si benedixeris mihi.

5. Tenui eum, nec dimittam. Nec minus forsitan ille teneri vult, cum perhibeat dicens: Deliciae meae esse cum filiis hominum (Prov. VIII, 31) : quodque pollicens ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) . Quid hac copula fortius, quae una duorum tam vehementi voluntate firmata est? Tenui eum, inquit. (1165B) Sed nihilominus ipsa vicissim tenetur ab eo quem tenet, cui alibi dicit: Tenuisti manum dexteram meam (Psal. LXXII, 24) . Quae tenetur et tenet, quomodo iam cadere potest? Tenet fidei firmitate, tenet devotionis affectu. At nequaquam diu teneret, si non teneretur. Tenetur autem potentia et misericordia Domini. Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae. Magna Ecclesiae charitas, quae ne aemulae quidem Synagogae suas delicias invidet. Quid benignius, quam ut, quem diligit anima sua, ipsum communicare parata sit et inimicae? Nec mirum tamen, quia salus ex Iudaeis est (Ioan. IV, 22) . Ad locum unde exierat, revertatur Salvator, ut reliquiae Israel salvae fiant. Non rami radici, non matri filii ingrati sint. (1165C) Non rami radici invideant quod ex ea sumpsere: non filii matri, quod de eius suxere uberibus. Teneat itaque Ecclesia firmiter salutem, quam Iudaea perdidit, ipsa apprehendit, donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus fiat. Velit in commune communem venire salutem, quae sic ab omnibus capitur, ut nil singulis minuatur. Utique hoc facit, et plus. Quid plus? Quod et nomen sponsae illi optat, et gratiam. Prorsus super salutem hoc.

6. Incredibilis charitas, si non sermo quem locuta est ipsa, fecisset fidem. Dixit enim, si advertisti, velle se introducere quem tenebat, non modo in domum matris, sed et in cubiculum quoque, quod est praerogativae indicium. (1165D) Sufficiebat ad salutem, si domum intraret: at secretum cubiculi signat gratiam. Hodie, ait, huic domui salus facta est (Luc. XIX, 9) . Quidni sit domesticis salus, Salvatore ingresso domum? Sed quae in cubiculum meretur recipere, seorsum habet secretum suum sibi. Salus domui fit; thalamo deliciae reconduntur. In domum matris meae introducam eum, inquit. In quam domum, nisi de qua olim praenuntiarat Iudaeis: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta? (Luc. XIII, 35.) Fecit quod dixit, sicut habes et de hoc testimonium eius in propheta: Reliqui, ait, domum meam, dimisi haereditatem meam (Ierem. XII, 7) : et nunc ista pollicetur reducere illum, et domni matris suae perditam salutem restituere. (1166A) Et si hoc parum videtur, audi quid boni adiiciat: Et in cubiculum genitricis meae. Qui ingreditur thalamum, sponsus est. Magna amoris potentia! Salvator indignabundus exierat de domo et haereditate sua: et nunc ad huius gratiam mitigatus inflectitur ita, ut redeat non modo Salvator, sed et sponsus. Benedicta tu a Domino filia, quae et indignationem compescis, et haereditatem restituistis. Benedicta tu matri tuae, cuius beneficio avertitur ira, revertitur salus, revertitur qui dicat illi: Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3) . Non sufficit hoc; addat et dicat: Desponsabo te mihi in fide, desponsabo te mihi in iudicio et iustitia, desponsabo te mihi in misericordia et miserationibus (Ose. II, 19, 20) . Sed memento quia, quae has conciliat amicitias, sponsa est. (1166B) Quomodo ergo sponsum, et hunc sponsum alteri cedit, ne dicam cupit? Non est ita. Cupit quidem illum matri filia bona, non tamen ut cedat illi, sed ut communicet. Sufficit unus duabus, nisi quod iam non erant duae, sed una in ipso. Ipse est enim pax nostra, qui facit utramque unam, ut sit una sponsa, et sponsus unus Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.