Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 9

Checked
E Wikisource

SERMO IX. De uberibus sponsi, id est Christi, quorum unum est longanimitas exspectandi peccatores; alterum, benignitas seu facilitas eos recipiendi.

(0815A) 1. Accedamus iam ad librum, verbisque sponsae rationem demus et consequentiam. Pendent enim, et praerupta nutant absque principio. Ideoque praemittendum cui competenter cohaereant. Ponamus proinde istos, quos sponsi sodales diximus, visitandi salutandique gratia, sicut heri et nudiustertius, accessisse nunc quoque ad sponsam; ipsamque submurmurantem et taedentem reperisse, mirari causam, et quasi alloqui in hunc modum. Quid novi accidit? quid te cernimus solito tristiorem? quae inopinati murmuris causa? (0815B) Certe cum aversa et alienata ires post amatores tuos, cum quibus male erat tibi, compulsa tandem reverti ad virum tuum priorem, nonne ut saltem merereris tangere pedes, multis precibus et fletibus institisti? Recolo, inquit. Quid? Obtento eo, simulque accepta in osculo pedum indulgentia de offensis, nunquid non rursus facta impatiens, et tanta nequaquam dignatione contenta, sed maioris familiaritatis cupida, secundam quoque gratiam eadem qua prius instantia postulasti et impetrasti, ita ut in osculo manus adepta sis virtutes non paucas, et non parvas? Non diffiteor, ait. Et illi: Enimvero num tu es quae iurare et obtestari solebas, si unquam ad osculum manus pervenire daretur, sufficere iam tibi; nil te de caetero petituram? (0815C) Ego. Quid igitur? Forte horum quae acceperas quidpiam ablatum causaberis? Nihil. An vero times repetitum iri, quod tibi de mala tua pristina conversatione indultum praesumpseras? Non.

2. Age tamen, dic unde queamus satisfacere tibi. Non quiesco, ait, nisi osculetur me osculo oris sui. Gratias de osculo pedum, gratias et de manus; sed si cura est illi ulla de me, Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1) . Non sum ingrata, sed amo. Accepi, fateor, meritis potiora, sed prorsus inferiora votis. Desiderio feror, non ratione. Ne, quaeso, causemini praesumptionem, ubi affectio urget. Pudor sane reclamat; sed superat amor. (0815D) Nec ignoro, quod honor regis iudicium diligit (Psal. XCVIII, 4) ; sed praeceps amor nec iudicium praestolatur, nec consilio temperatur, nec pudore frenatur, nec rationi subiicitur. Rogo, supplico, flagito, osculetur me osculo oris sui. En gratia ipsius multis iam annis caste sobrieque vivere curo, lectioni insisto, resisto vitiis, orationi incumbo frequenter; vigilo contra tentationes, recogito annos meos in amaritudine animae meae. Sine querela me arbitror, quantum in me est, conversari inter fratres, superioribus potestatibus subdita sum, egrediens et regrediens ad imperinm senioris. Aliena non cupio; mea potius et me pariter dedi. (0816A) In sudore vultus mei comedo panem meum: caeterum quod in his omnibus est, totum constat de consuetudine, de dulcedine nihil. Quid nisi, iuxta prophetam, vitula Ephraim sum docta diligere trituram? (Osee X, 11) . Denique in Evangelio qui hoc solum quod facere debet, facit, servus inutilis reputatur (Luc. XVII, 10) . Mandata forsan utcunque adimpleo; sed anima mea sicut terra sine aqua in illis. Ut igitur holocaustum meum pingue fiat: Osculetur me, quaeso, osculo oris sui.

3. Plerique vestrum mihi quoque, ut memini, in privatis confessionibus suis conqueri solent super huiuscemodi animi arentis languore atque hebetudine stolidae mentis, quod Dei scilicet alta atque subtilia penetrare nequeant, quod de suavitate spiritus aut nil, aut parum sentiant. (0816B) Quid isti, nisi ad osculum suspirant? Suspirant plane, et inhiant spiritui sapientiae et intellectus: intellectus utique quo pertingant; sapientiae, quia gustent quod intellectu apprehenderint. (0816C) Ego in hoc ipso affectu sanctum puto orasse Prophetam, cum diceret: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum (Psal. LXII, 6) . Osculum omnino petebat, et illud osculum, in cuius tactu perfusis labiis pinguedine gratiae specialis [alias, spiritualis], sequeretur quod alibi idem ipse precatur: Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam (Psal. LXX, 8) . Denique et eructavit ubi gustavit: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te (Psal. XXX, 20) . Satis hoc osculum detinuit nos, et necdum me illud, ut verum fatear, digne satis expressisse confido. Sed transeamus ad reliqua; quia id melius impressum, quam expressum innotescit.

4. Sequitur: Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis (Cant. I, 1, 2) . Et haec verba cuius sint, auctor non loquitur, relinquens nobis libere commentari, cui potissimum personae conveniant. Mihi vero non deest, unde illa congruenter assignem sive sponsae, sive sponso, sive etiam sponsi sodalibus. Et primum sponsae qualiter congruant, indicabo. Interim confabulantibus illa pariter atque illis, accessit ipse, de quo sermo erat. Utique libens appropiat de se loquentibus. Sic solet. (0816D) Sic euntibus in Emmaus, et conferentibus inter se, iucundum se facundumque exhibuit comitem (Luc. XXIV, 15) . Nempe hoc est quod in Evangelio pollicetur: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ego sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20) ; et per prophetam: Antequam, ait, clament, ego exaudiam; et adhuc loquentibus illis dicam: Ecce adsum (Isai. LXV, 24) . Ita ergo nunc non vocatus adfuit, et delectatus verbis praevenit preces. Arbitror quod interdum nec verba exspectat, sed solis cogitationibus advocetur. (0817A) Denique ait homo qui inventus est secundum cor Dei: Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem cordis eorum audivit auris tua (Psal. IX, 17) . Attendite et vos vobis in omni loco, scientes quoniam omnia vestra norit, scrutans corda et renes Deus, qui finxit singillatim corda vestra, et intelligit omnia opera vestra. Sponsa ergo sponsum adesse persentiens, substitit (pudet enim praesumptionis in qua se deprehensam intelligit, nam verecundius id moliri per internuntios existimarat); moxque conversa ad ipsum, temeritatem, prout valet, excusare conatur: Quia meliora sunt, inquiens, ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. (0817B) Ac si dicat: Si altum sapere videor, tu fecisti, o sponse, qui in dulcedine uberum tuorum tanta me dignatione lactasti, quatenus omni metu, tui charitate, non mea temeritate depulso, audeam plus forte quam expediat. Audeo sane pietatis memor, immemor maiestatis. Haec pro verborum consequentia dictasint.

5. Nunc qualis sit ista uberum sponsi commendatio, videamus. Duo sponsi ubera, duo in ipso sunt ingenitae mansuetudinis argumenta, quod et patienter exspectat delinquentem, et clementer recipit poenitentem. Gemina, inquam, dulcedo suavitatis exuberat in pectore Domini Iesu, longanimitas videlicet in exspectando, et in donando facilitas. Et audi quia non sit hoc inventum meum. Legis profecto de longanimitate: An divitias bonitatis eius, et patientiae, et longanimitatis contemnis? (0817C) Item: An ignoras quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? (Rom. II, 4.) Ad hoc siquidem diu suspendit sententiam ultionis a contemnente, ut quandoque exhibeat gratiam remissionis in poenitente. Non enim vult mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat. Ponamus exempla et de altero ubere, quod dictum est remittendi facilitas. (0817D) Legis et de ipsa: Quacunque hora ingemuerit peccator, peccatum suum remittetur ei (Ezech. XXXIII, 11, 12) ; legis: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum (Isai. LV, 7) . Pulchre David paucis comprehendit utrumque, dicens: Longanimis, et multum misericors (Psal. CII, 10) . Huius ergo geminae bonitatis experimento in eam se fiduciam excrevisse fatetur sponsa, ut auderet petere osculum. Quid mirum, dicens, si sic praesumo de te, o sponse, quae de tuis uberibus tantam sum experta abundantiam suavitatis? Ergo ad audendum me provocat dulcedo uberum tuorum, non meorum confidentia meritorum.

6. Quod autem dicit: Meliora sunt ubera tua vino, hoc est. Pinguedo gratiae, quae de tuis uberibus fluit, efficacior mihi est ad spiritualem profectum, quam mordax imprecatio praelatorum. (0818A) Nec solum meliora vino, sed et fragrantia unguentis optimis; quia non modo internae dulcedinis lacte praesentes alis, sed bonae quoque opinionis grato odore respergis absentes, bonum habens testimonium et ab his qui intus, et ab his qui foris sunt. Habes, inquam, lac intus, et foris unguenta; quoniam quidem non essent quos lacte reficeres, si non prius odore attraheres. Sane de his unguentis, si quid dignum consideratione contineant, videbitur post haec, cum eo ventum fuerit, ubi dicit in consequentibus: In odore unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3) . Nunc iuxta promissum nostrum haec ipsa verba, quae sponsae data sunt, an et sponso congruant videamus. (0818B)

7. Sponsa loquente de sponso, repente, ut dixeram, adest ille, annuit voto, dat osculum, impletque in ea sermonem qui scriptus est: Desiderium cordis eius tribuisti ei, et voluntate labiorum eius non fraudasti eum (Psal. XX. 3) . Quod et probat ex eius uberum repletione. Tantae nempe efficaciae osculum sanctum est, ut ex ipso mox, cum acceperit illud, sponsa concipiat, tumescentibus nimirum uberibus, et lacte quasi pinguescentibus in testimonium. Quibus studium est orare frequenter, experti sunt quod dico. Saepe corde tepido et arido accedimus ad altare, orationi incumbimus. Persistentibus autem repente infunditur gratia, pinguescit pectus, replet viscera inundatio pietatis; et si sit qui premat, lac conceptae dulcedinis ubertim fundere non tardabunt. Dicat ergo: Habes, sponsa, quod petiisti, et hoc tibi signum, quia meliora facta sunt ubera tua vino. Hinc te scilicet noveris osculum accepisse, quod te concepisse sentis. (0818C) Unde et ubera tibi intumuerunt, facta in ubertate lactis meliora vino scientiae saecularis, quae [alias, quod] quidem inebriat, sed curiositate, non charitate; implens, non nutriens; inflans, non aedificans; ingurgitans, non confortans.

8. Sed demus et sodalibus ista depromere. Iniuste, inquiunt, murmuras adversus sponsum; quia id plus valet quod ille iam dedit, quam quod tu petis. Quod enim postulas, te quidem delectat; sed ubera, quibus parvulos alis, quos et paris, meliora, hoc est necessariora, sunt vino contemplationis. Aliud siquidem est quod unius laetificat cor hominis, et aliud quod aedificat multos. Nam etsi Rachel formosior, sed Lia fecundior est. Noli ergo nimis insistere osculis contemplationis; quia meliora sunt ubera praedicationis. (0818D)

9. Occurrit et alius sensus, quem quidem non proposueram, sed minime praeteribo. Utquid enim verba haec non magis convenire dicamus eis ipsis, quibus praeest in sollicitudine, tanquam parvulis, mater aut nutrix? Nec enim aequanimiter ferunt iuvenculae et tenerae adhuc animae, illam vacare quieti, cuius plenius erudiri doctrina, et exemplis informari desiderant. (0819A) An non denique talium in subsequenti compescitur inquietudo, ubi sub gravi contestatione prohibentur suscitare dilectam, quousque ipsa velit? (Cant. II, 7.) Hae itaque sentientes osculis inhiare sponsam, secretum quaerere sibi, fugitare publicum, declinare turbas, et curae ipsarum propriam praeferre quietem: Noli, inquiunt, noli; quia maior in uberibus quam in amplexibus fructus existit. Per ea siquidem nos vindicas a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; eripis mundo, et acquiris Deo. Hoc ergo est quod aiunt: Quia meliora sunt ubera tua vino. Carnis, inquiunt, voluptatem, qua paulo ante, tanquam vino, ebriae tenebamur, vincunt hae, quas tua nobis ubera stillant, deliciae spirituales.

10. Et pulchre vino comparant carnalem affectum. Ut enim uva semel expressa non habet iam quod denuo fundat, sed perpetua ariditate damnatur; sic caro in pressura mortis ab omni prorsus sua delectatione siccatur, nec ultra revirescit ad libidines. Unde propheta: Omnis caro fenum, et omnis gloria eius tanquam flos feni. (0819B) Exsiccatum est fenum, et cecidit flos (Isai. XL, 6, 7) ; et Apostolus; Qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem (Galat. VI, 8); et rursum: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc, et has destruet (I Cor. VI, 13) . Vide autem ne non carni tantum, sed et mundo forte competat ista proportio. Siquidem et ipse transit, et concupiscentia eius: et cum omnia quae in mundo sunt, finem habeant, finis eorum non erit finis. Verum ubera non sic. Haec enim cum exhausta fuerint, rursum de fonte materni pectoris sumunt quod propinent sugentibus. Merito proinde meliora carnis, saeculive amore asseruntur ubera sponsae, quae nullo unquam lactentium numero arefiunt, sed semper abundant de visceribus charitatis, ut iterum fluant. (0819C) Flumina siquidem fluunt de ventre eius, fitque in ea fons aquae vivae salientis in vitam aeternam (Ioan. VII, 38; IV, 14) . Cumulatur deinde laus uberum fragrantia unguentorum, quod non solum verborum sapore pascant, sed et factorum opinione redoleant. Iam quae sint ubera, quo tumida lacte, qualibus delibuta unguentis, sub alio sermonis principio Christo adiuvante monstrabimus: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.