Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 83

Checked
E Wikisource

(PL 183 1181C) SERMO LXXXIII. Qualiter anima, quantumcunque vitiis corrupta, adhuc per amorem castum et sanctum potest redire ad similitudinem sponsi, id est Christi.

1. Quantum quidem regularis hora permisit, quam nobis constituimus ad loquendum, triduum [alias, biduum] hoc in demonstranda Verbi animaeque affinitate expensum est. Quae utilitas in omni labore isto? Nempe haec. (1181D) Docuimus omnem animam, licet oneratam peccatis, vitiis irretitam, captam illecebris, exsilio captivam, corpore carceratam, luto haerentem, infixam limo, affixam membris, confixam suris, distentam negotiis, contractam timoribus, afflictam doloribus, erroribus vagam, sollicitudinibus anxiam, suspicionibus inquietam, et postremo advenam in terra inimicorum, iuxta prophetae vocem, coinquinatam cum mortuis, deputatam cum his qui in inferno sunt (Baruch. III, 11) ; licet, inquam, sic damnatam, et sic desperatam, docuimus tamen hanc in sese posse advertere, non modo unde respirare in spem veniae, in spem misericordiae queat; sed etiam unde audeat aspirare ad nuptias Verbi, cum Deo inire foedus societatis non trepidet, suave amoris iugum cum Rege ducere angelorum non vereatur. (1182A) Quid enim non tute audeat apud eum, cuius se insignem cernit imagine, illustrem similitudine novit? quid, inquam, vereatur de maiestate, cui de origine fiducia datur? Tantum est ut curet naturae ingenuitatem vitae honestate servare, imo caeleste decus, quod sibi originaliter inest, dignis quibusdam studeat morum affectuumque venustare et decorare coloribus.

2. Utquid enim dormitet industria? Grande profecto in nobis donum naturae ipsa est: quae si minus suas exsequatur partes, nonne quod reliquum habet natura in nobis, totum turbabitur, totum quasi quadam vetustatis operietur rubigine? Id quidem iniuria auctori. (1182B) Et utique ad hoc auctor ipse Deus divinae insigne generositatis perpetuo voluit in anima conservari, ut semper haec in sese ex Verbo habeat, quo admoneatur semper, aut stare cum Verbo, aut redire, si mota fuerit. Non mota quasi locis migrans, aut pedibus gradiens, sed mota (sicut substantiae utique spirituali moveri est cum suis affectibus, imo defectibus) a se quodam modo in peius vadit, cum se sibi vitae et morum pravitate dissimilem facit, reddit degenerem: quae tamen dissimilitudo non naturae abolitio, sed vitium est, bonum ipsum naturae quantum sui comparatione attollens, tantum foedans coniunctione. Iam vero animae reditus, conversio eius ad Verbum, reformandae per ipsum, conformandae ipsi. In quo? In charitate. (1182C) Ait enim: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit vos (Ephes. V, 1, 2) .

3. Talis conformitas maritat animam Verbo, cum cui videlicet similis est per naturam, similem nihilominus ipsi se exhibet per voluntatem, diligens sicut dilecta est. Ergo, si perfecte diligit, nupsit. Quid hac conformitate iucundius? quid optabilius charitate, qua fit ut humano magisterio non contenta, per temet, o anima, fiducialiter accedas ad Verbum, Verbo constanter inhaereas, Verbum familiariter percuncteris, consultesque de omni re, quantum intellectu capax, tantum audax desiderio? Vere spiritualis, sanctique connubii contractus est iste. Parum dixi, contractus: complexus est. Complexus plane, ubi idem velle, et nolle idem, unum facit spiritum de duobus. (1182D) Nec verendum ne disparitas personarum claudicare in aliquo faciat convenientiam [alias, conniventiam] voluntatum, quia amor reverentiam nescit. Ab amando quippe amor, non ab honorando denominatur. Honoret sane qui horret, qui stupet, qui metuit, qui miratur: vacant haec omnia penes amantem. Amor sibi abundat, amor ubi venerit, caeteros in se omnes traducit et captivat affectus. Propterea quae amat, amat, et aliud novit nihil. Ipse qui honori merito, merito stupori et miraculo est: amari tamen plus amat. Sponsus et sponsa sunt. Quam quaeris aliam inter sponsos necessitudinem vel connexionem, praeter amari, et amare? Hic nexus vincit etiam quod natura arctius vinxit, vinculum parentum ad filios. (1183A) Denique, propter hoc, ait, relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit sponsae (Matth. XIX, 5) . Vides iste affectus quam sit in sponsis, non caeteris tantum affectibus, sed etiam se ipso potentior.

4. Adde quod iste sponsus non modo amans, sed amor est. Nunquid honor? Contendat quis esse: ego non legi. Legi autem quia Deus charitas est (I Ioan. IV, 16) ; et non quia honor est, vel dignitas, legi. Non quia honorem non vult Deus, qui ait: Si ego pater, ubi est honor meus? Verum id Pater. Sed, si sponsum exhibeat, puto quia mutabit vocem, et dicet: Si ego sponsus, ubi est amor meus? Nam et ante ita locutus est: Si ego Dominus, ubi est timor meus? (Malach. I, 6.) Exigit ergo Deus timeri ut Dominus, honorari ut pater, et ut sponsus amari. Quid in his praestat, quid eminet? Nempe amor. (1183B) Absque hoc et timor poenam habet, et honor non habet gratiam. Servilis est timor, quandiu ab amore non manumittitur. Et qui de amore non venit honor, non honor, sed adulatio est. Et quidem soli Deo honor et gloria: sed horum neutrum acceptabit Deus, si melle amoris condita non fuerint. Is per se sufficit, is per se placet, et propter se. Ipse meritum, ipse praemium est sibi. Amor praeter se non requirit causam, non fructum. Fructus eius, usus eius. Amo, quia amo; amo, ut amem. Magna res amor, si tamen ad suum recurrat principium, si suae origini redditus, si refusus suo fonti semper ex eo sumat, unde iugiter fluat. Solus est amor ex omnibus animae motibus, sensibus atque affectibus, in quo potest creatura, etsi non ex aequo, respondere auctori, vel de simili mutuam rependere vicem. (1183C) Verbi gratia, si mihi irascatur Deus, num illi ego similiter reirascar? Non utique, sed pavebo, sed contremiscam, sed veniam deprecabor. Ita si me arguat, non redarguetur a me, sed ex me potius iustificabitur. Nec, si me iudicabit, iudicabo ego eum, sed adorabo: et salvans me non quaerit a me ipse salvari, nec vicissim eget ab aliquo liberari, qui liberat omnes. Si dominatur, me oportet servire; si imperat, me oportet parere, et non vicissim a Domino vel servitium exigere, vel obsequium. Nunc iam videas de amore quam aliter sit. Nam, cum amat Deus, non aliud vult quam amari: quippe non ad aliud amat nisi ut ametur, sciens ipso amore beatos qui se amaverint.

5. Magna res amor; sed sunt in eo gradus. (1183D) Sponsa in summo stat. Amant enim et filii, sed de haereditate cogitant: quam dum verentur quoquo modo amittere, ipsum a quo exspectatur haereditas, plus reverentur, minus amant. Suspectus est mihi amor cui aliud quid adipiscendi spes suffragari videtur. Infirmus est, qui forte spe subtracta, aut exstinguitur, aut minuitur. Impurus est, qui et aliud cupit. Purus amor mercenarius non est. Purus amor de spe vires non sumit, nec tamen diffidentiae damna sentit. Sponsae hic est, quia hoc sponsa est quaecunque est. Sponsae res et spes unus est amor. Hoc sponsa abundat, hoc contentus et sponsus. Nec is aliud quaerit, nec illa aliud habet. Hinc ille sponsus, et sponsa illa est. Is sponsis proprius est, quem alter nemo attingat, nec filius quidem. (1184A) Denique ad filios clamat: Ubi est honor meus? et non. Ubi est amor meus, dicit; servans sponsae praerogativam. Sed et iubetur homo honorare patrem suum et matrem suam (Deut. V, 16) , et de amore tacetur: non quia non amandi sint parentes a filiis, sed quia multi filiorum honorare parentes magis quam amare affecti sunt. Esto quod honor regis iudicium diligat: sed sponsi amor, imo sponsus Amor solam amoris vicem requirit et fidem. Liceat pro inde redamare dilectam. Quidni amet sponsa, et sponsa Amoris? Quidni ametur Amor?

6. Merito cunctis renuntians affectionibus aliis, soli et tota incumbit amori, quae ipsi respondere amori habet in redhibendo amore. Nam et cum se totam effuderit in amorem, quantum est hoc ad illius fontis perenne profluvium? (1184B) Non plane pari ubertate fluunt amans et Amor, anima et Verbum, sponsa et sponsus, Creator et creatura, non magis quam sitiens et fons. Quid ergo? peribit propter hoc, et ex toto evacuabitur nupturae votum, desiderium suspirantis, amantis ardor, praesumentis fiducia, quia non valet ex aequo currere cum gigante, dulcedine cum melle contendere; lenitate cum agno, candore cum lilio, claritate cum sole, charitate cum eo qui charitas est? Non. Nam, etsi minus diligit creatura, quoniam minor est; tamen si ex tota se diligit, nihil deest ubi totum est. Propterea, ut dixi, sic amore, nupsisse est: quoniam non potest sic diligere, et parum dilecta esse, ut in consensu duorum integrum stet perfectumque connubium. Nisi quis dubitet, animam a Verbo et prius amari, et plus. (1184C) Prorsus et praevenitur amando, et vincitur. Felix, quae meruit praeveniri in tantae benedictione dulcedinis! Felix, cui tantae suavitatis complexum experiri donatum est! Quod non est aliud, quam amor sanctus et castus, amor suavis ei dulcis; amor tantae serenitatis, quantae et sinceritatis; amor mutuus, intimus, validusque, qui non in carne una, sed uno plane in spiritu duos iungat, duos faciat iam non duos, sed unum, Paulo ita dicente: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) . Et nunc potius eam super his audiamus, quam facile magistram de omnibus fecit et magistra unctio, et frequens experientia. (1184D) Nisi forte id melius servamus in aliud sermonis principium, ne rem bonam coarctemus inter angustias huius iam propemodum finiendi. Et si probatis, facio finem etiam ante finem, ut famelici tempestive conveniamus cras ad delicias sanctae animae, quibus beata meretur frui cum Verbo, et de Verbo, sponso utique suo, Iesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.