Sermones inediti (Augustinus -Migne)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermones inediti
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 39




Sermones inediti (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.AugHip.SerIne, cc_idno: 7505

SERMO I. De Cereo Paschali .

SYNOPSIS.

I. Attentos reddit. II. Cereus imago Justi, et Christi, :III. Apis imago Justi, Favus Scripturarum. :IV Samson leonem trucidans Figura Christi.

c

I.

Deo et Domino nostro omnipotenti, visibilium 46.0818| atque invisibilium creatori honorem deferens oratinibus vestris juvandum me credo, ut, quod in laudem 46.0819| et gloriam indulgentissimi creatoris dicere suscepi, non tam meis viribus, quam ipsius Domini misericordia adjuvante explicare sufficiam. Adeste itaque nunc intenti, dilectissimi fratres, ut primo de cordibus vestris carnalibus cogitationibus, quasi nocturnis tenebris, discussis, et in cubiculis conscientiarum Christi lumine accenso ea, quae vobis Dominus per nostrum famulatum ministrare dignabitur, non solum aure percipere, verum etiam mente possitis.

II.

Cereus nocturnum lumen est, et homo justus tenebrosi hujus mundi lumen est. Dicit Dominus ad eos, quos ipse justificat: Vos estis lumen mundi (Matth. :V 14). Tria conspiciuntur in Cereo: Cera, Papyrus et Flamma. Et in homine justo tria sunt: Caro, Anima et Sapientia. Flamma illuminat, papyrus accenditur, cerae tenacitas solvitur. Sapientiae doctrina animum tenet, carnis duritia superatur. Flamma urit, papyrus uritur, guttas cera distillat. Sapientia docet, anima dolet, caro lacrymas fundit. Flamma fulget superius, papyrus commutatur interius, cera currit exterius. Sapientia sublimiter praedicatur, anima latenter convertitur, caro visibiliter cooperatur. Cerei laudatur pulchritudo per diem, honoratur claritudo per noctem. Sic ostendit nobis columnae illius imaginem, qua duce populus Israel ambulans per desertum non permittebatur errare. Apparebat enim eis nubis columna per diem, ignis columna per noctem (Exod. XIII, 21. et Num. XIV, 14). Dies significat securitatem in hoc saeculo, et nox tribulationem in hoc saeculo. Hic est dies, de quo Proheta cantat et dicit: Per diem mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit (Psal. XLI, 9). In hac carnali vita Dominus Christus veniens non ostendit claritatem suam, sed mortali carne velatus, tanquam nubis columna, in eremo apparuit. Cum autem finis saeculi venerit, quo omnium visibilium gaudia subtrahentur, tunc ipse Dominus sine mortalitatis aliquo velamento clarus et splendidus, tanquam ignis columna, fulgebit. Columna ignis ardet, et lucet. Quod ardet, potestatis est: quod lucet, honoris. Quod ardet, judicat; quod lucet, illuminat. Quod ardet, poena est impiorum; quod lucet, beatitudo justorum.

III.

Sed nos proprie Cerei nomen oportet edicere, quod ad sacramentum tantae hujus celebritatis pertinet. 46.0820| Manu gerimus, oculis intuemur, corde conspicimus, ore laudamus. Cerae artifex apis est, de qua Scriptura sic dicit: Vade ad apem, o piger, et disce, quam operatrix sit. Opus autem quam sanctum habet, cujus labores reges et mediocres ad sanitatem assumunt sibi. Grata est illa omnibus, et gloriosa, et, cum sit viribus infirma, sapientiam honorans provecta est. Quid nos, Christe, memoras? Quid in ape jubes intueri? breve animal est, et volatile. Quia humilitas exaltatur. Duabus lucidissimis pennis volat. Et quid luminosius charitate? Et duo sunt praecepta charitatis, ut diligamus Dominum, diligamus et proximum, per quae, veluti duas alas, ad coelum justus attollitur. Operatur illa dulcedinem, habet justus in ore veritatem, quoniam clamat Dominus: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Clamat et Propheta: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Amant apes regem suum, amant justi Christum suum. Apes fabricant favos justi operantur Ecclesias. De floribus illae colligunt divitias suas, sic omnes justi pulchritudines Scripturarum, per quas intelligitur et honoratur Deus; ipsa sunt florentia prata justorum. Sine libidine apes generant filios, generant et justi casta Evangelii praedicatione Christianos. Paulus enim filios suos alloquebatur, cum diceret: Si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres; nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). In favo tria sunt: Cera, Mel, et Pullus. Et in Ecclesia tria sunt: Scriptura, Intellectus, Auditus. Sicut mel cera concludit, sic intellectum Scriptura custodit. Sicut pulli nidus in cera est, sic in Scriptura pectus auditoris. Sicut foramina favorum, qui adhuc pullos habent, mel nondum habent, sic secreta Scripturarum, prius quam intelligantur, fidem continent parvulorum. Sicut apis pullus, posteaquam volaverit, melle implet receptacula cerae, in quibus nutritus est, sic fideles parvuli, cum in fide creverunt, et pennis charitatis se regere coeperint, munimenta Scripturarum, quarum veneratione custoditi sunt, pleniora efficiunt, et majori veneratione custodiunt. Sicut, favi dum exprimuntur, mella fluunt, vasa suscipiunt, sic Legis et Prophetarum scripta passio Domini expressit, cognitio manavit, corda spiritualium susceperunt. Sicut post mellis expressionem signis imprimendis aptior est cera sine sapore gustantis, si populi Judaici regentes in lege et prophetis Sabbat et Circumcisionem, Neomenias et Azyma, et caetera horum similia, velut amissa legis dulcedine, sola signorum vestigia, tanquam ceram sine melle tenuerunt.

IV

Sed favus multo evidentior, cera, mel et examen Ecclesiae sacramenta, foecunditatisque bona opera significant. Quapropter admonet me Scriptura. ex libro Judicum, aliquid etiam de illo favo dicere, qui in ore leonis mortui inventus est. Cum enim Samson 46.0821| ille fortissimus ad desponsandam iret uxorem, catulus leonis obviam illi factus est in itinere, quem tanquam hoedum arreptum necavit, et in nihilum facta est in manibus ejus tantae bestiae fortitudo (Judic. XIV). Perrexit quo intenderat, desponsavit uxorem, discessit. Rediens divertit cadaver leonis inspicere. Tunc invenit congregatas apes favum mellis in ore leonis mortui fabricasse. Sacramentum hoc magnum est; res autem breviter a nobis huc usque narrata pro qualitate temporis suffecerit. Jam nunc, fratres, quantum potestis, attendite. Quid Samson, quid leo, quid favus ille significat? Quantum Dominus suggesserit, explicabo. Ipse namque Dominus Jesus Christus pulchritudine mirabilis, fortitudine potentissimus Ecclesiam scilicet ex gentibus convocatam tanquam alienigenarum filiam, venit, ut desponsaret uxorem. Cui Ecclesiae loquebatur Apostolus, cum diceret: Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (2 Cor. XI, 2). Catulus leonis hic mundus est, dilectores hujus saeculi, filius diaboli, populus impiorum, cujus furor ausus est obviam ire, et resistere Domino, quoad salutem credentium, evangelicam praedicationem praepediret. Fremebat enim gentilis furor per reges, et potentes hujus saeculi, et veluti a patre diabolo inflammatus contra Evangelium Dei, quasi catulus leonis, ardebat, sed tam diu fremuit, donec ad manus viri fortis veniret. Perseverans autem Martyrum fides totam saevitiam gentium, et acerrimos persecutionis impetus fregit. Talibus enim vere fortissimis membris Dominus Christus saeculum vicit, cujus immanem superbiam cum per omnem orbem terrarum nunc videamus extinctam, quis non laetus aspiciat jacere super terram catulum leonis occisum?

SERMO II. In Sabbato sancto .

SYNOPSIS.

I. Deus creavit omnia per Filium. II. Manifestatio Filii per incarnationem. :III. Trinitatis Mysterium. :IV Mentis humanae existentia demonstrat existentiam Dei, V Genuina Dei notio, et in ea spes immortalitatis nostrae.

I.

Multas divinas lectiones audivimus, quarum prolixitati parem sermonem nec nos valemus, nec vos capitis, si valeamus. Quantum ergo Dominus donat, loqui volumus Charitati Vestrae de ipso capite Scripturarum, ubi cum legeretur, audivimus, quia In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Attendite et cogitate, quis fecerit; sed scio non posse vos cogitare, quis fecerit. Cogitate, quid fecerit, et laudate, qui fecit. In principio fecit Deus coelum et terram. Ecce, quae facta sunt, in promptu sunt, cernuntur, 46.0822| delectant. Opus patet, Artifex latet, quia et, unde videtur, patet, et unde amatur, latet. Quando ergo mundum videmus, et Deum amamus, melius est utique, unde amamus, quam unde videmus. Oculis videmus, mente amamus. Ergo mentem oculis praeponamus, quia et melior est, quem de occulto amamus, quam opus ejus, quod de aperto videmus. Quaeramus ergo, si placet, quando Deus tantam molem fecit, quibus machinis fecit? Machina facientis verbum est jubentis. Quid miraris? Opus est Omnipotentio. Si ergo quaeris, qui fecit? Deus fecit. Si quaeris, quid fecit? Coelum et terram fecit. Si quaeris, per quid fecit? Per verbum fecit, quod non fecit. Verbum, per quod factum est coelum et terra, ipsum verbum non est factum. Si enim factum est, per quid factum est? Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Si quaecumque facta sunt, per Verbum facta sunt, procul dubio Verbum factum non est, per quod omnia facta sunt. Denique narrator operum famulus Dei Moyses: In principio, inquit, fecit Deus coelum et terram. Per quid fecit? Per verbum. Numquid et verbum fecit? Non. Sed quid? In principio erat Verbum (Ibid. 1). Jam erat, per quod fecit; ideo, quod non erat, fecit. Possumus intelligere, et recte intelligimus in ipso unigenito Verbo factum esse coelum et terram. Per quod enim facta sunt, in ipso facta sunt. Potest hoc esse et intelligi principium, in quo fecit Deus coelum et terram. Ipsum enim verbum est et sapientia Dei, cui dicitur: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Si in sapientia Deus fecit omnia, et unigenitus ejus Filius procul dubio est Dei sapientia, non dubitemus in Filio facta esse, quae per Filium facta esse didicimus. Nam ipse Filius est profecto principium. Interrogantibus quippe Judaeis, et dicentibus: Tu quis es? Respondit: Principium (Joan. VIII 25). Ecce In principio fecit Deus coelum et terram.

II.

Jam vero caetera, sive cum digeruntur et disponuntur, sive cum ornantur, sive cum ea, quae facta non erant in coelo et in terra, creantur, dicit Deus et fiunt. Et dixit Deus: Fiat, et factum est (Gen. I, saepius). Et sic per singula opera: Dixit et factum est; Ipse dixit et facta sunt (Pal. XXXII, 9). Qua lingua dixit? Ut quis audiret, dixit? Non semper lacte nutriamur. Erigite nobiscum mentes ad solidum cibum. Nemo Deum cogitet sicut corpus, nemo Deum cogitet sicut hominem, nemo Deum cogitet sicut Angelum, quamvis patribus sic apparere dignatus sit, non per ipsam substantiam suam, sed per subjectam sibi creaturam suam: non enim aliter humanis visibus invisibilis appareret. Quaeramus, quid in nobis est melius, et inde conemur attingere, quod est melius omnibus. Quod est in nobis melius, mens est. Quod est omnibus melius, Deus est. Rem meliorem quid quaeris re deteriore? In te corpus inferius est, quam mens; in rebus nihil melius, quam Deus. Erige, quod est in te melius, ut attingas, si potueris, ad eum, qui est omnibus melius. Nam et ego, cum loquor, mentibus loquor. Visibiles quidem facies et ipse corpore visibilis cerno; sed per id, 46.0823| quod video, alloquor, quod non video. Gero intus verbum corde conceptum, et volo in auribus tuis parere. Quod corde concepi, volo tibi dicere, quod intus est, proferre ad te. Quod latet, quaero, quomodo pervenire ad mentem tuam possit. Convenio primum, quasi januam mentis tuae, aures tuas, et quoniam invisibile verbum, quod corde concepi, trahere ad te non possum, provideo illi, quasi vehiculum, sonum. Ecce verbum latet, sonus patet. Impono latentem super patentem, et pervenio ad audientem, ac sic verbum exit a me, venit ad te, et non recessit a me. Si ergo licet magnis exigua comparare, infima summis, humana divinis, fecit hoc et Deus. Verbum latebat apud Patrem. Ut veniret ad nos, assumpsit quasi vehiculum, carnem suscepit, ad nos processit, et a Patre non recessit, sed ante incarnationem suam, ante ipsum Adam patrem generis humani, ante coelum et terram, et omnia, quae in eis sunt, In principio erat Verbum, et in principio fecit Deus coelum et terram.

III.

Terram autem fecit Deus adhuc antequam ornaretur, antequam ejus species nudaretur. Invisibilis erat, et incomposita, et tenebrae erant super abyssum. Tenebrae erant, ubi lex non erat; nondum enim lux facta erat. Spiritus Dei superferebatur super aquas (Gen. I, 2), et ipse opifex, nec a Patre et unigenito Verbo sejunctus. Nam ecce, diligenter attendamus, Trinitas nobis insinuatur. Ubi enim dicitur: In principio fecit, Usia intelligitur Patris et Filii, in principio Filio Deus Pater. Restat Spiritus, ut Trinitas impleatur. Spiritus Dei superferebatur super aquas. Et dixit Deus. Cui dixit Deus? Antequam creatura fieret, erat, qui audiret? Erat, inquit. Quaero, quis? Ipse Filius. Filio ergo dixit Deus. Quo verbo locutus est Verbo? Si enim jam erat Filius, ut dubitat nemo Christianus, utique hoc etiam erat. Filius Verbum erat, et Verbo Pater dicebat. Ergo inter Deum et Verbum verba currebant? Absit! Impedimenta, fratres, carnalis cogitationis auferte, invisibilia invisibiliter cogitate, non vobis versentur ante oculos mentis similitudines corporis. Transi, quidquid in te cernitur. Transcende, quidquid in te etiam non cernitur; corpus enim cernitur, anima non cernitur, sed tamen mutatur. Modo vult, modo non vult; modo scit, modo nescit; modo meminit, modo obliviscitur; modo proficit, modo deficit. Non est hoc Deus, non est Deus ista natura, non est anima portio de substantia Dei. Quidquid enim Deus est, immutabile Bonum est, incorruptibile Bonum est. Etsi invisibilis Deus, invisibilis anima, sed tamen mutabilis anima, immutabilis Deus. Transcende ergo non solum, quod cernitur in te, sed etiam illud, quod mutatur in te. Totum transcende, te ipsum transcende.

IV

Amator quidam invisibilis bonitatis, amator quidam invisibilis aeternitatis ait in suspiriis suis, et gemitibus amoris sui: Factae sunt mihi lacrymae meae 46.0824| panis die et nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4). Quomodo non fiant vere gemitus amanti lacrymae suae panis, ut eis quodam modo tanquam ex cibi voluptate vescatur, et libenter ploret, quandiu non videt quod amat, cum dicitur ei quotidie: Ubi est Deus tuus? Si dixero Pagano: « Ubi est Deus tuus? ostendet mihi idola. Si fregero idolum, ostendet montem, ostendet arborem, ostendet vilem de flumine lapidem. Quod enim de multis lapidibus tulerit, et in loco honoratiore collocaverit, et incurvatus adoraverit, hoc est Deus ipsius. Ecce, inquit digitum intendens: Ecce Deus meus. Cum irrisero lapidem, cum abstulero, cum fregero, cum projecero, cum contempsero, intendit digitum ad solem, ad lunam, intendit ad quamlibet stellam. Illam vocat Saturnum, illam Mercurium, illam Jovem, illam Venerem. Quaero, quid voluerit, quocumque digitum intenderit. Respondet mihi: Ecce est Deus meus. Et quia video solem, et frangere non possum, sidera non possum dejicere, coelum non possum evertere, quasi superior sibi videtur visibilia demonstrando, et digitum extendendo, ad quod voluerit, et dicendo: Ecce est Deus meus, et ad me se convertit dicens: Ubi est Deus tuus? Cum audio: Ubi est Deus tuus? quid oculis ostendam, non habeo, mentes oblatrantes caecas invenio. Oculis, quos habet, unde videat, ego non habeo, quod ostendam. Cum vere habeo, quem ostendam, ille non habet oculos, unde videat. Libet flere, tanquam in lacrymis pane vesci! Invisibilis est enim Deus meus, ille, qui mihi loquitur, visibilia requirit, cum dicit: Ubi est Deus tuus? Ego autem, ut pervenirem ad Deum meum, sicut dicit in ipso Psalmo: Haec meditatus sum, et effudi super me animam meam (Psal. XLI, 5). Deus meus non est infra animam meam, sed est supra animam meam. Unde attingo ad id, quod est supra animam meam, nisi effundam super me animam meam? Et tamen huic protervo, visibilia requirenti, visibilia demonstranti, de visibilibus exultanti utcumque adjuvante Deo meo respondere conabor. Hoc certe mihi dicis: Ubi est Deus tuus? Respondeo tibi: Ubi es ipse tu? Respondeo, inquam; puto, quia non importune. Tu quaesisti, ubi sit Deus; ego vero, ubi sit ipse interrogator meus. Dicturus est: Ecce, ubi sum. Vides me, tibi loquor. Et ego illi: Interrogatorem meum quaero. Faciem ejus video, corpus ejus video, vocem ejus audio, linguam ejus inspicio. Ipsum quaero, qui in me oculos intendit, qui linguam movet, qui vocem emittit, qui interrogando scire desiderat. Hoc totum, de quo loquor, anima est. Non ergo tecum diutius agam. Tu dicis: Ostende mihi Deum tuum. Ego dico: Ostende mihi animum tuum. Laboras, fatigaris, figeris, cum dico: Ostende mihi animum tuum. Scio, quia non potes. Quare non potes? Quia invisibilis est animus tuus. Et tamen melior est in te, quam corpus tuum. Deus autem meus melior est, quam animus tuus. Quomodo ergo ostendam Deum 46.0825| meum, cum mihi non ostendas animum tuum, quo meliorem ostendo Deum meum? Ecce, si dicis mihi, ex opere agnosce animum meum. Quia oculos intendo ad videndum, aures ad audiendum, linguam moveo ad loquendum, vocem promo ad sonandum, ex hoc intelligo et cognosce animum meum. Vides, quia ipsum non potes ostendere, sed me jubes eum ex operibus nosse. Ecce, et ego ex operibus ostendam tibi Deum meum. Nec pergo longius, nec mitto forte infidelitatem tuam ad ea, quae non capis. Opera Dei mei non sic commemoro: Fecit invisibilia, fecit visibilia, id est, Coelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt. Non te mitto per multa. Ad te ipsum redeo. Tu certe vivis. Habes corpus, habes animum. Visibile est corpus, invisibilis est animus. Corpus habitaculum, animus habitator. Corpus vehiculum, animus utens vehiculo, corpus, quasi vehiculum, quod regatur, animus auriga corporis tui. Ecce manifesti sunt sensus tui, tanquam januae in corpore tuo, per quas nuntietur aliquid interius habitanti animo tuo: oculi, aures, olfactus, gustus, tactus, membra disposita. Quid illud intus, unde cogitas, unde ista vivificas? Hoc totum, quod miraris in te, qui hoc fecit, ipse est Deus meus.

V

Ergo, fratres mei, si mentes vestras, si interiores animos vestros aliqua, ut potui, congrua collocutione conveni, si ad eos, qui intus morantur in domibus luteis, id est, ad animos vestros habitantes in corporibus vestris loquendo perveni, nolite de eis, quae nostis, Divina conjicere. Superat omnia Deus, coelum et terram. Nolite vobis ante oculos ponere quasi fabrum aliquem magnum aliquid componentem, disponentem, machinantem, tornantem, vertentem, aut certe tanquam Imperatorem in sella regia, lucida, ornata sedentem, et jubendo creantem. Frangite idola in cordibus vestris. Attendite, quod dictum est ad Moysen, cum Dei nomen inquireret. Ego sum, qui sum (Exod. III, 14). Quaere, quid aliud Est. Illius comparatione nec Est. Nescit ulla ex parte mutari, quod veraciter Est. Omne, quidquid mutatur et fluitat, et quodam tempore mutari non cessat, fuit, et erit. Non in eo comprehendis Est. Deus autem non habet fuit, et erit. Quod autem fuit, jam non est. Quod erit, nondum est. Et quod sic venit, ut transeat, ideo erit, ut non sit. Cogitate, si potestis: Ego sum, qui sum. Nolite voluntatibus volvi, nolite voluntariis et temporalibus cogitationibus agitari. State ad Est. State ad ipsum Est. Quo itis? State, ut et vos esse possitis. Sed quando tenemus volaticam cogitationem, et ad id, quod manet, affigere quando possumus? Ergo misertus est Deus, et ille, qui Est, et ille, qui dixit: Hoc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos, dicto nomine substantiae suae, dicit postea nomen misericordiae suae. Quod nomen substantiae ejus? Ego sum, qui sum, dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Ibid.). Sed Moyses homo erat, et in his, quae in illius comparatione non sunt, erat. In terra erat, in carne erat, et in ipsa carne anima erat, natura mutabilis erat, sub sarcina fragilitatis humanae erat. Nam 46.0826| illud, quod dictum est: Ego sum, qui sum, quando capiebat? Etenim per id, quod videbatur oculis ejus, ad eum loquebatur, qui non videbatur, et illo, qui videbatur, tanquam instrumento latens Deus utebatur. Non enim, quod videbat Moyses, hoc erat totum Deus: quia nec tu, quod a me ipso, quod homo sim, sonat, hoc est totum verbum. Habeo in corde verbum, quod non sonat. Sonus transit, verbum manet. Ergo cum diceret Deus ad hominem invisibilis, per id, quod apparere dignatus est, visibilis, loqueretur aeternus temporalia, incommutabilis fragilia, cum diceret: Ego sum, qui sum, et Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos, tanquam illo non valente comprehendere, quid sit: Ego sum, qui sum, et: Qui est, misit me ad vos, aut forte, si ipse comprehendebat, nobis legendum erat, qui comprehendere non valemus, continuo post nomen substantiae dixit nomen misericordiae. Tanquam diceret Moysi: Quod dixi: Ego sum, qui sum, non capis, non stat cor tuum, non es immutabilis mecum, nec incommutabilis mens tua. Audisti, quod sum. Audi, quod capias; audi, quod speres. Dixit iterum Deus ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Non potes capere nomen substantiae meae, cape nomen misericordiae meae. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Ibid. 6). Sed quod sum, aeternum est. Abraham, Isaac et Jacob quidem aeterni, imo non dico aeterni, sed ab illo facti aeterni. Denique sic etiam calumniantes Sadducaeos Dominus ipse convincit, qui cum resurrectionem negarent, hinc ille dedit testimonium sanctae Scripturae. Legite quod dixit Dominus in rubo ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 32; et Marc. XII, 26, 27); omnes enim illi vivunt. Proinde et hic non addidit Deus, cum dixisset: Ego sum, qui sum, Hoc mihi nomen est in aeternum (Exod. III, 15). Hic enim nemo dubitat; quia id, quod est, ideo est, quia aeternum est. Sed ubi ait: Ego sum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, ibi addidit: Hoc mihi nomen est in aeternum. Tanquam diceret: Quid times de mortalitate generis humani? Quid fortasse trepidas, ne, cum mortuus fueris, ultra non sis? Hoc mihi nomen est in aeternum. Aeternum nomen esse non posset Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, nisi in aeternum viverent Abraham, Isaac et Jacob. Conversi ad Dominum, etc..

SERMO :III. De Sacramento altaris ad infantes .

SYNOPSIS.

I. Sacrificii novae Legis Commendatio. II. Sacrificium istud Christus est. :III. Vere et realiter in Eucharistia 46.0827| praesens. :IV Eucharistiae Effectus. V Conditiones dignae Sumptionis.

I.

REDDENDI sermonis officium, et cura, qua vos parturivimus, ut Christus formaretur in vobis, compellit nos admonere infantiam vestram, qui ex aqua et Spiritu nunc renati cibum et potum istum super hanc dominicam mensam nova luce conspicitis, et novella pietate percipitis, quid sibi velit tam magnum, divinumque Sacramentum, tam clarum et nobile medicamentum, tam mundum et facile sacrificium, quod nec in una civitate terrena Jerusalem, nec in tabernaculo illo quod per Moysen, nec in templo illo, quod per Salomonem fabricatum est, quae fuerunt umbrae futurorum, sed a solis ortu usque ad occasum, sicut a Prophetis praedictum est, immolatur, et secundum Novi Testamenti gratiam Deo victima laudis offertur. Non adhuc de gregibus pecorum hostia cruenta conquiritur, non nunc ovis aut hircus divinis altaribus admovetur, sed sacrificium jam nostri temporis Corpus et Sanguis est ipsius Sacerdotis. De illo quippe tanto ante praedictum est in Psalmis: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. (1 Psal. CIX, 4). Quod autem panem et vinum Melchisedech sacerdos Dei excelsi protulerit, quando patrem nostrum Abraham benedixit, in libro Genesis legimus et tenemus (Gen. XIV, 18).

II.

Christus ergo Dominus noster, qui obtulit patiendo pro nobis, quod nascendo accepit ex nobis, princeps Sacerdotum factus in aeternum sacrificandi dedit ordinem, quem videtis, Corporis utique et Sanguinis sui. Nam percussum lancea Corpus ejus aquam et sanguinem emisit, quo peccata nostra dimisit. Hujus gratiae memores, vestram ipsorum salutem operantes, quoniam Deus est, qui operatur in vobis, cum timore et tremore ad participationem hujus altaris accedite. Hoc agnoscite in pane, quod pependit in cruce; hoc in calice, quod manavit ex latere. Nam et illa vetera sacrificia populi Dei hoc unum venturum multiplici varietate figurabant. Ipse enim Christus et ovis est propter innocentiam simplicis animi, et hircus propter similitudinem carnis peccati. Et quidquid aliud multis et diversis modis in sacrificiis Testamenti Veteris praenunciatum est, ad hoc unum pertinet, quod novo Testamento revelatum est.

III.

Accipite itaque, et edite Corpus Christi, etiam ipsi in Corpore Christi facti jam membra Christi. Accipite, et potate Sanguinem Christi. Ne dissolvamini, manducate vinculum vestrum. Ne vobis viles videamini, bibite pretium vestrum. Sicut hoc in vos convertitur, cum id manducatis et bibitis, sic et vos in Corpus Christi convertimini, cum obedienter et pie vivitis. Ipse namque sua jam propinquante passione, cum Pascha faceret cum Discipulis suis, acceptum 46.0828| panem benedixit, et ait: Hoc est Corpus meum, quod pro vobis tradetur (Luc. XXII, 19). Similiter benedictum calicem dedit dicens: Hic est Sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28). Hoc in Evangelio vel legabatis, vel audiebatis, sed hanc Eucharistiam esse Filium nesciebatis. Nunc vero aspersi corde in conscientia pura, et loti corpore aqua munda Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6). Hoc enim si digne accipitis, quod pertinet ad Testamentum Novum, per quod aeternam haereditatem speratis, tenentes mandatum novum, ut vos invicem diligatis, habetis in vobis vitam. Illam enim carnem sumitis, de qua dicit ipsa Vita: Panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita, et: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam (Joan. VI, 52-54).

IV

Habentes ergo vitam in illo in carne una eritis cum illo. Neque enim hoc Sacramentum Christi corpus ita commendat, ut nos inde sejungat. Hoc namque Apostolus in Scriptura sancta praedictum esse commemorat: Erunt Duo in carne una. Sacramentum hoc, inquit, magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Et alio loco de hac ipsa Eucharistia dicit: Unus panis, unum corpus multi sumus (1 Cor. X, 17). Accipere ergo incipitis, quod et esse coepistis, si non indigne accipiatis, ne judicium vobis manducetis, et bibatis. Sic enim dicit: Quicumque manducaverit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit Corporis et Sanguinis Domini. Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (1 Cor. XI, 27-29).

V

Digne autem accipitis, si a malae doctrinae fermento caveatis, ut sitis Azymi sinceritatis, et veritatis (Id. V 8). Aut si fermentum illud charitatis teneatis, Quod abscondit mulier in farinae mensuris tribus, donec fermentaretur totum (Matth. XIII, 33). Haec enim mulier est sapientia Dei, facta per Virginem in carne mortali, quae in toto orbe terrarum, quem de tribus Noë filiis post diluvium reparavit, tanquam in mensuris tribus suum disseminat Evangelium, Donec fermentaretur totum. Hoc est illud Totum, quod graece dicitur Holon, ubi custodientes vinculum pacis eritis secundum totum, quod Catholon vocatur, et unde Catholica nominatur.

SERMO :IV De Paschate .

SYNOPSIS.
Christus agnus et Leo.

SICUT veritas per Apostolos sonuit, et In omnem terram exivit sonus eorum, atque in fines orbis terrae verba 46.0829| eorum (Psal. XVIII, 5); Pascha nostrum immolatus est Christus (Rom. X, 18). De quo ante Propheta praedixerat: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et ut agnus coram, qui se tonderet, fuit sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Quis est iste? Nempe ille, de quo sequitur, et dicit: In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ipsius quis enarrabit (Isai. Ibid. 7). Video exemplum tantae humilitatis in Rege tantae potestatis. Nam iste sicut agnus coram tondente non aperiens os suum ipse est Leo de tribu Juda (Apoc. V, 5). Quis est iste agnus et leo? Mortem pertulit, ut agnus; consumpsit, ut leo. Quis est iste agnus et leo? Mitis et fortis, amabilis et terribilis, innocens et potens, tacens judicatus, fremens judicaturus. Quis est iste agnus et leo? In passione agnus in resurrectione leo, an potius et in passione agnus, et leo, et in resurrectione agnus et leo? Agnum in passione videamus. Modo jam dictus est. Sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum. Leonem in passione videamus. Jacob dixit: Ascendisti recumbens, dormisti sicut leo (Gen. XLIX, 9). Agnum in resurrectione videamus. Apocalypsis, cum de gloria sempiterna virginum loqueretur: Sequuntur, inquit, Agnum, quocumque ierit (Apoc. XIV, 4). Leonem in resurrectione videamus. Eadem Apocalypsis dicit, quod supra jam posui. Vicit leo de tribu Juda aperire librum (Ibid. 5). Quare agnus in passione? Quia mortem sine iniquitate suscepit. Quare leo in passione? Quia mortem occisus occidit. Quare agnus in resurrectione? Quia sempiterna est illi innocentia. Quare leo in resurrectione? Quia sempiterna est illi potentia. Quis est iste agnus et leo? Quomodo quaeris, quisnam sit? Si autem, quid erat? In principio erat Verbum. Si, ubi erat? Et verbum erat apud Deum. Si, quale Verbum erat? Et Deus erat Verbum. » Si, quantae patientiae sit? Omnia per ipsum facta sunt. Si, et ipse quid factus est? Et Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 2 et 14). Si, quemadmodum vel de patre sine matre, vel de matre sine patre natus sit? Generationem ejus quis enarrabit? Ab altero genitus, gignenti, coaeternus. Verbum permanens caro factum est. Omnium temporum creator, opportuno tempore creatus. Praeda mortis, praedator mortis. Deformis positione prae filiis hominum, infirmitatem sciens ferre, excelsus facere humilia, humilis excelsa. Deus homo, et homo Deus. Et primogenitus, et creator primogenitorum. Unicus, et frater cunctorum. De substantia patris natus, et particeps factus adoptatorum. Et Dominus omnium, et servus plurimorum. Hic est agnus, Qui tollit peccata mundi (Ibid. 29), hic est leo, qui vincit regna mundi. Quaerebam, quis est iste. Quaeramus, qui sunt, pro quibus mortuus est iste. Forte pro justis et sanctis? Non hoc dicit Apostolus, sed potius, quia Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). Non utique, ut impii permanerent, sed ut morte justi impius justificaretur, et effuso sanguine sine peccato peccati chirographum deleretur.

SERMO V Iterum de Paschate . 46.0830|

SYNOPSIS.

I. Mors Christi Spes nostra. II. Mors Christi voluntaria. :III. Quomodo Christus tristis in morte. :IV Necessitas Incarnationis, ut redimeremur. V Redemptoris ad Redemptos Verba. VI. Quomodo intelligatur Christus pro nobis mortuus. VII. Errores Apollinaris et Arii refutantur. V:III. Adhortatio.

I.

AUDIVIMUS Evangelium. Lecta est Resurrectio Domini nostri Jesu Christi. Resurrexit Christus, ergo mortuus est Christus. Resurrectio testis est mortis; mors autem Christi peremptio timoris. Non timeamus mori. Mortuus est Christus pro nobis. Cum spe vitae aeternae moriamur. Resurrexit Christus, ut resurgamus. Habemus in morte et resurrectione ejus opus indictum, praemium promissum. Opus indictum passio, praemium promissum resurrectio. Opus hoc Martyres impleverunt; non impleamus pietate, si non possumus passione. Non enim omnibus contingit pati pro Christo, et mori pro Christo. Tamen ipsum mori omnibus contingit. Felices, quibus pro Christo factum est, quod necesse erat, ut fieret! Necessitas enim erat mori, sed non erat necessitas pro Christo mori. Omnibus ventura est mors, sed non omnibus pro Christo mors. Quibus contigit pro Christo mori, quodam modo illud, quod eis erogatum fuerat, reddiderunt. Erogaverat eis Dominus, ut moreretur pro illis; reddiderunt illi moriendo pro illo. Sed unde redderet miser egenus, si non dedisset felix Dominus? Itaque quod erogaverat Martyribus Christus, dedit eis, unde redderent Christo. Vox enim Martyrum est: Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos (Psal. CXXIII, 1, 2). Persecutores, inquit, Fortasse vivos absorbuissent nos. Quid est, Vivos? Scientes, quia male faceremus, si Christum negaremus, tamen tam magnum malum Vivi, id est, scientes faceremus, et sic Absorbuissent nos vivos, non mortuos. Quid est, Vivos? Scientes, non nescientes. Et qua virtute non fecerunt, quod a persecutoribus facere cogebantur? Ipsi interrogentur, ipsi dicant. Ecce respondent: Nisi quia dominus erat in nobis. Ergo ipse dedit, quod ei redderetur. Gratias illi. Dives est. Et quod de illo scriptum est: Pauper factus est, ut nos divites faceret (2 Cor. VIII, 9), paupertate ejus ditati, vulneribus ejus sanati, humilitate ejus exaltati, morte ejus vivificati.

II.

Dicebat Martyr: Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi (Psal. CXV, 12)? Audite, quod sequitur. Attendit enim et quaesivit, quid retribueret Domino. Et quid ait? Calicem salutaris accipiam (Ibid. 13). Hoc retribuam Domino: Calicem salutaris, calicem martyrii, calicem passionis, calicem 46.0831| Christi. Hoc est: Calicem salutaris, quia salutare nostrum Christus. Ergo, inquit, accipiam calicem ejus, et retribuam illi. De ipso calice dixit et ipse Patri ante passionem: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Pati venerat, mori venerat, in potestate habebat mortem, aut, si mentior, ipsum audite. Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam (Joan. X, 18). Audistis potestatem? Nemo tollit, Sine causa gloriantur Judaei. Peccatum inde habent, non potentiam. Christus, quia voluit, mortuus est. Ipse dicit in Psalmo: Ego dormivi, et somnum coepi (Psal. III, 6). Clamaverunt: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21; et Joan. XIX, 6), tenuerunt, suspenderunt. Sic illi juvant, quia aliquid potuerunt. Ego dormivi. Et quid postea? Et somnum caepi. Vere somnus erat triduans. Quid ergo postea? Et resurrexi, quoniam Dominus suscepit me. Secundum formam servi loquitur: Dominus suscepit me (Psal. III, 6). Sicut et alio loco: Numquid qui dormit, non adjiciet, ut resurgat (Id. XI. 9)? Gloriantur Judaei, quasi vicerint me. Numquid qui dormit, non adjiciet, ut resurgat? Illi, ut occiderent, suspenderunt, sed Ego dormivi, quia quando volui, animam posui, et quando volui, surrexi.

III.

Ergo ipse est calix, quem volebat transire, ad quem bibendum venerat. Quid est ergo, Domine, quod dixisti: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Dixisti discipulis passurus et moriturus: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Quaero ergo in his verbis verba illa tua: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Unde audio: Tristis est anima mea usque ad mortem. Nemo tollit eam. Quare tristis est? Potestatem habes ponendi animam tuam. Quare dicis: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Respondet interroganti et dicit tibi: Homo, in carne mea te suscepi. Numquid ergo, si in carne mea te suscepi, in voce mea non te suscepi? Quando dico: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam, sicut factor, me loquor. Quando dico: Tristis est anima mea usque ad mortem, sicut factura, te loquor. Gaude de me in me, agnosce te in me. Quando dico: Potestatem habeo ponendi animam meam, adjutorium tuum sum. Quando dico: Tristis est anima mea usque ad mortem, speculum tuum sum.

IV

Non legistis, quia mortuus est? Numquid negamus? Si negaverimus mortem, negamus et resurrectionem. Inde mortuus est, unde homo esse dignatus est. Inde resurrexit, unde homo esse dignatus est, quia et nos homines et morituri sumus, et resurrecturi sumus. Numquid Verbum in illo mortuum est? Numquid pati aliquid potuit, quod In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1, 2.)? Quid potest pati tale Verbum? Et oportebat tamen, ut moreretur pro nobis Verbum, et mori non poterat, et, ut moreretur, 46.0832| oportebat. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ubi sanguis? Ubi mors? Numquid mors in Verbo? Numquid sanguis in Verbo? Si nec mors in Verbo, nec sanguis in Verbo, ubi pretium nostrum? Annon pretium nostrum sanguis est ejus? Unde ergo daret hoc pretium, si maneret solum Verbum? nisi carnem assumeret Verbum; carnem autem de anima humana viventem, ut, quoniam Verbum occidi non poterat, occideretur sola caro, quae de sua anima vivebat? Neque enim vel anima occidi poterat, quae anima Divinitati adhaerendo unus spiritus erat, ipso Domino duntaxat eam se induente, non ipsa in illo credente, sicut de nobis scriptum est: Qui adjungit se Domino, unus spiritus est (1. Cor. VI, 17). Nos enim, cum infideles essemus, indigni eramus, et a Deo alieni; credendo autem adhaesimus Deo. Illa autem anima adhaesione Dei digna creata est, cum in personae divinae unitatem nova, rudisque assumpta est. Qua unitate hac singularitate duorum spirituum inaequalium discedente caro mortua est, quae de ipsa duorum spirituum unitate novo modo, novoque genere vivens, id est, geminam et admirabilem vitam habens, parvo tantummodo tempore derelicta est. Deus enim spiritus, et imago ejus, humanus spiritus immortales sunt.

V

Sic ergo nos alloquitur quodam modo Dominus noster, Salvator noster dicens: O Homines! feci hominem rectum, et fecit se ipse perversum. A me recessistis, in vobis peristis. Ego autem quaesiturus sum, quod perierat. A me recessistis, inquit, vitam perdidistis. Et vita erat lux hominum (Joan. I, 4). Ecce quod reliquistis, quando in Adam omnes peristis Vita erat lux hominum. Quae vita? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Ibid. 1). Vita erat, vos in morte vestra jacebatis. Verbum, unde morerer, non habebam; Homo, unde viveres, on habebas. (Quia dignatur Dominus Christus, suscepi verba ejus. Si ipse mea, quanto magis ego ejus). Quodam modo in silentio, rebus ipsis loquens Dominus noster Christus dicit: Unde morerer, non habebam: Homo, unde viveres, non habebas. Assumpsi de te, unde morerer pro te. Assume de me, unde vivas mecum. Commercia celebremus. Do tibi, da mihi. Accipio a te mortem, accipe a me vitam. Expergiscere, vide quid dem, quid accipiam. Excelsus in coelo accepi a te super terram humilitatem. Dominus tuus accepi a te formam servi. Sanitas tua accepi a te vulnera. Vita tua accepi a te mortem. Verbum caro factum sum, ut mori possem. Carnem apud patrem non habebam, de massa tua sumpsi, unde tibi erogarem. (Virgo Maria de massa nostra erat; ibi assumpsit Christus carnem a nobis, id est, a genere humano). Accepi a te carnem, unde morerer pro te, accipe a me Spiritum vivificatorem, unde vivas mecum. Postremo mortuus sum de tuo, vive de meo. 46.0833|

VI.

Ergo, fratres, quando auditis: Natus est de Spiritu ex Virgine Maria, passus est, vapulavit, alapas accepit, quando auditis: Passus est haec Christus, nolite putare Verbum illud in principio apud Deum in sua natura, atque in sua substantia aliquid tale potuisse. Sed numquid possumus dicere, quia Verbum Dei, Deus unigenitus non est passus pro nobis? Passus est, sed secundum animam et carnem suam passibilem. Accepit enim formam servi, ut tanquam homo pateretur. Habebat enim et animam et carnem, quia totum hominem liberare venerat, non amittendo vitam, sed donando vitam. Ut autem similitudinem demus, unde celerius, quod dicimus, advertatis; sicut verbi gratia quando Stephanus martyr, et Phocas, vel aliquis alius passus est, et occisus, et sepultus, caro eorum sola occisa et sepulta est; animae autem eorum neque occidi, neque sepeliri potuere, et tamen rectissime dicimus: Mortuus est Stephanus, vel Phocas, vel quicumque alius pro nomine Christi, ita, quando passus, et occisus, et sepultus est Dei Unigenitus, caro utique ejus sola occisa et sepulta est; anima autem, et multo magis Divinitas ejus occidi non potuit, et ideo securi dicimus, mortuum pro nobis esse et sepultum unicum Dei Filium, id est, Deum Dei unigenitum. Unde utique veraciter, non mendaciter dixit ipse Christus Dominus, qui est sine mendacio veritas: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Unigenitum suum daret, ut omnis, qui credit in illum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). Et Apostolus similiter de Deo Patre dicit: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32). Vultis autem noscere, quid est Christus? Nolite attendere carnem solam, quae jacuit in sepulcro, nolite attendere animam solam, de qua dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem, nolite attendere Verbum solum, quia, Deus erat Verbum, sed attendite, quia Christus totus Verbum, et anima, et caro est.

VII.

Nihil autem animae Christi subtrahatis. Haeretici enim Apollinaristae dixerunt, quia mentem non habuit, id est, intelligentiam non habuit anima illa, sed Verbum illi pro mente, et pro intelligentia erat. Hoc ait Apollinaris. Ariani autem dicunt: Nec qualemcumque animam habuit. Vos ergo fideliter tenete, quia prorsus Verbum, et anima, et caro est totus Christus. Et quando auditis: Tristis est anima mea, animam humanam intelligite, non belluinam. Anima enim sine intellectu anima pecoris est, non anima humana. Si non venit liberare mentem, non habuit mentem. Ergo unus Christus, Verbum, et anima, et caro. Quid homo? Anima et caro. Quid Christus? Verbum et homo, ac per hoc, Verbum, et anima, et 46.0834| caro, Christus unus. Hominem quando caedis pugnis, quid ejus percutis? Animam, an carnem? Confiteris, quia carnem. Et tamen clamat anima: quid me percutis, quid me caedis? Numquid, si dicas animae: Quis te tetigit? Ego carnem ferio, non te; nonne, quicumque te audierint haec dicentem, irridebunt, et insipientem vel insanum te judicabunt? Sic ergo, qui carnem Verbi Dei flagellaverunt, vel alapis caeciderunt, non possunt dicere: nos carnem flagellavimus, vel exalapavimus, non Verbum, vel animam Christi. Totum enim Christum, id est, Verbum, et animam, et carnem flagellaverunt, vel alapis caeciderunt. Et cum utique neque animam, neque ipsam Divinitatem ejus, quae vera vita est, in cruce occidere potuerunt, totum tamen Christum in corde suo, et in mala voluntate sua inficere delectati sunt. Quicumque enim persequitur aliquem, ut eum occidat, sic eum vult extingui totum, sicut extinguitur totum lumen lucernae in terram collisae, ut penitus non luceat, cum eam sibi quisque malefactor viderit impedire. Quod in homine fieri nullo modo potest, id est, ut totus extinguatur, qui unam utique substantiam habet mortalem, alteram immortalem. Nulla enim in illo mortalis est, nisi caro. Unigenitus autem Dei Christus multo magis totus extingui non potuit, cum eum se Judaei extinguere putaverunt, qui in tribus substantiis suis, id est, una, aeterna, atque divina, et in duabus temporalibus, id est, humanis unam solam habuit mortalem, id est, carnem suam. Animam autem et maxime Divinitatem suam sine dubio immortalem habuit. Et ideo sua parvi temporis morte nos de nostra morte aeterna redimere solus potuit, qui non tantummodo caro, et anima humana fuit, sed Deus et anima, et caro, unus Dei Unigenitus fuit. Qui enim Descendit usque in inferiores partes terrae, ipse est, et qui ascendit super omnes coelos (Ephes. IV, 10), quod homo solus facere non posset.

VIII.

Securi ergo exultemus, et laetemur, charissimi fratres, quia ille nos sua morte redemit, qui etiam occisus de hostibus triumphavit. Occisus enim mortem occidit, et in aeternum nos de manu ejus liberavit, Ascendensque in altum captivam duxit captivitatem (Ibid.), atque hominibus misso Spiritu sancto dona sua dedit, qui etiam jacens in sepulcro credentem latronem in paradisum introducere potuit.

SERMO VI. Item de Sacramento altaris ad infantes .

SYNOPSIS.

I. Corpus dominicum et in altari est, et nos illud sumus. II. Eucharistia symbolum unitatis :III. Liturgiae eucharisticae expositio.

I.

Hoc, quod videtis, charissimi, in mensa Domini, 46.0835| panis est, et vinum; sed iste panis, et hoc vinum accedente verbo fit corpus, et sanguis Verbi. Ille enim Dominus, qui In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), propter misericordiam suam, qua non contempsit, quod creavit ad imaginem suam, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid. 14), sicut scitis, quia et ipsum Verbum assumpsit hominem, id est, animam et carnem hominis, et homo factus est, manens Deus. Propter hoc, quia et passus est pro nobis, commendavit nobis in isto Sacramento corpus, et sanguinem suum, quod etiam fecit et nos ipsos. Nam et nos corpus ipsius facti sumus, et per misericordiam ipsius, quod accipimus, nos sumus. Recordamini, quod fuit aliquando creatura ista in agro, quomodo eam terra peperit, pluvia nutrivit, ad spicam perduxit, deinde labor humanus ad aream comportavit, trituravit, ventilavit, recondidit, protulit, moluit, conspersit, coxit, et vix aliquando ad panem perduxit. Recordamini et vos. Non fuistis, et creati estis, ad aream dominicam comportati estis, laboribus boum, id est, annuntiantium Evangelium, triturati estis. Quando Catechumeni differebamini, in horreo servabamini. Nomina vestra dedistis, coepistis moli jejuniis, exorcismis. Postea ad aquam venistis, et conspersi estis, et unum facti estis. Accedente fervore Spiritus sancti cocti estis, et panis dominicus facti estis.

II.

Ecce, quod accepistis. Quomodo ergo unum videtis esse, quod factum est, sic unum estote et vos, diligendo vos, tenendo unam fidem, unam spem, individuam charitatem. Haeretici quando hoc accipiunt, testimonium contra se accipiunt, quia illi quaerunt divisionem, cum panis iste indicet unitatem. Sic et vinum in multis acinis fuit, et modo in unum est. Unum est in suavitate calicis, sed post pressuram torcularis. Et vos post illa jejunia, post labores, post humilitatem, et contritionem jam in nomine Christi tanquam ad calicem Domini venistis, et ibi vos estis ad mensam, ibi vos estis in calice. Nobiscum hoc estis; simul enim hoc sumus, simul bibimus, quia simul vivimus. Audituri estis, quod etiam hesterno die audistis, sed hodie vobis exponitur, quod audistis, et quod respondistis, aut forte, cum responderetur, tacuistis, sed, quid respondendum esset, hodie didicistis.

III.

Post salutationem, quam nostis, id est: Dominus 46.0836| vobiscum, audistis: Sursum cor. Tota vita Christianorum verorum sursum cor, non Christianorum nomine solo, sed Christianorum re ipsa, et veritate tota vita sursum cor. Quid est Sursum cor? Spes in Deo, non in te. Tu enim deorsum, Deus sursum est. Si spem habes in te, cor deorsum est, non est sursum. Ideo, cum audieritis a Sacerdote: Sursum cor! respondetis: Habemus ad Dominum. Laborate, ut verum respondeatis. Quia apud acta Dei respondetis, sic sit, quomodo dicitis. Non lingua sonet, et conscientia neget, et, quia hoc ipsum, ut sursum habeatis cor, Deus vobis donat, non vires vestrae, ideo sequitur, cum dixeritis, habere vos sursum cor ad Dominum, sequitur Sacerdos et dicit: Domino Deo nostro gratias agamus. Unde gratias agamus? Quia sursum cor habemus, et nisi ille illud levasset, in terra jaceremus. Et inde jam, quae aguntur in precibus sanctis, quas audituri estis, ut accedente verbo fiat corpus et sanguis Christi. Nam tolle verbum, panis est, et vinum. Adde verbum, et jam aliud est. Et ipsum aliud quid est? Corpus Christi et sanguis Christi. Tolle ergo verbum, panis est, et vinum. Adde verbum, et fiet Sacramentum. Ad hoc dicitis: Amen. Amen dicere subscribere est. Amen latine interpretatur Verum. Deinde dicitur dominica Oratio, quam jam accepistis, et reddidistis. Quare ante dicitur, quam accipiatur Corpus et Sanguis Christi? Quia, sicut est humana fragilitas, si forte aliquid, quod non decebat, cogitatio nostra concepit; si aliquid lingua, quod non oportebat, effudit; si aliquid oculus, quod non decebat, aspexit; si aliquid auris blandius, quod non oportebat, audivit; si forte aliqua talia contracta sunt de hujus mundi tentatione, et vitae humanae fragilitate, tergitur dominica Oratione, ubi dicitur: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12); ut securi accedamus, ne, quod accipimus, in judicium nobis manducemus, et bibamus. Post hoc dicitur: Pax vobiscum. Magnum sacramentum osculum pacis. Sic osculare, ut diligas. Ne sis Judas. Judas traditor Christum ore osculabatur, corde insidiabatur. Sed forte inimicum animum habet contra te aliquis, et non potes eum convincere, cogeris tolerare. Noli ei malum pro malo in corde tuo reddere. Ille odit, tu ama, et securus oscularis. Audistis pauca, sed magna. Non vilescant paucitate, sed chara sint pondere. Simul etiam onerandi non estis, ut ea, quae dicta sunt, teneatis.

SERMO VII. De Paschate.

SYNOPSIS.
 I. Quis agat Pascha, et quomodo agendum. II. alleluia 46.0837| divitum, pauperum, afflictorum. :III. Deus agit, ut Pater; Diabolus, ut Mango.
I.

DIES Paschae nos celebrare omnibus notum est, quibus diebus Alleluia cantamus. Quapropter, fratres, sollicite attendendum est, ut, quod visibiliter celebramus, in animo teneamus. Pascha enim nos celebrare dicimus. Pascha hebraeus sermo est, quod interpretatur Transitus; graece autem Paschin pati, latine Pascha pascere, ut dici solet: Pascam amicos. Pascha qui celebrant, nisi qui a morte peccatorum suorum transeunt ad vitam justorum? Sicut Apostolus dicit: Transivimus de morte ad vitam, quia diligimus fratres (1 Joan. III, 14). Pascha quis agit, nisi qui credit Christo passo in terra, ut cum illo regnet in coelo? Pascha quis agit, nisi qui pascit in pauperibus Christum? Ipse enim de pauperibus ait: Quicumque uni ex minimis meis aliquid boni fecerit, mihi fecit (Matth. XXV, 40). Christus sedet in coelo, et indiget in terra. Patrem interpellat pro nobis, et hic panem petit a nobis. Ergo, Domini fratres, si volumus agere Pascha salubriter, transeamus, patiamur, pascamus. Transeamus a peccatis ad justitiam, patiamur pro Christo, pascamus in pauperibus Christum. Convivia honeste celebremus, ut cum Abraham in regno Dei coelesti convivio perfruamur. Cantemus ergo Deo alleluia, quod latine sonat: Laudemus eum, qui est. Laudemus eum et in prosperis, et in adversis. In prosperitatibus divitiarum non extollamur, et in flagello damnorum non infirmemur. Dicamus alleluia cum Job, qui dixit: Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, sic et factum est. Sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Benedicamus ergo Dominum in omni tempore. Semper alleluia cantamus, si ad sonum linguae nostrae moventur ad operationem justitiae membra nostra, si hoc, quod sonat in ore cantantis, lucet in moribus viventis. II. Audite, quomodo cantare jussi sunt alleluia divites et pauperes. Praecipe, ait Apostolus, divitibus hujus saeculi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui dat nobis omnia abundanter ad fruendum. Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17, 18). Quod pauperes cantent, Tebias docet: Fili, ne timeas, quoniam pauperem vitam gerimus. Exuberabunt tibi multa bona, si timueris Dominum Deum tuum, et, quae placent in conspectu ejus, feceris (Tob. IV, 3). Dilectissima membra Corporis Christi, expectemus Caput nostrum venturum de coelo, cui cohaerentes immobiles permanebimus, ut, cujus passionem celebramus in terra, cum ipso regnemus in coelo. Disciplinam ejus sustineamus, ut corrigamur, quia, sicut filios, ita nos aggreditur Deus. Quis est enim, ait 46.0838| Apostolus, cui non det disciplinam pater ejus (Hebr. XII, 7). Si separatis vos a disciplina Dei, ergo nothi, et non filii estis. Toleremus flagellum patris, ne incurramus severitatem judicis.

III.

Deus et diabolus pater et mango; Deus ut, pater, flagellat, et corrigit, et assumit; mango blanditur, seducit, et vendit. Pater fert flagellum, et mango fert saccellum. Si concurreris sub alas flagellantis, liberaberis ab iniquitate vendentis. Vide, a quo, ubi reponaris, in regno coelorum, an in saccello gehennarum. Si regnum Dei concupiscis, in solutione libertatis laetaberis; si vero saccellum, colligationem servitutis accipies, et ligatus manibus pedibusque dicetur de te: Tollite et mittite illum in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Clamatur ad nos fortiter. Qui habet aures audiendi, audiat, quid Spiritus dicat ecclesiis (Apoc. III, 22).

SERMO V:III. In octava Paschatis ad infantes .

SYNOPSIS.

I. Vis, et effectus Baptismi, et Spes in eo reposita. II. Baptismus extra unitatem Ecclesiae non prodest. :III. Contra Schismaticos Baptismo gloriantes. :IV Cohortatio ad recens baptizatos.

I.

SERMO mihi est ad vos, modo nati Infantes, parvuli in Christo, nova proles Ecclesiae, gratia Patris, foecunditas Matris, germen pium, examen novellum, flos nostri honoris, et fructus laboris, gaudium et corona mea, omnes, qui statis in Domino, Apostolicis verbis vos alloquor. Ecce nox praecessit; dies autem appropinquavit. Abjicite opera tenebrarum, et induite vos arma lucis. Sicut in die, honeste ambulate. Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 12-14), ut et vitam induatis, quam Sacramento induistis,. Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus, et Graecus; non est servus, neque liber; non est masculus, aut foemina; omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Galat. III, 27, 28). Hoc habet ipsa vis Sacramenti. Sacramentum enim est vitae novae, quae in hoc tempore incipit a remissione praeteritorum omnium peccatorum, perficietur autem in resurrectione mortuorum. Consepulti enim estis Christo per baptismum in morte, ut, quomodo surrexit Christus a mortuis, sic et vos in novitate vitae ambuletis (Rom. VI, 4). Ambulatis autem nunc per 46.0839| fidem, quandiu in hoc mortali corpore peregrinamini a Domino, sed via vobis certa ipse, ad quem tenditis, factus est Christus Jesus secundum hominem, quod pro nobis fieri dignatus est. Servavit enim multam dulcedinem timentibus se, aperturus et perfecturus eam sperantibus in se, cum id, quod nunc in spe accepimus etiam in re acceperimus. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit, quod erimus. Scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (1 Joan. III, 2). Hoc etiam in Evangelio ipse promisit. Qui diligit me, inquit, mandata mea custodit. Et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam illum, et ostendam me ipsum illi (Joan. XIV, 21). Utique videbant eum, quibus loquebatur, sed in forma servi, qua major est Pater, non in forma Dei, qua aequalis est Patri. Hanc ostendebat timentibus, illam servabat sperantibus. In hac peregrinantibus apparebat, ad illam cohabitaturos vocabat. Hanc eis ambulantibus substernebat, illam pervenientibus promittebat. II. Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei (2 Cor. VII, 1). Obsecro vos, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate animi, et mansuetudine, sufferentes invicem in dilectione, studentes observare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes., IV, 1-3). Qualis enim res est, unde tale pignus accepimus. Sed sunt quidam, qui Christum solo Sacramento induerunt, quo in fide vel moribus nudi sunt. Nam et multi haeretici ipsum habent Sacramentum baptismatis, sed non ipsum fructum salutis, nec vinculum pacis: Habentes, sicut ait Apostolus, formam pietatis, virtutem autem ejus negantes (2 Tim. III, 5), vel signati a desertoribus, vel ipsi etiam desertores signum boni regis in damnabili carne portantes, qui nobis dicunt: Si fideles non sumus, baptismum nobis quare non datis? Si autem jam fideles sumus, quid nos quaeritis? Quasi non legant, Simonem magum et accepisse baptismum, et tamen a Petro audisse: Non est tibi pars neque sors in hac fide (Act. VIII, 21). Ecce quia fieri potest, ut aliquis habeat baptismum Christi, et non habeat fidem, vel dilectionem Christi; habeat sanctitatis Sacramentum, nec computetur in sorte sanctorum. Neque interest, quantum ad ipsum solum pertinet Sacramentum, si ibi quisque accipiat baptismum Christi, ubi non est unitas Christi. Nam et baptizatus in Ecclesia, si fuerit desertor Ecclesiae, sanctitate vitae carebit, Sacramenti signaculo non carebit. Nam utique exeuntem non potuisse amittere demonstratur, quod redeunti non redditur. Sicut desertor militiae caret legitima societate, non caret regio charactere. Qui, si et alterum eodem signo ipse signaverit, non faciet consortem vitae, sed comitem poenae. Si autem ad legitimam ordinatamque militiam et ille redeat, et ille veniat, placata regia severitate et illi ignoscitur, quod recessit, et ipse suscipitur, qui accessit. In ambobus culpa corrigitur, ambobus poena remittitur, ambobus 46.0840| pax datur, in nullo, quod signatum est, iteratur.

III.

Jam ergo nobis non dicant: Quid nobis dabitis, si jam baptismum habemus? Sic enim nesciunt, quid loquantur, ut nec saltem legere velint, quod sancta Scriptura testatur, in ipsa intus Ecclesia, hoc est, in communione membrorum Christi, multos in Samaria baptizatos non accepisse Spiritum sanctum, sed in solo baptismo fuisse, donec ad eos de Jerusalem venirent Apostoli (Act. VIII); contra autem Cornelium, et eos, qui cum illo erant, meruisse accipere Spiritum sanctum, antequam acciperent baptismi Sacramentum (Id. X). Ita Deus docuit, aliud esse signum salutis, aliud ipsam salutem, aliud formam pietatis, aliud virtutem pietatis. Quid nobis, inquiunt, dabitis, si jam baptismum habemus? O sacrilegam vanitatem, ita nihil putare esse Christi Ecclesiam, quam non habent, ut nihil se accipere arbitrentur, si ejus communioni socientur! Dicat eis Amos propheta: Vae eis, qui nihil faciunt Sion (Amos. VI, 1)! Quid accepturus sum, inquit, si jam baptismum habeo? Accepturus es Ecclesiam, quam non habes; accepturus es unitatem, quam non habes; accepturus es pacem, quam non habes. Aut si ista nihil tibi videntur, pugna, desertor, contra Imperatorem tuum dicentem: Qui mecum non colligit, spargit (Luc. XI, 23). Pugna contra Apostolum ejus, imovero et ibi contra ipsum, qui per eum loquebatur, dicentem: Sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Numera, quae dixit: Sustinentiam, dilectionem, unitatem, spiritum, pacem. Spiritus illic operator omnium, qui nominatus est, quem tu non habes. Numquid sustinuisti, qui de Ecclesia recessisti? Quem dilexisti, quando membra Christi deseruisti? Quae tibi est unitas in sacrilega praecisione? Quae pax in nefaria dissensione? Absit a nobis, ut nihil sint ista, sed nihil es tu ipse sine istis. Haec si accipere in Ecclesia contemnis, baptismum quidem potes habere, sed ad majus supplicium habes, quidquid non cum istis habes. Bapismus enim Christi, qui cum istis suffragator esset salutis tuae, sine istis testis est iniquitatis tuae.

IV

Vos autem, filii sancti, membra catholica, baptismum non alium, sed aliud accepistis. Accepistis enim non ad poenam, sed ad vitam, non ad perniciem, sed ad salutem, non ad damnationem, sed ad honorem. Simul enim accepistis et unitatem spiritus in vinculo pacis, si tamen et vos, quod opto, quod spero, quod exhortor ac deprecor, et, quod accepistis, integrum custodiatis, et proficiendo ad majora veniatis. Hodie dies octavus est nativitatis vestrae. Hodie completur in vobis signaculum fidei, quod apud antiquos patres in circumcisione carnis fiebat octavo die carnalis nativitatis. Figurabatur enim expoliatio mortalitatis in eo membro humano, per quod moriturus nascitur homo. Unde et ipse 46.0841| Dominus mortalitate carnis resurgendo se expolians, et non quidem aliud, sed tamen ultra non moriturum corpus exsuscitans dominicum diem in sua resurrectione signavit, qui post diem passionis ejus tertius, in numero autem dierum post sabbatum octavus est, idemque primus. Unde et vos nondum re, sed certa jam spe, quia et hujus rei sacramentum habebitis, et pignus Spiritus accepistis, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 1-4).

SERMO IX. De Psalmi CXVII. vers. I. Confitemini Domino, etc..

SYNOPSIS.

I. Quid sit confiteri Domino. II. Quomodo, et quare confitendum Bonitati divinae. :III. Quantum differat Confessio facienda Homini Judici, et facienda Deo. :IV Exhortatio ad confitenda Deo peccata.

I.

Confitemini Domino quoniam bonus; quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CXVII, 1). Quod nos voce Psalmi Spiritus sanctus hortatus est, cui ore uno, et corde uno respondebamus: Alleluia, quod latine interpretatur: Laudate Dominum, hoc vos et per nostram vocem idem Spiritus sanctus exhortatur. Confitemini, inquit, Domino, quoniam bonus est; quoniam in saeculum misericordia ejus. Sive dona illius laudando cantetis, sive peccata vestra gemendo fundatis, Confitemini Domino, quoniam bonus est; quoniam in saeculum misericordia ejus. Neque enim sola commemoratio peccatorum nostrorum, sed etiam Domini nostri laudatio confessio dicitur, quia et si unum horum faciamus, non sine altero facimus. Nam et iniquitatem nostram cum spe misericordiae ipsius accusamus, et ipsius misericordiam cum iniquitatis nostrae recordatione laudamus. Confiteamur ergo Domino, Quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus. Videtur nonnullis mala esse quaedam creatura, quia imperitorum sensus offendit, sed falsum est. Fecit enim Deus omnia bona valde, Quoniam bonus est. Videtur nonnullis injustus Deus, quia plerumque fideles ejus multa dura et aspera in hac temporali vita patiuntur; sed, quibus hoc videtur, falluntur. Flagellat enim omnem filium, non quem rejicit, sed Quem recipit, quoniam in saeculum misericordia ejus (Hebr. XII, 6). II. Confiteamur ergo Domino, Quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus. Dicamus Domino Deo nostro: Admiranda sunt opera tua; omnia enim in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Justa sunt judicia tua; propter iniquitatem enim erudisti hominem (Tob. III, 2). Priusquam humiliarer, ego deliqui (Psal. CXVIII, 67). Dicamus haec in confessione, quia, 46.0842| si quaedam supplicio nostrae mortalitatis adversa sunt, ille tamen bonum facit, Quoniam bonus est. Et si temporalibus doloribus et laboribus emendamur, Non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CII, 9). Quid tam bonum, quam Deus noster? Blasphemant homines, nec solum non humiliantur, sed etiam superbiunt in sceleribus suis, et Facit ille solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Quid tam misericors, quam Deus noster? Perseverant homines in flagitiis et facinoribus suis, et ille eos ad conversionem vocare non cessat. Quid tam bonum, quam Deus noster, a quo et in pressura solatia tanta percipimus? Quid tam misericors quam Deus noster, cujus et futuram sententiam mutati mutamus? Confiteamur Domino, Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Non omnium rerum laudes confessiones sunt, sed laudes Domini Dei nostri. Si enim verissime dictum est: Quam bonus Deus Israel rectis corde (Psal. LXXII, 1), malus utique videtur perversis corde. Quis autem hominum nisi ex perverso fit rectus, ut tanquam convictus laudare incipiat, quod antea reprehendebat, et mirari, quod antea contemnebat, confitens Domino, quoniam sibi jam recto bonus est, qui perverso videbatur malus? Et quoniam sua malitia perversus erat, ipsius autem gratia correctus est, simul oportet confiteatur, Quoniam in saeculum misericordia ejus. Nos mali, bonus ille. Nos ab ipso boni, a nobis mali. Bonus ille nobis bonis, bonus ille nobis malis. Nos saevientes in nos, ille misericors erga nos. Vocat, ut convertamur; expectat, donec convertamur; ignoscit, si convertamur; coronat, si non avertamur.

III.

Confiteamur ergo Domino, Quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus. Confessio etiam peccatorum timenda semper hominibus visa est, sed apud hominem judicem. Non saepissime flagellis et quibusdam verberibus, ungulis quoque et ignibus agitur, ut eruatur ore confessio, et aliquando prius cedunt membra tormentis, ut corporis compago solvatur, quam doloribus animus, ut secretum facinoris propaletur. Instant carnifices, crebrescunt omnia genera tormentorum; sed frustra laniando puniuntur viscera, cum clauditur negando conscientia. Cur autem in tantis cruciatibus homo metuit confiteri, nisi quia confessi solent puniri? Qui confessus fuerit homini, punitur. Deo qui confessus fuerit, liberatur. Nec mirum. Quaerit homo ab homine, quod ille, qui quaerit, ignorat; Deus autem, qui monet ut confiteamur, novit quod confiteri nolebamus, nec tunc discit, quando confessi fuerimus. Quanto ergo magis confitentes a sempiterna morte liberat, qui nostris iniquitatibus, quas et antequam confiteremur, noverat, a temporali morte parcebat

IV

Dicis fortasse: Quid a me quaerit Deus, ut confitear, quod ipse jam novit? Nam homo, ab homine cum hoc quaerit, ignorat. Quid putas, nisi quia Deus vult, a te ut peccatum tuum cognoscendo puniatur, 46.0843| et ab illo ignoscendo solvatur? Nam quomodo illum cupis ignoscere, quod tu non vis agnoscere? Audi Psalmum, et, si evigilas, adverte vocem tuam, ubi est. Peccatum, inquit, meum cognovi, et facinus meum non operui. Dixi: Proloquar adversum me delictum meum Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 5). Audi in alio Psalmo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum ante me est semper (Id. I, 5). Non itaque hujusmodi impudenter dicebat Deo: Averte faciem tuam a peccatis meis (Ibid. 11). Tunc enim ab hominis peccato faciem Deus dignatur avertere, cum homo ipse a peccato suo faciem suam minime curat avertere, ut in Dei auribus dicat: Peccatum meum ante me est semper. Nec ideo dicitur Deo: Averte faciem tuam, quia non cognoscit, sed quia ignoscit. Si ergo propterea times, homo, confiteri homini judici, quia malus est, aut quia severitatem legis implere compellitur, securus confitere Domino, Quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus.

SERMO X. De Psalmi CXLIX. vers. 1. Cantate Domino canticum novum, etc..

SYNOPSIS.

I. Canticum duplex: vetus et novum. II. Quae sanctorum Ecclesia in terris. :III. Quae vera Sion, et quae ejus conditio. :IV In Christo fides et spes felicitatis nostrae.

I.

VENERUNT dies, ut cantemus Alleluia. Adeste animo, fratres, ad percipiendum quae Dominus suggerit ad exhortationem nostram, et nutriendam charitatem, qua nobis inhaerere Deo bonum est. Adeste animo, Cantatores boni, filii laudis et gloriae sempiternae veri et incorrupti Dei; adeste intenti, et laudate Deum; hoc est enim Alleluia. Sed laudate Deum non solum in voce, sed et in intellectu, et in opere bono, et sicut nos exhortatus est Psalmus, cantemus Domino canticum novum. Sic enim coepit: Cantate Domino canticum novum (Psal. CXLIX, 1). Vetus homo vetus canticum. Novus homo novum canticum. Vetus Testamentum vetus canticum. Novum Testamentum novum canticum. In Veteri Testamento promissiones sunt terrenae, in Novo Testamento promissiones sunt coelestes. Quisquis terrena diligit, et terrenis incubat delectationibus, vetus canticum cantat. Qui vult cantare canticum novum, diligat aeterna. Ipsa dilectio nova est, quia nunquam veterascit, et innovat amantem. Itaque, fratres, commendamus vobis, ut Deum diligatis; imo ipse commendat omnibus nobis. Bono enim nostro illum diligimus, non bono ipsius, quia malo nostro eum non diligimus, non malo ipsius. Non enim minus habebit 46.0844| Deus Divinitatem, si homo in illo non habuerit Charitatem. Nos crescimus ex Deo, non ille ex nobis, et tamen tantum nos dilexit prior, antequam eum diligeremus, ut Filium suum unicum mitteret mori pro nobis. Qui fecit nos, factus est inter nos. Quomodo nos ipse fecit? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Quomodo factus est inter nos? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Psal. CXLIX. 14). II. Ergo, fratres, si ante amare pigebat, saltem nunc redamare non pigeat. Foedos nos amavit, quia peccatores amavit. Etenim Christus, ait Apostolus, pro impiis mortuus est (Rom. V, 16). Qui donavit impiis mortem suam, quid servat justis, nisi vitam suam? Videte denique, ubi, vel a quibus canticum istud novum Domino cantetur. Cum diceret enim: Cantate Domino canticum novum, subnexuit, et ait: Laus ejus in Ecclesia Sanctorum (Psal. CXLIX, 1), et potest esse in terra Ecclesia Sanctorum? Dicit enim Propheta: Quia contaminata est terra in sanguine, et adulteria, et homicidia effusa sunt super terram (Ezech. IX; et Osee. IV, 2). Quomodo ergo videbitur Ecclesia Sanctorum haberi posse in terris? Apostolus docet dicens, quia in terris ambulantes conversationem habemus in coelis (Philipp. III, 20). Sic ergo efficitur, ut in terris positi coelestem Ecclesiam faciant Sancti. Laetetur, inquit, Israel in eo, qui fecit eum (Psal. CXLIX, 2). Israel, id est, justi et sancti laetentur in Domino, injusti autem laetentur in saeculo. Finito saeculo finitur injustorum exultatio, quia permanente Domino permanebit justorum exultatio. Ergo si pertinemus ad Israel, et si volumus esse Israel, non laetemur in his, quae facta sunt, sed in eo, qui fecit. Sit spes nostra Deus noster. Qui fecit haec omnia, melior est omnibus. Quid est Israel? Videns Deum. Quomodo sumus Israel, si nondum videmus? Est quaedam visio hujus temporis, erit alia visio futuri temporis. Visio, quae modo est, per fidem est; visio, quae futura est, per speciem erit. Si credimus, videmus; si amamus, videmus. Quid videmus? Deum. Ubi est ipse Deus? Interroga apostolum Joannem. Deus, inquit, charitas est (1. Joan. IV, 8 et 16). Quisquis habet charitatem, ut quid illum mittimus longe, ut videat Deum? Conscientiam suam attendat, et ibi videt Deum. Si charitas ibi non habitat, non ibi habitat Deus. Si autem charitas ibi inhabitat, Deus ibi inhabitat. Vult illum videre sedentem in coelo, habeat charitatem, et in illo habitat.

III.

Sed Et filii Sion exultent in Rege suo (Psal. CXLIX, 2). Qui illi sint, operae pretium est noscere. Sion Specula interpretatur; specula vero est locus excelsus et editus, de quo longe prospicitur, quod venturum est. Si ergo et nos vitam nostram 46.0845| altius a terra, et longe sublimius ab humanis vitiis collocaverimus per virtutem fidei, recte Sion Filii appellabimur. Rex autem Sion sine dubio ille est, qui dicit: Ego autem constitutus sum rex ab eo, super Sion montem sanctum ejus (Psal. II, 6). Quae Sion, ipsa et Jerusalem, sed Sion vera, et Jerusalem vera, non illa quae bello cecidit, quae nobis in mysterio posita est, sed illa, quae est in coelis: Jerusalem, quae est mater nostra (Galat. IV, 26). Ipsa nos genuit, ipsa nos nutrivit, ex parte peregrina in saeculo, ex magna parte commanens in coelo. Ex parte, qua commanet in coelo, beatitudo est Angelorum; ex parte, qua peregrinatur in hoc saeculo, spes est justorum. De illa dictum est: Gloria in excelsis Deo; de hac dictum est: Et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Qui ergo in hac vita gemunt, et desiderant illam patriam, currant, non pedibus corporis, sed affectibus cordis. Non quaerant naves, sed pennas charitatis apprehendant. Quae sunt duae alae charitatis? Dilectio Dei, et dilectio proximi. Peregrinamur enim, dicit Apostolus: Quandiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (2 Cor. V, 6). Sed venerunt ad nos litterae de patria nostra admonentes reversionem nostram. Ipsae nobis leguntur, cum divinae Scripturae nobis recitantur. Beati, qui ibi sunt! Nullis jam cupiditatibus sauciantur, nullis iniquitatibus vel propriis, vel alienis cruciantur, quorum non est negotium, nisi laudare Deum. Non arant, non seminant. Opera enim sunt ista necessitatis; ibi necessitas non est. Non furantur, non depraedantur. Opera enim sunt ista iniquitatis; ibi iniquitas non est. Non frangunt panem esurienti, non vestiunt nudum, non suscipiunt peregrinum, non sepeliunt mortuum. Opera enim sunt ista misericordiae; ibi nulla miseria est, in qua fiat misericordia.

IV

O beati! Putamus, erimus et nos sic? Eia suspiremus, de suspirio gemamus, et quid sumus, et illud, ubi sumus. Et ubi sumus? In saeculo vano et transitorio. Et quid sumus? Mortales, projecti, abjecti, et sicut quidam dixit Sanctus: Terra et cinis (Gen. XVIII, 27). Sed qui promisit nobis immortalitatem, et aeternitatem, omnipotens est. Si ad nos attendamus, quid sumus? Si ad illum, Deus est, omnipotens est. Non est facturus Angelum ex homine, qui fecit hominem ex nihilo? Aut vere pro minimo habet Deus hominem, propter quem mori voluit Unicum suum? Attendamus indicium dilectionis, et promissionis, unde tales arrhas accepimus. Tenemus mortem Christi, tenemus sanguinem Christi. Erigat se ergo et humana fragilitas, non desperet, non se avertat. Qui promisit, Deus est, et venit, ut promitteret. Apparuit hominibus, venit suscipere mortem nostram, promittere vitam suam. Ita enim voluit Deus infirmitatem humanam de sua promissione esse securam, ut non solum diceret, sed et scriberet. Credentibus dixit, dubitantibus cavit, et ecce omnia tenentur in quodam Chirographo, in sancta Scriptura. Venit ergo ad regionem peregrinationis nostrae accipere, quod hic abundat: opprobria, flagella, 46.0846| contumelias, spineam coronam, crucem, mortem. Haec abundant in regione nostra. Attulit commercia, venit, attulit nobis de illa regione bona, et in regione nostra pertulit mala. Promisit nobis tamen, quod ibi futuri sumus, unde venit, et ait: Pater, volo, ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. XVII, 24). Tanta praecessit dilectio, quia, ubi nos eramus, fuit nobiscum; ubi ipse est, erimus cum illo. Tenete ergo Christum, fratres, tenete fidem, tenete viam. Ipsa vos perducet ad id, quod videre modo non potestis. In illo enim capite apparuit, quod speretur in membris. In illo fundamento demonstratum est, quod in nostra aedificetur fide, ut postea perficiatur in spe.

SERMO XI. In Natali Joannis Baptistae .

SYNOPSIS.

I. Quis, et cui, et quam lucernam paraverit. II. Joannis Baptistae modestia. :III. Joannis Baptistae dignitas. :IV Mysterium Trinitatis, et Patris, Filiique coaeternitas. V In Christi Baptismo manifestata Trinitas. VI. Quinam sint occulti inimici Christi. VII. Quinam sint aperti inimici Christi. V:III. Anacephalaeosis et Adhortatio.

I.

Loquimur Charitati Vestrae in domo Dei, quod praesens Psalmus admonuit. Quis est, qui dicat: Paravi lucernam Christo meo. Inimicos ejus induam confusione; super ipsum autem florebit sanctificatio mea (Psal. CXXXI, 17, 18); et quae illa lucerna sit, quam paravit Christo suo, et qui sint inimici Christi ejus, quos per illam lucernam induit confusione, et quae sanctificatio ejus, qui paravit lucernam Christo suo, quae florebit super Christum ejus. In his enim omnibus verbis illud tantum videtur planum, et apertum, quod hic ait: Christo meo. Non enim aliud intelligendum est, quam Christus Dominus et Salvator noster. Perscrutantes itaque, quantum largitur Deus, altitudinem sensus hujus, invenimus hoc Deum Patrem dicere. Deus ergo Pater, id est, persona Dei Patris per Prophetam loquitur: Paravi lucernam Christo meo. Filium autem Dei eumdem esse et Christum Dei, non est exponendum Christianis. Inventa itaque loquentis persona videamus, quae sit lucerna a Deo Patre Christo Filio praeparata. Dominus ipse dicit de Joanne Baptista: Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis exultare ad horam in lumine ejus (Joan. V, 35). Lucernam ergo dixit Joannem accensam de fonte luminis, ut testimonium perhiberet veritati. In hac enim caecitate jacebant homines, et in hac oculi interioris infirmitate, ut Sol justitiae per lucernam quaereretur. Nam si quis haberet mundum oculum cordis, eum ipsum prius intueretur, nec ad ejus testimonium lucernam quaereret. Cum enim de illa 46.0847| lucerna dixisset: Voluistis exultare ad horam in lumine ejus; ego autem, inquit, habeo testimonium majus, quam Joannem (Joan. V, 36). Lucerna ergo infirmis in nocte accensa est. Et quomodo illam accendit? Pater Christo Filio suo de Joanne dicit: Ecce mitto Angelum meum ante te, qui praeparabit viam ante faciem tuam (Malach. III, 1, et Matth. XI, 10). Paravit lucernam Christo suo (Psal. CXXXI, 17). II. Quomodo inimicos ejus per ipsam lucernam induit confusione? Ac prius videte, quod diximus, de fonte luminis accensam lucernam. Ipse Joannes testatur: Nos autem, inquit, de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16). Erat autem Joannes tanta excellentia praecellens, ut non ante Christum missus, sed ipse Christus putaretur. Ille autem, si lucerna esset extincta, et nidore superbiae fumida, quando ad eum missum est a Judaeis, dictumque illi: Tu quis es (Ibid. 19)? Tu es Christus? An Elias? An Propheta? diceret: Ego sum. Invenerat enim occasionem jactantiae suae, ultro honorem falsum errore hominum deferente. Numquid hoc persuadere laborabat, quod priores dicebant, qui interrogabant? Sed missus est humilis ad parandam viam excelso. Inde amicus Sponsi, quia servus cognitor Domini. Et ait: Ego sum vox clamantis in eremo: Parate viam Domino. Rectas facite semitas ejus (Matth. III, 3). Ego non sum Christus, nec Elias, nec Propheta. Et illi: Quis ergo es? Et quid dixit? Ego sum vox clamantis in deserto: Parate viam Domino. Jam enim ista praedixerat Isaias (Isai. XL, 3). De quo autem praedixerit, ibi intelligitur. Legistis, inquit, hoc in Isaia, et forte lectum ignorastis, unde sit dictum. Ego sum, de quo est dictum. Quantum autem se abjicit, qui tantum erigebatur, ut Christus putaretur, quantum se abjicit, videte. Ego quidem, inquit, baptizo vos in aqua; qui autem post me venit, major me est (Luc. III, 16). Et aliquanto posset me major dici. Majorem se illum dicit. Dic, quanto majorem? Cujus non sum, inquit, dignus corrigiam calceamenti solvere (Ibid.).

III.

Jam hinc intelligite dispensationem, quare Joannes ante Christum praemissus est. Videtis, quanto sit minor, quantoque illum fateatur esse majorem, ut dicat indignum se solvere corrigiam calceamenti ejus. Quantus est iste, qui se dicit indignum solvere corrigiam calceamenti hujus? Quantus est? Ubi quaerimus? Si ab ipso Joanne quaeramus, quantus sit Joannes, non invenimus; humiliat enim se, et nihil de se, vel veraciter, jactanter loquitur. Quantus ergo sit Joannes, qui non est dignus corrigiam calceamenti solvere ejus, qui homo putabatur, a quo audituri sumus? Ipsum Dominum interrogemus, et dicamus ei: Domine, perhibuit de te Joannes magnum testimonium, et cum ejus magna excellentia inter homines appareret, ut Christus esse putaretur, quaesitumque ab eo esset, quis esset, dixit non se esse Christum, dixit venturum esse majorem se, et tanto majorem, ut non sit dignus corrigiam solvere 46.0848| calceamenti ejus. Tanquam lucerna fidelis locuta est de excellenti lumine tuo. Hoc de te Joannes. Videamus, quis sit, qui de te ista, quantus sit ille, qui se ita humiliavit tibi, teque tanto ampliorem se confessus est. Quis est? Ille de te ista. Tu de illo dic nobis aliquid. Audi vocem Domini de Joanne. In natis mulierum nemo exurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Sed quid ait? Qui autem minor est, in regno coelorum major est illo. Se ipsum dicit; non enim arrogans est Deus, cum commendat magnitudinem suam. Quid est: Qui minor est? Qui posterior aetate, major majestate. Posterior enim natus Joanne est Dominus Christus, sed in eo, quod factus est propter nos, non in eo, per quod facti sumus. Ille, qui post Joannem natus est, audi a Patre: non ante Joannem, non ante David, non ante Abraham, sed Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Si ergo accommodatum est aliquid infirmitati nostrae, ut diem lucerna praecederet, et creditum est lucernae de die, quanto magis credendum est diei de lucerna, quia In natis mulierum nemo exurrexit major Joanne Baptista. Homo igitur, quo nemo major natus erat, cum dicit se indignum solvere corrigiam calceamenti cujusdam, quid est ille, cujus non est dignus solvere corrigiam calceamenti homo, quo nemo major erat? Si jam Joannes tantus homo, ut amplior non possit esse homo, quidquid illo majus, amplius est, quam homo. Si jam Joannes tantus homo, ut major illo nullus sit homo, qui major illo est, amplius est, quam homo. Et qui amplius est, quam homo, tamen propter hominem homo, merito super eum floret sanctificatio Patris.

IV

Super eum enim Spiritus sanctus in specie columbae descendit. Flos sanctitatis in specie columbae, in forma simplici atque innocenti tunc demonstratus est plenius ipsi Joanni, ut impleretur: Et super ipsum florebit sanctificatio mea. Ego, inquit, non noveram eum, sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est, qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego, inquit, quod vidi, testimonium perhibeo, quia ipse est electus Dei (Joan. I, 33, 34). De quo testimonium perhibet? Super quem vidit florere sanctificationem Patris. Unde vidit descendentem Spiritum sanctum? Non enim a Filio aliquando recessit Spiritus sanctus, aut aliquando Filius a Spiritu, aut aliquando Filius a Patre, aut Pater a Filio, aut Spiritus a Filio et Patre. Sed aliter ista intelliguntur mente purgata, aliter oculis demonstrantur. Nullo tempore praecedit Pater Filium, nullo tempore sequitur Filius Patrem, nullo tempore, quia ibi nullum tempus. Pater et Filius et Spiritus sanctus, creator temporum, unus Deus. Ibi ergo non est, ut dicas: Prior est Pater, posterior Filius. Ex quo Pater, ex illo Filius. Quaere: Ex quo 46.0849| Pater? Superas cogitatione terram, caelum, Angelos, visibilia, invisibilia, universam creaturam, et quaeris: Ex quo coepit Pater? Non sic quaeruntur aeterna. Noli quaerere ex quo, nisi quod incipit. Noli quaerere ex quo, a quo incipit, quidquid coepit, et quod a nullo incipit, quia non incipit. Sicut autem non incipit Pater, non incipit Filius, sed est Filius splendor Patris. Sic splendor ignis, ex quo ignis, et splendor Patris, ex quo Pater. Ex quo autem Pater? Ab aeterno in aeternum. Ergo et splendor Patris ab aeterno in aeternum, et tamen, quia splendor illius, Filius illius, et sic non coepit tempore, ut genitus sit a Patre? Quis hoc videat? Lima cor, excute pulverem, dilue maculam. Quidquid interiorem perturbat intuitum, curetur, et sanetur, et apparebit, quod dicitur, et creditur, antequam videatur. V Modo tamen credimus, fratres. Quid credimus? Patrem et Filium et Spiritum sanctum nullo tempore se praecedere. Cum ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus nullo tempore se praecedant, non tamen potui nominare Patrem et Filium et Spiritum sanctum, nisi ista nomina tempora tenerent, et temporibus suis tenerentur. Non est prior Pater, et posterior Filius, et tamen ego non potui dicere, nisi unum prius, et alium posterius, et sua tempora omnes syllabae tenuerunt, et secunda syllaba in verbis meis sonare non potuit, nisi cum prima transisset. Peracta sunt tempora in syllabis meis, cum ea dicerem, quae non habent tempora. Sic ergo, fratres mei, cum illa Trinitas sensibiliter ostenderetur huic carni, in fluvio apparuit omnis Trinitas, ubi baptizatus est Dominus a Joanne. Baptizatus est enim, ascendit a baptismo, descendit columba, et sonuit vox de caelo: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 17). Filius in homine, Spiritus in columba, Pater in voce. Res indiscreta discrete monstrata est; si tamen dicenda est res, sed potius rerum omnium causa, si tamen causa. Quid enim dicimus, cum de Deo dicimus? Et tamen dicimus, et dici se sinit, qui non est, velut cogitatur; dici autem non potest, nec quo modo cogitatur. Sed quantum ad homines, fratres, ecce per columbam apparuit, et impletum est: Super ipsum autem florebit sanctificatio mea. Florebit enim dictum est: clare apparebit. Nihil enim in arbore flore clarius, nihil lucidius. Age jam. Pervenimus ad ultima verba Hypopsalmatis: Super ipsum autem florebit sanctificatio mea (Psal. CXXXI, 18). Recordor me praetermisisse, qui sint inimici, qui confusi sunt per lucernam.

VI.

Paravi lucernam Christo meo, Pater dixit de Filio suo. Quam lucernam? Joannem. Interroga ipsum Filium. Ille erat lucerna ardens et lucens. Inimicos ejus induam confusione. Inimici Christi aperti qui, nisi Judaei? Habet enim occultos inimicos Christus. Omnes inique atque impie viventes inimici sunt 46.0850| Christi, etsi signentur nomine ejus, etsi vocentur Christiani. Quibus enim dicturus est: Non novi vos, et dicunt illi: Domine, in nomine tuo manducavimus et bibimus, in nomine tuo virtutes multas fecimus (Luc. XIII, 26, et Matth. VII, 22, 23). Quid manducavimus et bibimus in nomine tuo? Non enim escas suas pro magno jactabant, et inde se ad Christum pertinere dicebant. Est esca quaedam, quae manducatur et bibitur, et Christus est. Et ab inimicis Christus manducatur et bibitur. Norunt Fideles Agnum immaculatum, quo vescuntur, atque utinam sic vescantur, ut non sint poenae debitores! Sicut enim dicit Apostolus: Quicumque manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (1 Cor. XI, 29). Ergo inimici Christi sunt, qui malunt inique vivere, quam illi obtemperare, et cum dicitur venturus judicare vivos et mortuos, timent ne veniat. Si illis liceret, facerent ne veniret. Quia non potuerunt facere ut non veniret, facerent ne rediret. Jam Judaei hoc voluerunt facere, ne rediret. Missus est enim filius ad malos illos colonos, ad malos conductores nolentes reddere mercedem, et lapidantes servos missos ad se. Tunc dixit paterfamilias, dominus vineae: Mittam filium meum (Luc. XX, 13). Forsitan vel ipsum reverebuntur. Illi autem cogitaverunt dicentes: Hic est haeres. Venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas (Ibid. 14)! Non potuerunt facere, ne veniret a patre, et conati sunt facere, ne rediret ad patrem. Sed cui hoc? Videbant quidem et contemnebant mortalem, sed in eo non potuerunt occidere nisi mortem. In morte Christi mors mortua est. Ille resurgens ascendit ad Patrem et venturus est. Quid timetis? Amate, et securi eritis. Nonne nos oramus: Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10). Ergo, fratres, oramus, et timemus, ne exaudiamur?

VII.

Sed isti, ut dicere coeperam, occulti sunt inimici. De illis apertis loquamur, qui aperte inviderunt, saevierunt, tenuerunt, flagellaverunt, illuserunt, crucifixerunt, occiderunt, sepultum custodierunt. Videamus, quomodo induti sunt confusione per illam lucernam. Cum miracula viderent in Domino iidem inimici: Dic nobis, inquiunt, in qua potestate ista facis (Luc. 20, 2)? Inimico animo interrogaverunt, ut, si ille fateretur potestatem suam, quasi blasphemandi reum tenerent. Sed, quomodo ille fecit de nummo, quando volebant calumniari ei, si diceret: Reddatur tributum Caesari, quasi maledixisset genti Judaeorum, quam fecisset subditam et tributariam; si autem dixisset: Non reddatur, criminarentur eum apud Caesaris amicos et ministros, quod prohiberet reddi; ille autem: Ostendite, ait, mihi nummum; cujus habet imaginem, et superscriptionem? Responderunt: Caesaris. Reddite ergo Caesari, quae Caesaris sunt, et quae Dei sunt, Deo (Matth. XXII, 19-21). Hoc est dicere: Si Caesar quaerit imaginem suam in nummo, Deus non quaerit imaginem suam in homine? Sic et hic inimici calumniatores In corde et corde locuti sunt mala (Psal. XI, 3). Semel enim dixissent in corde, nisi, qui talia loquerentur, duplex cor haberent, et, unde paulo 46.0851| ante dictum est, cor combinatum, non simplex. Videte enim, quantum interest. De servis Dei multis dictum est, qui habebant unum cor: Erat, inquit, illis anima una, et cor unum (Act. IV, 32) in Deum. Multi simplices habent unum cor, unus dolosus duo corda. Ergo, quia illi loquebantur in corde et corde: Dic nobis, in qua potestate ista facis? id est, si dixeris, honoramus; si dixeris, veneramur; si dixeris, exoramus, videtur hoc sonare de alio corde; de alio autem (nam duplex ibi erat) si dixeris, calumniamur; si dixeris, inveniemus, quod teneamus; si dixeris, inveniemus, quod accusemus. Tales inimici. Sed confundantur de lucerna. Modo illos videbitis confundi. Et bene, quia tempus agimus lucernarium, confundantur inimici Christi per lucernam, quam paravit Christo suo Pater. Ille enim lucerna erat ardens, ipse Dominus ait. Quid ergo istis respondit dicentibus: Dic nobis, in qua potestate ista facis? interrogabo et ego unum sermonem. Dicite mihi: Joannis baptismus unde est? De coelo, an ex hominibus? Illi autem perturbati apud se: Si dixerimus: De coelo, dicturus est nobis: Quare non credidistis ei? Id est, ut quid me interrogatis, in qua potestate ista facio, quando de me ille perhibuit testimonium, quem vos interrogastis? Ergo si dixerimus: De coelo, dicet nobis: Quare non credidistis ei? Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum; omnes enim Joannem tanquam prophetam habebant (Matth. XXI, 24-27), hac timentes populum, hac timentes veritatem, hinc timidi, hinc invidi, ubique caeci responderunt: Nescimus. Prolata est lucerna, fugerunt tenebrae. Etenim, quamvis praesentes essent corpore, fugerunt corde dicendo se nescire quod sciebant. Indicium fugae cordis timor. Timebant a populo lapidari, si dicerent ex hominibus baptismum Joannis; timebant a Christo convinci, si dicerent de coelo baptismum Joannis. Fugerunt confusi. Nominato ergo Joanne timuerunt, conturbati tacuerunt. Et ille: Nec ego dicam vobis, in potestate ista facio. V:III. Parata est ergo lucerna Christo Domino nostro Joannes Baptista. Inimici ejus calumniosi interrogatores prolato lucernae lumine confusi recesserunt. Impletum est: Inimicos ejus induam confusione. Nos autem, fratres, et per Joannem Baptismam praecursorem agnoscentes Dominum, imo et per ipsius Domini testimonium, de quo ait: Habeo testimonium majus Joanne, credentes in Christum efficiamur corpus capitis ipsius, ut unus Christus sit caput et corpus, et in omnibus nobis unum factis implebitur: Super ipsum autem florebit sanctificatio mea.

SERMO XII. In vigiliis Apostolorum Petri et Pauli .

SYNOPSIS.
I. Petrus a Domino de dilectione ter interrogatus. II. Contra eos, qui gregem Domini dividunt. :III. Contra Donatistas gregem Domini Africa concludentes. 46.0852| :IV Donatistae magis caeci quam Judaei. V Dehortatio a Schismate.
I.

OMNIA, quae modo leguntur de sancto Evangelio, post resurrectionem Domini gesta et dicta sunt. Audivimus ergo Dominum Jesum Christum interrogantem Apostolum Petrum, interrogantem autem utrum diligeret eum (Joan. XXI). Interrogabat ergo Dominus servum, magister discipulum, creator hominem, redemptor liberatum, firmitas trepidum, praescius ignarum, et ubi se faciebat interrogantem, ibi ostendebat docentem. Non enim aliquid Christus nesciret, quod Petrus in corde gestaret. Interrogat semel. Respondet ille; nec sufficit. Interrogat iterum; nec aliud, sed hoc, quod interrogaverat, hoc idem etiam ille respondet. Tertio repetitur interrogatio, tertio respondet dilectio. Ille enim ter interrogabatur propter amorem, qui ter negaverat per timorem. Cum Dominus moreretur, timuit, timuit, et negavit; resurgens autem Dominus amorem inseruit, timorem fugavit. Quid enim jam timeret Petrus? Nam, quando negavit, utique ideo negavit, quia mori timuit. Resurgente Domino quid timeret, in quo mortem mortuam reperiret? Certe ille nempe ipse interrogabat vivus, qui sepultus est mortuus. Ille aderat, qui in ligno pependerat. Quando judicabatur Dominus noster Jesus Christus a Judaeis, tunc Petrus interrogatus, et, quod pejus est, a muliere, et, quod est dedecorosius, ab ancilla, timuit, et negavit. Sub ancilla trepidavit, sub Domino fortiter stetit. Confitenti autem amorem suum semel, et iterum, et tertio oves suas commendavit. Diligis me? inquit. Domine, tu scis quia amo te. Et ille: Pasce agnos meos (Ibid. 16). Hoc semel, hoc iterum, hoc tertio; tanquam non esset, ubi ostenderet Petrus amorem suum in Christum, nisi esset pastor fidelis sub Principe omnium pastorum. Amas me? Amo (Ibid. 17). Et quid mihi praestiturus es amans me? Quid mihi collaturus es homo creatori tuo? Quid collaturus es de amore tuo redemptus redemptori tuo, ut multum, miles regi tuo? Quid es collaturus? Hoc solum exigo. Pasce oves meas (Ibid.).

II.

Videte tamen, fratres, propter homines servos malos, qui de grege Domini peculia sibi fecerunt, et quod non emerant, diviserunt. Extiterunt enim quidam servi infideles, diviserunt gregem Christi, et de grege ipsius quodam modo furtis suis peculia sibi fecerunt, et audis eos dicere: Oves meae sunt illae. Quid quaeris ad oves meas? Non te inveniam ad oves meas. Si et nos dicamus meas, et illi dicant suas, perdidit Christus oves suas. Ponite vobis ante oculos Principem pastorum, Dominum gregis sui stantem, et discernentem, et dijudicantem inter servos suos. Tu quid dicis? Oves meae sunt istae. Et tu quid dicis? Istae sunt oves meae. Quas ego emi, ubi sunt? Servi mali! oves vestras dicitis, et, quod emi, vobis vindicatis, cum vos, si non emerem, periretis? Nos, absit ut dicamus vos oves nostras! Non est ista vox 46.0853| catholica, non est germana, non est Petri, quia est contra Petram. Oves estis, sed illius, qui emit et nos, et vos. Unum Dominum habemus. Pastor est, sed non conductus. Suas pascit, et, quod nemo facit de ovibus, et pretium dedit, et instrumentum confecit. Quaere pretium. Sanguis ipsius est. Quaere instrumentum. Evangelium est, quod modo, cum recitaretur, audistis. Quid dixit Petro? Amas me? Amo. Pasce oves meas. Numquid tuas? Vultis noscere, cui dicat tuas? Audite in Libro sancto, qui vocatur Canticum Canticorum. Leguntur ibi sancta Amatoria: Sponsus et Sponsa, Christus et Ecclesia. Et ille totus Liber quasi Carmen est Nuptiarum, quomodo dicunt Epithalamium, sed cubilis sancti, cubilis casti. In sole enim posuit tabernaculum suum, hoc est, in luce, in publico, ubi pateret, et non lateret, Et ipse tanquam sponsus processit de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Accepit enim conjugem, humanam carnem. Thalamus ejus erat uterus virginalis. Illic sibi conjunxit Ecclesiam, ut impleretur, quod ante praedictum est: Et erunt duo in carne una (Gen. II, 24, et Matth. XIX, 5).

III.

Loquebantur ergo inter se amantes isti, Christus et Ecclesia. Ait illi Ecclesia: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie? Quare volo, et annunties mihi, Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Ideo, inquit, volo, ut annunties mihi, Ubi pascis, ubi cubas in meridie, ut quando ad te venio, non errem, Ne forte quasi operta fiam super greges soladium tuorum (Cant. I. 6), id est, irruam in greges non tuos, sed sodalium tuorum, Velut operta. Quid est aliud Operta, nisi quasi latens et ignorata? Solent Donatistae in his verbis dicere sensum suum, non sensum Scripturarum. Hoc enim solent dicere: Africa meridies est, meridies mundi Africa est; ideo Ecclesia interrogat Dominum, Ubi pascis, ubi cubas? et respondet ille, In meridie; quasi: Noli me quaerere, nisi in Africa. Lege, et intellige, Mens haeretica, Speculum tibi proponitur modo. Hic te inveni. Intellige, quia adhuc Sponsa interrogat. Quare facis jam respondentem Sponsum? Vel foemininum genus agnosce. Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Ne forte fiam sicut operta. Operta, puto, foemina est, non masculus. Ergo, o Domine, sit meridies Africa. Sic intelligatur, quomodo ipsi intelligunt. Africa est meridies. Hic facta est pars Donatistae. Hic magna divisio, et serra dissensionis ducta est per gregem Christi. Ideo interrogat velut Ecclesia transmarina, ubi non est facta ista divisio: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie? Audio enim ibi dici partem Donati, alios Catholicos, alios Donatistas. Mihi annuntia, ubi pascis, ne veniam, et errem ibi. Quaero nuntium, ubi timeo incertum. Annuntia mihi, ubi pascis, ubi cubas in meridie? Quare volo ut annunties mihi? Ne forte fiam sicut operta, quia parti Donati 46.0854| quasi operta sum, quasi ignorata sum. Ibi praedicor, et illos latet.

IV

Haec dicunt Scripturae: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini paratus in cacumine montium, et exaltabitur super colles, et venient ad eum universae gentes (Isai. II, 2). Mons dicitur, et parti Donati opertus est mons. Qui offendit in lapidem, ignoscendum est illi. Qui offendit in montem, quales oculos habet? Fratres mei! Excusabiliores sunt Judaei. Judaei enim in lapidem offenderunt, Haeretici in montem offendunt. Quomodo offenderunt Judaei in lapidem? Quia adhuc Christus, quando patiebatur, parvulus erat, et dictum est: Offenderunt in lapidem offensionis (Rom. IX, 32). Daniel autem sanctus vidit visum, et scripsit, quod vidit, et ait vidisse se lapidem praecisum De monte sine manibus (Dan. II, 34). Christus est de gente Judaeorum veniens. Erat enim et ille mons, quia regnum habet. Quid est Sine manibus? Sine opere humano lapis praecisus, quia masculinum opus non accessit ad Virginem, ut nasceretur sine opere humano. Lapis praecisus De monte sine manibus, et confregit statuam, in qua significabantur regna terrarum. Et quid dictum est? Iste est lapis, in quem offenderunt Judaei, Offenderunt in lapidem offensionis. Quis est mons, in quem offenderunt haeretici? Audi ipsum Danielem. Et crevit lapis ille, ait, et factus est mons magnus, ita ut impleret universam faciem terrae (Ibid. 35). Merito Psalmus Christo Domino resurgenti ait: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Quid est Super omnem terram gloria tua? Super omnem terram Ecclesia tua, super omnem terram sponsa tua. Et tamen dicit: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea! Jam ubique sum, jam omnes terras teneo, et Afris Operta sum. Ergo annuntia mihi, ne forte fiam sicut operta super greges, non ovium tuarum, sed sodalium tuorum. Sodales enim fecerunt schismata. Qui sunt sodales? Qui ad mensam Domini accesserunt, de quibus dicit alio loco Psalmus: Qui edebat panes meos (Psal. CVII, 6); de quibus dicit: Si inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique, et, si is, qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo (Id. XL, 10). Tu vero, homo unanimis, dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Domini ambulavimus cum consensu (Id. LIV, 13-15). Aliquando cum consensu, modo cum dissensu, quia sine sensu. Hi sunt sodales, quos timebat illa, ne in illos incideret. Timeo, inquit, ne errem; timeo, ne quasi Operta irruam in greges sodalium tuorum, ne errando peream; ne baptismum, quem accepi, iterando totum perdam. V Audistis sollicitudinem Sponsae, audite responsum Sponsi. Cum hoc dictum esset a Sponsa, continuo Sponsus: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres (Cant. I, 7). Catholica, pulchra inter haereses! Nisi cognoveris temetipsam, nisi attenderis ibi te nosse, ubi me didicisti, nisi Scripturas meas praeposueris humanis rumoribus, nisi te cognoveris, 46.0855| quia ubique es; nisi te cognoveris, quia tu designata es, ubi dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8); nisi ergo cognoveris temetipsam, quid? Exi tu! Nisi cognoveris, exi! Malum verbum, luctuosum verbum: Exi! Avertat Deus a nobis! Videte, de quibus dictum est: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (1 Joan. II, 19). Malo servo dicitur: Exi, quia Servus non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum (Joan. VIII, 35). Vultis videre, quia malo servo dicitur: Exi? Bono servo quid dicitur? Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Ergo unusquisque, qui audit, unusquisque, qui membrum est Sponsae ejus, timeat quod dicitur; Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu in vestigiis gregum (Cant. I, 7). Quid est In vestigiis gregum. Per errores hominum, non in voce Pastoris. Nos, fratres, non exeamus In vestigiis gregum? Habemus vestigia Pastoris, quae sequendo non erramus. Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (1 Petr. II, 21). Ergo, nisi cognoveris temetipsam, exi tu in vestigiis gregum, et pasce hoedos tuos (Cant. I, 7). Et Hoedos, et tuos. Nostis oves ad dexteram, hoedos ad sinistram. Et pasce hoedos tuos. Quare Hoedos tuos? Quia exis, pascis, sicut Donatus, Hoedos tuos. Si autem non exis, pascis, sicut Petrus, Oves meas (Joan. XXI, 17).

SERMO XIII. In Natali Laurentii martyris .

SYNOPSIS.
 I. Laus S. Laurentii, et quomodo agenda Festa martyrum. II. Martyrum exemplum stimulus ad bene vivendum, et vigilandum contra diabolum. :III. Nos potius Abrahae filii, quam Judaei. :IV Contra eos, qui Martyrum Memorias intemperantia profanant. V Afflictis Pauli exemplum proponitur. VI. Charitas materna in Paulo, et magis in divina Sapientia. VII. Bona opera parit necessitas. V:III. Vita isthaec perpetua pugna est cum morte. IX. Bona vitae aeternae captum nostrum excedunt. X. Mutuum Orationis suffragium commendatur.
I.

PROPTER fastidium auditoris sermo subtrahendus fuit, sed propter obsequium Martyris exhibendus. Ita ergo adjuvante Domino moderabitur, ut nec onerosus sit, nec forte diminutus, quantum sufficientiae satis est. Illuxit dies Romae solemnissimus, qui magna frequentia populi celebratur. Adjungimur nos, quamvis absentes corpore, praesentes tamen spiritu fratribus nostris in uno corpore sub uno capite. Neque enim, ubi sepulcrum corporis ejus est, ibi tantum memoria meriti ejus. Devotio ubique debetur. Caro uno loco ponitur, sed spiritus victor cum illo est, qui ubique est. Erat beatus Laurentius in corpore, sicut 46.0856| accepimus, adolescens, vir gravis in animo, quem multum commendabat aetas viridior, corona immarcescibilior. Erat autem diaconus, officio inferior episcopo, corona aequatus Apostolo. Haec autem solemnitas omnium Martyrum gloriosorum ad hoc instituta est in Ecclesia, ut ad imitationem, qui non viderunt patientes, adducantur fide, commemorentur solemnitate. Excideret enim fortasse de cordibus hominum, quod non anniversariis ordo repeteret. Et non omnium martyrum ubique possunt esse ferventes solemnitates, nam quotidie non deessent. Non enim vel unus dies inveniri in anni cursu potest, quo non per diversa Martyres coronati sunt. Sed ferventiores solemnitates, si continuae essent, afferrent fastidium; intervalla autem renovant affectum. Nos tantum audiamus quod jussum est, attendamus quod promissum est. In cujuslibet Martyris solemnitate ita praeparemus cor nostrum festivitati ejus, ut non separemur ab imitatione ejus.

II.

Homo enim erat, et nos homines sumus. A quo ille factus est, ab ipso et nos. Quo pretio emptus est, ipso et nos. Non debet itaque homo Christianus dicere: Quare ergo? Imo non debet dicere: Ego non. Sed: Quare et ego non? Audistis beatum Cyprianum martyrum et exemplum et tubam: In persecutione, inquit, militia, in pace conscientia coronatur. Nemo ergo sibi putet deesse tempus. Non semper adest tempus passionis, semper autem est devotionis. Nec se quisquam infirmum putet, ubi Deus vires operatur, ne, cum sibi timet, de ipso operatore desperet. Propterea id exemplis Martyrum omnes aetates Deus esse voluit, et utrumque sexum. Coronati sunt senes, coronati sunt juvenes, coronati adolescentes, coronati pueri, coronati viri, coronatae foeminae. Et in foeminis omnis aetas coronata est, nec dixit foemina: Impar sum sexu ad devincendum diabolum. Attendit magis hostem dejiciendum, a quo dejecta est, et expugnandum fide, cui consenserat seductione. Numquid et foeminae de suis viribus praesumpserunt? Omni enim homini dictum est: Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Gloria ergo Martyrum gloria Christi praecedentis Martyres, implentis Martyres, coronantis Martyres. Verumtamen, quamvis alio sit tempore pax, alio persecutio, deest alicui tempori occulta? Nunquam deest. Leo ille draco, nec semper saevit, nec semper insidiatur, sed semper persequitur. Quando saevitia est aperta, non sunt occultae insidiae. Quando occultae sunt insidiae, non est aperta saevitia. Id est, quando ut leo rugit, non ut draco serpit. Quando ut draco serpit, non ut leo rugit; tamen, quia aut leo est, aut draco, semper persequitur. Quando tacet fremitus, insidias cave. Quando insidiae produntur, in fremitu leonem devita. Et leo autem, et draco devitatur, si semper cor in Christo servetur. Quidquid in hac vita metuendum est, transiturum est. In alia vero vita, et 46.0857| quod amandum est, non transit, et quod timendum est, non transit.

III.

Certe modo in Evangelio Dominus alloquebatur Judaeos, et dicebat eis: Vae vobis, Scribae, et Pharisaei! quia extruitis monumenta Prophetarum, et dicitis: Si essemus tempore patrum nostrorum, non consentiremus eis in necem Prophetarum. Certe testimonium perhibetis, quia filii estis eorum, qui occiderunt Prophetas. Et vos implebitis mensuram patrum vestrorum. Cum enim dixissent: Si essemus tempore patrum nostrorum, non consentiremus eis in necem Prophetarum (Matth. XXIII, 29-32), confirmaverunt se filios esse illorum. Nos autem, si rectum iter tenemus, non dicimus patres nostros, qui occiderunt Prophetas, sed patres nostros dicimus, qui occisi sunt a patribus illorum. Sicut enim degenerat quisque moribus, sic filius fit moribus. Quia utique, fratres, filii Abrahae dicti sumus, Abrahae nec faciem novimus, nec de genere ejus stirpem carnis ducimus. Quomodo ergo ejus filii? Non in carne, sed in fide. Credidit enim Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 6). Si ergo justus Abraham, quia credidit, omnes post Abraham imitantes fidem Abraham facti sunt filii Abraham. Judaei ex carne nati degeneraverunt, nos ex alienigenis orti imitando assecuti sumus, quod illi degenerando perdiderunt. Absit ergo, ut pater illorum Abraham, quamvis de carne venerunt Abraham. Patres illorum illi fuerunt, de quibus et ipsi confessi sunt. Si essemus, inquiunt, tempore patrum nostrorum, non eis consentiremus in necem Prophetarum. Quomodo dicis, te non fuisse consensurum eis, quos patres tuos dicis? Si patres erant, filius es. Si filius es, consensurus eras. Si autem consensurus non eras, filius non es. Si filius non es, non sunt illi patres. Dominus ergo ex hoc eos convincit facturos, quod illi fecerunt, quia patres suos eos esse nominaverunt. Certe, inquit, testimonium ipsi perhibetis vobis, quia filii estis eorum, qui occiderunt Prophetas, quia dixistis eos patres vestros. Et vos implebitis mensuram patrum vestrorum.

IV

Et nunc consideremus, qui sint filii occisorum, et qui sint filii occidentium. Et videtis multos currere ad Memorias Martyrum, benedicere calices suos de Memoriis Martyrum, redire saturatos de Memoriis Martyrum, et tamen discute illos, et invenies inter persecutores Martyrum. Per ipsos enim tumultus, seditiones, saltationes omnis luxuriae, quas odit Deus, et modo, quia illos jam coronatos lapidibus non possunt, calicibus persequuntur. Qui erant, et quorum filii erant, quorum saltationes recenti, et prope hesterna Memoria de loco sancti Martyris Cypriani prohibitae sunt? Certe saltabant ibi, et gaudebant ibi, et solemnitatem ipsam, quasi gauderent, magnis votis expectabant, et ad eum diem semper venire cupiebant. Inter quos numerandi sunt? Inter persecutores Martyrum, an inter filios Martyrum? Apparuerunt, quando prohibiti in seditionem tumuerunt. Filii laudant, 46.0858| persecutores saltant. Filii hymnos dicunt, illi convivia producunt. Non ergo interest, quomodo honorare videantur. Tales enim sunt, qui honorant, quales illi fuerunt, qui dixerunt: Si essemus illis temporibus, non consentiremus patribus nostris in necem Martyrum, aut in necem Prophetarum. Consentite modo fidei Martyrum, et credimus, qui non eratis consensuri interfectoribus Martyrum. Martyres unde coronati sunt? Credo, viam Dei ambulando, tolerando, inimicos etiam suos diligendo, pro eis obsecrando. Haec est corona Martyrum, hoc meritum Martyrum. Amas, imitaris, laudas, filius es Martyris. Vitam fers contrariam, referes et tunc manum contrariam . V Proinde, dilectissimi, quoniam persecutio, sicut dixi, nunquam deest, et diabolus aut insidiatur, aut saevit, semper parati esse debemus corde fixo in Domino, et, quantum possumus, inter istas molestias, tribulationes, tentationes orare nos fortitudinem a Domino, quoniam per nos ipsi parvi et nulli sumus. Quid de nobis dicamus? Paulum Apostolum, cum legeretur, audistis. Sicut abundant, inquit, passiones Christi in nobis, sic abundat per Christum et consolatio nostra (2 Cor. I, 5). Sicut in Psalmo dicitur: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae, Domine, jucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). Quomodo hoc dictum est in Psalmo: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, ita exhortationes tuae jucundant animam meam, sic dictum est ab Apostolo: Sicut abundant passiones Christi in nobis, sic abundat per Christum consolatio nostra. Deficeremus, cum adesset persecutio, si deesset consolator. Et quia vires ipsae vel tolerandi, vel quaedam relaxatio vivendi ad tempus propter necessarium ministerium non erant ab ipsis, videte quid dixerit. Nolum vobis facio, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quia supra modum et ultra vires gravati sumus (I Cor. I, 8). Tribulatio illa transcendit vires humanas, numquid et auxilia divina? Supra modum, inquit, et ultra vires gravati sumus. Quantum ultra vires? Vide, quia de animi viribus dicit: Ita, ut taederet nos etiam vivere. Quomodo affectus erat Apostolus multitudine pressuram, ut, quem charitas vivere instigabat, taedium a vita prohiberet! Quomodo eum charitas vivere cogebat, charitas illa, de qua alio loco dicit: Permanere autem in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 24). Ecce tanta increverat persecutio, et tanta tribulatio, ut taederet eum etiam vivere. Ecce timor et tremor venerunt super eum, et contexerunt eum tenebrae; sicut audistis, cum diceretur in Psalmo. Vox enim corporis Christi est, vox membrorum Christi. Vis ibi agnoscere vocem tuam? Esto membrum Christi. Timor, inquit, et tremor cecidit super me, et contexerunt me tenebrae. Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 6, 7)! Nonne hoc videtur dixisse Apostolus, cum ait: Ita, ut taederet nos etiam vivere? 46.0859| Quodam modo taedium passus est a visco carnis, quando volare volebat ad Christum. Abundantia tribulationum infestabat viam, sed non intercludebat. Taedebat vivere, sed hoc non in illa aeterna vita, de qua dicit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I, 21). Sed quia ex charitate hic tenebatur, quid sequitur? Si autem vivere in carne hic mihi fructus operis est, et quid eligam, ignoro. Compellor autem e duobus concupiscentiam habens dissolvi, et cum Christo esse. Quis dabit mihi pennas sicut columbae? Manere autem in carne necessarium propter vos (Ibid. 22-24). Cesserat susurrantibus pullis suis, tegebat passis alis, fovebat pullos, sicut ipse ait: Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos (1 Thess. II, 7).

VI.

Et videte, fratres; modo lectum est in Evangelio: Quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos, et noluisti (Matth. XXIII, 37). Attendite gallinam, attendite et alias aves, quae in nostris oculis nidificant. Ova fovent, pullos nutriunt. Nullam videbitis infirmari cum filiis. Videte gallinae habitum, quando pullos alit, quemadmodum mutatur vox ejus, et in quamdam raucedinem frangitur. Pennae ipsae non collectae et alacres, sed hispidae et languidae, ita ut si videas avem aliam, cujus nidum ignores, non agnoscas, an ova habeat, vel pullos. Gallinam autem cum videris, etiamsi ova ejus non videas, nec pullos ejus videas, ex ipsa voce, et habitu corporis intelligas matrem. Quid ergo fecit mater nostra Sapientia? In carne infirmata est, ut pullos colligeret, ut generaret, ut foveret; sed infirmum Dei fortius est hominibus. Sub has alas infirmitatis carnis suae, sed sub occultam potentiam Divinitatis suae colligere volebat filios Jerusalem. Hoc Apostolum suum docuerat, quia hoc in illo ipse faciebat. Hoc enim ait ipse Apostolus: Vultis experimentum accipere ejus, qui in me loquitur, Christi (2 Cor. XIII, 3)? Et passiones Christi dicit in se abundasse, non passiones suas, sed passiones Christi. Erat enim in corpore Christi, et erat membrum Christi, et quidquid cum pullis fovendis agebatur in Apostolo, et in membro suo, caput agebat. Hic ergo Apostolus attendens infirmitatem pullorum suorum affectu et desiderio, ut columba, volare cupiebat, sed charitate filiorum, ut gallina, remanebat. Ipsi, inquit, in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non fidentes in nobis simus, sed in Deo, qui suscitat mortuos, qui de tantis mortibus eruit nos, et eruet, in quem speramus, quoniam et adhuc eruet (Id. I, 9, 10). Eruit, et eruet quid ait? Servat vitam istam nostram vobis. De multis enim mortibus eruit, ne opprimeretur a persecutoribus, ne citius quam pullis opus erat, coronaretur, secundum illud, quod ait: Manere autem in carne necessarium propter vos. Sed hoc confidens, novi, quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei (Philipp. I, 24, 25). Cupiditas ad alium rapiebat, necessitas alibi retinebat. Dissolvi, inquit, et esse cum Christo multo magis optimum (Ibid. 23). Istud non dixit Necessarium, sed optimum. Quod 46.0860| est enim optimum, per se appetitur, quod necessarium, ex necessitate assumitur; inde necessarium nominatur.

VII.

Necessariae rei necessitas nomen imposuit. Proinde nunc nobis necessarius cibus est iste, quo utimur; ad sustentandam temporalem vitam necessarius cibus est; ille autem optimus cibus virtutis, et sapientiae, panis vivus, semper efficiens, nunquam deficiens. Ille optimus est, iste necessarius est. Proinde cum transierit ista necessitas famis, et sustentandi mortalis corporis, non erit iste cibus jam necessarius. Quid enim ait Apostolus? Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et has evacuabit (1 Cor. VI, 13). Quando autem evacuabit? Quando corpus hoc animale resurgens fit spirituale. Ibi enim nulla erit indigentia, et non ibi erunt opera necessitatis. Omnia enim ista, fratres, et bona, quae hic dicuntur, opera, et ea ipsa opera, quae monemur ut faciamus quotidie, necessitatis opera sunt. Quid tam bonum, quid tam praeclarum, quid tam laudabile Christiano, quam frangere panem esurienti? Egenum sine tecto inducere in domum? Videre nudum, et vestire? Videre mortuum, et sepelire? Videre litigantem, et concordare? Videre infirmum, et visitare, aut curare? Omnia haec laudabilia opera sunt. Attendite et videte, quia necessitas ea peperit. Frangis enim panem, quia vides esurientem. Si nemo esuriret, cui frangeres panem? Tolle necessitatem alterius miseriae, non erit opus tua misericordia. Sed tamen per haec opera, quae necessitas genuit, pervenimus ad illam vitam ubi necessitas non erit, quomodo per navem ad patriam. In patria semper mansuro, nunquam peregrinaturo navis opus non erit; sed illa navis, quae ibi opus non erit, illuc ipsa perducit. Cum perventum fuerit, ista non erunt, sed nisi hic adimpleantur, illuc perveniri non potest. Estote itaque alacres in bonis operibus necessitatis, ut sitis beati in perfruitione illius aeternitatis, ubi jam necessitas moritur, quia mater omnium necessitatum mors ipsa morietur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quando dicetur morti: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (1 Cor. XV, 53-55)? absumptae morti, et devictae dicetur: Quia novissima inimica destruetur mors (Ibid. 26). V:III. Modo autem omnibus necessitatis operibus cum morte pugnatur. Defectus enim omnis ad mortem trahit, et sustentatio omnis a morte revocat, et ita mutabile est corpus, ut quodam modo aliae mortes aliis mortibus pellantur. Quidquid assumitur, ubi diu perseverari non potest, quodam modo inchoatio mortis est. Jam videte istam vitam. Si quidquid assumitur, ubi permaneri diutius non potest; ubi, si diutius permanseris, moreris, inchoatio mortis est, et tamen, nisi assumatur, alia mors non pellitur. Verbi gratia, non manducat. Si manducaverit, et digerit, reficitur. Cum non manducat, assumit jejunium, ut mortem, quam factura erat crapula, repellat a se. Nisi 46.0861| assumpserit abstinentiam et jejunium, non a se illud repellet. Rursus in hoc jejunio, quod assumpsit, ut mortem crapulae repelleret, si perseverare in illo voluerit, aliam mortem famis timebit. Sicut ergo assumpsit jejunium, ut mortem crapulae devitaret, sic assumpturus est cibum ut mortem jejunii devitet. Quidquid enim horum assumpseris, si in eo perseveras, deficies. Ambulando fatigatus eras, si permanseris in ambulando, fatigatione ipsa deficies, et morieris. Ut ergo non deficias ambulando, requiescis sedendo. Perdura in sedendo, et inde morieris. Somnus te gravis oppresserat; evigilandum est, ne moriaris. Vigilando morieris, nisi rursus dormieris. Da mihi, quod assumas in adjutorium in malum, quod gravabat, pellendum, ubi securus ita sis, ut in eo perseverare velis. Quidquid assumpseris, hoc ipsum timendum erit. Ergo in omni mobilitate et mutabilitate defectionum, et adjutoriorum cum morte pugnatur. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, dicetur morti: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Videbimus, laudabimus, permanebimus. Nulla erit ibi indigentia, nullum adjutorium requiretur. Non invenis mendicum, cui panem frangas; aut peregrinum, quem in domum recipias. Non invenis sitientem, cui calicem porrigas; nec nudum, quem cooperias; nec aegrotum, quem visites; nec litigantem, quem concordes; nec mortuum, quem sepelias. Omnes cibo justitiae et potu sapientiae saginantur, omnes immortalitate vestiti sunt, omnes in patria sua aeterna vivunt. Omnium sanitas ipsa aeternitas est, aeterna sanitas, aeterna concordia. Nemo litigat, nemo judicem quaerit, nemo arbitrum compositionis, nemo sententiam ultionis. Nulla aegritudo, nulla mors. IX. Haec dicere potuimus, quae ibi non erunt; quae vero ibi erunt, quis dicat? Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (1 Cor. II, 9). Recte ergo Apostolus: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Quidquid passus fueris, o Christianae, scito nihil esse ad id, quod accepturus es. Certe hoc fide retinemus, de corde tuo hoc non recedat. Non potes hoc capere, et videre, quid eris, quale ergo erit quod ab eo, qui capturus est, capi non potest? Utique nos erimus, quod erimus, et capere non possumus, quod erimus. Supergreditur omnem infirmitatem nostram, supergreditur omnem cogitationem nostram, supergreditur omnem intellectum nostrum, et tamen nos erimus. Dilectissimi, ait Joannes, filii Dei sumus; utique jam adoptione, fide, pignore. Pignus accepimus, fratres, Spiritum sanctum. Quando fallit, qui tale pignus dedit? Filii Dei, inquit, sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. Dixit: Nondum apparuit, et id, quod Nondum apparuit, non dixit. Nondum apparuit, quod erimus. Diceret: Illud erimus, et tales erimus! Quidquid diceret, cui diceret? Non audeo dicere: Quis 46.0862| diceret? sed certe: Cui diceret? Et forte enim erat, qui diceret, quia ipse est, qui in Christi pectore recumbebat, et de ejus pectore in illo convivio sapientiam bibebat, qua sapientia saginatus eructavit: In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Ergo hoc dixit: Scimus, quia, cum apparuerit, quod erimus, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. Cui similes? Utique ei, cujus filii sumus. Dilectissimi, ait, filii Dei sumus, et nondum apparuit, quod erimus. Scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, cujus filii sumus, Quoniam videbimus eum, sicuti est (I Joan. III, 2). Jam modo, si vis esse, cui similis eris, si vis nosse, cui similis eris, attende ipsum, si potes. Nondum potes. Ergo nescis, cui similis eris, propterea nescis, quantum similis eris. Nesciendo ergo adhuc, quod est ille, nescis, quod eris et tu. X. Hoc ergo meditantes, charissimi, semper expectemus gaudium nostrum sempiternum, et semper oremus fortitudinem in laboribus et tentationibus temporalibus, sive nos pro vobis, sive vos pro nobis. Ne putetis enim, fratres, nostras orationes esse vobis necessarias, et vestras orationes nobis non esse necessarias. Invicem nobis necessariae sunt orationes pro invicem, quia ipsae orationes pro invicem charitate conflantur, et hoc sacrificium tanquam de ara pietatis suavissime fragrat Domino. Si enim Apostoli dicebant, ut oraretur pro illis, quanto magis nos longe impares, sed utcumque vestigia eorum sequi cupientes, et quantum assequamur, nec scire valentes, nec dicere audentes. Illi ergo tales Viri orari pro se volebant ab Ecclesia, et dicebant: Quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in diem Domini nostri Jesu Christi (II Cor. I. 14). Invicem pro se orabant ante diem Domini nostri Jesu Christi, gloria in die, infirmitas ante diem. Oretur in infirmitate, ut gaudeatur in gloria. Etenim diversis temporibus illuc tamen uno tempore omnes perventuri sumus. Hinc exeundi diversa sunt tempora; illic accipiendi unum tempus est. Semel enim et simul congregabimur, ut accipiamus, quod diversis temporibus et credidimus, et desideramus. Quemadmodum operarii illi in vinea alii ducti sunt hora prima, alii hora tertia, alii sexta, alii nona, alii decima (Matth. XX). Diversis temporibus vocati sunt, sed uno tempore merces omnibus persolvitur. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO XIV In Natali Cypriani Martyris .

SYNOPSIS.
I. S. Cypriani Laus in Domino. II. Quibuscum confligendum Christiano. :III. Contra Spectacula Paganorum. :IV Contra Superbiam. V Cypriani laus repetita.
I.

SANCTA solemnitas beatissimi Martyris, quae nos in nomine congregavit, de meritis et gloria tanti Martyris exigit aliquid digne dici. Virtutibus enim ejus 46.0863| et gloriae posset forte humana lingua sufficere, si se voluisset ipse laudare. Verumtamen et nos devotione magis quam facultate laudemus eum, imo Dominum laudemus in eo, Dominum in illo, et illum in Domino. Quid enim esset in Domino, vox Martyrum de Psalmo modo, cum legeretur, audita est: Auxilium nostrum in nomine Domini (Psal. CXXIII, 8). Si auxilium omnium nostrum in nomine Domini, quanto magis Martyrum. Ubi major pugna, ibi majus auxilium necessarium est. Duo sunt enim, quae faciunt Christianorum angustam viam: voluptatis abjectio, et tolerantia passionis. Vincis, quicumque confligis, si viceris, quod libet, et terret. Vincis, inquam, Christiane, quicumque confligis, si viceris, quod libet, et terret. Aliud, quod libet; aliud, quod terret. Sed nunc de Martyrum agitur gloria. Facile est Martyrum solemnia celebrare; difficile est Martyrum passiones imitari.

II.

Angustam, ut dicere coeperam, et arctam Christianorum viam duae res faciunt: contemptus voluptatis, et tolerantia passionis. Quisquis ergo confligit, sciat se cum toto mundo confligere, et confligens cum toto mundo, haec duo vincat, et vincit mundum. Vincat, quidquid blanditur; vincat, quidquid minatur. Voluptas enim falsa est, poena transitoria. Si vis intrare per angustam portam, claude portas cupiditatis et timoris. His enim tentat ille tentator ad evertendam animam. Janua cupiditatis promittendo tentat; janua timoris minando tentat. Est, quod cupias, ut ista non cupias. Est, quod timeas, ut ista non timeas. Non auferatur cupiditas, sed mutetur. Timor non extinguatur, sed in aliud transferatur. Quid cupiebas? Quid mundo blandienti cedebas? Quid cupiebas? Voluptatem carnis, concupiscentiam oculorum, ambitionem saeculi. Nescio, quis istorum trium capitum est carnis infernus. Sed audi apostolum Joannem, qui super pectus Domini discumbebat, et hoc in Evangelio eructabat, quod in convivio Christi bibebat, audi eum dicentem: Nolite diligere mundum, neque ea, quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo, quoniam omnia, quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (1 Joan. II, 15, 16). Dicitur ergo mundus hoc coelum et terra. Non ipsum mundum vituperat, qui dicit: Nolite diligere mundum. Qui enim istum vituperat, artificem mundi vituperat. Audiat mundum bis uno loco nominatum sub diversis significationibus. De Domino Christo dictum est: In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Mundus per eum factus est (Joan. I, 10). Auxilium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram (Psal. CXXIII, 8). Mundus per eum factus est. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi (Id. CXX, 1, 2). Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Iste mundus a Deo factus est: Et mundus eum non cognovit. Dilector mundi, amator operis, contemptor artificis, amor tuus migret. Rumpe funes a creatura, alliga ad creatorem. Muta amorem, muta timorem. Non enim faciunt 46.0864| bonos et malos mores, nisi boni vel mali amores. Magnus iste vir, dicet aliquis, bonus est, magnus est. Unde? quaeso. Multa novit. Quid diligat quaero, non quid sciat. Nolite ergo diligere mundum, neque ea, quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo, quoniam omnia, quae in mundo sunt, (utique in dilectoribus mundi; ea, quae sunt in dilectoribus mundi) concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi. In concupiscentia carnis voluptas est. In concupiscentia oculorum curiositas est. In ambitione saeculi superbia est. Qui tria ista vincit, non ei remanet omnino in cupiditate, quod vincat. Multi rami, sed triplex radix. Quanta mala habet, quanta mala facit carnalis voluptatis appetitio! Inde adulteria, fornicationes, inde luxuria, inde ebrietas. Quidquid titillat sensus illicite, et mentem penetrat suavitate pestifera, addicit carni mentem, deturbat exercitatorem, subit servienti imperantem. Et quid poterit homo facere rectum in se ipso perversus?

III.

Quae mala facit turpis curiositas, concupiscentia vana oculorum, aviditas nugacium spectaculorum, insania stadiorum, nullo praemio consequente conflictus certaminum! Certant aurigae aliquo praemio, litigant pro aurigis populi aliquo praemio. Sed delectat auriga, delectat venator, delectat scenicus. Itane honestum delectat turpitudo? Muta etiam cupiditatem spectaculorum. Exhibet Ecclesia menti tuae honorabiliora et veneranda spectacula. Modo legebatur Passio beati Cypriani. Aure audiebamus, mente spectabamus, certantem videbamus, periclitanti quodam modo timebamus, sed Dei adjutorium sperabamus. Denique vultis nosse cito, quid intersit inter spectacula nostra et theatrica? Nos, quantum in nobis viget sana mens, Martyres, quos spectamus, cupimus imitari. Nos, inquam, sanctos Martyres, quos certantes spectamus, cupimus imitari. Honeste spectator! in theatris cum spectas, insanis, si audes imitari quem diligis. Ecce ego specto Cyprianum, amo Cyprianum. Si irasceris, maledic mihi, et dic: Talis sis! specto, delector, quantum valeo, lacertis mentis amplector. Video certatorem, audio victorem. Irascere, ut dixi, et dic mihi: Talis sis! Vide, si non amplector; vide, si non opto; vide, si non cupio; vide, si non indignum me possum dicere; refugere tamen avertique non possum. Specta tu, delectare tu, ama tu. Noli irasci, si dixero: Talis sis! Sed parco, non dico. Agnosce amicum. Spectacula muta mecum. Tales amemus, quos imitari, quantum valemus, optemus. Sed infamis est ille, qui spectatur; qui spectat, honestus est. Cesset cupiditas emptoris, et nulla erit turpitudo venalis. Infamiam spectando confirmas. Quid provocas, quod accusas? Miror, si amati tui non te aspergit infamia. Sed non te aspergat, immaculata maneat honestas, si potest, spectatrix libidinum, emptrix turpium voluptatum. Audeo prohibere spectacula? Audeo prohibere? Audeo plane. Dat mihi fiduciam 46.0865| locus iste, et qui me constituit in isto loco. Potuit sanctus Martyr saevientes sustinere Paganos, ego non audeam audientes instruere Christianos? Ego metuam tacitas offensiones, cum ille contempserit apertos furores? Dicam prorsus. Certe redarguar in cordibus audientium, si falsa dico. Optime facit, omnino optime facit antiqua disciplina Romana, quae omne genus Histrionum infami loco deputavit. Non illis ullus honor in Curia, non saltem in plebeia tribuitur. Undique ab honestis remoti, et honesti venales praepositi. Quid a te propter dignitatem Decurii removisti, et propter voluptatem tibi in theatro posuisti? Consonet dignitati tuae voluptas tua. Et ipsi miseri addicti sunt spectantium cupiditatibus, spectantium insanientibus voluptatibus. Remove ista omnia, et liberantur. Misericordiam in illos facit, qui spectare noluerit.

IV

Dicta sint haec de concupiscentia oculorum. Ambitio saeculi quantum mali habet! Ibi omnis superbia. Et quid est pejus superbia? Sententiam Domini audi. Deus superbis resistit; humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Ergo et ambitio saeculi maligna est. Dicet aliquis: Sine illa non possunt esse saeculi Potestates. Prorsus possunt. Nescio, quis auctor ipsorum ait: Suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Prorsus possunt. Rector est in potestate constitutus. Erigat, et rexit. Sed humana mens pergit in elationem. Frenetur elatio. Hominem se esse cognoscat, qui de homine judicat. Dispar est dignitas, sed communis est ipsa fragilitas. Hoc qui pie, sancteque cogitat, et habet potestatem, et non pergit in elationem. Vicit ista omnia Cyprianus. Quid enim non vicit, qui vitam ipsam omnibus tentationibus redundantem contempsit. Mortem illi minatus est judex; ille confessus est Christum, paratus mori pro Christo. Ubi mors venerit, nulla remanebit ambitio, nulla curiositas oculorum, nulla appetitio sordidarum et carnalium voluptatum. Una vita contempta omnia superantur. V Beatus ergo Cyprianus laudetur in Domino, quia omnia ista vicit. Quando hos posset, si non adjuvisset Dominus? Quando vinceret, si non spectator, qui coronam parabat vincenti, subministraret vires laboranti? Gaudet plane et ipse, gaudet pro nobis, non pro se, quando in Domino laudatur. Mitis enim est valde, et scriptum est: In Domino laudabitur anima mea. Audiant mites, et laetentur (Psal. XXXI, 3). Mitis erat. In Domino vult animam suam laudari. In Domino laudetur anima ejus. Honoretur etiam corpus ejus. Quia Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus (Id. LXXII, 1). Sancte celebretur, tanquam a Christianis celebretur. Non enim aram 46.0866| constituimus, tanquam Deo, Cypriano, sed Deo vero aram fecimus Cyprianum.

SERMO XV Item in Natali Cypriani Martyris .

SYNOPSIS.
I. Gaudium de religiosa populi frequentia, et victoria Martyrum. II. Delusa Persecutorum a Martyribus consilia. :III. Ecclesia Persecutorum victrix. :IV Persecutorum, ut Christi, ita Cypriani multi conversi.
I.

PSALMUM cantavimus: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum (Psal. CXXIII, 6). Donis Dei debita gratulatio. Benedictus Dominus, qui non dedit in venationem dentibus eorum. Vox est certe gratulationis, et digna gratulatio. Et quando tantis donis divinis humana sufficit gratulatio? Quando in isto loco beatissimus Martyr sacrum sanguinem fudit, nescio utrum tanta hic fuerit turba furentium, quanta nunc est multitudo laudantium. Iterum dico; delectat enim me, populum videre in domo Domini religiosissime in hunc locum convenientem, et tempora temporibus comparare. Unde iterum dico, et repeto, et vestris sensibus, quanta possum, devotione commendo: Quando in isto loco beatissimus Martyr sacrum sanguinem fudit, nescio utrum tanta hic fuerit turba furentium, quanta nunc est multitudo laudantium. Sed, etsi fuit, fuit Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. » Quando occidebant, se vicisse credebant. Vincebantur a morientibus, et gaudebant, si vincebantur. Utique furebant. Abscessit ergo turba furentium, successit multitudo laudantium: Dicat, dicat multitudo laudantium: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Dentibus quorum? Dentibus inimicorum, dentibus impiorum, dentibus persecutorum Jerusalem, dentibus Babyloniae, dentibus civitatis inimicae, dentibus turbae in sceleribus insanientis, dentibus turbae Dominum persequentis, creatorem deserentis, ad creaturam se convertentis, manu facta colentis, eum a quo facta est, contemnentis. Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum.

II.

Vox Martyrum est. Eorum profecto vox est, qui pro Christi nomine occidi, quam negando Christum vivere maluerunt. Si ergo illi occidere voluerunt, isti occisi sunt, fecerunt, quod voluerunt illi, passi sunt isti, quomodo: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum? Qualis gratulatio est: Benedictus Dominus, qui non dedit 46.0867| nos in venationem dentibus eorum? Quia persecutores non occidere, sed devorare voluerunt, id est, in corpus suum transferre. Pagani erant, impii erant, daemonum et idolorum cultores erant. Hoc nos facere volebant, quando devorare cupiebant. Intendite, quid cibo faciamus, quando manducamus. Quid utique facimus, nisi in corpus nostrum transferimus? Erat corpus impiorum, devoraverunt eos, qui eis ad impia consenserunt. In eorum corpus procul dubio transierunt. Martyres ergo illi instantibus, ut Christus negaretur, et idolum adoraretur, restiterunt constanter, idolum spreverunt, Christum confessi sunt, in corpus eorum consentiendo non transierunt. Dicant, dicant, gloriose dicant, feliciter dicant, veraciter dicant: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Retia perfidia est, retia impietas est, retia Christi negatio est. Extenta sunt retia. Audis venantes. Si vis cavere venantes, contemne terrentes. Nostis, quid faciunt venatores. Ex alia parte tendunt retia, ab alia parte terrent feras, quas cogunt in retia. Malum times, quo terreris? Pejus est, quo fugis. Ergo Martyres sancti videntes, ubi venatores tetenderunt retia (ad hoc enim mortem persecutor minabatur, ut Salvator negaretur) passi sunt, sed patiendo non sunt capti. Quali sagina praedae, quali pinguedine venationis Babylon impia pasceretur, si a Cypriano episcopo Dominus negaretur. Quali sagina, quali venatione, quam optima praeda Babylon impia pasceretur, si a Cypriano episcopo, doctore gentium, frustratore idolorum, proditore daemoniorum, lucratore Paganorum, confirmatore Christianorum, inflammatore Martyrum. Si ergo a tali et tanto Viro Dominus negaretur, quali venatione Babylon impia laetaretur! « Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Saevierunt, persecuti fuerunt, torserunt, incluserunt, alligaverunt, percusserunt, incenderunt, bestiis subrepserunt. Non est Christus negatus, Confessor Domini est coronatus. Illi saevitiam perdiderunt, gloriam Martyres invenerunt. Benedictus Dominus, dicat populus christianus, dicat omnino, decet, ut dicat: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Modo, dicat, hic locus impletur populo confitentium, impletur populo unum verum Deum adorantium. Dicat: hic locus; tunc enim seges ista seminabatur, quando ille locus sanguine Martyris rigabatur. Noli mirari, Terra, fertilitatem tuam, si rigata es, ut hoc pullulares.

III.

Ergo Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Quibus enim viribus nos erepti sumus de dentibus impiorum? Nihil nobis arrogamus, non hoc nostrae potestati tribuimus. Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Quid enim eramus, quando terrebamur infirmi a fortibus, humiles a sublimibus, egentes a divitibus, indigentes ab abundantibus? Quid 46.0868| eramus, nisi Auxilium nostrum esset in nomine Domini ejus, qui fecit coelum et terram (Psal. CXXIII, 8)? Exulta, exulta, Jerusalem, exulta et tu non data in dentes venantium. Exulta et tu. Habes et tu dentes. Dentes tui, sicut grex detonsarum. Habes et tu dentes, o sancta Jerusalem, Civitas Dei, Ecclesia Christi, habes et tu dentes. Tibi dicitur in Cantico Canticorum: Dentes tui, sicut grex detonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in illis (Cant. IV, 2, et VI, 5). Bene, bene, quod non timuisti dentes Babyloniae. Dentes Babyloniae potestates saeculi fuerunt, dentes Babyloniae doctores illicitorum sacrorum fuerunt. His dentibus data non es. Agnosce dentes tuos. Fac tu, quod illi facere voluerunt. Converte te. Et tu habes dentes. « Dentes tui, sicut grex detonsarum. Quid est Detonsarum? Sarcinas saeculares ponentium. Quid est Detonsarum? Ponentium vellera, tanquam onera sarcinae saecularis. Illi erant dentes tui, de quibus scriptum est in Actibus Apostolorum, quia vendiderunt omnia sua, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum posuerunt, ut distribueretur unicuique, sicut opus erat (Act. IV, 35). Percepisti vellere detonsarum tuarum. Ascendit grex ille de lavacro Baptismatis sancti. Omnes pepererunt, quia duo praecepta charitatis impleverunt. Meministis, recordati estis, tanquam instructi acclamastis, cum duo praecepta charitatis commemorarem; quae autem essent, non dixi, et tamen indicium cordis vestri voce suscepi. Agnovistis. Dicam tamen propter eos, qui ad Ecclesiam rarius accedunt. Dominus dicit, Magister veracissimus dicit, Princeps Martyrum dicit: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua, et diliges proximum tuum tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Dentes ergo tui in Deo vicerunt, quia tales geminos pepererunt. Tibi dicitur habenti tales dentes, tibi dicitur, o Ecclesia, in figura beatissimi Petri: Surge, macta et manduca (Act. X, 13). Surge. Petro dictum est, quando vas submissum de coelo in figura animalium omnis generis portabat esurienti Petro, id est, avidae Ecclesiae, Surge, quid esuris? Surge, cibus tibi paratus est. Dentes habes; Macta et manduca. Occide, quod sunt; fac, quod es. Occide quod sunt, verte in quod es. Bene audisti tales dentes habens, bene mactasti, bene manducasti. Ipsos judices, quos non timuisti, ad te attraxisti; ipsas saeculi potestates, quas non timuisti, in te convertisti; saevientes sprevisti; honorantes fecisti. Impletum est, quod Domino tuo promissum est: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11).

IV

Haec persecutores non credebant, quando saeviebant. Quam multi ex ipsis persecutoribus, qui viderunt beatissimum Cyprianum fundentem sanguinem, genua flectentem, cervicem percussori praebentem, hic viderunt, hic spectaverunt, hic de tanto spectaculo exultaverunt, hic, hic morienti insultaverunt. 46.0869| Quam multi ex eis, quod non dubito, postea crediderunt. Non dubitandum, sine dubitatione credendum est. Judaei Christi interfectores, qui pendente illo caput agitaverunt insultantes, et in illo verba, quae voluerunt, dixerunt exultantes, postea in ipsum Dominum, quem crucifixerunt, crediderunt. Haec enim poterat vacare vox Medici in cruce pendentis, et medicamentum sanitatis phreniticis de suo sanguine facientis? Non poterat ergo vacare, et inanis esse vox illa: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Non plane vacavit. Erat ibi multitudo eorum, propter quos haec vox de ore resonuit Veritatis. Nam postea facto miraculo, adveniente de coelo Spiritu sancto, cum linguis omnium gentium Apostoli loquerentur, stupentes repentinum miraculum, subito compuncti, ad eum, quem occiderunt, conversi sanguinem, quem saevientes fuderunt, credentes biberunt. Hoc plane et de beato Cypriano Christi sancto Martyre nullo modo est dubitandum, quod plurimi eorum, qui occisum impie spectaverunt, in ejus Dominum crediderunt, et forte etiam ipsi imitando pro Christi nomine sanguinem funderunt. Postremo de illis incertum sit. De illis, qui tunc huic loco affuerunt, qui percussum in isto loco sanctum Cyprianum viderunt, incertum sit, utrum crediderint. Certe isti omnes, aut pene omnes, quorum voces audio exultantium, filii sunt insultantium.

SERMO XVI. In Natali Martyrum Scillitanorum .

SYNOPSIS.
I. Exemplo Martyrum Christus nec propter superflua, nec propter necessaria mundi bona negandus. II, Amor proximi unde, et qualis. :III. Salus et Amicus, duo necessaria, quomodo respicienda. :IV Certamen Martyris cum Persecutore de superfluis. V Certamen Martyris cum Persecutore de necessariis. VI. Quibus modis negetur Christus. VII. Constantiae merces in coelo.
I.

MARTYRES sancti, testes Dei, ne vivendo morerentur, moriendo vivere maluerunt, ne timendo 46.0870| mortem negarent vitam, amando vitam contempserunt vitam. Ut negaretur Christus, vitam promittebat inimicus, sed non qualem Christus. Credentes ergo, quod a Salvatore promittebatur, riserunt, quod persecutor comminabatur. Fratres, quando Solemnia Martyrum celebramus, exempla nobis proposita noverimus, quae imitando assequamur. Non enim istam faciendo frequentiam, augemus Martyrum gloriam. Illorum corona populis nota est Angelorum. Nos, quod passi sunt, cum legeretur, audire potuimus. Quod autem acceperunt, Nec oculus vidit, nec auris audivit (I Cor. II, 9). Bona mundi hujus alia sunt superflua, alia necessaria. Hinc paululum, ut loquamur, attendite, et distinguamus, si possumus, quae sint bona hujus mundi superflua, quae necessaria, ut videatis, non esse negandum Christum nec propter superflua, nec propter necessaria. Superflua mundi hujus quis enumerat? Si ea commemorare voluerimus, magnas moras faciemus. Dicamus ergo necessaria. Quaecumque alia erunt, haec erunt superflua. Necessaria sunt in hoc mundo duo ista; Salus et Amicus. Ista sunt, quae magni pendere, quae non debemus contemnere. Salus, et Amicus naturalia bona sunt. Fecit Deus hominem, ut esset et viveret. Salus est. Sed, ne solus esset, Amicitia quaesita est. Incipit ergo Amicitia a conjuge et filiis, et progreditur usque ad alienos. Sed, si consideremus, unum nos habuisse patrem, et unam matrem, quis erit alienus? Omni homini proximus est omnis homo. Interroga naturam. Ignotus est? Homo est. Inimicus est? Homo est. Hostis est? Homo est. Amicus est? Maneat amicus. Inimicus est? Fiat amicus.

II.

Ad haec duo in hoc mundo necessaria, Salutem, et Amicum, venit peregrina sapientia. Invenit omnes stultos, errantes, superflua colentes, temporalia diligentes, aeterna nescientes. Haec Sapientia stultis amica non fuit. Cum ergo stultis amica non esset, et a stultis longe esset; assumpsit proximum nostrum, et facta est proxima nostra. Hoc mysterium Christi est. Quid tam longe, quam stultitia a sapientia? Quid tam proximum, quam homo, et homo? Quid tam longinquum, inquam, quam a stultitia sapientia? Ergo suscepit hominem sapientia, et facta est homini proxima per id, quod erat proximum. Et ecce, quoniam dixit homini ipsa sapientia: Ecce pietas est sapientia; ad sapientiam vero hominis pertinet colere Deum, quia hoc est pietas, data sunt nobis duo praecepta: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Alterum: Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Luc. X, 27). Et ille, qui hoc audivit, ait: Et quis est mihi proximus (Ibid. 29). Putabat dicturum Dominum: Pater tuus, et mater tua, conjux tua, filii tui, fratres tui, sorores tuae. Non hoc respondit, sed qui volebat commendare omnem hominem omni homini proximum, instituit narrationem. Homo, inquit, quidam. Quis quidam? Tamen homo. Homo quidam. Quis ergo homo? Quidam, sed tamen homo. Descendebat de Jerusalem in Jericho, et incidit in 46.0871| latrones (Luc. X, 30). Ipsi dicuntur in latrones, qui et insequuntur nos. Vulneratus, spoliatus, semivivus, in via relictus a transeuntibus, a sacerdote, a levita contemptus est, a Samaritano autem transeunte animadversus est. Accessum est ad eum, inspecta cura, levatus est in jumentum, perductus ad stabulum, jussum est curam ei adhiberi, sumptus impensus est. Interrogatur, qui interrogaverat: Quis erat huic semivivo proximus? Quia duo contempserant, et contempserant proximi, accessit extraneus. Iste enim homo Jerosolymitanus proximos habebat sacerdotes. et levitas, Samaritanos alienigenas. Transierunt proximi, et extraneus factus est proximus. Quis ergo erat huic homini proximus? Dic tu, qui interrogaveras dicens: Quis est mihi proximus? Jam responde, quod verum est. Interrogaverat superbia. Loquatur natura. Quid ergo ait? Credo, qui cum illo fecit misericordiam. Et Dominus ad illum: Vade, et tu fac similiter (Ibid. 37).

III.

Redeamus ad causam. Jam tria videmus: Salutem, Amicum, Sapientiam. Sed Salus et Amicus etiam de hoc mundo; aliunde Sapientia. Propter Salutem victus et tegumentum, et, si mala valetudo occurrerit, medicina. Salvis autem salvus loquens Apostolus ait: Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, sed neque auferre aliquid possumus. Victum et tegumentum habentes his contenti simus. Ista sunt necessaria propter salutem. Quae autem propter superflua Nam qui volunt, inquit, divites fieri (propter superflua utique) incidunt in tentationem, et laqueum, et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. Ubi ergo Salus? Ergo propter Salutem Victum, et tegumentum habentes his contenti simus (1 Tim. VI. 6, 9). Propter Amicum quid? Quid tibi amplius potuit dici, quam: Diliges proximum tuum tanquam te ipsum? Ergo Salus tibi, Salus sit et amico tuo. Propter tegumentum amici: Qui habet duas tunicas communicet cum non habente. Propter victum amici: Et, qui habet escas, similiter faciat (Luc. III, 11). Pasceris, pascis; vestiris, vestis. Ista de hoc mundo; aliunde autem, quod est sapientia, discis et doces.

IV

Constituite jam vobis ante oculos agonem Martyrum.Venit inimicus, cogit Christum negare. Sed adhuc blandientem inducamus, non saevientem. Promittit divitias et honores. Superflua sunt. Qui talibus donis tentantur, ut Christum negent, nondum accesserunt ad agonem, nondum certamen invenerunt, nondum hostem antiquissimum vera pugna provocaverunt. Contempsit autem, cui talia promittebantur, Vir fidelis, et ait: Ego propter divitias negabo Christum? Ego propter divitias negabo divitias? Ego propter aurum negabo thesaurum? Nempe ille est: Qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate nos ditaremur (2 Cor. VIII, 9)? Nempe ille est, de quo item ait Apostolus: In quo 46.0872| sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3)? Attendis, quod promittis, quia non potes videre, quod tollere conaris. Ego fide video, quod mihi vis auferre, tu oculis carnis, quod vis dare. Meliora sunt, quae cordis oculos intuetur, quam quae oculus carnis videt. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna. Contemno ergo dona tua, inquit fidelis anima, quia temporalia sunt, superflua sunt, caduca sunt, volatica sunt, plena sunt periculis, plena tentationibus. Nemo haec habet, quando vult, perdit et quando non vult. Contemptus est promissor; accedit alius, id est, persecutor. Contemptus est blandiens; esse incipit saeviens. Contemptus est coluber; in leonem conversus est. Non vis, inquit, accipere a me divitias ampliores? Si Christum non negaveris, auferam, quas habes. Adhuc in superflua mea saevis. Sicut novacula acuta fecisti dolum (Psal. LI, 4). Capillos radis, cutem non praecidis. Aufer etiam ista mihi. Imo, quoniam videbas, quod pauperibus exinde dabam, hospites suscipiebam, quod monuerat Paulus, faciebam. Praecipe, inquit, divitibus hujus saeculi, praecipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Haec mihi auferens, ista opera facturus non sum. Numquid apud Deum ideo minor ero, quia volo, et non possum? An usque adeo surdus sum adversus vocem Angelorum: Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14)? Tolle ergo superflua mea. Nihil intulimus in hunc mundum, sed neque auferre aliquid possumus. Victum et tegumentum habentes eo contenti simus (I Tim. VI, 8). V Sed ait persecutor: Tollo victum, tollo tegumentum. Accessum est ad certamen. Ferventius saeviebat inimicus. Transita sunt superflua, perventum est ad necessaria. Ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est (Psal. XXI, 11, 12)! Nihil tam proximum animae suae, quam caro sua. Fames, et sites, et aestus in carne sentis. Ibi te volo videre, Martyr bone! Testis Dei! Vide, inquit, vide! Quis nos separabit a charitate Christi? Quid est, quod minaris? Tollo victum, tollo tegumentum. Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas (Rom. VIII, 35)? Minetur ex altera parte: Tollo amicum, occido charissimos tuos ante oculos tuos, conjugem et filios trucidabo! Occidis, occidis? Non negent, et non occidis. Quid est, quia non me terres de me, terres me de meis? Si non negaverint, meos non occidis; si negaverint, alienos occidis. Adhuc addat persecutor, et saeviat, et dicat: Si tuos non curas, te ipsum huic luci auferam. Huic luci? Numquid aeternae loci? Cui luci me auferes? Quam communem habeo et tecum? Non est magna, quam vides et tu. Ego pro hoc lumine non negabo lumen. Erat lumen verum (Joan. 1, 9). Novi, cui dicam: Quoniam apud te fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen 46.0873| (Psal. XXXV, 10). Tolle vitam, tolle lumen. Habebo vitam, habebo lumen. Habebo vitam, ubi te non patiar interfectorem, habebo lumen, quod mihi, non dicam tu, sed nec ulla nox possit auferre. Vicit Martyr, an aliquid aliud est, ubi majus certamen spectare debeamus? Non minatur mortem; saevit in salutem, exarat ungulis, excruciat tormentis, urit flammis, admovet bestias; et hic vincitur. Quare vincitur? Quia in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos (Rom. VIII, 37).

VI.

Ergo, fratres mei, non negetur Christus propter superflua, non negetur propter necessaria. Nullus ipso est magis necessarius. Necessaria dicebam: Salutem et Amicum. Peccas propter Salutem, et negas Christum. Amando Salutem non habebis Salutem. Peccas propter Amicum tuum, et, ne illum offendas, negas Christum. Heu me miserum! Aliquando erubescendo negatur. Non saevit persecutor, non expoliat depraedator, non incumbit tortor; tantum ne displiceas amico tuo, negas Dominum tuum. Video, quid tibi abstulerit amicus, ostende, quid dabit. Quid dabit? Ipsas amicitias, per quas pecces, per quas involvaris, per quas inimicus Dei efficiaris. Iste tibi amicus non esset, si tu tibi esses. Sed quoniam ipse inimicus es tibi, amicum putas inimicum tibi. Unde autem ipse inimicus es tibi? Quia amas iniquitatem. Qui autem amat iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Sed non negatur Christus ut amico impio et perverso placeatur, non negatur, sed ab impio vituperatur, ab impio accusatur, et a fideli erubescendo non defenditur, deseritur, tacetur, non praedicatur. Saevit lingua blasphemantis, et nulla est laudantis. Quanta mala committuntur quasi pro necessariis, pro victu, pro tegumento, pro salute, pro amico, et omnia ista, quae appetuntur, magis pereunt! Si vero praesentia contempseris, dabit tibi Deus aeterna. Contemne salutem, habebis immortalitatem. Contemne mortem, habebis vitam. Contemne honorem, habebis coronam. Contemne amicum hominem, habebis amicum Deum. Sed illic, ubi amicum habebis Deum, sine amico proximo non eris. Ibi tecum amici erunt, quorum facta et confessiones paulo ante legebantur .

VII.

Audivimus Viros fortiter agentes, viriliter confitentes. Audivimus et Foeminas non tanquam foeminas tenentes Christum, oblitas sexum. Ibi erit cum istis illa amicitia, ubi nulla erit carnis concupiscentia, et sola erit cum amicis ad fruendum sapientia. Ecce quid perdimus, si ea hic amaverimus, et Christum negaverimus! Proximus ibi nos non terret, si moriatur. Nullus ibi luctus, ubi aeterna vita erit, nec illud necessarium est; Victum et tegumentum habentes his contenti simus. Vestis nostra immortalitas erit, cibus iste charitas erit, vita aeterna erit, nec opera ibi bona, quae ab his appellantur, faciemus. Ad ea non perveniemus, si hic ea non 46.0874| fecerimus. Non tibi dicetur: Frange esurienti panem tuum (Isai. LVIII, 7), ubi fames non erit. Non tibi dicetur: Suscipe hospitio, ubi nullum invenies peregrinum. Non tibi dicetur: Libera oppressum, ubi nullus inimicus erit. Non tibi dicetur: Concorda litigiosum, ubi pax aeterna erit. Videte, fratres mei, quomodo hic toleretur quaerendo. Ibi eam habebimus, ubi perire non possumus. Salutem quaeris? Contemne, et habebis. Negas Christum timendo offendere amicitias hominum. Confitere Christum, et amica tibi erit civitas Angelorum, civitas Patriarcharum, civitas Prophetarum, civitas Apostolorum, civitas omnium Martyrum, civitas omnium bonorum Fidelium. Christus ipse Fundavit eam in aeternum (Psal. XLVII, 9).

SERMO XVII. In solemnitate SS. Machabaeorum .

SYNOPSIS.
 I. Effata Evangelica ad omnes aetates pertinent. II. Expositio Parabolae de Turris fabrica, et de duobus Regibus. :III. Adolescens dives cum Christo congressus. :IV Post Apostolos et Judaei conversi, et deinceps multi Christiani rebus suis renuntiarunt. V Quomodo probanda Christo fides vel in quotidianis. VI. Ad probandam fidem excitare debent Promissa. VII. Machabaeorum. Certamen collatum profanis Spectaculis. V:III. Dehortatio a profanis Spectaculis. IX. Dehortatio continuata.
I.

Evangelium, et verbum Dei vivum, medullas animae penetrans, et cardinem cordis inquirens salubriter profertur omnibus nobis, nec quemquam palpat, si se homo non palpet. Ecce propositum est nobis velut speculum, in quo nos omnes aspiciamus, et, si quid de facie nostra forsitan maculosum occurrerit aspectibus nostris, cura sollicita detergamus, ne rursus inspecto speculo erubescamus. Turba enim Dominum sequebatur, sicut, Evangelium cum legeretur, audivimus, et conversus locutus est ad eos, qui eum sequebantur. Nam, si ea, quae dixit, solis illis duodecim Apostolis loqueretur, poterat unusquisque nostrum dicere: Illis dixit, non nobis. Aliud videtur pertinere ad pastores, aliud ad greges. Sequentibus turbis dixit, ergo et nobis omnibus, et vobis omnibus dixit. Non, quia tunc nondum eramus, ideo nobis non esse dictum putare debemus. In illum enim et nos credimus, quem illi viderunt, illum nos fide tenemus, quem illi oculis conspexerunt. Neque enim oculis carnalibus videre Christum, magnum fuit. Si hoc magnum fuisset, Judaeorum gens prima salutem invenisset. Certe enim et illi viderunt, et tamen 46.0875| contempserunt, et tamen visum et contemptum insuper occiderunt. Nos autem certe non vidimus, et tamen credimus, et tamen, quem oculis non conspeximus, corde suscepimus. Unde dixit cuidam suo, qui tunc erat inter duodecim: Quia vidisti, credidisti. Beati, qui non vident, et credunt (Joan. XX, 29). Si enim modo praesens esset in carne Dominus et Salvator noster Jesus Christus, et stans taceret, quid nobis prodesset? Si autem loquendo profuit, et modo loquitur, cum Evangelium recitatur. Verumtamen et praesentia sua multa praestat, ut Deus. Ubi autem non est Deus, aut quando absens est Deus? Tu noli esse absens a Deo, et tecum est Deus. Maxime, quia ipse promisit, et promissum ejus conscriptum quodam modo chirographum detinemus. Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVII, 20). Sed nos praevidebat, nobis promittebat.

II.

Redeamus ergo, et audiamus quid dixit, et, sicut dixi, inspiciamus nos, et, quidquid nobis deesse invenerimus, ad formam pulchritudinis, quae placet oculis ejus, tota diligentia excolamus. Et, quia nos non sufficimus, illum in adjutorium invocemus. Reformet, qui formavit, recreet, qui creavit, ut perfectos recondat, qui condidit. Hoc ergo dixit: Quis est homo, qui vult turrim aedificare, et non sedens primum computat, si habet sumptus, unde perficiat? Ne forte incipiat aedificare, et non impleat, et transeuntes homines dicant: Ecce homo, qui coepit aedificare, et non potuit perficere. Aut quis est iterum Rex, qui vadit gerere contra alium Regem bellum, et non prius considerat, utrum sit idoneus cum decem millibus occurrere illi, qui habet viginti millia? Alioquin, cum adhuc ille longe est, mittit legatos quaerens pacem. Et ad istas duas similitudines conclusit ita: Sic, qui non renuntiat omnibus, quae sunt ejus, non potest esse meus discipulus (Luc. XIV, 28-33). Si soli illi Discipuli vocarentur, nobis non esset dictum. Quia vero, sicut Scriptura testatur, omnes Christiani discipuli Christi sunt: Unus est enim, inquit, vester magister Christus (Matth. XXIII, 10), ille solus Christi se neget esse discipulum, qui Christum negat magistrum. Neque enim, quia de superiore isto loco loquimur vobis, ideo magistri vestri sumus. Ille est enim omnium magister, cujus cathedra est super omnes coelos, sub illo in unam scholam convenimus, et vos et nos condiscipuli sumus; sed monemus vos, quomodo solent majores scholae. Turris, et sumptus, fides, et patientia. Turris fides, patientia sumptus sunt. Si quis impatiens fuerit ad toleranda mala mundi hujus, defecit sumptibus. Rex malus cum viginti millibus diabolus est, rex cum decem millibus Christianus est. Simplum contra duplum, veritas contra falsitatem, quia simplicitas contra duplicitatem. Esto simplici corde. Noli esse hypocrita, aliud ostentans, aliud agens, et vincis eum duplicem, qui transfigurat se velut Angelum lucis. Unde isti, ubi illi sumptus? Ubi perfecta illa simplicitas, et omnino stabilis, atque inconcussissime perseverans? In eo, quod sequitur, quod durum videtur. Hoc est, quod dixi, quia sermo Dei neminem 46.0876| palpat. Sic, inquit, qui non renuntiat omnibus, quae sunt ejus, non potest meus esse discipulus. Multi hoc fecerunt, et se ipsos examinaverunt, antequam tempus persecutionis urgeret, et renuntiaverunt omnibus, quae sunt mundi, et secuti sunt Christum. Inde fuerunt Apostoli, qui dixerunt: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te (Luc. XVIII, 28). Nec ipsi magnum aliquid dimiserunt, quia omnes pauperes fuerunt, sed magnas prorsus dimisisse judicantur facultates, qui vicerunt omnes cupiditates.

III.

Denique Discipuli tunc dixerunt hoc Domino, quando dives ille tristis abscessit. qni consilium vitae aeternae, sicut petierat a Magistro veracissimo, audivit. Ipse enim venit ad Dominum dives quidam adolescens, et ait illi: Magister bone. Quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar (Matth. XIX, 16)? Credo inter delicias affluentissimas divitiarum suarum pungebatur stimulo futurae mortis, et contabescebat, et, quia nihil eorum, quae possidebat, ad inferos secum portare poterat, sciebat, et inter magnas carnis copias inops anima gemebat. Dicebat, ut existimandum est, apud semetipsum circumfusus affluentia divitiarum suarum: Bona sunt, pulchra sunt, deliciosa sunt, dulcia sunt; sed una hora illa novissima quando venerit, cuncta relinquenda sunt. Nihil eorum hinc auferendum est. Restat vita et sola conscientia, restat post corpus animae vita, et sola conscientia. Quae, si erit, non jam vita, sed mors altera, pejorque dicenda est. Nihil enim pejus illa morte, ubi mors non moritur. Hoc ille quia inter suas delicias cogitabat, habens tanta bona venit ad Dominum. Dicebat enim sibi: Post ista tanta bona si habuero et vitam aeternam, quid me felicius? Unde ergo sollicitus erat, interrogavit, et ait: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam consequar? Respondit ei Dominus primo: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus (Matth. XIX, 17). Hoc est dicere: Non te facit beatum, nisi unus Deus. Quae habent divites, bona sunt enim; sed illa bona non faciunt bonos. Nam, si illa bona fecissent bonos, tanto esset quisque melior, quanto esset his abundantior. Cum vero videamus multos quanto copiosiores, tanto pejores, sine dubio alia sunt quaerenda bona, quae faciunt bonos. Ipsa enim sunt, quae non possunt haberi a malis; justitia, pietas, temperantia, religio, charitas, Dei cultus, ipse postremo Deus. Ad illum bonum concurrere debemus. Illum, nisi his contemptis, non assequemur.

IV

Ego vos palpem, quando Evangelium nec vos, nec nos palpat? Exhortor ergo Charitatem Vestram, fratres, sicut dicit Apostolus: Tempus breve est. Reliquum est, inquit, ut, et qui habent uxores, tanquam non habentes sint, et, qui flent, tanquam non flentes, et, qui gaudent, tanquam non gaudentes, et, qui emunt, tanquam non ementes, et, qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes (1 Cor. VII, 29-31). Dimiserunt ergo Apostoli tunc ea, quae habebant, et ideo Petrus dixit: 46.0877| Ecce nos dimisimus omnia. Quid dimisisti, Petre? Unam naviculam, et unum rete? Responderet mihi: Totum mundum dimisi, qui mihi nihil dimisi. Omnium paupertas, id est, omnium pauperum, parvas habet facultates, sed magnas habet cupiditates. Non attendit Deus, quid habeat, sed quid velit. Voluntas judicatur, quae ab illo, qui non videtur, invisibiliter perscrutatur. Ergo omnia dimiserunt, et prorsus totum mundum dimiserunt, quia quidquid sperabant in hoc mundo amputaverunt, et eum, a quo factus est mundus, secuti sunt, ejus promissis crediderunt, et postea multi hoc fecerunt. Et mirum est, fratres mei, qui hoc fecit? Ipsi hoc fecerunt, qui Dominum occiderunt. Ibi in Jerusalem, cum Dominus ascendisset in coelum, et post decem dies misso Spiritu sancto impleret promissum, impleti Spiritu sancto Discipuli linguis omnium gentium locuti sunt (Act. II). Tunc audientes multi Judaei, qui erant in Jerosolymis, et expavescentes donum gratiae Salvatoris, cum mirarentur, et stupentes ambigerent inter se, unde illud esset, acceperunt responsum ab Apostolis, quod ille hoc praestiterit Spiritu suo, quem ipsi occiderunt, et consilium salutis quaesierunt. Desperaverant enim et non arbitrabantur posse sibi donari tantum scelus, qui Dominum universae creaturae occiderunt. Et acceperunt consolationem ab Apostolis. Promissa venia, promissa impunitate crediderunt, et omnia, quae habebant, vendentes, pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum posuerunt, quanto plus territi, tanto magis boni. Major timor extorsit delicias. Fecerunt hoc illi, qui Dominum occiderunt; fecerunt postea multi, et faciunt multi. Novimus, exempla conspicimus, in multis consolamur, in multis delectamur, quia verbum Dei non vacat in eis, qui fideliter audiunt. Sed aliqui non fecerunt, et veniente persecutione probati sunt? Quia utebantur mundo Tanquam non utentes. Non plebeii solum, non quicumque opifices, non pauperes, non egeni, non mediocres, sed multi etiam magni divites, senatores, clarissimae etiam foeminae veniente persecutione omnibus suis renuntiaverunt, ut turrim perficerent, et simplicitate fortitudinis atque pietatis duplicem ac fallacem diabolum vincerent.

V

Exhortans ergo ad martyrium Dominus Christus omnibus dixit: Sic, qui non renuntiat omnibus, quae sunt ejus, non potest esse meus discipulus. Interrogo ergo te, o anima christiana! Si tibi dicam, quod dictum est diviti: Vade, vende et tu omnia tua, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere Christum (Matth. XIX, 2), forte et tu tristis abscedes? Sic enim et ille juvenis tristis abscessit. Tamen ista verba non potest audire nisi Christianus. Numquid, quando lectum est Evangelium, potuisti tibi contra salutem tuam aures claudere? Audisti: Qui non renuntiat omnibus, quae sunt ejus, non potest meus esse discipulus. Cogita apud te ipsum: Fidelis factus es, baptizatus es, credidisti. Facultates tuas non dimisisti, sed fidem tuam interrogo. Quomodo credidisti? Ecce venit periculum fidei. Dicitur tibi: Si persistis, 46.0878| tollo, quod habes. Animum tuum interrogo. Si dicis in animo tuo: Tollat, quod habeo, fidem non dimitto! et tenes, et renuntiasti. Quia tenes, non teneris. Non est enim malum tenere. Teneri est malum. Sed deest persecutio, et non est, quomodo probes, quod Domino promisisti? Negotia quotidiana probant homines. Quid si enim aliquando, nescio, quis te ad falsum testimonium vocet, et sit potens, qui possit timeri pro tempore, et, si fuerit comminatus, pro tempore possit nocere, et persuadeat tibi dicere falsum testimonium? Non tibi dicit: Nega Christum: ad hoc te enim tu praeparabas. Alio modo subrepsit duplex ille, ad quod non meditabaris, quod tibi non proponebas. Dic, inquit, falsum testimonium. Si non dixeris, faciam hoc, et illud. Minatur proscriptionem, minatur mortem. Ibi te proba, ibi te attende. Dicis falsum testimonium? Dimisisti Christum, quia ipse dixit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Falsum testimonium dixisti, contra veritatem fecisti, ergo Christum dimisisti. Et quid tibi ille facturus erat minando proscriptionem? Inopem redditurum? Quid tibi deesset, cum quo Deus esset? Sed plus minabatur. Quid est ipsum plus? Occisurum te minabatur. Carnem. Numquid animam? Quid ille minabatur, attendis. Quid tu facias, non attendis? Ille carnem occidere comminatur. Os autem, quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Duo estis, inimicus, et tu; tamen et ille homo, ut tu. Ambo corruptibiles secundum carnem, ambo immortales secundum animam, ambo pro tempore transituri, et in hac terra hospites et peregrini. Minatur ille mortem, nesciens, utrum ante moriatur, quam impleat, quod minatur: sed tamen puta, quia et, quod minatur, impleat; discutio vos, videamus, quis sit tibi pejor inimicus, utrum ille, an tu. Profert ille machaeram ad occidendam carnem tuam, profers tu falsam linguam ad trucidandam animam tuam. Quis gladius percussit? Quis pejus occidit? Quis interius penetravit? Ille usque ad ossa, ille usque ad viscera, tu usque ad cor. Nihil tibi integrum dimisisti, quando cor tuum perdidisti. Os, quod mentitur, occidit, dixit, non carnem, sed Animam.

VI.

Talia sunt quotidiana tentamenta hominum. Quando ventum fuerit ad iniquitatem, ut aut facias iniquitatem, aut patiaris ea, quae voluerit Deus pati pro tempore, ibi jam attende duplicem illum, ibi jam attende sumptus turris illius. Sed cogitando deficis. Invoca eum, qui jussit. Adjuvet jussa sua in te, et reddet tibi promissa sua ex se. Quid enim nobis promittit Deus? Fratres mei! Quid dicam, ut desideremus illud? Quid dicam? Aurum est? Argentum est? Praedia sunt? Honores sunt? Quidquid novimus in terra, est? Vile est. Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (1 Cor. II, 9). Breviter dico, non promissa sua, sed se. Major est omnibus, qui fecit omnia. Pulchrior est omnibus, qui formavit 46.0879| omnia. Potentior est omnibus, qui virtutem dedit omnibus. Quidquid ergo amamus in terra, in comparatione Dei nihil est. Parum est: Nihil est, quod amamus, et nos ipsi nihil sumus. Ipse amator in comparatione rei, quae amanda est, vilescere sibi debet. Ipsa est illa charitas, quae jubetur, Ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente. Sed adjunxit, et ait: Diliges proximum tuum, tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40), ut, cum tu dilexeris Dominum, scias quia tunc te diligis, si diligis Dominum. Si vero Deum non diligis, nec te ipsum diligis. Cum ergo te didiceris diligere diligendo Deum, rape proximum ad Deum, ut simul fruaris bono, et tanto bono, quod Deus est.

VII.

Modo spectavimus magnum certamen septem Fratrum et Matris illorum. Quale certamen, fratres mei, si noverunt mentes nostrae spectare? Comparate huic sancto spectaculo voluptates et delicias theatrorum, Ibi oculi inquinantur; hic corda mundantur. Hic laudabilis est spectator, si fuerit imitator; ibi autem et spectator turpis est, et imitator infamis. Denique amo Martyres, specto Martyres. Quando leguntur Passiones Martyrum, specto. Dic mihi: Talis sis, et laudasti. Tu specta Mimum, specta Pantomimum; dicam tibi: Talis sis, et noli irasci. Si autem dico tibi: Talis sis, et irasceris, faciunt te reum non verba mea, sed iracundia tua. Irascendo judicas de te ipso. Ecce quod amas, quod esse formidas. Opportune de spectaculo sanctorum Machabaeorum, quorum victoriae memoriam hodie celebramus, de spectaculis theatricis admonenda visa est Charitas Vestra. O fratres Bullenses, circumquaque prope omnibus civitatibus vicinis vestri lascivia pietas obmutuit. Non erubescitis, quia apud vos solos remansit turpitudo venalis? An delectat vos, inter frumentum, vinum, oleum, animalia, pecora, et quaecumque in Romanis, vel nundinis venundantur, etiam turpitudinem emere, et vendere? Et fortassis ad talia commercia huc veniant peregrini, et dicitur: Quid quaeris? Mimos, Meretrices? Bullae habes. Gloriam putatis? Nescio, an sit major infamia. Omnino, fratres mei, ex dolore dico, vicinitas aliarum civitatum condemnat vos in conspectu hominum, et in judicio Dei. Quisquis vult malum imitari, vos proponit. Ad Hipponem nostram, ubi jam talia pene defecerunt, turpes istae Personae de vestra Civitate ducuntur. Sed forte dicitis: Nos Carthagini similes sumus. Quomodo apud Carthaginem est plebs sancta et religiosa, sic tanta turba est in magna civitate, ut se excusent omnes de aliis. Pagani faciunt, Judaei faciunt: potest dici Carthagine. Hic, quicumque faciunt, Christiani faciunt. Cum magno 46.0880| dolore vobis haec dicimus. Utinam aliquando vestra correctione vulnus cordis nostri sanetur! Dicimus Charitati Vestrae: Novimus in nomine Dei Civitatem et vestram, et vicinas vobis, quanta est hic multitudo, quantus populus. Potestis nisi noti omnes ei, qui vobis dispensator est constitutus Verbi, et Sacramenti? Quis excusat ab hac turpitudine? Ecce Ludi sunt. Non eant Christiani, et videamus, si non tanta erit solitudo, ut sibi erubescat ipsa turpitudo. Videamus, si non ipsae personae turpes aut ad Dominum convertentur, et liberabuntur, aut, si in sua turpitudine permanebunt, de ista Civitate migrabunt. Hoc vobis praestate vos, Christiani. Theatra nolite intrare.

VIII.

Sed paucos vos video. Ecce veniet dies Passionis Christi, ecce veniet Pascha, et ista spatia multitudinem vestram non capient. Ergo ipsi haec loca implebunt, qui modo Theatra implestis? Vel comparate loca, et contundite pectora? Dicitis fortasse: Bene vos ab istis abstinetis, qui Clerici estis, qui Episcopi estis, non autem nos Laici. Itane vero haec vox justa vobis videtur? Quid enim sumus nos, si peritis vos? Aliud est, quod sumus propter nos; aliud, quod sumus propter vos. Christiani sumus propter nos, Clerici et Episcopi non nisi propter vos. Apostolus non Clericis, non Episcopis et Presbyteris loquebatur, quando dicebat: Vos autem estis membra Christi. Plebibus dicebat, Fidelibus dicebat, Christianis dicebat: Vos autem estis membra Christi. Attendite, in quo corpore membra estis; attendite, sub quo capite in una corporis compage vivatis. Videte unum Spiritum, quem ab illo accepistis. Ipsa replico verba Apostoli: Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis (I Cor. VI, 15)? Et Christiani nostri non solum diligunt, sed etiam instituunt meretrices? Non solum digilunt eas, quae erant, sed instituunt eas, quae non erant, quasi non et ipsae animas habeant, quasi non et pro ipsis effusus est sanguis Christi, quasi non dictum sit: Meretrices et Publicani praecedunt vos in regnum coelorum (Matth. XXI, 31)? Cum ergo debeamus ipsas lucrari, cum illis perire eligitur, et hoc a Christianis fit! Nolo dicere, et a Fidelibus. Catechumenus forte contemnit se. Catechumenus, inquit, sum. Catechumenus es? Catechumenus. Alia frons tua accepit Christi signum, et aliam tollis ad Theatrum? Ire vis? Muta frontem, et vade? Ergo frontem, quam non potes mutare, noli perdere? Nomen Dei super te invocatur, Christus super te invocatur, Deus super te invocatur, signum crucis Christi tibi in fronte depingitur, atque fingitur. Omnes exhortor, omnes alloquor. Videbitis, quam honestiores eritis in nomine Domini nostri Jesu Christi.

IX.

Audeo dicere: Vicinam civitatem vestram imitamini? Vicinam civitatem Simitu imitamini? Nihil aliud vobis dico. Apertius vobis dico in nomine 46.0881| Domini Jesu Christi. Nemo ibi intrat in Theatrum. Nullus ibi turpis remansit. Legatus ibi voluit agere hujusmodi turpitudines. Nullus principalis, nullus plebeius intravit. Nullus Judaeus intravit. Ipsi honesti non sunt? Illa Civitas non est? Illa Colonia non est tanto honestior, quanto istis rebus inanior? Haec vobis non diceremus, si bona de vobis audiremus. Si autem tacuerimus, timeo, ne pariter judicemur. Voluit ergo Deus, fratres mei, ut transirem hac. Frater meus tenuit me, jussit, rogavit, compulit, ut verbum vobis facerem. Unde facerem, nisi unde plus timeo? Unde facerem, nisi unde plus doleo? Nescitis me et nos omnes gravissimam rationem reddituros Deo de laudibus vestris? Putatis, quod istae laudes honorent nos? Onerant, non honorant. Valde gravis de illis laudibus ratio redditur. Valde timeo, ne dicat nobis Christus in judicio suo: Mali servi, laudes populi mei libenter accipiebatis, et mortem ipsorum eis tacebatis. Praestabit autem Dominus Deus noster, ut de caetero bona de vobis audiamus, et in illius miseratione consolemur de vestra correptione. Tanto enim erit majus gaudium, quanto magna modo tristitia.

SERMO XVIII. In Natali Quadrati Martyris .

SYNOPSIS.
I. Triplex ambulantium ad Deum genus. II. Pauli exemplum ambulantibus propositum. :III. Aliud perfectus viator, aliud perfectus perventor, in Exemplo S. Quadrati. :IV Justitiae nunc saltem tantum dandum, quantum antea immunditiae. V Imo plus dandum justitiae, quam immunditiae. VI. Idque deposito omni respectu humano. VII. Et praecipue erga Paganos Christianis insultantes.
I.

PRAESTITIT Dominus Deus noster, cui gratias simul agimus, ut videremus vos, et videremur a vobis, Et si hoc est, unde Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione (Psal. CXXV, 2), quia vidimus invicem in carne mortali, quale erit gaudium nostrum, quando ibi nos videbimus, ubi nihil de nobis invicem timeamus? Apostolus dicit: Spe gaudentes (Rom. XII, 12). Gaudium ergo nostrum, quod nunc est, in spe est, nondum in re. Spes autem, quae videtur, non est, ait spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam expectamus (Rom. VIII, 24, 25). Si autem peregrinantes comites ad invicem gaudent in via, quale gaudium consequenter in patria? In hac via Martyres certaverunt, et certando ambulaverunt, ambulando non haeserunt. Ambulant enim, qui amant. Non enim ad Deum passibus, sed affectibus currimus. 46.0882| Via ergo nostra ambulantes quaerit. Tria sunt hominum genera, quae odit Deus: Remanentem, retro redeuntem, aberrantem. Ab his tribus generibus malis Domino adjuvante vindicetur, et defendatur gressus noster. Jam vero, cum ambulantes sumus, alius tardius ambulat, alius celerius; ambo tamen ambulant. Excitandi sunt ergo remanentes, retro redeuntes revocandi sunt, errantes in viam ducendi, tardi exhortandi, celeres imitandi. Qui non proficit, remansit in via. Qui forte a meliore proposito declinat ad id, quod deterius reliquerat, reversus est retro. Qui fidem deserit, a via aberravit. Cum tardis sit nobis, sed a celerioribus ratio, cum ambulantibus tamen.

II.

Quis est, qui non proficit? Qui se putaverit esse sapientem, qui dixerit: Sufficit mihi, quod sum; qui non attendit eum, qui dixit: Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14). Currentem se dixit; sequentem se dixit. Non remansit, non retro respexit, absit ut erraverit, qui viam ipsam docebat, qui et tenebat, et ostendebat. Celeritatem autem ejus ut imitaremur, ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (1 Cor. IV, 6). Arbitramur ergo nos, fratres charissimi, in via vobiscum ambulare. Si tardi sumus, praevenite nos. Non invidemus, quaerimus quos sequamur. Si autem nos existimatis celeriter ingredi, currite nobiscum. Unum est ad quod omnes festinamus, et qui tardius, et qui celerius ambulamus. Hoc ait ipse Apostolus. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Ordo verborum est: Unum autem sequor. Ut autem hoc diceret, supra quid dixit? Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse (Philipp. III, 13). Ecce, qui non remanet, qui non se arbitratur apprehendisse. Ecce, qui non vult peregrinari; ecce, qui non haeret in via, ecce, qui gaudebit in patria. Ego, inquit, Quis ego? Qui plus omnibus illis laboravi (1 Cor. XV, 10); Et tamen, ubi ait: Plus omnibus illis laboravi, non dixit: Ego me non arbitror apprehendisse. Bene ibi Ego, ubi humilitatis locus est, non elationis. Ego, inquit, quantum ad me attinet, non me arbitror apprehendisse. Hoc ipse. Ubi autem ait: Plus omnibus illis laboravi, sequitur: Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Numquid Dei gratia non apprehendit? Merito ibi Ego. Non apprehendere enim nostrae infirmitatis est, apprehendere adjutorii est gratiae divinae, non infirmitatis humanae. Quis ergo est, qui ostendat nobis? quis est, qui doceat nos? quis est, qui digne insinuet nobis, quomodo verum sit, quod tamen sine dubitatione verum est, non esse in nobis nostrum, nisi peccatum? Hoc noverit pietas, hoc in se accuset infirmitas, hoc sanari appetit charitas! Non, quia 46.0883| jam acceperim, ait, aut jam perfectus sim (Philipp. III, 12). Et tunc subjecit: Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse, et cum exhortaretur ad currendum, et, Ad ea, quae ante sunt, cor extendendum, Quotquot autem perfecti, ait, hoc sapiamus (Philipp. III, 15). Supra dixerat: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim; et postea dicit: Quotquot autem perfecti, hoc sapiamus. Et ipsum tam magnum Apostolum dixeras esse imperfectum; modo jam plures perfectos invenis, et dicis: Quotquot autem perfecti, hoc sapiamus. Est ergo perfectio et perfectio.

III.

Est perfectus viator, qui nondum perfectus est perventor. Perfectus viator bene accedit, bene ambulat, viam tenet, sed tamen viator, nondum apprehendit. Nam utique, si ambulat, et in via ambulat, alioque ambulat, et ad aliquid pervenire conatur. Quo ergo pervenire conabatur Apostolus, nondum apprehenderat. Et hortatur perfectos, ut sciant se nondum esse perfectos, scirent imperfectionem suam. Perfectio viatoris est, scire nondum se pervenisse ad id, quo tendit. Novit enim, quantum transgressus est, quantum illi remaneat. Sciamus ergo nos non esse perfectos, quotquot sumus perfecti, ne remaneamus imperfecti. Quid dicemus, fratres? Nonne perfectus Martyr Quadratus? Quid quadrato perfectius? Paria sunt latera, undique aequalis est forma, quacumque verterit, statio est, non ruina. O nomen pulchrum demonstrans figuram, et indicans rem futuram. Jam Quadratus et antea vocabatur, et nondum coronabatur. Nondum in tentatione apparuerat, per quam esset ille quadratus, et tamen, quando vocabatur, praenuntiabatur praedestinatus ante mundi constitutionem, et ut hoc vocaretur, hoc in illo compatitur, ut impleretur, et tamen ambulabat, et tamen adhuc in via erat, et quandiu erat in hoc corpore, totum timebatur, et ne remaneret, et ne retro rediret, et ne exorbitaret. Nunc vero cucurrit, viam finivit, in solido stetit, coaedificatus est ab artifice arcae dominicae, quae in figura jussa est aedificari de lignis quadratis (Exod. XXVII, 1). Modo jam nullam tentationem timet. Audivit vocatorem, audivit illum et ille invocatorem, secutus est salvatorem, portat habitatorem. Contempsit mundum blandientem, vicit terrentem, evasit furentem. Magna est, fratres, Martyrum gloria, prima in Ecclesia. Quaecumque sunt aliae, sequentes sunt. Non enim frustra dictum est quibusdam: Nondum usque ad sanguinem adversus peccatum certastis (Hebr. XII, 4). Quando tolerat, quando sustinet mundum saevientem, qui spernere non potest blandientem?

IV

Ait idem Apostolus: Humanum dico propter 46.0884| infirmitatem carnis vestrae. Sicut exhibuistis membra vestra deservire immunditiae ad iniquitatem, sic nunc exhibete membra vestra deservire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). Magnum est valde, quod videtur hortatus. Metiatur se unusquisque in his verbis Apostoli. Non adulatorie palpet se, appendat se, et dicat sibi verum. Quid a me expectat audire? Ipse sibi dicat. Ego disposui speculum proponere, ubi se quisque attendat. Non sum ego speculi fulgor, qui faciem suam intuenti renuntiet. Facies enim illas dico modo, quas habemus intus. Ipsas per aurem convenire possum, videre non possum. Speculum sane propono. Attendat se unusquisque, et renuntiet sibi. Ipsa verba Apostoli, quae commemoravi, indicem speculi accipite. Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut exhibuistis membra vestra deservire immunditiae ad iniquitatem, sic nunc exhibete membra vestra deservire justitiae in sanctificationem. Quid est Sic? Sicut illud, ita et istud. Quando exhibebas membra tua arma iniquitatis peccato ad immunditiam, delectabat te? Interrogo. Attende, responde. Delectabat te? Audio respondentem, etiam tacentem. Non enim faceres, nisi delectaret. Sicut ergo exhibuisti membra tua deservire immunditiae ad iniquitatem, et cum delectatione ista fecisti, ita delectet te aliquando justitia. Nolo, timore facias, dicit tibi Deus. Numquid enim illud timore faciebas? Sic, inquit, sic. Sicut exhibuistis membra vestra deservire immunditiae ad iniquitatem, sic nunc exhibete membra vestra deservire justitiae ad sanctificationem. Ad justitiam timore compelleris, ad immunditiam amore currebas. Quid pulchrius sapientia? Rogo vos. Digna est vel sic amari, quomodo amata est immunditia. Quando currebas ad immunditiam, prohibebaris, et ibas. Patrem offendebas, et currebas. Paratus eras exhaeredari, et ab illius pravitate non separari. Quid dicturus es? Hoc a te exigit justitia, quod de te habuit immunditia. Audistis Evangelium: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34). Dixit se separaturum filios a parentibus. Ergo attende illam machaeram. Forte vis Deo servire, et pater prohibet? Quando immunditiam diligebas, etiam patre prohibente currebas. Modo te prohibet justitia amatorem suum. Invenisti et hic patrem prohibentem. Exere libertatem tuam, qui exeruisti tunc cupiditatem tuam. Paratus eras tunc exhaeredari, et ab illius immunditiae pravitate non separari. Paratus esto exhaeredari, et a justitiae pulchritudine non separari. Magnum est, sed justum est. Quis est, qui audeat dicere: Sed plus debuit amari immunditia, quam justitia? Interim justitia gradum tibi facit. Certe, inquit, dissimilis sum; certe plurimum distat inter illius immunditiae tenebras, et lucem meam, inter illam pravitatem et pulchritudinem meam, inter illius decus et decus meum. Certe plurimum distat. Interim gradum pono. Sic volo. Nam plus debeo, plus omnino debeo. Quantum disto, tantum debeo. Sed Humanum dico, humanum differo, quare divinum differo? Humanum dico propter 46.0885| infirmitatem carnis vestrae. Ideo Sic; quia parco adhuc infirmitati. Ideo Sicut exhibuistis membra vestra deservire immunditiae ad iniquitatem, sic nunc plus quidem debetis, sed saltem sic ambulate, ad hoc pervenite, sed et hinc transite. Interim Humanum dico, sed sicut illud, ita et hoc. V Numquid Quadratus sic? Non plane sic, sed plus, et digne plus. Attendite enim illas immunditias, et videte, quid de vobis plus exigat pietas et charitas, et justitiae pulchritudo, et sanctificationis dulcedo. Quid de vobis plus exigat, attendite. Amator immunditiae facta sua mala sciri non vult; timet, ne inde damnetur, timet inde carcerem, timet judicem, timet carnificem. Uxoris alienae pudicitiam appetit, maritum fallit, tenebras quaerit, conscium perhorrescit, judicem metuit, timet sciri, quia timet inde puniri. Jam vero illud, quod sibi exigit plus pulchritudo justitiae quod interim distulit Apostolus, cum diceret: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae, audi hoc a Domino: Quod dico vobis in tenebris, hoc est, in occulto: Dicite in luce, et quod in aure auditis, super tecta praedicate (Matth. X, 27). Numquid praedicat super tectum adulter flagitium suum? Sed quare ille non solum non praedicat super tectum, sed quaerit occultari tecto? Quare hoc ille? Quia tunc usque potuit amor immunditiae; timet enim detegi, timet puniri. Hi vero amatores illius invisibilis pulchritudinis, amatores illius decoris, ubi est ille Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3), amatores ergo illius pulchritudinis unde non timent praedicare super tecta, quod in aure audierunt? Quaere, unde timeat ille, ne cognoscatur et puniatur; quaere, unde iste non timeat. Ipse Domiminus secutus adjunxit. Cum enim dixisset: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, super tecta praedicate. Nolite, inquit, timere eos, qui corpus occidunt (Matth. X, 28). Ut, quae auditis in tenebris, in lumine dicatis; ut, quod in aure auditis, super tecta praedicetis: Nolite timere eos, qui corpus occidunt. Timeat adulter eos, qui corpus occidunt. Cum enim adulter ille perdiderit corpus, voluptatum perdit officinam. Ille timeat perdere corpus, qui vivit ex corpore. Totum enim, quod concupiscit, per corpus operatur; ideo in illo voluptas non sufficit, inardescit cupiditate, quoadusque perveniat ad corporis immundissimam voluptatem. Tu autem, Homo Dei! si habes oculos cordis, unde videas pulchritudinem charitatis, unde videas pulchritudinem pietatis; si habes oculos cordis, vide, unde fruaris amata tua. Ut enim ea fruaris, non membra corporis quaeris. Timeat perimi corpus amator sordidae voluptatis, sed Pax in terra in hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14)!

VI.

Quam longe es ab hoc amore, o Christiane! Utinam usque ad illum humanum pervenias, et cum delectatione bene facias, sicut ante cum delectatione 46.0886| peccabas. Si enim cum delectatione bene facis, si cum delectatione in Christum credis, si cum delectatione sapientia ejus pro tua capacite perfruaris, si cum delectatione praeceptum audis et facis, coepit in te esse illud Humanum propter infirmitatem tuam. Jam coepisti habere bonum datum, sed necdum implesti Quadratum. Sed sicut dixi, si pervenisti, accede; adhuc via est. Noli remanere. Est adhuc, quod facias. Noli timere, et abscondere facta tua bona timendo. Reprehensores, exagitatores quid tibi dicunt? Magnus tu Apostolus! de coelo tibi pendent pedes. Unde venis? Et times dicere: De Ecclesia; ne dicatur tibi: Non te pudet, Barbate, ire, quo eunt viduae, et aniculae? Ne audias, times dicere: In Ecclesia fui. Quomodo ferres persecutorem, qui horrescis insultatorem? Et certe tempus est pacis; illi erubescere debuerunt. Erubescunt tam multi, qui accesserunt, et non erubescunt tam pauci, qui remanserunt. Et hi accesserunt, quo? Illi autem remanserunt, ubi? Accesserunt hi ad lucem pacis; remanserunt illi in tenebris confusionis. Non erubescitis glorianda erubescere? Non erubescunt illi pudenda, et vos erubescitis glorianda? Et ubi est, quod audistis: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6).

VII.

Haec dixi, fratres mei, quoniam scio, et plurimum doleo, timeri linguas paucorum paganorum non saevientium, sed tantum insultantium, et teneri animos credere volentium, cum non acquiescunt in exhortationibus Christianorum. Et quid plura? Aut quid ego dicturus sum? Vides exagitari, nescio, quem paganum, ne fiat Christianus, et tu Christianus taces, pro magno habes, quia tibi parcit, id est, quia tibi non insultat. Quando illum deterret, dicis in corde tuo: Deo gratias! Nihil mihi dixit. Fugis non carne, sed mente. Ibi stas, et fugis. Times, ne in te lingua maledica convertatur, et non subvenis ei, quem debes Christo lucrifacere. Non subvenis, taces, ut dixi, non carne, sed mente fugis, mercenarius es, vides lupum venientem, et fugis (Joan. X, 12) Et quid plus ego dicturus sum? Modo audivimus omnes. Dominus terreat. Qui amandus est, ipse metuendus. Qui me, inquit, confessus fuerit coram hominibus. (Et videte, quando ista dicebat? Quando mundus non credebat, sed fremebat). Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundam eum coram Patre meo, qui in coelis est. Qui autem me confessus fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram Patre meo, qui in coelis est (Matth. X, 32, 33). Vis negari a Christo, an vis confiteri a Christo? Longe habebis insultatorem, quando tui Christum inveneris negatorem. Veniet, quod pollicetur. Qui tanta exhibuit, de solo die judicii fallax invenietur? Absit. Habeant illi perfidiam suam, imo vero et ipsi careant perfidia sua, sed proponite vos illis ad confessionem imitandos, non ad silentium superandos. Illi enim, si invenerint Christianos fortiores infirmorum defensores assertione fidei, libertate confitendi, prudentia docendi, charitate instruendi, silebunt, credite. Quod enim dicant, 46.0887| non habent. Vox inanis est. Cymbalum tinniens (1 Cor. XIII, 1), quod destitit in templis ipsorum, remansit in ore ipsorum.

SERMO XIX. De verbis Apostoli I Cor. XII, vers. 31. Supereminentem vobis viam demonstro, etc..

SYNOPSIS.
I. Charitas major omnibus donis, quae etiam haberi possunt absque ea. II. Prophetia sine Charitate in Saül, et ejus Satellitio. :III. Prophetia sine Charitate in Caïpha. :IV Fides sine Charitate in daemonibus. V Charitatis mutuae exemplum in membris corporis humani. VI. In membris dignitas diversa, sed magis respicienda sanitas. VII. Donatistae, membra aegra, praecisi. V:III. Damnatio Crispini, et anterior Donatistarum in causa Caeciliani et Majorini. IX. Ab Ecclesia praecisis patet reditus. X. Ecclesia toto orbe diffusa catholica est, vera est. XI. Donum linguarum primis credentibus datum significabat, Ecclesiam futuram παντάγλωσσον. XII. Hortatur Donatistas ad reditum.
I.

BONUM est loqui de Charitate eis, qui diligunt eam, qua bene diligitur, quidquid diligitur. Est enim secundum Apostolum in Charitate supereminentissima via. Modo legebatur. Audivimus. Supereminentem, inquit, vobis viam demonstro (1 Cor. XII, 31). Deinde narravit multa dona, et ea quidem praeclara, nec parvi facienda; nihil tamen ea dixit prodesse hominibus, qui non habuerint Charitatem. In quibus donis commemoravit: Linguis loqui hominum et Angelorum, habere omnem Prophetiam, omnem scientiam, omnem fidem, ita ut montes transferat, distribuere omnia sua pauperibus, tradere corpus suum, ut ardeat (1 Cor. XIII, 1-3). Haec omnia magna atque divina sunt; sed si in fundamento Charitatis collocentur, et de radice Charitatis exurgant. Fuisse autem ex his donis multa in multis, qui non habuerunt Charitatem, non auderemus dicere, nisi doceremur exemplis non quorumlibet hominum, et undecumque petitorum, sed de ipsis sanctis Scripturis, quibus quisquis non habuerit fidem, non potest habere Charitatem. Sed inter praecipua, quae dicta sunt, magnum ibi apparet vel Prophetia, vel Fides. Quid ergo de caeteris? Si Prophetiam quisquis habens nihil ei prodest, si non habuerit Charitatem, et Fidem quisquis habens non potest pervenire ad regnum Dei, nisi habuerit Charitatem, quid de caeteris loquamur? Vel linguis loqui, quid est ad Prophetiam, et Fidem? Vel distribuere omnia sua pauperibus, quid est ad Prophetiam, et tradere corpus suum, ut ardeat? Plerumque hoc faciunt temerarii praecipites. Ergo illa ibi duo magna sunt, de quibus vere mirandum 46.0888| est, si invenire potuerimus aliquem hominem habere Prophetiam, et non habere Charitatem, aut habere Fidem, et non habere Charitatem.

II.

De Prophetia exemplum nobis dat Regnorum liber. Saül persecutor erat sancti David (I Reg. XIX). Cum eum persequeretur, et mitteret satellites, qui eum arriperent ad poenas, illi, qui missi erant, ut adducerent David occidendum, invenerunt eum inter Prophetas, ubi erat et Samuel sanctus Annae sterilis filius, quem concipiendum a Domino petierat, a Domino acceperat, et natum Domino dederat. Eo ergo tempore erat Samuel, quo tempore erat David, praestantissimus ille Prophetarum, nam ab ipso unctus est David. Cum itaque persecutionem a Saüle pateretur, confugit ad Samuëlem, sicut modo verbi gratia, qui forte foris aliquam persecutionem patitur, confugit ad Ecclesiam. Ergo eo confugerat, ubi erat non solus Samuel praestantissimus omnium Prophetarum, sed etiam multi caeteri Prophetae. Inter illos, cum essent prophetantes, venerunt missi a Saüle, qui eum, sicut dixi, ad mortem arriperent. Insiluit in illos Spiritus Dei, et coeperunt prophetare, qui venerant hominem sanctum et justum Dei ad gladium adducere, et eruere de medio Prophetarum. Repente impleti Spiritu Dei Prophetae facti sunt. Fuerit hoc fortasse istorum innocentia; non enim sponte ad illum arripiendum venerant, sed a Rege suo missi erant. Et forte venerant quidem ad eum locum, ubi erat David, sed non erant facturi, quod jusserat Saül. Forte et ipsi remansuri erant. Nam et hodie contingunt haec. Mittitur aliquando apparitor a magna Potestate rapere aliquem de Ecclesia. Non audet facere contra Deum, et ne et ipse incurrat gladium, remanet ibi, ubi missus erat, ut raperet. Dixerit ergo aliquis admirans, quod Prophetae isti repente facti sunt, quia innocentes fuerunt, testimonium illis innocentiae ipsa Prophetia perhibuit. Venerunt missi, sed facturi non erant, quod jusserat malus ille. Credamus hoc de istis. Missi sunt alii. Et in ipsos insiluit Spiritus Dei, et ipsi prophetare coeperunt. Et hos cum illis innocentiae merito numeremus. Missi sunt tertii. Hoc et ipsis factum est. Fuerint omnes innocentes. Cum tardarent, et non fieret, quod Saül praeceperat, venit et ipse. Numquid et ipse innocens? Numquid et ipse missus ab aliqua potestate, et non perversus propria voluntate? Et in illo tamen insiluit Spiritus Dei, et prophetare coepit. Ecce Saül prophetat habens Prophetiam, sed non habens Charitatem. Factum est Vas quoddam, quod ab Spiritu tangeretur, non quod ab Spiritu mundaretur.

III.

Tangit enim aliqua corda ad prophetandum Spiritus Dei, nec tamen mundat. Et si tangit, et non mundat, forte inquinatur ipse Spiritus? Divinae enim substantiae est, omnia contingere, nusquam inquinari. Nec miremini, si lux ista, quae de coelo funditur, omnia ubique sparsa immunda contingit, nusquam de immundo fuscatur. Nec ista sola, quae de coelo, sed 46.0889| etiam illa, quae de lucerna mittitur, contingit, quacumque duxeris lumen, et fortasse, quisquis per cloacam transeat, ipse, si tetigerit, polluitur; si autem fert lucernam, splendor lucernae supra omnia transit, nusquam maculam contrahit. Si hoc potuit Deus donare corporalibus luminibus, ipse lumen verum, et aeternum, et incommutabile potest alicubi coinquinari? Aut potest alicubi deesse lux Dei, de qua dictum est: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (I Sap. VIII, 1)? Tangit ergo quod vult, et mundat quod vult. Non quodcumque tetigerit, mundat, sed, quod mundaverit, tangit. Saülem itaque persecutorem Dei Spiritus non mundavit, sed tamen ad prophetandum tetigit. Caïphas princeps Sacerdotum Christi persecutor erat, et tamen Prophetiam locutus est, quando ait: Expedit ut unus homo moriatur, et non tota gens pereat (Joan. XI, 50). Secutus Evangelista exposuit Prophetiam, et ait: Hoc autem non a se dixit, sed, cum esset Pontifex, prophetavit (Ibid. 51). Prophetavit Caïphas, prophetavit Saül. Habebant Prophetiam, sed Charitatem non habebant. Numquid Charitatem habuit Caïphas, qui persequebatur Filium Dei, quem ad nos Charitas duxit? Numquid Charitatem habebat Saül, qui persequebatur eum, per cujus manum fuerat ab hostibus liberatus? Non solum invidus, sed et ingratus. Ergo probavimus posse esse in aliquo Prophetiam, et non esse Charitatem. Istis autem Prophetia prodesse non potest, secundum Apostolum. Si Charitatem, inquit, non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). Non ait: Nihil est Prophetia, aut nihil est Fides; sed nihil sum ego, si non habuero Charitatem. Habens magna nihil est, quamvis magna habeat, nihil est. Ipsa enim magna, quae habet, non habet ad adjutorium, sed habet ad judicium. Non magna habere magnum est, sed bene uti magnis magnum est. Non autem utitur bene, qui non habet Charitatem. Etenim non utitur bene aliqua re, nisi voluntas bona. Voluntas bona esse non potest, ubi Charitas non est.

IV

Quid de Fide? Invenimus aliquem habere et Fidem, et non habere Charitatem? Multi sunt, qui credunt, et non amant. Nec enumerandi sunt homines. Daemones invenimus credidisse quod credimus, et non amare quod amamus. Nam, cum argueret apostolus Jacobus eos, qui sibi putabant sufficere, ut crederent, et nolebant bene vivere, quod non fit, nisi de Charitate; bona enim vita ad Charitatem pertinet, nec potest habens Charitatem male vivere, quia hoc ipsum bene vivere nihil est aliud, quam impleri Charitate. Cum ergo quidam jactarent se, quod credidissent in Deum, et nollent bene vivere, atque congruenter tantae Fidei, quam perceperant, daemonibus eos comparavit dicens: Tu, inquit, dicis, quia unus est Deus. Bene credis; sed et daemones credunt et contremiscunt (Jacob. II, 19). Si ergo tantummodo credis, et non diligis, adhuc cum daemonibus tibi commune est. Petrus dixit: Tu es Filius Dei; et dictum est illi: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus, qui in coelis est (Matth. 46.0890| XVI, 16, 17). Invenimus et daemones dixisse: Quid nobis et tibi est, Fili Dei (Id. VIII, 29)! Filium Dei confitentur Apostoli, Filium Dei confitentur et daemones. Confessio videtur par, dilectio dispar. Illi credunt, et amant, illi credunt et timent. Amor expectat praemium, timor poenam. Ergo invenimus posse quemquam habere etiam Fidem, et non habere Charitatem. Nemo ergo se jactet de quocumque Ecclesiae dono, si forte eminet in Ecclesia aliquo attributo sibi dono, sed videat utrum habeat Charitatem. Nam locutus est idem apostolus Paulus, et enumeravit multa dona Dei (1 Cor. XII), in membris Christi, quae est Ecclesia, et ait dona propria quibusque Membris esse attributa, nec posse fieri ut omnes habeant unum donum. Nec quisquam tamen sine dono remanebit. Apostolus ait Prophetas, Doctores, Interpretatores, linguis locutores, habentes virtutes sanitatum, habentes adjutoria, gubernationes, genera linguarum. Dicta sunt haec, et alia videmus in aliis, alia in aliis. Non ergo doleat aliquis, non sibi esse concessum quod videt alii concessum. Habeat Charitatem, non invideat habenti, et cum illo habet, quod non habet. Quidquid enim habuerit frater meus, si non invidero, et amavero, meum est. In me non habeo, sed in illo habeo. Non esset meum, si in uno corpore, et sub uno Capite non essemus. V Sinistra manus verbi gratia in corpore habet annulum, et dextra non habet. Numquid illa sine ornamento remansit? Respice singulas manus, et videbis unam habere, aliam non habere. Respice compagem corporis, cui haerent ambae manus, et vide eam, quae non habet, in illa habere, quae habet. Oculi vident, qua eatur; pedes eunt, quo oculi prospiciunt. Nec pedes possunt videre, nec oculi ambulare. Sed respondet tibi pes: Habeo et ego lumen, sed non in me, sed in oculo. Non enim oculus sibi videt, et mihi non videt. Dicunt et oculi: Et nos ambulamus, non in nobis, sed in pedibus. Non enim pedes se ipsos portant, et nos non portant. Singula ergo membra singulis et propriis officiis distributa peragunt, quod imperat animus. Omnia tamen in uno corpore constituta et unitatem tenentia nec arrogant sibi, quod altera membra habent, si forte illa membra non habent, nec putant esse a se alienum, quod in uno corpore similiter habent. Denique, fratres, si alicui membro corporis molestiarum aliquid accidat, quae membra suum auxilium denegabunt? Quid tam extremum videtur in homine, quam pes? Et in ipso pede quid tam extremum, quam planta? Et in ipsa planta quid tam extremum, quam ipsa cutis, unde terra calcatur? Ita tamen hoc extremum universi corporis compage detinetur, ut, si in ipso loco spina calcetur, ad auxilium spinae eruendae omnia membra concurrant. Continuo complicantur poplites, curvatur spina, non illa, quae haesit, sed quae totum dorsum continet, sedetur, ut spina eruatur; jam sedere, ut hoc fiat, totius corporis est. Quam exiguus locus in molestia est! Tantillus locus est, quantum spina pungere potuit, et tamen illius extremi, et exigui loci molestia a 46.0891| toto corpore non relinquitur. Caetera membra nihil dolent, et in illo uno loco omnia dolent. Ipse inde Apostolus dedit Charitatis exemplum, exhortans nos, ut ita nos diligamus invicem, quemadmodum se in corpore diligunt membra. Si patiatur, inquit, unum membrum, compatiuntur et alia membra, et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos estis corpus Christi et membra (1 Cor. XII, 26). Si se diligunt membra, quae habent caput in terra, quomodo se debent membra diligere, quorum caput in coelo est. Certe nec ipsa se diligunt, si a suo capite deseruntur. Cum vero illud caput ita sit caput, et ita exaltatum sit, et ita in coelo ad dextram Patris collocatum, ut tamen laboret in terra, non in se, sed in membris suis, ita ut dicat in fine: Esurivi, sitivi, hospes fui; quando ei dicetur: Quando te vidimus esurientem, et sitientem? et tanquam respondeat: Ego caput in coelo eram, sed in terra membra sitiebant, denique ait: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, rursusque non facientibus: Cum uni ex minimis meis non fecistis, neque mihi fecistis (Matth. XXV, 35-45), huic capiti non nisi per Charitatem connectimur.

VI.

Sic enim, fratres, singula membra in officiis suis videmus agere opus proprium, ut oculus videat, non autem operetur; manus autem operetur, non tamen videat; auris audiat, nec videat, nec operetur; lingua loquatur, nec audiat, nec videat, et cum sint singula suis officiis distincta atque discreta, una tamen compage corporis colligata habent aliquid commune in omnibus. Officia diversa sunt, sanitas una est. Hoc est ergo in membris Christi Charitas, quod est in membris corporis sanitas. Meliori loco positus est oculus, in eminenti, et tanquam ad consilium in arce constitutus, unde prospiciat, unde videat, unde ostendat. Honor magnus in oculis, et loco, et sensu ardentiore, et agilitate, et vi quadam, quam caetera membra non habent. Proinde plerumque homines per oculos suos jurant, quam per quodlibet alterum membrum. Nemo alicui dixit: Sic te diligo quomodo aures meas, et est aurium sensus oculis suppar, et proximus. Quid de caeteris dicam? Quotidie dicunt homines: Sic te diligo tanquam oculos meos. Et Apostolus significans majorem in oculis habere dilectionem, quam in caeteris membris, cum se dilectum ab Ecclesia Dei diceret, ait: Testimonium enim vobis perhibeo, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi (Galat. IV, 15). Nihil ergo in corpore sublimius oculis et honoratius, et nihil in corpore extremius fortasse, quam digitus minimus pedis. Cum ita sint, expedit tamen in corpore digitum esse, et sanum esse, quam oculum esse, et in perturbatione lippire. Sanitas enim, quae communis est omnibus membris, pretiosior est officiis singulorum. Ita vides in Ecclesia hominem parvum aliquod donum habentem, et tamen habentem Charitatem; alterum eminentem forte in Ecclesia aliquo majore dono, et tamen non habentem Charitatem. Ille sit extremus digitus, 46.0892| ille sit oculus. Ille magis pertinet ad corporis compaginem, qui potuit obtinere sanitatem. Denique molestum est corpori caetero, quidquid aegrotarit in corpore, et datur quidem ab omnibus membris opera, ut sanetur, quod aegrotum est, et plerumque sanatur. Si autem sanatum non fuerit, et tantam putredinem conceperit, quae sanari non possit, ita consulitur omnibus membris, ut de corporis compage perdatur.

VII.

Fuerit ergo, nescio quis, Donatus, quasi oculus in corpore, fuerit; ita non scimus, qualis fuerit, sed prorsus talis fuerit, qualis dicitur, quid illi profuit excellentia honoris et gloriae? Tenere non potuit sanitatem, quia non habuit Charitatem. Denique ita isti putrefacti sunt, ut necessario praeciderentur, et quod se habere aliquos dicunt, vermes putredinis sunt. Praecisi vermes sunt, nec sanitatem possunt admittere. Etenim tandiu membrum admittit sanitatem, quandiu est de corpore non praecisum. De caeteris enim sanis manat sanitas ad vulneris locum; cum autem fuerit praecisum membrum, ubi vulnus est, qua, et unde ad illud sanitas veniat, non invenitur. Ideo et sarmentis praecisis comparantur, et concurrit cum apostolica lectione evangelica lectio. Et ibi enim Dominus, ut maneamus in illo, non nobis maxime commendavit nisi Charitatem: Ego sum, inquit, vitis, vos estis sarmenta, Pater meus est agricola. Sarmentum omne, quod in me dat fructum, purgat illud, ut magis fructum afferat; quod autem in me non dat fructum, praecidet illud (Joan. XV, 1, 2). Fructus de ipsa Charitate, quia non venit fructus nisi de radice. Dicit autem Apostolus: Ut in Charitate radicati et fundati (Ephes. III, 17). Ibi est ergo radix, unde omnis fructus exurgit. Qui coepit dissentire a radice, quamvis videatur aliquantum manere, aut praecisus est latenter, aut aperte etiam praecidendus; fructum enim afferre nullo pacto potest. Illi erant aliquando in unitate. Praecisi sunt. Unde praecisi sunt? Ab unitate. Sed vos estis, inquiunt, praecisi. Quid facimus? Ego dico: Vos estis praecisi. Vos dicitis: Vos estis praecisi. Judicet Deus. Distulimus itaque quaestionem, et ad judicium Dei misimus? Non plane. In multis rebus facimus hoc, ubi nondum apparet sententia Dei. Ubi autem apparet, utamur, non differamus. Scripturam profero, et video, quis unde praecisus sit. Si enim Scriptura testimonium perhibuit Parti Donati, alicui Ecclesiae in terrarum aliqua parte constitutae, sicut in parte Africae constituta est Pars Donati, dicant nos praecisos, et dicant se esse radicatos. Si autem Scriptura testimonium non perhibet nisi Ecclesiae, toto orbe diffusae, quid quaerimus litis nostrae judicem hominem? Deum habemus. Nondum praesidet in judicio, jam praesidet in Evangelio. V:III. Judicatus est modo Crispinus haereticus. Sed quid ait? Numquid evangelica sententia superatus sum? Inde se asserens victum non esse, quia 46.0893| Proconsul contra illum judicavit, non Christus. Si ergo judicium hominis parvi pendit, quare a Proconsule ad Imperatorem appellavit? Ipsius Proconsulis judicium ipse flagitavit, ipse dixit: Audi me. Non sum haereticus. Cujus judicium flagitasti ejus judicium displicet tibi? Quare? Quia contra te judicavit? Si pro te judicaret, bene judicaret. Quia contra te judicavit, male judicavit. Antequam judicaret, bonus judex erat, cui dixisti: Non sum haereticus. Audi me. Sed judicavit Proconsul, inquit, secundum leges Imperatorum, non secundum leges Evangelii. Ita fecerit, secundum leges Imperatorum Proconsul judicaverit. Si ergo male contra te judicant Imperatores, quare a Proconsule ad eorum judicium provocasti? Jam erant leges Imperatorum contra te, an nondum erant? Si nondum erant, non secundum ipsas Proconsul judicavit. Si jam erant, numquid pro te Imperatores contra leges suas judicaturi sunt? Deinde quaero abs te: Ipsae leges Imperatorum quae sunt contra te? Quid factum est? doce me! Manifestum est enim, et non negatur, multas Imperatorum leges esse adversus ipsos. Unde hoc contigit? Unde hoc factum est? Nos forte persecuti sumus, et multa mala Imperatoribus de vobis diximus? Hoc quidem dicunt his, quos miseros decipiunt imperitos. Causam enim, quemadmodum illo tempore gesta est, penitus occultant eis, quos decipere volunt. Sed, quantumlibet occultent, eruitur, patescit, publicatur, in notitiam profertur etiam invitorum, et recusantium. Claudentes oculos, ac nolentes lucem videre ipsa lux feriat. Non eis liceat dissimulare manifesta! Non eis liceat averti a patentibus! Non eis liceat aperta operire! Urgeam eos manifesta veritate. Vos Imperatoris judicium flagitastis. Mentimini! inquit. Extant chartae publicae. Ipsi Donatistae de Parte Majorini, qui prior ordinatus est, contra Caecilianum adierunt Proconsulem tunc Anullinum, et detulerunt libellos accusatorios de nomine Caeciliani, et in aluta signatos, dicentes, sed adversus Caecilianum crimina quae illo libello scripsissent, et rogantes, ut ipsam accusationem eorum mitteret ad comitatum Imperatori. Extat relatio Anullini Proconsulis scribentis ad Imperatorem Constantinum: quod homines de Parte Majorini venerint ad illum cum libellis de accusatione Caeciliani, rogantes ut eosdem libellos mitteret Imperatori, et se dicit fecisse, quod illi rogaverunt. Scripsit Imperator ad Meltiadem episcopum 46.0894| et Marcum, transferens ad illos causam ecclesiasticam, et removens a se. In eisdem litteris scribit Imperator: misisse se chartas missas ab Anullino, et in ipsis litteris ignorat, quae illae chartae sint, sed in relatione Anullini cognoscitur, quae hodie publicis codicibus continentur. Deinde scribit idem Constantinus ad Anullinum, ut partes Romam dirigat ad episcopale judicium. Refert etiam Anullinus in extremo: misisse se partes. Vos ergo istis ad Imperatorem, vos causam Ecclesiae ad humanam potestatem detulistis. Ille melior, quam vos. Vos enim ad Imperatorem deferebatis, ille ad Episcopos. Dicta est causa in episcopali judicio illis primo accusantibus. Prolata est sententia pro Caeciliano. Illi non contenti judicio ecclesiastico murmurare coeperunt, rursus eumdem Imperatorem adierunt, post episcopale judicium quaerentes imperiale judicium. Dedit alterum ecclesiasticum apud Arelatum. Ab ipso etiam judicio illi ad ipsum Imperatorem appellaverunt. Victus importunitate eorum voluit et ipse causam suscipere, atque cognoscere. Suscepit, cognovit, Caecilianum innocentissimum judicavit, etiam omnes jussiones Imperatorum contra illos. Quid mirum? Cujus judicium flagitasti, ejus sententiam recusare audes? Quare ad illum voluisti deferre judicium? Habebas Ecclesiam in Africa, non habebas in toto orbe terrarum? Sed quo ibant, unde se jam ipsi praeciderant? Illi jam in Ecclesia non haerebant, sed Imperator ibi haerebat, ad quem judicium referebatur. Proinde ille mansuetissime Episcopos voluit judicare, et illis postea cessit, ut etiam ipse judicaret. Inde sunt leges adversus vos; videte, si non contra vos. Primo vos ipsi fuistis, vos primi accusatores, vos extremi appellatores, vos novissimi murmuratores. Numquid tamen, inquit, ex Evangelio superatus sum? Ex eo judicio superatus es, quod tu ipse delegisti. IX. Sed non recusamus evangelicam sententiam. Plane, etsi non diceret, nos legeremus, nos erueremus, nos ostenderemus. Recitetur Evangelium? Videamus, ubi esse dicit Ecclesiam Dominus Jesus Christus. Illi certe et aures nostrae, et corda patere debent. Ipsum audiamus. Dicat nobis, Ecclesia ubi sit. Si in Africa esse dixerit Ecclesiam suam, omnes confluamus in Partem Donati. Si in toto terrarum orbe dixerit Ecclesiam suam, redeant ad corpus membra praecisa, non enim sic fracti sunt rami, ut denuo inseri non possint. Habes apostolum Paulum dicentem. Sed dicis: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene. Propter incredulitatem fracti sunt; tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time. Nam, si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet (Rom. XI, 19-21). Fracti enim erant Judaei, tanquam rami naturales, et insertae erant Gentes, tanquam oleaster in olivam. Ex his insertis ramis, et ex hoc inserto oleastro omnes sumus participes olivae. Sed, sicut minatus erat Apostolus superbientibus ramis oleastri, 46.0895| tales isti facti sunt superbiendo, ut cum illis naturaralibus ante amputatis, et ipsi superbia praecidi mererentur. Sed quid ait Apostolus? Et illi, inquit, si non permanserint in infidelitate, inserentur (Rom. XI. 23), et tu, si non permanseris in fide, excideris. Nemo ergo in vite superbiat, nemo praeter vitem desperet. Si superbis in vite, observa, ne praecidaris. Si praeter vitem positi sunt, non desperent, audeant inseri. Non enim manu sua inserendi sunt. Ait enim: Potens est Deus iterum inserere illos (Ibid.). Non dicant; Unde fieri potest, res praecisa, ramus fractus ut denuo inseratur? Recte dicis fieri non posse, si interroges humanam fucultatem, non, si interroges divinam majestatem. Quid enim? Quod jam factum est a Domino, facere potest aliquis agricolarum? Oleastrum tulit, et in olivam inseruit, et oleaster in olivam insertus non baccas amaras, sed olivam dedit. Faciat hoc modo aliquis; inserat oleastrum in olivam, videbit nihil procedere, nisi baccas oleastri. Potens ergo fuit Deus non olivam in oleastro, sed oleastrum inserere in oliva, et oleastrum facere participem pinguedinis olivae, ut exuta amaritudine pinguedine indueretur, et non erit potens te praecisum per superbiam inserere per humilitatem? Bene, inquit, hortaris me, sed prius meo ostende praecisum, ne forte te ipsum hortari debeas, ut ad me venias, non me, ut in te inserar. Audeo dicere: Audi me, et tamen timeo dicere: Audi me. Timeo enim, ne contemnat hominem. Imo hortor, ut contemnat hominem. Si enim contemneret hominem, non esset de Parte Donati. Homo enim fuit Donatus. Ergo, si nostra verba dicimus, contemnamur; si Christi verba dicimus, ille audiatur, qui non gratis auditur, et non gratis contemnitur. Auditur enim ad praemium, non auditur ad supplicium. Ipsum audiamus. Ipse Dominus dicat nobis. X. Ecclesiam innumerabilibus locis ostendit, sed tamen commemorem unum aliquod. Post resurrectionem, nostis, fratres, ostendit se Discipulis suis, cicatrices demonstravit, palpandum praebuit, non solum videndum. Illi autem tenentes, et palpantes, et agnoscentes, adhuc tamen prae gaudio haesitabant, sicut Evangelium nos docet, cui oportet credere, cui nefas est non credere. Dominus autem adhuc haesitantibus prae gaudio, et dubitantibus intulit firmitatem de Scripturis, et ait: Haec dicebam vobis, cum adhuc essem vobiscum, quia oportet impleri omnia, quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quia sic oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Jerusalem (Luc. XX:IV 44-47) Ibi tu non es. Ibi ego sum. Quid expectas hominem, qui de te judicet de tribunali? Audi Christum de Evangelio. Per omnes gentes, inquit, incipientibus ab Jerusalem. Tu ibi es? Communicas omnibus gentibus? Communicas ei Ecclesiae, quae diffusa est per omnes gentes incipiens ab Jerusalem? Si communicas, ibi es, in vite es, praecisus non es. Ipsa est enim vitis, quae crevit, et 46.0896| implevit totum orbem terrarum, corpus Christi, Ecclesia Christi, cujus caput in caelo. Si autem non communicas, nisi Afris, et de Africa, quo potueris, clanculo mittis, qui consolentur peregrinos, non te invenis in Parte remansisse, a Toto praecisum esse? Quid dixisti in judicio Proconsulis? Catholicus sum. Vox est ipsius. De Gestis recitatur. Catholicus Totum tene. Holon enim Totum est, et inde appellata est Ecclesia catholica, quia per Totum est. Numquid Catamerica dicta est, et non Catholica? Meros enim pars est, Holon totum est. De graeco verbo dicta est Catholica, secundum totum. Ergo communicas Universo? Non, inquit. Ergo in parte es, quomodo Catholicus es? Multum interest inter Totum, et Partem. Unde accipit nomen Catholica? Tu enim accepisti nomen de Parte Donati, Catholica nomen accepit ab universo orbe terrarum. Sed nos dicimus in universo esse, et Deus forte non dicit? Evangelium commemoravi, ex Evangelio recitavi. Per omnes gentes, inquit, incipientibus ab Jerusalem. Non inde venit ad Africam? Si enim coepit ab Jerusalem, implendo omnia venit ad te, non siccando. Quis est, qui dicat: Ductus est rivus de fonte, ut veniret ad me, siccavit in via, et pervenit ad me? Si in via siccavit, ad te qua pervenit? Utique implendo omnia pervenit ad te. Ingrate rive, quare fontem blasphemas? Nisi manaret, non implereris. Sed timeo, ne tu siccaveris. Etenim omnis rivus a fonte praecisus siccet, necesse est. De siccitate aspera loquuntur adversus Ecclesiam; lenia loquerentur, si rigarentur. Catholicus sum. Quid est Catholicus? Homo de Numidia? Interroga saltem Graecos. Non est utique Catholicus verbum Punicum, sed verbum Graecum. Interpretem quaere. Merito erras in lingua, qui non consentis omnibus linguis. XI. Spiritus quando venit de coelo, et implevit eos, qui in Christum crediderant, omnibus linguis locuti sunt, et hoc erat signum illo tempore accepisse Spiritum sanctum, si quis linguis omnium loqueretur (Act. II, X et XIX). Numquid modo fidelibus non datur Spiritus sanctus? Absit ut hoc credamus, alioquin spem non habebimus. Et illi utique fatentur dari fidelibus Spiritum sanctum, et nos hoc dicimus, hoc credimus, hoc maxime, et in sola Ecclesia catholica fieri assequamur. Sed illi sint Catholici, illic datur Spiritus sanctus. Nos simus Catholici, hic datur Spiritus sanctus; modo, quid intersit, non quaeramus, qui sint Catholici; manifestum est, quia datur Spiritus sanctus. Quare modo linguis omnium non loquuntur, qui Spiritum sanctum accipiunt, nisi, quia tunc in paucis figurabatur, quod postea in omnibus ostenderetur? Quid enim pronuntiavit Spiritus sanctus commonens corda eorum, quos tunc impleverat, et docens eos linguas omnes? Vix discit homo duas aut tres, aut per magistros, aut per regiones, in quibus 46.0897| versatur aliqua consuetudine, ut multum tres, aut quatuor linguas. Omnibus linguis loquebantur, qui impleti a sancto Spiritu erant, verum et locuti repente, non paulatim discentes. Quid ergo tunc ostendebat Spiritus? Dic mihi, quare modo hoc non facit, nisi quia aliquid significando faciebat? Quid significabat, nisi Evangelium per omnes linguas futurum? Audeo dicere. Et modo loquitur Ecclesia omnibus linguis. In omnibus enim linguis clamat Evangelium, et quod modo dicebam de membris, hoc dico et de linguis. Et quomodo dicit oculus: Mihi ambulat pes, sic et pes dicit: Mihi videt oculus, sic et ego dico: Lingua mea est graeca, lingua mea est hebraea, lingua mea est syra. Omnes enim una fides tenet, omnes enim una charitatis compago concludit. Quod per Dominum demonstratum est, hoc per Prophetas ante praedictum est. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Ecce quousque crevit Ecclesia, quae appellatur a Toto, Catholica. Et vide, quia omnes linguae ierunt per omnes terras. Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Ibid. 4). XII. Hanc ergo Ecclesiam teneo, tu illam non tenes. Si ergo praecisus es, agnosce, unde praecisus es. Redi, et inserere, ne arescas, et in ignem mittaris. Loquuntur Prophetae, loquuntur Apostoli, loquitur Dominus de Ecclesia toto orbe diffusa. Contra te dicunt omnes isti sententiam. A Proconsule ad imperiale judicium. Ab Evangelio quo? An forte ad Donatum? Donatus judicabit contra Christum? An Donatum judicat Christus? Quid tibi dicturus est Donatus? Ego Christum meum praedicavi de Africa. Quid ducturus? An: Me pro Christo opposui, et: Ego Christo successi? Hoc restat, ut dicat, quia a corpore praecidere ausus est homines, quia Christo successit. Ecce Christi sententia, ecce Evangelia. Per omnes gentes, inquit, incipiens ab Jerusalem. Coepit ab Jerusalem. Ibi venit Spiritus sanctus, ibi erant Apostoli, quando in illos supervenit, inde coepit Evangelium praedicari, inde diffundi per omnes gentes, inde postea venit in Africam. Quo postea venit? Ipsos deseruit? Imo non deseruit, si nolint. Nam et nos Afri sumus. Utique Evangelium, quod venit in Africam, manet hic in Catholicis Afris, quo modo in omnibus gentibus manet. Nam et per omnes gentes sicut Haeretici, alii ibi, alii hic, et non sunt nati Afri, qui sunt in illis gentibus. De vite praecisi sunt. Catholica enim novit omnes, ipsi se non noverunt. Etenim vitis, unde sarmenta praecisa sunt, novit omnia sarmenta, et, quae in se manent, et quae de se praecisa sunt. Etenim ubique diffusa est Ecclesia catholica. Illa sarmenta, ubi praecisa sunt, ibi remanserunt, ad alias partes, et alias partes pervenire non potuerunt. Illa autem ubique diffusa ubique tenet suos, ubique plangit praecisos. Clamat ad omnes, ut revertantur, et inserantur. Clamor ejus non auditur, sed tamen ubera Charitatis manare exhortatione 46.0898| non quiescunt. Sollicita est pro praecisis, clamat in Africa ad Donatistas, clamat in Oriente adversus Arianos, adversus Photinianos, adversus alios, atque alios. Quia enim ubique diffusa est, ubique invenit, contra quos clamet, quia in illa erant, et de illa praecisa sunt. Sarmenta coeperunt infructuosa esse, et praecisa sunt. Si non permaneant in infidelitate rursus inserentur. Haec audite, fratres, cum timore, ne superbiatis; cum Charitate, ut etiam pro illis oretis. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO XX. De verbis Psalmi XXXVIII, vers. 1-5. Dixi: Custodiam vias meas, etc..

SYNOPSIS.
I. Sollicitudo de profectu quotidiano, et inde divini auxilii imploratio. II. Usus Linguae tam necessarius, quam periculosus. :III. Lingua regitur ab animo. :IV Lingua dolosa Judaeorum confusa. V Linguae bonus usus in muliere adultera. VI. Adulterae confessio nobis instructio. VII. Quomodo agendum cum conviciatore. V:III. Conviciatoribus ignoscendum, et pro eis orandum. IX. Inquiritur in finem hominis. X. Finis hominis Christus est. XI. Fide et operibus hic finis attingitur. XII. Scopus tentationum, et quomodo in iis versandum. X:III. Dictorum repetitio.

I. CHRISTIANORUM est, quotidie in Deum proficere, et de Deo, vel de donis ejus semper gaudere. Peregrinationis enim nostrae tempus brevissimum est, et patria nostra sine tempore est. Inter aeternitatem enim et tempus multum distat. Hic conquiritur pietas, illic requiescitur. Inde quotidianis diebus, quasi boni negotiatores, noverimus, quid profecerimus. Non tantum enim studiosi esse debemus in audiendo, sed vigilantes in operando. Haec schola, in qua Deus solus magister est, bonos quaerit discipulos, non fugitivos, sed studiosos. Apostolus dicit: Studio non pigri, spiritu ferventes, spe gaudentes (Rom. XII, 11). In hac ergo schola, fratres, quotidie discimus. Aliud discimus in praeceptis, aliud in exemplis, aliud in sacramentis. Sunt ista medicamenta vulnerum nostrorum, et fomenta studiorum nostrorum. Modo respondimus: Exaudi orationem meam, et precem meam, Domine! Inaurire, hoc est: Auribus percipe lacrymas meas (Psal. XXXVIII, 13). Quid putas, iste petiturus est, qui primo sibimet Deum cupit propitium esse? Quid ab illo expetiturus est? Videamus, discamus. Forte divitias petiturus, forte in hac vita aliquam felicitatem? Dicat ergo nobis, quid petiturus est, qui primo Deum deprecatur. Vidit enim, quod 46.0899| ex se habere non potuit, sed a Deo habere potuit. Audierat enim: Petite, et accipietis (Joan. XVI, 24). Noverat ergo, quid esset petiturus, qui primo Deum rogavit. Ergo Exaudi, Deus, orationem meam! Et quasi interrogatus: Quid vis, quid pulsas, quid clamas, quid interpellas? Audiam. Quid vis? Quid volo? ait. Audi voluntatem meam, et perfice opera tua. Quae est voluntas mea? Dixi; Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII, 1). Arduam rem iste disponit, sed non dubitat, quoniam primo Dominum deprecatus est. Noverat enim magisterium Pauli: Non ego, sed gratia Dei mecum (1 Cor. XV, 10). II. Dixi ergo: Custodiam vias meas. Quas vias? Terrenas. Numquid per linguam ambulamus in terra? Aut pedibus nostris in terra ambulamus, aut pedibus alienis. Aut animalibus vehimur, aut pedibus nostris imus. Quid est ergo? Quam iste viam quaerit? Ne delinquat in lingua sua. Magna doctrina, videte, fratres. Numquid enim, quemadmodum una hora possumus cibum accipere, et refecti recedere, sic possumus momento uno loqui etiam, et silere? Quemadmodum enim habemus oculos ad vivendum, aures ad audiendum, caeterosque sensus ad percipiendum, sic iterum linguam ad loquendum. Est nobis magna necessitas linguae. Aut aliquid auditurus es, ut respondeas, aut aliquid dicturus es, ut doceas. Numquid oculo dicturus, et non lingua? Et si aure auditurus es, lingua responsurus es. Quid facimus de tam utili membro? Inde Deum rogamus, inde satisfacimus, inde laudes dicimus, inde una voce concinentes Deo cantamus, inde quotidianis diebus aut misericordes efficimur, cum aliis loquimur, aut consilia damus. Quid facimus nunc? Ipsa lingua nostra vobis ministerium exhibet. Quid facimus, ut non delinquamus in lingua, maxime cum dictum sit: Mors et vita in manibus linguae (Pro:V XVIII, 21). Et iterum dictum sit: Multos vidi cadentes per casum gladii, sed non sic, quomodo qui ceciderunt per linguam (Eccli. XXVIII, 22)? Iterum dictum est: Et lingua in membris nostris constituitur, quae maculat totum corpus nostrum (Jacob. III, 6). Inde iterum idem Dominus: Docuerunt linguam suam loqui mendacium (Jerem. IX, 5). O docuerunt! Facit enim consuetudinem loqui mendacium. Etiam, si non vis, illa loquitur mendacium. Quemadmodum enim, si rotam volvas semel (Jacob. III, 6), jam, ut manu impuleris, illa ipsa figura et rotunditate, vel ipso instabili, et quasi naturali cursu currit, sic et lingua nostra, opus est ut non doceatur loqui mendacium; jam enim ultro sponte currit ad id, ad quod facilius potest moveri. Aliud habes in corde, aliud illa aliquando volvit ex more. Quid facturus es? Quae, videtis, fratres! quae statera cordis facienda est, ut lingua aliquid proferat! Neque enim sponte movetur. Intus est, qui movet.

III.

Est enim quaedam vis, quae se, et caetera ministeria sua movet. Opus est, ut bonus sit ille, qui 46.0900| regit, et quamlibet malam consuetudinem adjutus per gratiam vincit. Bonus sit minister, et quiescit ministerium. Miles habet arma, sed si non ferierit, nihil faciunt arma. Sic et lingua in membris nostris arma animae nostrae sunt. De ipsa dictum est: Inquietum malum (Jacob. :III. 8). O inquietum! Quis fecit istud malum, nisi inquietus? Tu noli esse inquietus, et non est hoc malum. Tu noli agitare, et non est, quae se agitet. Neque enim animus est, ut moveatur; Corpus est enim. Jacet. Noli movere, et non movetur. Vide autem, quomodo moves. Ipsa est illa, de qua multi fraudibus studentes, et avaritiae servientes, cum coeperint de negotiis aliquid agere, ejiciunt membrum factum ad laudem Dei, et ibi blasphemant Deum, et dicunt: Per Christum! tantum emi, tantum vendo. Quando interrogavi te: Jura mihi, quantum vendis? Ego te interrogavi: quantum vendis? Decem follibus vendo, viginti follibus. Per Christum juras? Per oculos tuos jura, per filios tuos jura, et ipsa hora contremiscit conscientia. O impietas linguae! Creatorem contempsisti, creaturam custodisti. O inquietum malum, plena veneni mortiferi! In ipsa benedicimus Deum, et Patrem. Deum propter naturam, Patrem propter gratiam. Et in ipsa maledicimus hominem, qui factus est ad imaginem Dei (Jacob. III, 8, 9). Attendite, fratres, quid portetis! Ecce dico, quid portemus. Et ego enim vobiscum homo sum. Sed recurramus.

IV

Exaudi, Deus, orationem meam. Inde sunt illi Judaei, quos modo in Evangelio legimus. Utique lingua illos perduxit ad mortem. Modo enim in Evangelio audivimus. Adduxerunt, inquit, Judaei quamdam mulierem licet meretricem ad Dominum, tentantes illum, et dicentes: Magister, haec mulier modo comprehensa est in adulterio (Joan. VIII, 4). In lege Moysis scriptum est, ut quaecumque fuerit in adulterio comprehensa, lapidetur. Tu quid dicis? Hoc lingua dicebat, sed creatorem non agnoscebat. Nolebant isti orare, ut dicerent: Eripe animam meam a lingua dolosa (Psal. CXIX, 2). Dolose enim accesserant, hoc enim volebant agere. Venerat enim Dominus: Non legem solvere, sed implere (Matth. V, 17), et peccata dimittere. Dixerunt ergo apud se Judaei: Si dixerit: Lapidetur! dicemus ei: Ubi est, quod peccata dimittis? Non tu es, qui dicis: Donata sunt tibi peccata tua (Id. IX, 5; Marc. II, 5-9; Luc. V, 23)? Si dixerit: Dimittatur! dicemus: Ubi est, quod legem venisti adimplere, non solvere? Videte linguam dolosam ad Deum. Ille, qui venerat redemptor, non damnator (venerat enim redimere, quod perierat (Matth. XIII, 11) aversus est ab ipsis, quasi conspicere eos nolens. Non vacat aversio ista ab ipsis. Intelligitur aliquid 46.0901| in hac aversione. Quasi diceret: Peccatricem mihi adducitis, Peccatores! Si putatis, quia damnare debeo peccata, a vobis incipio. Et ipse, qui venerat donare peccata, ait: Qui se scit vestrum sine peccato esse, prior in illam lapidem mittat (Joan. VIII, 7). O responsio, vel propositio! Si mittere voluissent lapidem in peccatricem, ipsa hora iterum recitaretur: In quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 2). Damnastis, damnabimini. Illi tamen, etsi creatorem non agnoscebant, conscientiam suam sciebant. Ponentes invicem faciem post faciem, ut nec ipsi se propter confusionem videre vellent, a senioribus (hoc dixit Evangelista) usque ad minores omnes egressi sunt. Dixerat enim Spiritus sanctus: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3). V Et exierunt omnes. Remansit solus, et sola. Remansit creator, et creatura; remansit misera, et misericordia; remansit, qui suum reatum agnoscebat, et qui peccatum dimittebat. Nam ipsum est, quod conversus scribebat in terra. Scripsit enim in terra. Quando enim peccavit homo, dictum est ei: Terra es (Gen. III, 19). Peccatrici ergo cum daret indulgentiam, dans scribebat in terra. Indulgentiam dabat, sed, cum daret indulgentiam, erigens faciem suam ad illam: Nemo, ait, te condemnavit? Et illa non dixit: Quare? quid feci? Domine! Numquid enim rea sum? Non hoc dicit; sed ait: Nemo, Domine! Semetipsam accusavit. Probare illi non potuerunt, subduxerunt se. Sed illa confessa est cujus Dominus non reatum nesciebat, sed ejus fidem atque confessionem quaerebat. Nemo te condemnavit? At illa: Nemo, Domine! Et Nemo propter confessionem peccatorum, et Domine! propter indulgentiam meritorum. Nemo Domine! Utrumque agnosco. Qui sis, novi. Quae sim, novi. Tibi enim confiteor. Audivi enim: Confitemini Domino, quoniam bonus est (Psal. CV, 1). Novi confessionem meam, novi misericordiam tuam. Ista dixit: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Illi deliquerunt dolose agendo; ista magis se absolvit confitendo. Nemo te condemnavit? Illa inquit: Nemo. Et tacens ille iterum scribit. Bis scripsit. Hoc audiamus! Bis scripsit: semel indulgentiam dando, iterum praecepta renovando. Utrumque enim fit, cum indulgentiam accipimus. Subscripsit Imperator. Cum iterum Forma procedit, quasi iterum alia praecepta dantur. Ipsa sunt, per quae primo in Apostolo audivimus charitatem illam imperatam. Primo enim ipsam lectionem audivimus; inde hoc ipse Dominus dixit: Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et de tota anima tua, et de tota virtute tua, et diliges proximum tibi 46.0902| tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet, et Prophetae (Matth. XXII, 37-40).

VI.

Ne aliquis nostrum laboraret, duo quaedam sunt dicta: Deus et Proximus, qui te fecit, et, cum quo te fecit. Nemo tibi dixit: Dilige solem, dilige lunam, dilige terram, et quaecumque facta sunt. In his laudandus est Deus, benedicendus est Factor. Quam magnificata sunt opera tua! dicimus. Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Tua sunt. Tu fecisti omnia. Gratias tibi! Sed nos fecisti super omnia. Gratias tibi! Sumus enim imago et similitudo tua. Gratias tibi! Peccavimus. Quaesiti sumus! Gratias tibi! Negleximus. Non sumus neglecti. Gratias tibi! Cum nos te contemneremus, non sumus contempti. Ne Divinitatem tuam obliti fuissemus, et te amitteremus, tu etiam nostram humanitatem suscepisti. Gratias tibi! Ubi non gratias? Dixi ergo: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Illa enim mulier, cum offerretur causa adulterii, accepit indulgentiam, liberata est, onerosum nobis est, quoniam per baptismum, per confessionem, per gratiam accipiunt omnes omnium peccatorum suorum indulgentiam? Sed nemo nunc dicat: Illa accepit indulgentiam; ego adhuc Catechumenus sum. Faciam adulteria, quoniam accepturus sum indulgentiam. Pone et me unum esse, quemadmodum illa mulier confessa est, et liberata est. Deus noster bonus est, et, si peccavero, confiteor illi, et dimittet mihi. Bonitatem ipsius attendis, sed justitiam ejus considera. Quomodo bonitatem ad indulgentiam, sic justitiam ad poenam. Dixi ergo: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Vellem scire, si in hoc tempore, quo sermonem Vestrae Charitati ministramus, nemo delinquat in lingua sua. In hoc tempore, quo hic sumus, forte nemo nostrum aliquid locutus est mali, sed forte cogitavit aliquid mali. Attendite. Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Dic vere: Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversus me (Psal. XXXVIII, 2).

VII.

Attendite. Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversus me. Stat adversus te aliquis improbus, conviciatur tibi, dicit, quae nescis. Tu pone ori tuo custodiam. Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Dicat ille, tu audi, et tace. Duae enim res sunt, aut verum dicit, aut falsum. Si verum dicit, tu fecisti, ut diceret, et forte hoc misericordia est. Cum enim tu non vis audire, quod fecisti, Deus, qui curam tui gerit, per aliquem tibi dicit, quod fecisti, ut vel ipso pudore confusus aliquando ad medicinam recurras. Noli ergo rependere malum pro malo; nescis enim, qui tibi per ipsum loquatur. Ergo, si aliquid dicit, quod fecisti, agnosce te misericordiam consecutum, ut aut oblitum te putes, aut ad confusionem tuam hoc dictum esse judices. Si non fecisti, libera est conscientia. Quid quaeris? Quid irasceris de eo, quod non fecisti? Quid enim ait tibi: Fur! Ebriose? Cito tu recurre 46.0903| intus ad secreta conscientiae. Vide te intus. Judex esto, discussor tui esto. Quaere ibi. Ubi putas, posui peccata mea, quae feci? Aut, si non sunt, dic: Non feci. Si: Non feci, dicit tibi conscientia tua, dic: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (2 Cor. I, 12). Dixit tibi haec conscientia tua, tace, dole illum dicentem tibi. Dic etiam tu Deo: Pater, ignosce illi, quia nescit quid dicat. Roga pro illo Deum. Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversus me. Noli enim putare, quia tunc videris sanctus, si nemo te tentet. Tunc es sanctus, quando aliquo convicio non moveris, quando doles dicentem, quando non curas quod pateris, sed tamen doles eum, a quo pateris. Ibi est omnis misericordia. Doles, quoniam et ille frater tuus est, membrum tuum est. Insanit adversum te, phreneticus est, aegrotat. Dole illum. Noli gaudere; tantummodo de conscientiae tuae securitate gaude; inde dole. Homo es enim; vide, ne et tu tenteris. Dictum est enim: Onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Modo, cum dicit, tace; postea, cum quieverit, dic ei: Frater, per salutem tuam, quare mihi dixisti, quod non feci? Peccasti in me, rogo Deum pro te. Ego tibi quidem veniam do, et rogo pro te Deum meum, cui fecisti injuriam, cum in me peccasti. Noli ulterius facere, noli superbire! Non dico: Redde illi, Deus, qui dixit mihi, quod non feci. Nolo hoc dicere. Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversus me. V:III. Obsurdui et humiliatus sum (hoc sequitur) et tacui a bonis (Psal. XXXVIII, 3). Obsurdui. Non illum audivi dicentem. Iste animus quantum profecit, qui etiam intus in fratris errore, et conscientiae suae securitate gaudens, quod foris latretur, nescit! Qualis ista anima est, quam secura, quam gaudens! Ista est, quae dicit Deo: Ambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus tuae (Id. C, 2). Fores effractores pulsabant, sed idonea erat domus. Obsurdui et humiliatus sum, non adversus illum superbus extiti. Et humiliatus silui a bonis; nec enim temporis erat, ut aliquid boni dixissem. Tempus est enim, ut taceas modo, posteaquam ille sinceraverit, loquere, tunc intelliget. Plerumque filii aegrotantes patres suos caeciderunt, tamen illi propter infirmitatem filiorum et vapulabant, et plorabant. Quem affectum adhibent filiis homines, ne moriantur, expectantes salutem filiorum! Sed: Non est filius meus, ais? Sed est opus Dei, imago Dei, filius Dei. Si contemnis, quia non est filius tuus, noli contemnere, quia filius Dei est, frater tuus est. Ergo Obsurdui, et humiliatus sum: Non superbivi, sed Silui a bonis, et dolor meus renovatus est, non de me, sed de ipso, quia non feci, quod dixit. Habui dolorem, sed, quia ita dixit, habui dolorem. Fratris enim mei curam gerens renovatus est in me dolor. Ista est via. Hoc 46.0904| enim fecit ipse Dominus Pater noster, qui etiam ipse Sponsus dictus est. Non jejunabunt filii Sponsi, ait, quousque cum ipsis est Sponsus (Luc. V, 34). Vapulavit a phreneticis filiis, occiderunt illum phrenetici filii. Rogavit pro illis. Postea sinceraverunt, agnoverunt et crediderunt, et, qui noluerunt curari per medicum, curati sunt per discipulum medici; per Petrum enim curati sunt. Cum enim illos Petrus increparet, aiunt: Quid faciemus? Ait tunc Petrus: Poenitemini, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi (Act. II, 38). Modo furebant, modo credebant. Videtis, quid facit infirmitas, et sanitas. Quando infirmi fuerunt, tolerati sunt, quando salvi facti sunt, redempti sunt. Inde et nos, fratres quotiescumque talia patimur, taceamus, quo illa teneamus: Aut verum dicit, aut falsum. Etsi non dixerit, et feci, quid? Quia non dicit, et ego feci, optandum est, ut dicat, ut ego confundar, quia feci. Ista misericordia Dei est. Si autem hoc dicit, quod non feci, gaudeam de mea securitate, doleam de fratris infirmitate. Caluit cor meum intra me (Psal. XXXVIII, 4), ferbuit cor meum intra me ex dilectione, quam habeo in fratrem, sed tempus loquendi non potui modo facere. Inde ipse Paulus dicit: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III, 1). Locutus est tamen. Quomodo locutus est? Ergo Caluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescit ignis. Ignis est in me charitatis. Non habeo, cui dicam, quia infirmus est. Humiliem ergo me. Erit forte aliquando tempus, ut possim aliquid loqui. Tamen Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Dimittam illi, quod non habeo in conscientia. Parum est, quia nihil habeo in conscientia, sed rogem illum propter conscientiam. IX. Jam iste percurrerat: Dixi: Custodiam vias meas. Ponam ori meo custodiam. Humiliatus sum, et: In meditatione mea exardescit ignis. Nescio quid, subito educit hic aliud majus, et post tot certamina, magnosque labores, audite quid dicat. Locutus sum in lingua mea (Psal. XXXVIII, 5). Est enim lingua animae motus ipsius voluntatis. Quemadmodum enim lingua motus est in corpore, sic voluntas motus est in anima. Ibi est prima lingua. Inde est, inde loquitur Deo. Haec enim lingua ministerium exhibet extra positis hominibus; illa autem lingua, quae est in motu voluntatis, ministerium exhibet intus manenti in templo suo. Ipsa est vera lingua. Unde dixit Dominus, eos, qui adorant eum, In spiritu et veritate (Joan. IV, 23) adorare debere. Ipsa est vera lingua. Dixi in lingua mea: Notum mihi fac, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, qui sit, ut sciam, quid desit mihi (Psal. XXXVIII, 5, 6). Si attendat Sanctitas Vestra, intelligat primo sententiam, et sic Dominus misericordia sua, qua saepe consuevit, dabit nobis orationibus vestris, ut possimus hanc discutere, quia satis est ardua. Locutus sum in lingua mea. Notum mihi fac, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, qui sit, ut sciam, quid desit mihi. Videte, 46.0905| quid oret. Notum mihi fac, Domine, finem meum. Finis est, fratres, ubi tendimus, ubi permansuri sumus. Quod exivimus de domibus nostris, finis nobis fuit ad Ecclesiam veniendi. Ergo iter nostrum hic finitum est. Hinc iterum unusquisque ad domum suam finem habet redeundi. Ibi finit, ubi tendebat. Modo ergo in hac peregrinatione constituti finem habemus, ubi tendimus. Ubi ergo tendimus? Ad patriam nostram. Quae est patria nostra? Jerusalem mater piorum, mater vivorum. Illic tendimus. Finis noster ipse est. Et quia viam nesciebamus. Ipse civis civitatis ipsius fecit se viam. Nesciebamus, qua ire. Anfractus, nescio qui, spinosi, lapidosi, omnino graves erant in via. Descendit huc ipse primus, qui est ibi principalis, descendit quaerens cives civitatis illius. Aberravimus enim, et, cum simus cives Jerusalem, facti sumus cives Babyloniae, facti sumus filii confusionis; Babylonia enim confusio est. Descendit huc quaerens cives suos, et factus est civis noster. Non noveramus civitatem istam, provinciam istam non noveramus. Sed, quia nos ad illam non venimus, descendit hac ad cives suos, et factus est ipse civis, non consentiendo, sed suscipiendo. Descendit huc. Quomodo descendit? In forma servi. Ambulavit hic inter nos Deus Homo. Si enim tantummodo Homo fuisset, ad Deum non perduxisset. Si tantummodo Deus fuisset, hominibus conjunctus non fuisset. Suscepit nobiscum conditionis aequalitatem, habens cum Patre Divinitatem. Suscepit nobiscum temporalitatem, habens cum Patre aeternitatem. Hic nobiscum aequalis, ibi Patri aequalis. Descendit huc civis noster, et ait: Quid hic facitis? Cives Jerusalem! Imago et similitudo Dei non est erecta, nisi in Jerusalem. Statuae Dei in hac vita non ponuntur. Laboremus, redeamus! Qua redimus? Ecce substerno me vobis, fio vobis via, ero vobis finis. Imitemini me! Notum mihi fac, Domine, finem meum! Ipsum credimus, qui est finis noster. X. Deus Pater nunc loquitur. Ego dico tibi, o Anima, quam ego feci, o Homo, quem ego feci, ego dico tibi: Finieras. Quid finieras? Perieras. Misi tibi, qui te quaesisset; misi tibi, qui tecum ambularet; misi tibi, qui ignovisset. Inde ambulavit pedibus, ignovit manibus. Inde, quando post resurrectionem ascendit, manus, latus, et pedes ostendit: manus, unde indulgentiam dedit peccatorum; pedes, quibus pacem annuntiavit desertorum; latus, unde cucurrit pretium redemptorum. Finis ergo legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Notum mihi fac, Domine, finem meum. Jam factus est tibi notus finis tuus. Quomodo tibi notus factus est? Finis tuus pauper fuit, finis tuus humilis fuit, finis tuus alapis caesus est, finis tuus sputis oblitus est, adversus finem tuum falsum testimonium dictum est. Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversum me. Ipse factus est tibi via. Qui dicit se in Christo manere, debet, quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Est via. Modo ambulemus, non timeamus, ne aberremus. Foris a via non ambulemus; dictum est 46.0906| enim: Circa viam scandala posuerunt mihi, et circa viam muscipulam posuerunt mihi (Psal. CXXIX, 6). Et ecce illam misericordiam. Ne in muscipulam incidisses, ipsam misericordiam habes viam. Notum mihi fac, Domine, finem meum. Ecce habes finem. Christum redemptorem imitamini. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (Philipp. III, 17). Paulus quomodo imitatus est Christum? Attendite, quid dixit. In fame, et siti, in frigore et nuditate, et caetera usque: Quis scandalizatur, et ego non uror (2 Cor. XI, 27-29)? Factus sum omnia omnibus, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX, 22), Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversum me. Quae sunt verba Pauli, fratres. Quis nos separabit a charitate Christi? Finem attende. Quis me separabit a charitate Christi? Tribulatio, an pressura, an persecutio, an nuditas, an periculum? (Rom. VIII, 35). O amantem, o ferventem, o currentem, o pervenientem Virum! Quid patiebatur haec anima, quomodo fervebat, quodmodo docebat. Quis me separabit a charitate Christi? Angustia? et caetera usque: An gladius? Quid passus est iste. Et ne aliquis putaret, quia inde superbiebat, ait: Fratres, arbitror me non apprehendisse (Philipp. III, 13). XI. Hoc ut quid: Notum mihi fac, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, qui sit: Quantum hic habeo vivere. Ut quid tibi, scire diem? Ut sciam, quid desit mihi: Quid desit, sed ad aeternitatem. Modo attende Paulum. Post tantos labores dinumeratos adhuc Me, ait, non arbitror apprehendisse. Audi dicentem: Quid desit mihi. Nemo ergo dicat: Jam multum jejunavi, multum laboravi, multum donavi. Jam omnia praecepta Dei feci. Heri feci, hodie feci, et adhuc hodie erit, si aliquando fecisti. Heri semper hodie habet. Ad crastinum si veneris, hodie habebit, et ad annos decem si veneris, hodie erit. Semper tu hodie dic: Quid desit mihi. Si enim Paulus in tantis laboribus miles coelestis, si enim ille post tantam exercitationem, et post tantas revelationes, raptus usque in tertium coelum, et audivit ineffabilia verba, et tamen, ne in revelationibus extolleretur, accepit stimulum carnis, qui illum humiliaret, quis est, qui dicere valeat: Sufficit? Inde ergo Notum fac mihi, Domine, finem meum. Et ecce habes ante te Christum finem. Non habes jam, quod quaeras. Cum jam credidisti, jam agnovisti. Sed non in fide tantum res est, sed in fide, et opere. Utrumque necessarium est. Nam et Daemones credunt (audistis Apostolum) et contremiscunt (Jacob. II, 19); non autem prodest illis, quia credunt. Parum est fides sola, nisi et opera conjungantur. Fides, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), ait Apostolus. Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, qui sit. Istud non dicitur, quia, si unusquisque nostrum sciret, quando moreretur, decerneret sibi verbi gratia, ut bene viveret. Inde ipse Magister volens nos sollicitos fieri interrogatur de die, et hora, et dicit: De 46.0907| die illa, et hora nemo scit. Nolebat enim, ut illi scirent. Inde dixit: Neque Filius (Marc. XIII, 32). Hoc est: non vobis expedit, ut sciatis; eritis enim negligentes, non solliciti. Eo magis bene vivetis, cum solliciti fueritis, non, quia nescio diem, nam Omnia, quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15). Notum mihi fac, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, qui sit. Notum fac mihi istud, ut semper sim sollicitus, quia nescio, quando veniet fur ut noverim, Quid desit mihi. XII. Ibi ergo, fratres, simus cauti, ut noverimus, quid desit nobis. Tentatio Christianorum probatio Christianorum est. Nam qui tentatur, ostenditur illi, quid illi desit. Duae res sunt. Aut ostenditur illi, quid habeat, aut ostenditur illi, quid desit. Tentatus est Abraham, non, ut ostenderetur illi, quid ille habuisset, sed, ut ostenderetur nobis, quid imitaremur. Tentatus est autem in filio. Quae illa tentatio fuit? Optavit filium in aetate provecta, de quo jam desperabatur. Tamen, dum promissionem Dei audivit, non haesitavit omnino, credidit, accepit; meruit, suscepit. Natus est, nutritus est, in aetatem perductus est, lactatus est, et dictum est ei: In semine tuo tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Noverat ille, in quo semine. Habemus enim testimonium in Evangelio. Abraham concupivit diem meum, ait, videre; et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Noverat ergo. Post illa autem omnia, quae crediderat, audivit a Deo: Abraham, offer mihi filium tuum sacrificium. Tentatus est (Gen. XXII), Quare? Non noverat Deus fidem ipsius? Sed propter nos haec ostendere dignatus est. Nobis enim dicitur: Offer mihi sacrificium saccelli tui; et dubitamus. Quod sacrificium? Date eleemosynam, et ecce vobis munda sunt omnia (Luc. XI, 41). Et iterum: Misericordiam volo, quam sacrificium (Matth. IX, 13 et XII, 7). Da aliquid de saccello tuo, dicitur tibi, et ligas. Quid si tibi juberetur de filio tuo? Ecce de saccello tuo sic dubitas, de filio tuo quid fecisses? Ut sciam, quid desit mihi. Dicturus sum non sine dolore et pudore. Pleraeque foeminae forte volunt Deo servire, et si audaces fuerint, dicunt parentibus: Dimitte me. Virgo Dei volo esse, aut servus Dei volo esse; et audiunt: Nec salva sis, nec salvus sis. Vere non facies, quod vis. Quod ego volo, hoc facies. Quid si diceretur tibi: Occide? Vivis, vita aeterna promittitur tibi, ante te est, et resistis, et dubitas, et oppugnas? Certe Christianus es. Quare? Domne? Quia Christianus sum, ideo non debeo habere nepotes? Debes habere nepotes? Scis, quantum tibi deest. Quod heri jejunasti? Canta, quod iste dixit: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, qui sit, ut sciam, quid desit mihi. Praestet enim Deus, et misericordia ipsius, ut quotidie agitemur, aut tentemur, aut probemur, aut exerceamur, aut proficiamus. Tribulatio patientiam 46.0908| operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero non confundit (Rom. V, 3). X:III. Ergo, fratres mei, optemus quotidie scire, qui simus, ne, cum securi sumus, postea veniat dies, et nihil inveniatur de eo, quod putabamus, et dicatur nobis: In inferno quis confitebitur tibi? (Psal. VI, 6). Ergo, fratres mei, demus operam quotidie proficiendi in Deum, non parcendo rebus caducis, quas hic sumus dimissuri. Attendamus Abrahae fidem, quia et ipse pater noster fuit, imitemur devotionem, imitemur fidem. Si in filiis nostris tentati fuerimus, non timeamus; si in saccello, non terreamur; si infirmitatibus corporis nostri aliquid fuerit ingestum, spem nostram in Deum collocemus. Christiani sumus, peregrini sumus. Nemo terreatur, patria hic non est. Qui hic vult habere patriam, et istam perdet, et ad illam non veniet. Ut boni filii ad patriam tendamus, ut cursus noster approbetur, et perducatur. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO XXI. De verbis Psalmi XXXII, vers. 1, Exultate, Justi, in Domino, etc..

SYNOPSIS.
I. Quos deceat Laus Dei. II. Non judicandum de Deo e temporali Impiorum felicitate. :III. Deus a Rectis corde etiam in adversis laudatur. :IV Castigatio divina paterna est. V Usus facit divitias bonas, aut malas. VI. Exemplum Job Christianis proponitur. VII. Rectitudo cordis Job in omni tentatione. V:III. Dei consilia adoranda, non discutienda. IX. Implorandus tamen in adversis.

I. IN Dei laude gaudere, et laudi Dei vivendo congruere, admonet nos, quod modo cantavimus. Exultate, justi, in Domino. Rectos decet laudatio (Psal. XXXII, 1). Si enim rectos decet, pravos non decet. Qui autem recti, ipsi etiam justi sunt, quibus dicitur, ut exultent in Domino; ipsos enim decet laudatio. Qui autem pravi, nisi peccatores et iniqui, qui in Domino exultare non possunt, quoniam non eos decet laudatio. Merito dicitur in alio Psalmo: Peccatori autem dixit Deus: Ut quid tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Id. XLIX, 16)? Quoniam rectos decet laudatio, et utique justificationes Domini, et testamentum Domini ibi est, ubi laus Domini. Merito et alibi dicitur: Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Ubi enim non decet, speciosa non est, et ubi speciosa est, ibi decet.

II.

Qui sint tamen recti viri proprie, ut quisque agnoscat, utrum in ore suo speciosa sit laus Dei, quaerentes Scripturas invenimus hoc modo. Psalmus quidam 46.0909| dicit: Quam bonus Deus Israel rectis corde. Et sequitur: Mei autem pene commoti sunt pedes, quia zelavi in peccatoribus pacem peccatorum intuens (Psal. LXXII, 1-3). Confitetur iste non quidem aversionem, et casum suum, sed tamen periculum. Non enim se cecidisse dicit, sed pedes suos nutasse, ut caderet. Hoc enim ait: Quam bonus Deus Israël rectis corde. Mei autem pene commoti sunt pedes. Cum autem se per hoc, quod est aversus, discernit a rectis corde, confitetur se aliquando non fuisse rectum corde, et ideo pene commotos pedes suos. Bonus ergo, inquit, Deus Israël rectis corde; mihi autem aliquando bonus non est visus, quia non eram rectus corde. Non est autem ausus dicere: Non est mihi Deus visus bonus; sed tamen hoc dixit. Cum enim ait: Bonus Deus Israël rectis corde; mei autem pene commoti sunt pedes, ostendit, quia propterea moti sunt pedes, quia non ei videbatur bonus. Unde autem non ei visus est bonus Deus? Paulominus effusi sunt gressus mei. Paulominus quid est? Pene effusi sunt. Unde? Quia zelavi in peccatoribus pacem peccatorum intuens. Attendi, inquit, peccatores non colentes Deum, blasphemantes Deum, irritantes Deum. Vidi, quod abundent pace, abundent felicitate, et visum est mihi, quod non recte judicet Deus blasphematoribus suis donans felicitatem. Hoc ergo cum intueretur, id est, felicitatem malorum, dixit nutasse pedes suos, ut non ei videretur bonus Deus. Sed, quia postea cognovit, sicut in ipso Psalmo dicit: Suscepi, ut cognoscerem, et addidit: Hoc labor est ante me; quare sint iniqui felices, Hoc labor est ante me, ait, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima eorum (Ibid. 16, 17); quia, quibus modo iniquis ad tempus datur felicitas, servatur in novissimo poena sempiterna. Hoc cum cognovisset, factus est rectus corde, et coepit laudare Deum in omnibus, et in laboribus piorum, et in ipsis felicitatibus impiorum, attendens Deum justum esse retributorem in novissimis, nunc vero dare quibusdam temporalem felicitatem, quibus servat in extremo sempiternam infelicitatem, et quosdam pios exercere in praesenti infelicitate, quibus rursus servat aeternam felicitatem, et oportere, ut mutentur vices, tamquam Divitis illius, Qui epulabatur quotidie splendide (Luc. XVI, 19), et Pauperis illius ulcerosi jacentis ad januam Divitis, et de micis, quae cadebant de mensa Divitis, saturari concupiscentis. Cum autem mortui essent ambo, ille in poena in inferno esse coepit; ille in sinu Abrahae requievit, et cum indignum videretur Diviti, et vellet sibi de modico digito Lazari stillari guttam aquae, vicissim de digito ipsius desiderans guttam, de cujus mensa ille desideravit micam, audivit ab Abraham sententiam recti Dei. Fili, inquit, memento, quia recepisti bona in vita tua, Lazarus autem mala. Nunc vero hic requiescit, tu autem torqueris (Luc. XVI, 25). In haec novissima intendit aspectum intrans in sanctuarium Dei ille, cui non videbatur bonus Deus, quia zelavit in peccatoribus pacem peccatorum intuens, et agnoscens judicium Dei verum, et justum, quod quidem modo agitur, sed occulte, futurum 46.0910| in fine in manifestatione, et tanquam correcto corde ex privitate propria, admota velut regula justitiae Dei, qua cor tortum corrigeretur, erupit in hanc vocem, et ait: Quam bonus Deus Israël rectis corde! Modo intelligo bonum, quia factus sum rectus corde; antea vero non mihi videbatur bonus, quia nutabant pedes mei. Zelavi enim in peccatoribus pacem peccatorum intuens.

III.

Si ergo jam tibi videtur bonus Deus, et quando malis dat felicitatem, unde solebas murmurare adversus Deum, factus es rectus corde, decet te laudatio; Rectos enim decet laudatio. Si autem sis pravus, non te decet laudatio. Quare non te decet? Non erit perseverans laus, qua laudas Deum. Laudas enim Deum, quando tibi bene est; blasphemas Deum, quando tibi male est. Etenim tunc tibi placet, quando dat felicitatem; displicet autem, quando castigat. Non es rectus corde, non poteris dicere canticum illud alterius Psalmi: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Quomodo enim Semper, si tunc, quando tibi bene est, laudas, non et quando tibi male est? Quia et ipsum; quod dicitur male tibi esse, bene est, si castigatorem patrem esse intelligas. Puer insensatus amat plerumque magistrum blandientem, odit caedentem; puer vero intelligens intelligit magistrum bonum et blandientem et caedentem. Blanditur enim, ne puer deficiat; caedit, ne pereat. Tale itaque cor cum quisquam habuerit, id est, rectum, ut non ei displiceat Deus, et quando facit quod forte illi ad tempus adversari videatur, securus laudet Deum, quia Semper laudabit, et vere illum decet laudatio, et vere fideliter cantat: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6). Quid ergo eligis? Flagellari, et recipi, an non tangi, et non recipi? Vide, qualis sis filius. Si haereditatem paternam appetis, flagellum non recuses. Si flagellum respuis, nega haereditatem. Quo enim te erudit, nisi ut det haereditatem? Haeres patris tui ut esses, non te increpavit, non objurgavit, non castigavit, non verberavit? Ut quid hoc? Ut ei succederes in domum quandoque ruituram, et fundum quandoque transiturum, et aurum non diutius in hoc saeculo mansurum, quam tu ipse, qui aurum possides. Etenim aut vivens amissurus es, quod habes, aut moriens relicturus. Propter istam tamen temporalem haereditatem pertulisti flagella patris tui, et murmuras ad Deum erudientem, ut det tibi regnum coelorum?

IV

Cum ergo talis es, ut placeat tibi Deus, et castigans placeat tibi; aut enim est in te aliquid, quod flagello corrigatur, aut ipsa rectitudo tua in flagello probatur; cum ergo talis es, lauda; securus enim laudas. Quare securus laudas? Quia decenter laudas, quia perseveranter laudas. Non enim timeo, ne modo laudes, post paululum blasphemes. Non timeo, ne sanus laudes, et aegrotus blasphemes. Non timeo, ne desani ore procedat laus Dei, de aegroti lingua quaeratur Mathematicus, aut Sortilogus, quaeratur Praecantator, 46.0911| et remediorum diabolicorum Alligator. Non timeo, quia jam intellexisti bonum Deum esse, et cum castigat, et scis, quia ille, qui percutit filium, novit et quando parcat. Decebit te laudare, quia semper perseveranter laudabis, et erit semper laus Dei in ore tuo. Accipis libenter blandientem patrem, accipis libenter et flagellantem patrem. Non ad illum curris, cum blanditur, et fugis ab eo, cum flagellat. Si enim hoc feceris, eris tanquam puer, qui, cum fugeret a flagellante patre, incurrit in blandientem mangonem, et putavit eum bonum, patrem vero suum malum, et praetulit dolos blandimentorum veritati flagellorum, praeferendo autem amisit haereditatem, incurrit in conditionem. Muta tu consilium, et fac cor tuum rectum. Non enim mutatus est Deus, quia flagellat te, sed tu mutabilis es. Agit ille aliquid per commutationem, ut tu in melius commutatus percipias haereditatem. Nam si relinquat te, et negligat te, quando tibi videtur bonus, tunc multum irascitur. Intendat Charitas Vestra, quid dicat in alio Psalmo Scriptura Dei. Irritavit Dominum peccator, Ait. Quare irritavit? Videte, ubi exclamaverit de irritato Deo. Utique ad iracundiam majorem irritavit Dominum peccator. Prae magnitudine, inquit, irae suae, non exquiret (Psal. X, 4). V Contra Job sanctus benedicens Dominum in omni tempore, in cujus ore semper erat laus ejus, cum esset dives, benedixit Dominum in divitiis suis, faciens de illis omnia opera bona, quae in Libro ejus enumerantur, frangens panem esurienti, vestiens nudum, suscipiens peregrinum, et caetera, quae sola divites de divitiis suis percipiunt, quae divites sola lucrantur. Neque enim lucrantur, aut praesumunt de lucris, quae filiis suis relinquunt. Nesciunt enim, quis post eorum mortem sit possessurus labores ipsorum. Et hanc vanitatem Scriptura dixit: Verumtatem universa vanitas omnis homo vivens. Thesaurizat et nescit cui congreget ea (Psal. XXXVIII, 6, 7). Ergo lucrum totum, quod fit de divitiis, thesaurus est regni coelorum. Unde Dominus dedit consilium, non ut perdas, sed ut mutes locum auro tuo. Non enim ait tibi: Cum dederis, perdes, sed male habens in terra, in coelo ego tibi servabo. Quid times, ne perdas? In coelo ponis, custode Christo. Si locus te sollicitat, coelum erit; si custos, Christus erit. Quid times, ne perdas? Ergo cum haec de talibus faceret Job, utique operabatur, et in ipsis operibus ejus Deus laudabatur, et benedicebat Dominum in his, quae acceperat. Non enim vere, fratres, divitiae accusantur. Putatis, quando videtis divites malos, divitias esse malas? Divitiae non sunt malae, sed illi; divitiae autem dona Dei sunt. Da illas justo, et vide, quae bona 46.0912| inde faciat. Numquid ideo malum vinum, quia nescio quis se enebriat? Da sobrio bene utenti, et vide munus Dei. Sic da aurum homini avaro. Ut amplius faciat hoc, quod habet, quaerit committere omnia facinora. Da aurum homini justo, et vide, quemadmodum distribuat, quemadmodum impertiatur, quemadmodum, quibus potuerit, necessitatibus hominum subveniat. Non ergo divitiae, sed utens male divitiis ipse est malus. Job ergo bene usus est divitiis, sicut bene usus est Abraham. Certe enim, fratres, ille mendicus ulcerosus jacens ante januam divitis ita egens erat, ut canes lingerent ulcera ejus. Sic certe legimus, sic scriptum est, et tamen quo ablatus est? In sinum Abrahae (Luc. XVI, 22). Recense Scripturas, vide, si pauper hic fuit Abraham. Invenies illum habuisse hic multum auri, multum argenti, multum pecorum, multum mancipiorum, et praediorum. Ergo pauper levatur in sinum divitis. Si meritum illi paupertas faceret, non eum ad requiem Abraham ipse praecederet, et eum succedentem susciperet, sed quia hoc in paupere Lazaro erat, quod erat in divite Abraham, id est, humilitas, pietas, Dei cultus, Dei observantia, nec illi obfuerunt divitiae, nec huic paupertas, sed illius meritum pietas fuit. Inde in illo divite, qui male mutavit vices, non reprehenduntur divitiae ipsius, sed animus ipsius. Induebatur enim purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide (Luc. XVI, 22). Et patiebatur ulcerosum mendicum jacere ante januam suam? et eum superbe contemnens non satiabat ejus inopiam. Quid putatis dixisse divitem fastidientem mendicum? Quid hic jacet iste! Sed merito illa lingua, quae contempsit pauperem, guttam de digito ejus desiderabat.

VI.

Cum ergo Job sanctus, ut dixi, haberet multas divitias, laudavit Deum, tentatus, ut probaretur; probatus, ut ostenderetur. Latebat enim non solum homines, sed et ipsum diabolum latebat, qui diligentius inspicit, quam quisquam hominum. Latebat ergo eum, quis esset Job, sed Dominum non latebat. Permisit tentatorem probator; probator autem non sibi, sed nobis, ut nobis manifestaret, quid imitari debeamus. Non enim ipsi diabolo voluit ostendere Job, sed per diabolum nobis, ut diabolo victo nos haberemus, quod imitaremur. Ergo amissis omnibus, non paulatim, sed repente, ait: Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. Sicut Domino placuit, ita factum est (Job. I, 21). Non potest pravum esse, quod recto placuit. Non potest malum esse, quod bono placuit. Bonus enim Deus Israel rectis corde. Rectus corde erat Job, ideo decebat eum laudatio. Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Confessus est laudans: Sit nomen Domini benedictum. Dominus dedit, et Dominus abstulit. Erat copia, nunc est inopia. Apud me res mutatae sunt, ille non est mutatus. Ego aliquando dives, aliquando pauper. Ille semper dives, semper rectus, semper pater. Si nomen Domini benedictum! Non enim benedictum erat nomen Domini in copia mea, et maledictum erit in inopia mea. Absit hoc a me. Hoc dicebat 46.0913| Job divitiis interioribus ditatus. Totam domum amiserat, sed pectus plenum erat. Amiserat domum, aurum, impleverat pectus. Deus pro his omnibus, quae dederat, ipse aderat. Dominus dedit, Dominus abstulit. Videte, quemadmodum intelligat supereminentissimam potestatem. Ne forte Deum velis colere, o Christiane! propter regnum coelorum, et diabolum timeas propter bona terrena. Omnino penes illum est tota potestas et summa. Diabolus nocere tantum voluit, non permissus non potuit. Apud illum ergo potestas est. Caeterum, si tantum liceret diabolo, quantum vult, quis Christianorum remaneret? Quis Dei cultor in terra relinqueretur? Non videtis templa ejus cadere, simulacra confringi, sacerdotes ejus ad Deum converti? Non putatis hinc dolere, et torqueri diabolum? Si ergo pro dolore suo et potestas ei esset, quae Ecclesia in terra remaneret? Proinde cum Job sanctus per diaboli insidias omnia perdidisset, non dat ei aliquam potestatem. Cum laudat Deum, non ait: Dominus dedit, diabolus abstulit; sed ait: Dominus dedit, Dominus abstulit. Nihil sibi arroget diabolus. Et quod dives eram, Dei erat, et quod pauper sum, Dei est. Et si permissus est ut tentaret, non est permissus ut suffocaret. Suffocaret autem non gulam tenens et confringens, sed spiritum intercludens. Si forte ille tribulationis passus angustias unum verbum blasphemum ex ore emitteret, tunc exhalaret extremum suffocatus excluso a se spiritu vitae. Hoc nec in illa repentina paupertate fecit, nec in illo ultimo vulnere.

VII.

Nam, cum parum fuisset diabolo abstulisse omnia, quae ille possidebat, abstulit et filios, quibus ille possidebat, sola relicta uxore. Solam enim illam non abstulit, et hoc utique sciens, quid faceret. Noverat Adam per Evam deceptum. Servabat ergo suam potius adjutricem, quam mariti consolatricem. Cum ergo abstulisset illa omnia, et reliquisset unam, per quam rursus tentaret, parum ei fuit; petit etiam auferre sanitatem corporis. Et ipsam permissus est auferre, ut et in illo vulnere positus Job laudaret Deum rectus corde, in nullo varians, quem decebat laudatio. Accessit ad eum illa ad hoc relicta, et persuasit, imo suasit blasphemiam. Ait enim: Quanta mala patimur! Dic aliquid in Deum, et morere (Job II, 9): Primo Eva a diabolo quasi ad vitam invitata seducta est, et invenit mortem. Etenim diabolus ait: Non morte morieris (Gen. III, 4). Et putans se habituram vitam, mortem invenit, quia contra praeceptum Dei fecit, et contra praeceptum Dei viro persuasit. Modo contra: Dic aliquid in Deum, et morere! Sufficiat Evae, quia persuasit facere contra praeceptum Dei. Illa adhuc Eva. Ille jam non Adam. Illa a diabolo impleta, ille exemplo correctus. Melior Job in stercore, quam Adam in Paradiso. Ut noveritis quantum sit rectum cor habere, Job quomodo prostravit diabolum in illa inopia, in illo vulnere? Respondit enim mulieri, et ait: Tanquam una ex insipientibus mulieribus locuta es. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus (Job. II, 10)? Benedixit Dominum 46.0914| in omni tempore, semper laus ejus in ore illius. Rectus enim erat corde, propterea illum decebat laudatio. Estote recti corde. Si vultis autem esse recti corde, non vobis displiceat in aliquo Deus. Aut enim vides causam, quare faciat, quod facit, et causam intuens non reprehendis, aut, si te causa latet, scito, quia ille facit, qui in nullo poterit displicere. V:III. Dejicit, nescio, quis domum suam, reprehenditur. Si causam noveris, fors non reprehendis hominem facientem. Utique in hac modo Basilica sumus, et angusta est, et habet aliquid parvum, et placuit Domino alteram fieri, et destruenda erit haec. Quicumque forte viderit dejicientes, cum coeperit dejici, dicet: Hic non oratum est? Hic nomen Dei non invocatum est? Quid patiuntur isti, ut dejiciant? Displicet opus, quia latet consilium. Sic ergo et Deus aliquid facit. Quare faciat, aut scis, et laudas, aut nescis, et credis, si rectus es corde. Ipse est enim rectus corde, qui et in ipsis causis, quas novit, laudat Deum, et in his, quas nescit, non dat insipientiam Deo. Injuste, et stulte reprehenderis, Homo gubernator domus tuae! ab ignaro causarum, et ignaro consiliorum tuorum, et tu audes Gubernatorem totius mundi, et Creatorem coeli et terrae reprehendere, quia flavit ventus, et aruerunt vites, aut surrexit nubes, et fudit grandinem? Noli reprehendere. Novit ille omnia opera sua et gubernare, et numerare. Tu certe non potuisti fabricare coelum et terram, et tamen, si tibi liceret, diceres Deo: O si ego gubernarem, non facerem quod facis. Quando enim tibi displicet, nescio quid, factum a Deo, nonne velles te esse gubernatorem? Erubesce. Cui velis succedere, vide. Moriturus immortali, homo Deo. Melius est te illi cedere, quam quaerere succedere. Cede Deo, quia Deus est, etsi forte contra voluntatem tuam fecit, non est forte contra utilitatem tuam. Quanta faciunt medici contra aegrotorum voluntatem, et tamen non faciunt contra sanitatem. Et errat medicus aliquando, Deus nunquam. Si ergo committis te medico aliquando erranti, committis te humano consilio, non ut adhibeat cataplasma, quod leve est, aut emplastrum, unde tibi dolorem non faciat, sed plerumque ut urat, ut secet, ut auferat membrum tibi, et tecum natum, committis te illi, non dicis: Hic forte errat, et ego minus habebo unum digitum; permittis ut tollat unum digitum, ne forte inde totum corpus putrescat, et non permittis Deum secare, ut tollat aliquid de fructibus tuis, si forte in ipsa moderatione habeas disciplinam? IX. Ergo, fratres, estote recti corde, id est, ut in nullo vobis Deus displiceat. Non dico, ut eum non rogetis. Rogate, quantum potestis, in afflictione. Suspendit imbrem; rogandus est, sed et, si pluerit, laudandus, sed et, si non pluerit, laudandus, tamen rogandus. Non enim dicimus, ut non rogetis. Aliquando enim flectitur, et concedit rogantibus, et non vult concedere non rogantibus. Arrogans est Deus, ut non concedat, nisi roganti. Sed tunc anima parvula ad magnitudinem Dei proficiet, si ei in tribulatione 46.0915| subveniat, ut nobis rogantibus et tribulatis det consolationem. Dulcescere nobis vult bono nostro, non suo. Videte enim, quid mali est, ut tibi dulcis factus sit mundus, et amarus sit Deus, qui fecit mundum. Nonne mutandus es, nonne corrigendus es, ut habeas rectum cor? Imo sit amarus mundus, et dulcis sit Deus. Misceat itaque Dominus Deus noster amaritudines mundo huic. Misceat plane! Hic fruere, circumfluere, abundare deliciis, oblivisci Deum delectat. Si habet aliquid amplius pecuniae, nugari inde vult, non vult inde aliquid utile facere, aliquid coeleste comparare; perdere vult et pecuniam, et se, et caeteros, in quos impendit pecuniam. Non vultis ergo, ut receset Deus superflua, ne de putredine totum putrescat? Novit ergo, quid agat. Dimittamus illum, tantum nos curandos demus, non medico consilium praebeamus. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO XXII. De verbis Psalmi LI. vers. 10. Speravi in misericordia Dei.

SYNOPSIS.
I.

Quamdiu debeat durare Spes nostra. II. Spes humanae longae, inanes, fallaces. :III. Quaenam vera Spes nostra.

I.

Primo respondeam Fratri et Collegae meo. Ego mane inquietam dixi debere esse charitatem, non pigram, sed quia hoc voluit, nos obaudiamus et illi, et Deo per illum, et vobis, et det in vobis obedientiam. Cantavimus: Speravi in misericordia Dei (Psal. LI, 10). De spe nostra pauca dicamus. Et verba quidem sermonis nostri competentem tempori finem habebunt, Spes autem ipsa, de qua sermo est, perdurare debet, et non cum sermone nostro cessare. Nos loquamur, et desinamus, illa semper clamat ad Deum. Sed et ipsa Spes (durum enim fortasse, quod dico, sed non offendet, si ostendero, quare dico, et credo, quia non offendet) sed et ipsa spes non erit sempiterna. Cum enim res venerit, Spes non erit. Tandiu quippe dicitur Spes, quandiu nondum tenetur res, dicente Apostolo: Spes autem, quae videtur, non est Spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam expectamus (Rom. VIII, 24. 25). Si ergo Spes, quae videtur, non est Spes, quia quod videt quis, quid sperat, et ideo vocatur Spes, quia, quod non videmus, speramus, cum venerit, quod videamus, Spes non erit, 46.0916| quia res erit. Nec tunc maledictum erit, esse sine Spe; modo vero cuicumque sine Spe esse, maledictum est, et opprobrium. Et vae illi, qui sine Spe modo est! Male est enim sine Spe esse, quia nondum est cum re. Tunc esse desinat Spes, quando tenebitur res.

II.

Res autem ipsa, quae est, quae tenebitur? Quid est, quod succedet Spei? Videmus enim modo homines multa terrena sperare, et secundum saeculum. Ipsa vita nullius hominis est sine Spe, et, donec moriatur, quisque non est sine Spe. Spes in pueris, ut crescant, ut erudiantur, ut aliquid noverint. Spes in adolescentibus, ut uxores ducant, ut filios generent. Spes in parentibus filiorum, ut nutriant, ut erudiant, ut grandes videant, quibus parvulis blandiebantur. Ut ipsam vitam Spei humanae potissimum nominem, quae quasi naturalior, et excusabilior, et tristior est. Sunt enim multae Spes vulgares, multum reprehensibiles; sed hanc teneamus, quae civilis et naturalis est. Ad hoc enim quisque nascitur, ut crescat, ut conjugetur, ut filios procreet, ut erudiat, etiam ut pater dicatur filiorum. Quid amplius quaerit? Et nondum est finita spes. Optat conjungere filiis suis uxores, et adhuc sperat. Et cum et hoc adeptus fuerit, optat nepotes. Et cum hos habuerit, jam ecce tertia successio est, et piger est senex dare locum pueris. Adhuc quaerit sibi quid optet, quaerit quid speret, et benevolus videtur. Utinam, inquit, vocet me puer ille avum, et audiam hoc de ore ipsius. et moriar! Crescit puer, vocat avum, et ille nondum se cognoscit avum. Utique enim, si avus est, si senex est, quare non agnoscit, migrare jam debere, ut succedant, qui nati sunt? Et cum audierit a voce parvuli honoris nomen, vult illum ipse erudire. Numquid deest, ut speret et pronepotem? Sic moritur, et sperat, et sperat aliud atque aliud, cum illud, quod sperabat, acceperit. Sed accipiendo, quod sperabat, non satiatur, inhiat in aliis. Quare venerat, quod sperabas? Certe jam, ut finias, quo pergis. Non finis extenditur. Et quantos fallit haec Spes, Spes trita! Primo non satiat, cum venerit, et quantis non venit! Quanti speraverunt uxores, et ducere non potuerunt! Quanti speraverunt, cum quibus eis bene esset, et duxerunt, a quibus cruciarentur! Quam multi optaverunt filios, et suscipere nequiverunt! Quam multi de susceptis malis gemuerunt! Sic omnia. Speravit aliquis divitias; non adeptis cruciatus est cupiditate, aut adeptis tortus timore. Et nemo est, qui sperare desinat, nullus satiatur. Tam multi falluntur, et ab spe saeculi non quiescunt.

III.

Sit aliquando et Spes nostra non fallax, sed satians, et aliquid tam bonum, ut amplius esse non possit. Quae est ergo res, quam speramus, quae cum venerit. cessabit Spes, quia succedet res. Quid est illud? Terra est? Non. Aliquid, quod in terra nascitur, sicut aurum, argentum, arbor, seges, aqua? Nihil 46.0917| horum. Aliquid, quod in aere volitet? Abhorret anima. Numquid forte coelum est, tam speciosum, ornatumque luminibus? Quid enim in his rebus visibilibus delectabilius, quid pulchrius? Neque hoc est. Et quid est? Delectant ista, pulchra sunt ista, bona sunt ista. Quaere, qui fecit. Ipse est Spes tua. Ipse est modo Spes tua, ipse erit postea res tua. Spes est credentis, res erit videntis. Dic ei: Spes mea es tu. Bene enim modo dicis: Spes mea es tu. Credis enim, nondum vides. Promittitur tibi, nondum tenes. Quandiu es in corpore, peregrinaris a Domino, in via es, nondum in patria. Ipse rector, et conditor patriae via factus est, ut te perducat. Dic ergo illi modo: Spes mea es tu. Quid postea? Portio mea in terra viventium (Psal. CXIII, 6). Quae modo Spes tua est, postea erit portio tua. Sit Spes tua in terra morientium, et erit portio tua in terra viventium. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO XXIII. De verbis Psalmi CXLV, vers. 1. Laudabo Dominum in vita mea, etc..

SYNOPSIS.
I. Dei laus producenda ultra hanc vitam. II. Nihil in hac vita diu. :III. Christiano non imponat felicitas transitoria. :IV Extrema Divitis et Lazari nos erudiant.
I.

De verbis istius Psalmi, quem modo cantavimus, donet Dominus, ut vobis loqui valeamus. Diximus enim: Laudabo Dominum in vita mea. Psallam Deo meo, quandiu vivo. (Psal. CXLV, 1). Quibus verbis hoc primo admoneamus Charitatem Vestram, ne, cum auditis, vel dicitis: Quandiu vivo, psallam Deo meo; existimetis, cum haec vita finita fuerit, finiri nobis laudem Dei. Magis enim tunc laudabimus, quando sine fine vivemus. Si enim laudamus in peregrinatione, unde transimus, quomodo laudabimus in domo, unde nunquam migrabimus? Sicut dicitur, et legitur, et canitur in alio Psalmo: Beati qui habitant in domo tua. In saecula saeculorum laudabunt te (Id. LXXXIII, 5). Ubi audis: In saecula saeculorum, finis nullus est, et vivere beata vita, ubi Deus sine dubitatione conspicitur, sine offensione amatur, sine fine laudatur. Prorsus hoc erit nostrum vivere, Deum videre, amare, laudare. Si ergo laudamus, quando credimus, quomodo laudabimus, cum viderimus. Quomodo laudabitur species, si sic laudatur fides. Dicit enim Apostolus: Quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem (2 Cor. V, 6, 7). Modo ergo per fidem, tunc per speciem. Modo credimus, quod non videmus, tunc videbimus, quod credebamus. Non confunditur, qui credit, quia verum est, quod videbit; Dominus autem noster prius in nobis aedificavit fidem, 46.0918| ubi, si merces fidei reddatur, non praepostere ante quaeratur.

II.

Dicit aliquis: Cur ergo Psalmus dixit: Psallam Deo meo, quandiu vivo, et non dixit: Psallam Deo meo semper? Ubi enim dicitur: Quandiu vivo, quasi finis significatur, sed si non intelligatur. Si putas de hac vita dictum: Quandiu vivo, discute vitam istam, utrum sit diu. Quantumcumque hic vixeris, diu non est. Quomodo est diu, quod te non satiat? Dicit puer diu vixisse hominem, quem videt senem, sed cum pervenerit, quo ille pervenit, tunc videt, quam non fuerit diu. Prorsus sic volat aetas, ita in se momenta transcurrunt, ut videamus, nudiustertius fuisse nos pueros, heri juvenes, hodie senes. Ubi ergo putas de hac vita esse dictum: Quandiu vivo, psallam Deo meo, ideo, quia dixit: Quandiu vivo, ibi verax intellectus est, de hac vita non esse dictum, quia dixit: Quandiu. Nunquam enim diceret Veritas: Quandiu, de ista vita, ubi nihil est diu. Potuerunt hoc videre Sapientes hujus mundi, et non hoc possunt videre Christiani? Quidam Sapientum mundi eloquentissimus homo dixit: Quid est enim hoc omnino ipsum diu, in quo est aliquid extremum (Cicero, Orat. pro M. Marcello n. 28)? Omnino negavit diu esse, quod ad finem quandocumque potuerit pervenire. Prorsus quandocumque, non quousque tu vixisti, si forte ad senectutem ultimam pervenisti. Unius enim hominis vita, praesertim hoc tempore, Vapor est ad modicum apparens. Hoc, quod dixi, Scriptura dixit exultantibus hominibus, et per superbiam multam pollentibus, et, an continuo moriantur, nescientibus, Scriptura divina dixit, et eos ita superbientes, et in vanis confidentes suae transitoriae fragilitatis admonuit. Quae est enim, inquit, vita vestra? Vapor est ad modicum apparens, deinceps exterminabitur (Jacob. IV, 15). Qui ergo se erigit in clatione, confidit in vapore, extollitur in honore, et perit cum vapore. Reprimenda est ergo superbia, et quanta possumus, intentione calcanda, et intelligendum nos in hac terra mortaliter vivere, et cogitandum esse de fine, ubi non erit finis. Homo enim, si tu, ut dicere coeperam, quicumque senuisti, valde extolleris, si putas te diu vixisse, qui aliquando finiturus es, sed ipse Adam, si adhuc viveret, et non modo, sed in fine saeculi moreretur, nihil haberet diu, in quo aliquid esset extremum. Et verissime dictum est, et prudenter intellectum est, et verum esse non tantum praedicatur, sed etiam ab auditoribus agnoscitur.

III.

Referamus animum ad Psalmum, quem cantavimus, et inveniamus, quia ille non diceret: Psallam Deo meo, quandiu vivo, nisi de illa vita, ubi diu est. Si enim in ista vita ideo nihil diu, quia est aliquid extremum, non ad istam vitam desiderandam vocamur, quando Christiani efficimur. Non enim propterea 46.0919| Christiani efficimur, ut bene nobis sit in hac vita. Si enim propterea putaverimus nos fieri Christianos, ut hic nobis bene sit secundum vitam istam temporalem, secundum felicitatem volaticam, et vapoream, valde erramus, et nutabunt pedes nostri, videntes aliquem tanta dignitate pollere, ut emineat caeteris, cum quibus vivit, sanum esse corpore, ad senectutem decrepitam pervenire. Videt hoc Christianus pauper, ignobilis, in gemitibus quotidiano labore suspirans, et dicit forte apud semetipsum: Quid mihi prodest, quia Christianus sum factus. Numquid ideo melior sum, quam ille, qui non est? Quam ille, qui in Christum non credit? Quam ille, qui Deum meum blasphemat? Admonet eum Psalmus. Nolite fidere in principes. Quid te delectat flos foeni? Omnis caro foenum, Propheta loquitur, non solum loquitur, sed exclamat. Exclamavit illi Dominus. Exclama, inquit. Et respondit: Quid exclamabo? Omnis caro foenum, et omnis honor carnis, ut flos foeni. Foenum aruit. Flos decidit. Ergo totum periit? Absit. Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6-8). Quid te delectat foenum? Ecce periit foenum. Vis non perire? Tene te ad verbum. Sic et in isto Psalmo. Attendebat enim forte Christianus pauper, humilis in Pagano forte divite ac potenti, attendebat florem foeni, et eligebat eum fortasse patronum habere magis, quam Deum. Hunc alloquitur Psalmus: Nolite fidere in principes, et in filios hominum, quibus non est salus (Psal. CXLV, 3). Ille continuo respondet: Numquid de isto dicit, cui est salus? Ecce sanus est. Hodie illum vegetum video. Ego magis assidue miser aegroto. Quid attendis ista, quae tibi placent, et quae te delectant? Non est salus. Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam. Ecce tota salus, Vapor ad modicum apparens. Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam. Transeant aliquot anni. Moveatur fluvius, sicut fieri solet. Per diversa transcurrens aliqua sepulcra mortuorum discerne ossa divitis ab ossibus pauperis. Exeunte spiritu suo revertitur in terram suam. Optime de spiritu ejus nihil dixit, quia et ille, cum viveret, nihil spiritualiter cogitavit. Revertetur in terram suam, secundum carnem utique, secundum corpus, ubi pollebat, ubi efferebatur, ubi te decipiebat, in cujus te carnis felicitate fallebat. Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Ibid. 4). Cogitationes illae, quae terrenae erant: Ecce facio, ecce impleo, ecce pervenio. Ecce illud emo, ecce illud acquiro, ecce ad talem et talem honorem pervenio. In illa die peribunt omnes cogitationes ejus. Si autem, quoniam Verbum Dei manet in aeternum, teneas te ad verbum, ut det tibi vitam aeternam, non solum cogitatio tua tunc non peribit, sed tunc venit. Quando illius perit, tua tunc venit. Ille enim cogitabat temporalia atque terrena, opes opibus addere, pecuniarias facultates exaggerare, nitere honoribus, tumere potentia. Ergo, quia talia cogitabat, In illa die peribunt omnes cogitationes ejus. Tu autem, si cogitabas, quia Christianus factus es, non temporalem felicitatem, sed requiem sempiternam, 46.0920| quando corpus tuum redierit ad terram suam, tunc invenit anima tua requiem suam.

IV

Attende Evangelium, et vide, atque inspice cogitationes duorum hominum. Erat quidem Dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide (Luc. XVI, 19). Quotidie foenum, et flos foeni. Non te seducat illius felicitas, qui Induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Superbus erat, impius erat, vana cogitabat, vana concupiscebat. Quando mortuus est, in illa die perierunt cogitationes ejus. Erat autem ante januam ipsius quidam Pauper, nomine Lazarus. Tacuit nomen Divitis, et dixit nomen Pauperis. Cujus nomen ventilabatur, ipsius tacuit Deus. De cujus nomine silebatur, ipsum dixit Deus. Nolo, mireris. Deus, quod in Libro suo scriptum invenit, hoc recitavit. De impiis enim dictum est: Et in libro tuo non scribentur (Psal. LXVIII, 29); itemque Apostolis, cum gloriarentur, quia in nomine Domini daemonia illis subjecta fuerant, ne de hac re sicut homines extollerentur, seseque jactarent, quamvis de re magna, quamvis de virtute praeclara: Nolite, inquit, in hoc gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt; sed gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). Deus enim inhabitator coeli tacuit nomen Divitis, quia scriptum non invenit in coelo; dixit tamen Pauperis, quia ibi scriptum invenit, imo ibi scribi jussit. Sed videte illum Pauperem. Diximus enim de cogitationibus impii Divitis, praeclari, induentis purpuram et byssum, et epulantis quotidie splendide, quia, cum mortuus esset, perierunt omnes cogitationes ejus. Pauper autem Lazarus erat ante januam Divitis, Ulceribus plenus, et cupiebat saturari de micis, quae dejiciebantur de mensa Divitis, et nemo illi dabat. Sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus (Id. XVI, 21). Ibi te volo videre, Christiane. Dicuntur enim exitus duorum istorum. Potens est quidem Deus, et in hac vita salutem dare, et egestatem auferre, et sufficientiam donare Christiano. Et tamen, si etiam hoc non esset, quid eligeres? Ut ille pauper esse, an, ut ille, dives esse? Non te fallat. Audi finem, et observa malam electionem. Sine dubio enim Pauper ille, quoniam pius erat, in aerumnis temporalibus constitutus finiendam quandoque illam vitam, et adipiscendam aeternam requiem cogitabat. Mortui sunt ambo, sed illius Pauperis non illa die perierunt cogitationes. Contigit enim mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. In illa die sanatae sunt omnes cogitationes ejus. Et, quoniam Lazarus in latina lingua interpretatur Adjutus, qui in hebraea Lazarus, bene admonuit Psalmus: Beatus, cujus Deus Jacob adjutor ejus (Psal. CXLV, 5). Quando spiritus ejus exibit, et caro ejus revertetur in terram suam, non peribunt cogitationes ejus, Quia spes ejus in Domino Deo ejus. Hoc discitur in schola Christi doctoris, hoc speratur ab animo fidelis auditoris, haec est merces verissima Salvatoris.

SERMO XXIV De verbis Evangelii Luc. XVI. vers. 19-31, Homo quidam erat dives, etc.. 46.0921|

SYNOPSIS.
I. Oraculis Propheticis de Christo, et ejus Ecclesia Judaei nondum credunt. II. Judaeorum incredulitas coarguitur exemplo divitis Epulonis. :III. Dives Epulo salubre nobis exemplum. :IV Satis de futuris praemoniti nullam excusationem habemus. V Fides nostra confirmanda ex jam impletis, et ex promissis a Deo. VI. Dei promissa in Gente Judaeorum ex Abraham, cujus fides commendatur. VII. Dei in exolvendis promissis fidelitas, et insania Idololatrarum. V:III. Deus quaerit imaginem suam in anima, ut Caesar in nummo. IX. Quanta promissa Dei jam exoluta sint. X. Abrahae fides nobis exemplum. XI. De tolerandis adversis duplex similitudo. XII. Dei patientia nobis utendum est, et illa imitanda. X:III. Committere nos debemus Deo in adversis absque querela. X:IV Exhortatio ad patientiam.
I.

CHRISTIANORUM fides, quae ab impiis et infidelibus irridetur, haec est, quia nos dicimus, esse aliam vitam post istam vitam, et esse a mortuis resurrectionem, et esse post transactum saeculum in fine judicium. Hoc cum in rebus humanis non crederetur, praedicaretur autem, et annuntiaretur a Prophetis servis Dei, et a Lege, quae per Moysen data est, et adhuc incredibile hominibus videretur, venit Dominus et Salvator noster Jesus Christus, qui hoc hominibus persuaderet. Qui cum sit Filius Dei natus de Patre invisibiliter, et ineffabiliter, coaeternus Patri, et aequalis Patri, et cum Patre unus Deus, cum sit Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, et Consilium Patris, per quod reguntur omnia, tantam magnitudinem suam, et incomprehensibilem majestatem, ac potestatem, quae non poterat cognosci ab hominibus, deposuit ad terras accipiendo carnem, et apparendo oculis hominum. Cum ergo Deus, id est, ipsa Divinitas, in Christo non videretur, caro visa contemnebatur; ille autem interiorem suam Divinitatem miraculis approbabat. Et cum talis videretur, qui humanis oculis posset sperni, tantum faciebat, ut in ipsis operibus appareret Filius Dei. Cum ergo magna faceret, utilia praeciperet, corrigeret vitia, castigaret, virtutes doceret, sanitates etiam corporum operaretur, ut sanaret mentes infidelium, iratus populus, ubi est natus, et nutritus, et tanta ista fecit, occidit eum. Ille autem, qui nasci venerat, utique et mori venerat. Nec mortem carnis suae, quam propter exemplum demonstrandae resurrectionis acceperat, voluit esse infructuosam, sed permisit 46.0922| eam magis manibus impiorum, ut, cum illi nollent facere, quod jubebat, pateretur ille, quod volebat. Factum est. Occisus est Christus, sepultus, resurrexit, ut novimus, ut testatur Evangelium, ut jam toto orbe praedicavit, et adhuc Judaei, videtis, quia nolunt credere in Christum, jam posteaquam resurrexit a mortuis, et glorificatus in oculis Discipulorum suorum ascendit in coelum, cum jam impleantur per totum orbem terrarum praeconia Prophetarum. Etenim omnes Prophetae, qui praenuntiaverunt Christum nasciturum, et moriturum, et resurrecturum, et in coelum ascensurum, praenuntiaverunt etiam Ecclesiam ejus per omnes gentes futuram. Judaei autem, si non viderunt Christum resurgentem, et ad coelum euntem, viderent saltem Ecclesiam toto orbe diffusam, quod utique cum impleretur, praedicta Prophetarum dicta implerentur.

II.

Fit in illis, quod modo audivimus ex Evangelio. Ideo enim non audiunt Christum, qui a mortuis resurrexit, quia Christum in terra positum non audierunt. Hoc enim dixit Abraham illi Diviti, qui apud inferos torquebatur, et volebat aliquem mitti ad superos, ut fratribus ejus nuntiaret, quid agatur apud inferos, et antequam venirent ad loca illa tormentorum, viverent bene, agentes poenitentiam de peccatis suis, ut mererentur ire potius in sinum Abraham, non ad illa tormenta, quo Dives ille pervenit. Cum ergo hoc ageret ille Dives sero misericors, qui Pauperem jacentem ante januam suam contempserat, et propterea forte superbus in illum erat, ipsa lingua ardebat, et ibi stillam aquae desiderabat, cum ergo non egisset apud superos, quod agendum illi erat, ne illuc veniret, sero coepit esse misericors pro aliis. Sed quid ait Abraham? Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque, si quis a mortuis resurrexerit, persuadebit eis (Luc. XVI, 31). Omnino verum est, fratres. Ideo Judaeis hodie non persuadetur, ut credant in eum, qui resurrexit a mortuis, quia Moysen et Prophetas non audierunt. Nam si illos audire vellent, ibi invenirent praedictum esse, quod modo impletum est, et nolunt adhuc credere. Quod ergo de Judaeis diximus, de nobis agamus, ne cum alios attendimus, et nos in ipsam impietatem incidamus. Evangelium, charissimi, Judaeis non legitur, Moyses et Prophetae leguntur, quos nolunt audire. Quod si audire vellent, crederent in Christum, quia Moyses et Prophetae Christum venturum praedicaverunt. Non ergo nos tales simus, quando nobis legitur Evangelium, quales sunt illi, quando illis leguntur Prophetae. Apud ipsos enim, ut dixi, Evangelium non recitatur, apud nos recitatur.

III.

Ecce audistis modo ex Evangelio duas vitas: unam praesentem, alteram futuram. Praesentem habemus, futuram credimus. In praesenti sumus, ad futuram nondum pervenimus. Cum in praesenti sumus, 46.0923| futurae meritum comparemus; nondum enim mortui sumus. Numquid Evangelium apud inferos recitatur? Quod utique si recitaretur, frustra illud Dives audiret, quia jam fructuosa poenitentia esse non posset. Nobis ibi legitur, et ibi a nobis auditur, ubi dum vivimus corrigi possumus, ne ad illa tormenta veniamus. Credimus quod legitur, an non credimus? Absit ut hoc opinemur de Charitate Vestra, quia non creditis! Christiani enim estis, nec Christiani ullo modo essetis, si Evangelio Dei non crederetis. Quia ergo Christiani estis, manifestum est vos Evangelio credere. Audivimus. Modo recitatum est. Erat utique Dives superbus, utique extollens se in divitiis, qui Induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide (Luc. XVI, 19). Jacebat autem ad januam ejus ulcerosus pauper quidam nomine Lazarus, cujus etiam ulcera canes lingebant, et cupiebat Saturari de micis, quae cadebant de mensa Divitis (Ibid. 21), et non poterat. Ecce crimen Divitis, quia utique de micis saturari cupiebat, et non poterat, cui participanda humanitas erat. Ille ergo Dives, si compateretur Pauperi ante januam suam jacenti, et vellet esse de divitiis illis misericors, illuc veniret et ipse, quo venit et ille Pauper. Non enim illum Lazarum paupertas duxit ad requiem et non humilitas, aut vero illum Divitem ab illa tanta requie divitiae retraxerunt, et non superbia et infidelitas. Nam, ut noveritis, fratres, quia apud superos Dives iste infidelis fuit, de verbis ipsius approbemus, quae dixit apud inferos. Intendite. Voluit aliquem a mortuis ire, ut nuntiaret fratribus ipsius, quid agatur apud inferos, et cum illi hoc non concederetur dicente Abraham: Habent Moysen, et Prophetas. Audiant illos. Non, pater Abraham, inquiens, sed, si quis hinc ab inferis ierit, persuadebuntur; ostendit, quia et ipse, cum esset apud superos, non credebat Moysi et Prophetis, sed aliquem surgere sibi a mortuis cupiebat. Attendite tales modo, et videte, ubi ex exemplo hujus Divitis admonemur, si fidem habetis. Quanti sunt, qui modo dicunt; Bene nobis sit, cum vivimus! Manducemus, et bibamus, et deliciis istis perfruamur! Quid est, quod nobis dicitur, quia erit postea? Quis huc inde rediit? Quis huc inde surrexit? Dicuntur haec. Hoc dicebat Dives ille, et, quod non credebat vivus, expertus est mortuus. Melius vivus fructuose corrigeretur, quam mortuus infructuose torqueretur!

IV

Nunc ergo mutemus verba ipsa, si quis forte in nobis est, qui haec solet dicere. Non enim ostendit Deus modo, quod nos jubet credere. Ideo illud non ostendit, ut merces sit fidei. Si enim ostendat tibi, quod meritum habes, quia credis! Non est jam credere, sed videre. Magis tibi hoc non ostendit Deus, ut credas. Imperat tibi, quod credas, servat tibi, quod videas. Sed si non credas, cum imperat fidem, speciem suam non tibi servat, sed illud tibi servatur, unde Dives ille apud inferos torquebatur. Et, cum venerit Dominus noster et Salvator Jesus Christus, qui sic annuntiatur modo venisse, ut speretur etiam esse venturus, veniet cum retributionibus fidelium, 46.0924| et infidelium: fidelibus praemia daturus, infideles in ignem aeternum missurus. Et dixit hoc in Evangelio, quomodo sit in fine judicaturus. Positurum se alios ad dexteram, alios ad sinistram, et discreturum omnes gentes, sicut pastor separat oves ab hoedis; justos ad dexteram futuros, impios ad sinistram; justis se dicturum: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab initio mundi. Impiis autem et infidelibus: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34-41)! Quid tibi amplius potuit prodesse Judex, quam ut definitivam sententiam suam tibi diceret, ne in illam possis incurrere? Fratres, omnis qui minatur, non vult ferire. Nam, si subitaret, et feriret. Qui dicit: Observa; non vult invenire, quem feriat. Homines sibi plagas conciliant, homines sibi poenas comparant, qui tandiu dicenti Deo: Observate; nolunt credere. Et quidem errantis poena, quae hic est forte aliqua afflictio, et aliquod flagellum, aut emendatorium, aut probatorium est. Aut enim emendatur quisque pro peccatis suis, ne incidat in majores poenas non emendatus, aut probatur uniuscujusque fides, qua tolerantia, aut qua patientia sub flagello patris permaneat, non murmurans de patre castigante, et gaudens ad blandientem, sed ita gaudens ad blandientem, ut gratias agat et castiganti, quia Flagellat omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6). Quanta Martyres passi sunt, quanta toleraverunt! Quas catenas, quos squallores, quos carceres, quos cruciatus, quas flammas, quas bestias, quae genera mortis! Calcaverunt omnia. Videbant enim aliquid spiritu, ut, quod videbant corpore, non curarent. Erat in illis oculus fidei, tendebatur oculus in futura, contemnebant praesentia. Cujus autem oculus de futuris extinctus est, expavescit ad praesentia, et non pervenit ad futura. V Est ergo fides, quae aedificatur in nobis. Modo, quicumque non vult credere, quia natus est Christus de Maria Virgine, quia passus est, quia crucifixus est, credat Judaeis, quia fuit, et occisus est, credat Evangelio, quia de Virgine natus est, et resurrexit. Est enim, unde credat. Et inimici Judaei non audent dicere: Non fuit Christus in gente nostra, aut: Non fuit iste homo, nescio quis, quem colunt Christiani. Fuit, dicunt, et parentes nostri occiderunt illum, et mortuus est, ut homo. Si ea, quae consecuta sunt mortem ipsius, invenimus dicta a Prophetis, quia in nomine ejus cursurus erat totus mundus, quia adoraturae illum erant omnes gentes, et omnes patriae gentium, quia omnes etiam reges sub jugum ipsius mittendi erant, et videmus impleta post mortem Christi, quae praedicta erant ante nativitatem Christi, quomodo nos fallimus, si caetera credere nolumus, cum videamus in nobis multa impleta? Nos enim ipsi, fratres, non soli nos, qui hic sumus Christiani, 46.0925| nos totus mundus sumus modo. Ante paucos annos non eramus, et mirum est, quomodo factum sit, ut, quod per tot saecula non erant, modo sint. Legimus illud in Prophetis. Ne putemus casu evenisse, invenimus praedictum esse. Hinc enim augetur fides nostra, hinc aedificatur, hinc confortatur. Nemo est, qui dicat: Subito accidit. Unde? Ecce hoc, quod nunquam fuit in terra. Nonnunquam in Scripturis debitor in illis Deus tenebatur, sed tempore suo debitum redditurus. Unde autem debebat Deus? An ab aliquo mutuum acceperat, qui omnibus omnia insuper donat? Qui fecit, quibus donaret? Non enim vel ipsi homines, quibus aliqua donarentur, erant. Potest aliquis dicere: Meritis meis Deus concessit haec bona? Puta, concessit meritis tuis bona ista. Ut es ses, cui concessit? Qui non eras, quid tibi donavit? Ut esses gratis. Non enim promerueras illud, ante quam esses. Crede ei, quia et caetera gratis tibi donare dignatus est. Habemus ergo gratiam Dei, et tenebat Deum quodam modo debitorem mundus totus. Imo non tenebat, quia cautionem, quam fecerat, nesciebat. Promittendo se fecit debitorem, non mutuum accipiendo. Nam duobus modis dicitur debitor: Redde, quod accepisti, aut quod promisisti. Quia, quod promisit Deus, non potest dici: Redde; nihil enim ab homine accepit, qui totum homini dedit; restat ut debitor non sit, nisi quia polliceri dignatus est.

VI.

Haec pollicitatio in Scripturis erat, hae Scripturae in una gente Judaea, quam elegit nasci de carne servi sui, fidelis sui, qui in illum credidit. Et quomodo gens illa nata est? De Abraham sene, et de Sara sterili. Ut parturiretur, ut nasceretur ipse Isaac, unde venit gens Judaeorum, miraculum fuit (Gen. XVII et XXI). Nihil de membris suis senex sperabat, nihil de sterilitate conjugis suae optare audebat. Quod omnino non computabat, Deus illi obtulit, et offerenti Deo credidit, qui a Deo optare non ausus est. Et cum credidisset, et natus ei esset filius, de quo credidit, nascituram innumeram prolem, petiit Deus ipsum filium immolari sibi (Id. XXII). Tantae autem fidei fuit Abraham, ut non dubitaret immolare unicum, de quo acceperat promissum. Numquid haesitavit, et dixit Deo: Domine, pro magno mihi concessisti Filium in senectute, pro magnis votis, pro magna laetitia, insperato mihi natus est filius. Hunc exigis, ut occidam? Nonne melius erat, ut non dares, quam ut datum auferres? Non haec dixit, sed credidit utile esse, quidquid Deum videbat velle. Haec est fides, fratres. Certe Pauper ille in sinum Abrahae sublatus est, et Dives ille ad tormenta inferorum. Ut sciatis non in culpa esse divitias, Abraham dives erat, in cujus sinu Lazarus requiescebat. Dives hic erat in terra: sicut habemus docentem Scripturam. Habebat multum auri, argenti, pecorum, familiae. Dives erat, sed superbus non erat. Ut noveritis, quia in divite sola torquebatur superbia, sola torquebantur vitia. Ipsa meruerant poenam, non substantia Dei. Substantia 46.0926| enim Dei bona cuicumque datum fuerit. Sed bene utenti merces acquiritur, male utenti poena retribuitur. Attendite autem, quomodo habebat Abraham divitias. Numquid filiis suis servabat? Si ipsum filium jubente Deo obtulit, divitias quomodo contempsit? VII. Ergo haec Scriptura, ubi se Deus promittendo fecerat debitorem, latebat apud Judaeos. Venit Dominus noster Jesus Christus, secundum ipsam Scripturam natus, quia secundum ipsam redditus. Secundum ipsam Scripturam passus, quia in ipsa praenuntiatus passurus. Secundum ipsam Scripturam resurgens, quia in ipsa praenuntiatus resurrecturus. Secundum ipsam Scripturam ascendens in coelum, quia in ipsa praenuntiatus ascensurus. Posteaquam ascendit ignoratus a Judaeis, coepit mittere Apostolos suos ad gentes, et quodam modo excitare dormientes, et dicere? Surgite, recipite debitum, quod olim vobis promissum est! Quis est, qui excitat creditorem suum, et offert illi quod debet? Non enim gentes, quia debitorem habebant Deum, surrexerunt. Vocatae sunt, in Scripturam intendere coeperunt, et ibi invenire, quia, quod accipiebant, jam olim ipsis promissum erat. Acceperunt Christum promissum, et exhibitum, acceperunt gratiam Dei, Spiritum sanctum promissum, et exhibitum, acceperunt ipsam Ecclesiam per omnes gentes, dispersam, promissam, et exhibitam. Idola, quae colebant gentes, promiserat Deus se eversurum. Legitur in Scripturis; ibi illud invenis (Isai. II, 18; Ezech. VI, 6; et Mich. I, 7). Videtis quemadmodum hoc temporibus nostris fecit Deus, quod ante tot millia annorum promisit. Etenim converterant se homines ab eo, a quo facti erant, ad illud, quod ipsi fecerant. Et cum sit semper melior, qui facit, quam illud, quod facit, ideo melior est Deus non solum homine, quem fecit, sed omnibus Angelis, Virtutibus, Potestatibus, Sedibus, Thronis, Dominationibus, quia omnia ipse condidit (Ephes. I, 21; et Coloss. I, 16), ut sit inferius, quidquid facit homo, quam est ipse homo. Ad tantam dementiam ducti erant homines, ut adorarent idolum, qui damnare deberent. Si adorarent fabrum, qui fecerat idolum, manifestum est, fratres, quia faber melior, quam idolum, quod fecit. Et cum detestandi essent homines, si fabrum adorarent, ipsum idolum adorant, quod factum est a fabro. Detestandi essent adorando fabrum, sed meliores essent, quam qui adorant idolum. Si ergo damnantur meliores, quomodo plango pejores? Si vero adorantem fabrum damnandum esse dixi, qui dimittit fabrum, et adorat idolum, qui utique meliorem dimisit, ad inferiorem se contulit, quomodo damnandus est? Sed quem meliorem primo dimisit? Deum a quo ipse factus est. Imaginem Dei quaerit. In se habet. Non enim potuit facere faber imaginem Dei, sed Deus potuit facere imaginem sibi. Non fecit autem aliud tibi, sed te ipsum fecit ad imaginem suam. Adorando autem imaginem hominis, quam fecit faber, 46.0927| conteris imaginem Dei, quam tibi impressit Deus. Ideo, cum te vocat, ut redeas, reddere tibi vult illam imaginem, qua tu ipse cupiditate terrena quodam modo confricando perdidisti, et obsoletasti. V:III. Inde est, fratres, quod imaginem suam a nobis quaerit Deus. Hoc commemorat Judaeos illos, quando illi obtulerunt nummum. Primo enim tentare illum voluerunt, cum dicerent: Domine, licet tributum dare Caesari (Matth. XXII, 17)? ut, si diceret ille: Licet; calumniarentur illi, quia in maledicto vellet esse Israel, quem volebat esse tributarium, ut subjugatus esset Regi, ut daret tributa. Si autem diceret: Non licet reddere tributa; calumniarentur illi, quia contra Caesarem praeciperet, et auctor esset, ut non redderent tributum suum, quod debebant, quia subjugati erant. Vidit tentantes, tanquam veritas falsitatem, et convicit breviter mendacium ex ore mentientium. Non enim dixit in illos sententiam, ex ore suo, sed fecit, ut illi in se dicerent sententiam, quia scriptum est: Ex ore tuo justificaberis, et ex ore tuo damnaberis (Id. XII, 37). Quid me, inquit, tentatis? Hypocritae, ostendite mihi nummum. Ostenderunt. Cujus ait, habet imaginem, et inscriptionem? Responderunt: Caesaris. Et ille: Reddite ergo Caesari, quod Caesaris est, et Deo, quod Dei est (Id. XXII, 18-21). Sicut Caesar quaerit imaginem suam in nummo tuo, sic quaerit Deus imaginem suam in animo tuo. Redde Caesari, ait, quae Caesaris sunt. Quid a te quaerit Caesar? Imaginem suam. Quid a te quaerit Deus? Imaginem suam. Sed Caesaris in nummo est, Dei imago in te est. Si quando nummum perdis, plangis quia imaginem Caesaris perdidisti. Quando adoras idolum, non plangis, quia injuriam facis in te imagini Dei? IX. Tenete ergo, fratres, pollicitationem Domini Dei nostri, et numerate jam ex illo numero pollicitationum suarum, quanta reddidit. Christus nondum erat natus. In Scriptura erat promissus. Reddidit illum. Natus est. Nondum erat passus, nondum resurrexerat. Et hoc reddidit. Passus, crucifixus, resurrexit. Passio ipsius praemium nostrum est. Sanguis ipsius redemptio nostra est. Ascendit in coelum, sicut promiserat. Et hoc reddidit. Misit Evangelium per omnes terras. Ideo quatuor Evangelia esse voluit, ut significaretur quaternario numero totus orbis terrarum, ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Meridiano. Ideo duodecim Discipulos habere voluit, ut terni quodam modo per quatuor distributi videantur, quia in Trinitate vocatus est mundus, in Patre, et Filio, et Spiritu sancto. Reddidit hoc. Misit Evangelium, sicut praedixit. Quam speciosi pedes evangelizantium eorum, qui annuntiant pacem, evangelizantium bona (Rom. X, 15)! Sicut praedixit: Non sunt sermones, neque verba, quorum non audiantur voces eorum. Per omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 4, 5). Quomodo dixit, sic misit. Evangelium per omnes terras scribitur. Etiam Ecclesia persecutionem primo passa est. Reddidit, 46.0928| quia et Martyres promiserat. Recita cautionem: Pretiosa in conspectu Domini mors justorum ejus (Psal. CXV, 15). Reddidit etiam Martyres, quia et ipsos promiserat. Quid postea reddendum erat? Adorabunt in conspectu ejus omnes reges terrae (Id. LXXI, 11). Crediderunt et reges, qui primo persequendo Martyres fecerant. Videmus ergo et modo reges credidisse. Reddidit etiam, quod promiserat, ut jubentibus regibus idola frangerentur, quibus primo jubentibus Christiani occidebantur. Abstulit etiam idola, quia promiserat: Et in idolis nationum non erit respectus (Sap. XIV, 1). Cum tanta ergo reddiderit, fratres, quare non illi credimus? Minus idoneus debitor est Deus? Si omnino nihil adhuc nobis reddidisset, idoneum debitorem tenebamus, qui fecit coelum et terram. Non enim pauper futurus erat, ut non haberet, unde redderet, aut fallit, cum ipse sit Veritas, aut tanta potestas est Deus, cui possit succedi, ut non habeat tempus reddendi? X. Justum est, fratres, ut credatur Deo, antequam aliquid reddat, quia utilibet mentiri non potest, fallere non potest. Deus est. Sic illi crediderunt Patres nostri. Abraham sic illi credidit. Ecce vere laudanda fides, et praedicanda. Nihil ab illo acceperat, et credidit promittenti. Nos nondum credimus, qui tanta jam accepimus. Numquid poterat illi dicere Abraham: Credam, quia illud mihi promisisti, et reddidisti? A primo jussu credidit, nihil tale aliud acceperat. Exi de terra tua, dictum est illi, et de cognatione tua, et vade in terram, quam tibi dabo (Gen. XII, 1). Et credidit statim, et non dedit illi ipsam terram, sed semini illius illam servavit, et semini ipsius promisit quid? In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Semen ipsius Christus, quia de Abraham Isaac, de Isaac Jacob, de Jacob duodecim, de duodecim populus Judaeorum, de populo Judaeorum Virgo Maria, de Virgine Maria Dominus noster Jesus Christus. Et factus est semen Abraham Dominus noster Jesus Christus, et quod promissum erat Abrahae, invenimus impletum in nobis. In semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes. Credidit hoc, antequam aliquid vidisset. Credidit, et non vidit quod promittebatur. Nos autem videmus quod illi promissum est. Et quidquid illi promittebatur, futurum erat. Quid enim nondum reddidit Deus? Labores in saeculo isto futuros denuntiavit, et sanctos suos, et fideles suos futuros in laboribus, et fructum allaturos cum tolerantia (Luc. VIII, 15). Praenuntiavit, et videmus. Ipsis laboribus atterimur. Qui nondum labores praenuntiati sunt? Neque enim putetis, fratres, quia, quod videtis atteri res humanas modo, non est scriptum in Scriptura Dei. Totum scriptum est, et tolerantia indicta est Christianis, et magis futura bona, quia venerunt mala, quae praedicta ventura erant. Nam si non venirent, quae dicta erant, etiam de bonis nobis fidem auferrent, sed ideo venerunt ante mala, ut credamus futura bona. 46.0929| XI. Modo mundus sic est, quomodo et torcular in pressuris est. Sed si amurca es, per cloacas vadis; si oleum, in gemellario manes. Nam necesse est, pressurae sint. Attendite amurcam, attendite oleum. Pressura fit aliquando in mundo, verbi gratia: fames, bellum, inopia, egestas, mortalitas, rapina, avaritia, pressurae pauperum, labores civitatum. Sunt ista. Videmus. Et praedicta sunt futura, et videmus, quia sunt. Invenimus homines inter istas pressuras murmurare, et dicere: Ecce temporibus christianis quanta mala sunt! Ante tempora christiana quanta bona abundabant! Non erant tanta mala ista. De pressura amurca exit. Per cloacas currit. Os ipsius propterea nigrum est, quia blasphemat. Non splendet. Oleum relucet. Invenis autem alium hominem de pressura ipsa, et de ipsa tritura, quae illum trivit. Numquid non ipsa tritura est, quae illum trivit? Audistis vocem amurcae, audite vocem olei. Deo gratias! Benedictum nomen tuum! Ista omnia mala, quibus nos conteris, praedicta erant. Securi sumus, quia ventura sunt et bona. Quando nos, et mali simul emendamur, fit voluntas tua. Te novimus Patrem promittentem, te novimus Patrem flagellantem. Erudi nos, et redde haereditatem, quam in fine promisisti. Benedicimus sanctum nomen tuum, quia nusquam fuisti mendax. Omnia, quemadmodum praedixisti, sic exhibuisti. In his laudibus de ipsa pressura emanantibus oleum currit in gemellario. Tamen quia torcular est totus iste mundus, unde etiam dicitur alia similitudo. Sicut in fornace probatur aurum et argentum, sic probat justos tentatio tribulationis; et de fornace aurificis similitudo ponitur. In angusto cacabo tres res sunt: Ignis, aurum, et palea. Et ibi vides imaginem totius mundi. Est ibi palea, est ibi aurum, est ibi ignis. Palea comburitur, ignis ardet, aurum probatur. Sic et in isto toto mundo sunt justi, sunt impii, est tribulatio. Mundus tanquam fornax est aurificis, justi tanquam aurum, impii tanquam palea, tribulatio sicut ignis. Numquid aurum purgaretur, nisi palea ureretur? Fit, quod impii ad cineres rediguntur. Cum enim blasphemant, et murmurant contra Deum, cinis efficiuntur. Ibi aurum purgatum justi, qui tolerabiliter ferunt omnes molestias mundi, et in suis tribulationibus laudant Deum, ut aurum purgatum, rediguntur in thesauros Dei. Habet enim Deus thesauros, quo mittat aurum purgatum; habet etiam loca sordida, quo mittat cinerem paleae. De isto mundo totum exigit. Tu vide, quid sis. Nam necesse est, ut veniat ignis. Si aurum te invenerit, sordes tollet; si paleam te invenerit, comburet, et ad cinerem perducet. Elige tibi, quid sis. Nam non potes dicere: Sine igne ero. Jam in fornace es aurificis, 46.0930| quo necesse est, veniat ignis. Magis te ibi esse necesse est, quia sine igne esse non poteris. XII. Quare ergo non credimus, fratres, et venturum finem saeculi, et diem judicii, ut ibi recipiat unusquisque nostrum ea, quae gessit in corpore, sive bonum, sive malum? Quando videmus tot res promissas, exhibitas, et datas, quare non nobis eligimus, cum vivimus, illud, ubi semper vivamus? Puta, quia negligentes fuimus, hodie simus diligentes. Negligentes non debemus semper esse. Crastinus dies, nescis, quid sit. Dei patientia id agere nos admonet, ut et nos, et vitam nostram, si mala fuerit, corrigamus, et, cum tempus est, meliora eligamus. An putatis, quia Deus dormit, et non videt facientes mala? Sed forte patientiam nos docet, et patientiam prior exhibet. Invenit autem hominem forte profecisse, et non facere, quod faciebat, id est, malum. Patitur iste aliquem malitiosum, et vult, ut tollat illum Deus, et murmurat adversus Deum, quia retinet inimicum ipsius fortem, et male facientem, et non illum tollit. Oblitus est, quia in ipsum patienter egit, et si prius agere vellet severiter, non esset qui loqueretur. Severitatem exigis Dei? Quia tu transisti, transeat et alter. Non enim, quia tu jam transisti, praecidisti pontem misericordiae Dei. Adhuc est, qui transeat. Fecit te bonum, cum esses malus, vult et alium, ut sit et ipse bonus ex malo, sicut tu ex malo factus es bonus. Sic omnes veniunt ordinibus suis. Sed alii nolunt venire, alii veniunt. Talibus enim dicit Apostolus: Tu autem secundum duritiam cordis tui, et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5). Deinde si malus vult perseverare in malo, non est socius tuus, sed erit probator tuus. Etenim, si malus est, et tu bonus, tolerando malum probaris bonus. Tu accipies coronam probationis tuae; ille autem habebit poenam in malo perseverationis suae. Deus autem, quid agat, patienter expectemus bonam ejus patientiam, paternam ejus disciplinam. Pater est, benignus est, misericors est. Magis si dimiserit nos fluere, tunc male irascitur nobis. X:III. Attendite enim, fratres, et videte Amphitheatra ista, quae modo cadunt. Luxuria illa aedificavit. Putatis, quia illa pietas aedificavit? Non illa aedificavit nisi luxuria hominum impiorum. Non vultis, ut aliquando cadat, quod luxuria aedificavit, et surgat, quod pietas aedificat? Permisit enim Deus, quando ista aedificabantur, ut quandoque cognoscerent homines mala sua, quae faciebant. Sed quia noluerunt cognoscere, venit Dominus Jesus Christus, coepit illis mala sua praedicare, coepit evertere, quod pro magno habebant, et dicunt: Mala sunt tempora christiana. Quare? Quia evertitur tibi, ubi moriebaris. Sed: Abundabant, inquiunt, omnia bona, quando ista fiebant. Utique sic, ut bona de illis fierent. Si ergo nosti, quia dedit tibi Deus aliquando abundantiam, 46.0931| et male usus es, et ad perditionem usus es, vide, quia abundantia illa fecit te fluere, et perdere animam tuam. Nonne venit severus pater, et coepit dicere: Indisciplinatus est puer iste. Commisi illi hoc, aut illud. Quomodo illud perdidit, et illud. Si nos semen terrae, nisi bona fuerit, non damus, ne semen intereat, quomodo vultis, ut Deus nobis indisciplinatis, et negligentibus vitam nostram det abundantiam suam ad male utendum, et non vultis, ut praecidat Deus defluxus hominum? Fratres mei, medicus est, et membrum putre novit praecidere, ne putrescant inde et alia loca. Unus, inquit, digitus inde praeciditur; quia melius est, ut unus digitus minus sit, quam totum corpus putrescat. Si hoc homo medicus per artem suam facit, si ars medicinae aliquam partem membrorum tollit, ne omnia putrescant, quare Deus, quidquid novit putre esse, non secet in hominibus, ut perveniant ad salutem? X:IV Nolite ergo, fratres, taediari ad Deum flagellantem, ne dimittat vos, et in aeternum pereatis, sed magis rogemus illum, ut moderetur ipsas plagas, et sic temperet, ne sub ipsis deficiamus, et rogemus, ut emendet cum salute, metiatur, et reddat postea, quod promisit sanctis suis. Videte, quid dixit Scriptura: Irritavit Dominum peccator. Secundum magnitudinem irae suae non exquiret (Psal. X, 4). Quid est: Pro magnitudine irae suae non exquiret? Quia multum irascitur, Non exquiret, id est, dimittet illos perire. Si ergo multum irascitur, quando non exquirit, etiam multum misericors est, quando exercet. Tunc autem exercet, quando flagellat, quando cor nostrum affigit ad se. Teneamus ergo salutare ejus, et non fugiamus flagellum ipsius. Hoc nos docet, hoc monet, in hoc nos aedificat. Ipse filius ipsius, qui ad hoc venit, ut consoletur nos, quid boni hic pertulit? Dicite mihi. Certe Filius Dei est, Verbum Dei est, per quod facta sunt omnia. Quid boni hic pertulit? Non ipse est, qui, cum daemonia ejiceret, tales contumelias audiebat, ut diceretur illi: Daemonium habes (Joan. VII, 20)? Filio Dei, qui daemones ejiciebat, Judaei dicebant: Daemonium habes. Jam meliores daemones, qui confitebantur Filium Dei, quam illi (Luc. IV, 41). Nam et illi confitebantur, et illi non confitebantur. Tanta autem erat potentia illius, et tanta magnitudo, et tanta patientia, ut omnia toleraret. Flagellatus est, contumelias audivit, alapas accepit, consputus est in faciem, spinis coronatus est, irrisus est, delusus est, ad extremum ligno suspensus interfectus est, postea sepultus est. Filius Dei tanta hic pertulit. Si Magister, quanto magis Discipulus. Si ille, qui nos creavit, quanto magis nos creatura illius. Qui, ut nobis exemplum daret, patientiam nobis dimisit. Quare nos deficimus in ipsa patientia, quasi caput nostrum perdiderimus , quod nos praecessit ad coelum? Ideo enim caput nostrum praecessit ad coelum, tanquam dicens: Ecce qua. Venite, per molestias, per patientiam. Haec est via, 46.0932| quam vobis tradidi. Sed quo ducit via, qua me videtis ascendere? In coelum. Qui non vult hac ire, non vult illuc pervenire. Qui vult ad me pervenire, per viam veniat, quam monstravi. Et non potestis pervenire, nisi per viam molestiarum, dolorum, tribulationum, angustiarum. Sic pervenies ad requiem, quae tibi non tollitur. Si autem vis istam requiem, quae est ad tempus, et recedere a via Christi, observa tormenta Divitis illius, qui apud inferos torquebatur, quia et ipse requiem praesentem desideravit, et poenas sempiternas invenit. Fratres charissimi, eligite potius duriora, quae sine fine requiem habebunt in aeternum. Conversi ad Dominum, etc. SERMO XXV De verbis Evangelii Matth. XII, vers 41-50. Ecce plus quam Jonas hic, etc..

SYNOPSIS.
 I. Judaei deteriores Ninivitis, et Regina Saba. II. Quomodo hominis a spiritu immundo liberati novissima fiant pejora prioribus. :III. Parentes a Christo docentur, non impedire filios in bono opere. :IV Cum Christus nascendo utrumque sexum honoraverit docetur officium Prolium. V Refelluntur Manichaei asserentes Christum non habuisse Matrem. VI. Concluditur contra Manichaeos Christum habuisse matrem. VII. Unde Mariae Virginis excellentia. V:III. Quomodo Christianus fieri possit mater Christi.

I. EA, quae de sancto Evangelio recitata sunt, fratres charissimi, si omnia pertractare cupiamus, vix tempus sufficit singulis, quanto magis non sufficit omnibus. Jonam prophetam, qui dejectus in mare belluae marinae utero exceptus est, et die tertia vivus emovitus, figuram gessisse Salvatoris, qui passus est, et die tertia resurrexit, ipse Salvator ostendit. Accusatus est populus Judaeorum in comparatione Ninivitarum, quoniam Ninivitae, ad quos missus est redarguendos Jonas propheta, agendo poenitentiam iram Dei placaverunt, et misericordiam meruerunt. Et ecce, inquit, plus quam Jonas hic (Matth. XII, 41), volens intelligi se ipsum Dominus Christus. Audierunt illi servum, et vias suas correxerunt; audierunt isti Dominum, et non solum se non correxerunt, sed insuper illum occiderunt. Regina Austri exurget, inquit, in judicio cum generatione hac, et condemnabit eam. Venit enim a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic (Ibid. 42). Non fuit magnum Christo plus esse quam Jonas, plus esse quam Salomon. Ille enim Dominus, illi servi erant. Sed tamen quales sunt, qui praesentem Dominum contempserunt, quando alienigenae servos ejus audierunt? II. Deinde sequitur: Cum autem spiritus immundus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem, et non invenit. Tunc dicit: Revertar in domum 46.0933| meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. Tunc vadit, et assumit secum alios septem spiritus nequiores se, et inhabitantes habitant in ea, et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit generationi huic pessimae (Matth. XII. 43-45). Hoc ut intelligatur, si congruenter exponatur, multum sermo immorabitur. Breviter tamen attingam, quantum Dominus donat, ne vos ab hujus rei intellectu jejunos dimittam. Quando fit in Sacramentis remissio peccatorum, mundatur domus, sed habitator est necessarius Spiritus sanctus. Spiritus autem sanctus non habitat nisi humiles corde. Deus enim dicit: Super quem requiescet Spiritus meus? et respondet proposito: Super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2). Ille ergo cum fuerit habitator, implet, regit, agit, frenat a malis, ad bona excitat, suavem facit justitiam, ut homo bene faciat amore recti, non timore supplicii. Hoc, quod dixi, agere per semetipsum homo minus idoneus est; sanctum autem Spiritum si habuerit habitatorem, ipsum in omnibus bonis etiam invenit et adjutorem. Superbi autem quidam, peccatis sibi remissis, si praesumpserunt ad bene vivendum de solo libero humanae voluntatis arbitrio, ipsa superbia a se excludunt Spiritum sanctum, et remanet domus quasi mundata a peccatis, sed inanis omnibus bonis. Dimissa sunt peccata tua, caruisti malis, sed non te nisi Spiritus sanctus implebit bonis. Hunc repellit superbia. Praesumis de te, dimittit te. Confidis tibi, donaris tibi. Sed illa cupiditas, qua malus eras, repulsa ab homine, hoc est, a mente tua, quando remissa sunt peccata tua, vagatur per deserta quaerens requiem, et non inveniens requiem redit ad domum illa cupiditas, invenit mundatam, Adducit secum alios spiritus septem nequiores se, et erunt pejora hominis illius novissima, quam erant prima. Septem alios adducit secum. Quid est, Alios septem? Ergo et ipse immundus spiritus septenarius est? Quid est hoc? Per septem universitas significatur. Totus ierat, totus venit, et utinam solus veniret. Quid est: Adducit secum alios septem? Quos non habebat, quando erat malus, habebit alios falso bonus. Intendite, ut, si possum, quantum adjuvor, explanem quod dico. Spiritus sanctus operatione septenaria commendatur, ut sit in nobis Spiritus sapientiae et intellectus, consilii, et fortitudinis, scientiae, et pietatis, et timoris Dei (Isai. XI, 2, 3). Huic septenario bono constitue a contrario septenarium malum: spiritum stultitiae et erroris, spiritum temeritatis, et ignaviae, spiritum ignorantiae, et impietatis, et spiritum superbiae contra timorem Dei. Isti sunt septem nequam. Qui sunt Alii septem nequiores? Alii septem nequiores in hypocrisi inveniuntur. Unus malus spiritus stultitiae, alter pejor simulatio sapientiae. Spiritus malus spiritus erroris, alter pejor simulatio veritatis. Spiritus malus spiritus temeritatis, alter pejor simulatio consilii. Spiritus malus spiritus ignaviae, alter pejor simulatio fortitudinis. Spiritus malus spiritus ignorantiae, alter pejor simulatio scientiae. Spiritus malus spiritus impietatis, alter pejor simulatio pietatis. Spiritus malus spiritus 46.0934| elationis, alter pejor simulatio timoris. Septem non ferebantur, quis ferat quatuordecim? Necesse est ergo, ut, cum malitiae fuerit addita simulatio veritatis, sint pejora hominis novissima, quam erant prima.

III.

Haec eo loquente ad turbas (Evangelium sequor) mater ejus, et fratres ejus stabant foris volentes loqui cum illo. Nuntiavit ei quidam dicens: Ecce mater tua et fratres tui foris sunt, loqui tecum volunt. Et ille: Quae mihi mater est, aut qui fratres? et extendens manum super Discipulos suos ait: Hi sunt mater mea, et fratres mei. Et quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse mihi frater, soror, et mater est (Matth. XII, 46 50). Hinc solum vellem loqui, sed, quia superiora nolui praeterire, non parvam partem temporis, quantum sentio, consumpsi. Hoc enim, quod modo proposui, multos habet sinus, nodosque quaestionis, quomodo pie Dominus Christus contempserit matrem, non qualemcumque matrem, sed quanto magis Virginem matrem, tanto magis talem matrem, cui sic attulit foecunditatem, ut non adimeret integritatem, matrem Virginem concipientem, Virginem parientem, Virginem perpetuo permanentem. Talem matrem ille contempsit, ne operi, quod agebat, maternus se insereret, eumque impediret affectus. Quid enim agebat? Populis loquebatur, veteres homines destruebat, novos aedificabat, animas liberabat, vinctos solvebat, caecas mentes illuminabat, bonum opus faciebat, in bono opere actu et sermone fervebat. Inter haec nuntiatus illi est carnalis affectus. Audistis quid responderit, ut quid ego repetam? Audiant matres, ne impediant carnali affectu bona opera filiorum. Si enim voluerint impedire, et agentibus sic irruerint, ut saltem interpolent, quod differri non oportet, contemnentur a filiis. Audeo dicere: Contemnentur, pietate contemnentur. Et quando erit filio suo bono operi mente intento, et ideo matrem venientem contemnenti, quando erit irata mulier, sive maritata, sive vidua, quando contempta est Virgo Maria? Sed dictura es mihi: Ergo filium meum Christo comparas? Nec illum Christo comparo, nec te Mariae. Non ergo Dominus Christus maternum damnavit affectum, sed contemnendae matris pro opere Dei magnum in se ipso demonstravit exemplum. Et in loquendo doctor erat, et in contemnendo doctor erat, et ideo dignatus est contemnere matrem, ut pro Dei opere te contemnere doceret et patrem.

IV

Non enim poterat Dominus Christus homo fieri sine matre, qui potuit sine patre. Si oportebat, imo quia oportebat, ut homo fieret propter hominem, qui fecit hominem, considerate et recolite, unde ipsum primum hominem fecit. Primus homo factus est sine patre, sine matre. Quod potuit primo humanis instruendis rebus aptare, non potuit postea tale aliquid ad reparandas res humanas sibi coaptare? Difficile erat Sapientiae Dei, Verbo Dei, Virtuti Dei, unigenito Filio Dei, difficile erat, quem sibi coaptaret, facere hominem, undecumque voluisset? Angeli se homines hominibus praebuerunt. Abraham sanctos Angelos pavit, et tanquam homines invitavit, nec tantum vidit; 46.0935| sed et tetigit; nam pedes lavit (Gen. XVIII). Numquid illa, quasi per phantasmata ludicra, ab Angelis facta sunt? Si ergo potuit Angelus humanam speciem, cum voluit, veram exhibere, non potuit Dominus Angelorum, undecumque vellet, quem susciperet, verum hominem facere? Sed noluit hominem habere patrem, ne per concupiscentiam carnalem veniret ad homines, voluit tamen matrem, ut matrem haberet inter homines, quam pro Dei opere contemnendo doceret homines. Voluit sexum virilem suscipere in se, et muliebrem sexum honorare dignatus est in matre. Etenim antiquitus et foemina peccaverat, et viro peccatum propinaverat (Id. III). Utrumque conjugium diaboli fraude deceptum est. Si veniret Christus vir non cum foeminei sexus commendatione, desperarent de se foeminae. maxime, quia per illam lapsus est homo. Utrumque honoravit, utrumque commendavit, utrumque suscepit. De foemina natus est. Nolite desperare, viri. Vir esse dignatus est Christus. Nolite desperare, foeminae, De foemina nasci dignatus est Christus. Ad salutem Christi sexus uterque concurrat. Veniat masculus, veniat foemina. In fide nec masculus est, nec foemina (Galat. III, 28). Docet ergo te Christus contemnere parentes tuos, amare parentes tuos. Tunc enim ordinate et pie amas parentes, quando Deo non prae ponis parentes. Qui amat (Domini verba sunt) qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37). His verbis quasi videtur admonuisse, ne amares. Imo, si attendas, admonuit, ut amares. Potuit enim dicere: Qui amat patrem aut matrem, non est me dignus. Non hoc dixit, ne loqueretur contra legem, quam dedit. Ipse enim legem illam per Moysen famulum suum dedit, ubi scriptum est: Honora patrem tuum, et matrem tuam (Exod. XX, 12; et Deut. V, 16). Non contrariam legem promulgavit, sed illam commendavit, et ordinem te docuit, non pietatem subvertit. Qui amat patrem aut matrem, sed plus quam me. Amet ergo, sed non plus quam me. Deus Deus est, homo homo est. Ama parentes, obsequere parentibus, honora parentes; sed, si te Deus ad aliquid amplius vocat, ubi possit impedimento esse parentalis affectus, serva ordinem, noli evertere charitatem. V In tanta veritate doctrinae Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi quis credat calumniam quaesivisse Manichaeos, qua conarentur asserere Dominum Jesum Christum non habuisse ullam matrem? Hoc enim sapiunt, imo desipiunt, quod Dominus Jesus non habuerit hominem matrem, contra Evangelium, contra lucem ipsius veritatis. Et, unde argumententur, attendite. Ecce, inquiunt, ipse dicit. Quid dicit? Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei (Matth. XII, 48)? Ipse, inquiunt, negat, et tu ei vis imponere, quod negat. Ipse dicit: Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei? et tu dicis: Habet matrem. O stulte, o contentiose, o merito odiose! responde mihi, unde scias dixisse Dominum: Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei? Tu negas Christum habuisse matrem, et 46.0936| quod intendis, per hoc docere conaris, quia dixit: Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei? Si alius existat, et dicat hoc Dominum Christum non omnino dixisse, unde convinces? Responde, si potes, ad hominem negantem, quod hoc dixerit Christus. Unde convinces, inde convinceris. Numquid enim, hoc se dixisse, in aurem tibi Christus ipse indicavit? Responde, ut ore tuo convincaris. Responde ut, hoc Christum dixisse, convincas. Novi, quod dicturus est Codicem sumam, Evangelium aperiam, verba ejus recitabo scripta in sancto Evangelio. Bene, bene. Ipso Evangelio tenebo te cum ipso, Evangelio alligabo te, de ipso Evangelio suffocabo te. In ipso Evangelio recita, quod pro te, putas. Aperi, lege. Quae est mater mea? Quare hoc dixit, supra leges. Nuntiavit ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant (Matth. XII. 47). Nondum premo, nondum teneo, nondum suffoco, Adhuc potes dicere: Ille quidem falsus nuntius fuit, non verum dixit, mendacia suggessit. Propterea Dominus falsum nuntium refutavit. Post nuntium quippe ejus respondit: Quae est mater mea? Quasi diceret: Tu dicis: Foris stat mater tua. Ego dico: Quae est mater mea? Cui vis, inquit, credamus? Nuntio suggerenti, an, quod nuntiaverat, Christo respuenti. Audi ergo. Adhuc interrogo te. Tantum Evangelium tene. Noli mihi codicem projicere post te. Tene, da auctoritatem Evangelio, quam nisi dederis, non erit unde probes Dominum dixisse: Quae est mater mea? Cum vero auctoritatem dignam tribueris Evangelio, vide quid interrogem. Paulo ante interrogaveram, unde scires utrum dixerit Christus: Quae est mater mea? Quid praecesserat? Nuntius quidam dixerat Christo. Mater tua foris stat. Antequam hoc diceret nuntius, vel, ut hoc diceret nuntius, quid praecessit? Cogo, ut legas. Video te jam timere, ne legas. Respondit Dominus, et dixit. Quis dixit? Non dico, quis dixit: Quae est mater mea? respondebis enim: Dominus dixit. Respondit Dominus, quis dixit? Responsurus es: Evangelista dixit. Evangelista iste verum dixit, an falsum? Dicturus es, quod verum dixit, aut falsum. Respondit Dominus, et ait illi, quod Evangelista dixit, verum dixit, an falsum? Si dicturus es falsum dixisse Evangelistam, Dominum respondisse, unde scis: Quae est mater mea? Dominum dixisse? Si autem propterea convincis: Quae est mater mea? Dominum dixisse, quia hoc eum dixit Evangelista dixisse, non convincis hoc Dominum dixisse, nisi credideris Evangelistae. Jam si credis Evangelistae, quia nihil dicis, si non credideris Evangelistae, lege superius quid dixerit ipse Evangelista.

VI.

Quandiu tibi moras facio! Quandiu te suspendo! Beneficium est, ut cito vincaris. Attende, inspice, lege. Video te nolle. Da codicem. Ego lego: Haec eo loquente ad turbas. Quis hoc dicit? Evangelista, cui si non credis, nihil Christus dixit. Si nihil Christus dixit, Quae est mater mea? Christus non dixit. Si autem, Quae est mater mea? Christus dixit, verum est 46.0937| quod Evangelista scripsit. Vide, quid ante dixit. Haec eo loquente ad turbas, mater ejus et fratres ejus foris stabant, volentes loqui cum eo. Nondum aliquid nuntius ille nuntiavit, quem potes dicere fuisse mentitum. Quid nuntiaverit vide, quid Evangelista praemiserit attende. Haec Domino loquente ad turbas, mater ejus, et fratres ejus foris stabant. Quis hoc dicit? Evangelista, cui credis, Dominum dixisse; Quae est mater mea? Sed si haec dicta non credis, ut illa, Dominus ergo non dixit: Quae est mater mea? Sed vere Dominus dixit: Quae est mater mea? Crede ergo ei qui dixit, Dominum dixisse: Quae est mater mea? Qui enim dixit, Dominum dixisse: Quae est mater mea? ipse dixit: Haec eo loquente, foris stabat mater ejus. Quare ergo negavit matrem suam? Absit! Intellige. Non negavit, sed aliquid, quod faciebat, matri praeposuit. Postrema sola causa est quaerere, quare Dominus dixerit: Quae est mater mea? Prima causa est videre, quod habuerit, de quo diceret: Quae est mater mea? Habuit, foris stabat, loqui cum eo volebat. Dic mihi, unde scis? Evangelista dicit, cui si non credidero, nihil Dominus dicit. Ergo habuit matrem; sed quid est: Quae est mater mea? Ad ista, quae ego facio, Quae est mater mea? Si dicas alicui periclitanti, et patrem habenti: Liberet te pater tuus; quem scit ille non esse idoneum liberando filio suo, nonne respondet tibi summa pietate, integra veritate: Quid est pater meus? Ad hoc quod volo, ad hoc quod mihi nunc opus esse sentio, quid est pater meus? Ad illud ergo, quod agebat Christus, quod vinctos solvebat, caecas mentes illuminabat, interiores homines aedificabat, templum spirituale sibi fabricabat, quae est mater ejus? Sed si putas ideo Christum non habuisse matrem in terra, quia dixit: Quae est mater mea? nec Discipuli ejus habuerunt patres in terra, quia dixit eis ipse Dominus: Ne vobis dicatis patrem in terra. Domini verba sunt: Ne vobis dicatis patrem; unus est enim Pater vester Deus (Id. XXIII, 9). Non patres non habebant, sed ubi venturum est ad regenerationem, quaeratur pater regenerationis, non damnetur pater generationis, sed ei praeponatur pater regenerationis.

VII.

Ecce illud magis attendite, charissimi fratres mei, illud magis attendite, obsecro vos, quod ait Dominus Christus extendens manum super Discipulos suos: Haec est mater mea, et fratres mei. Et qui fecerit voluntatem Patris mei, qui me misit, ipse mihi et frater, et soror, et mater est. Numquid non fecit voluntatem Patris Virgo Maria, quae fide credidit, fide concepit, electa est, de qua nobis salus inter homines nasceretur, creata est a Christo, antequam in illa Christus crearetur? Fecit, fecit plane voluntatem Patris sancta Maria, et ideo plus est Mariae, discipulam fuisse Christi, quam matrem fuisse Christi. Plus est felicius discipulam fuisse Christi, quam matrem fuisse Christi. Ideo Maria beata erat, quia, et antequam pareret, magistrum in utero portavit. Vide, si non est, quod dico. Transeunte Domino cum turbis sequentibus, et 46.0938| miracula faciente divina, ait quaedam mulier: Felix venter, qui te portavit. Beatus venter, qui te portavit. Et Dominus, ut non felicitas in carne quaereretur, quid respondit? Imo beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt (Luc. XI, 27, 28). Inde ergo et Maria beata, quia audivit verbum Dei, et custodivit. Plus mente custodivit veritatem, quam utero carnem. Veritas Christus, caro Christus. Veritas Christus in mente Mariae, caro Christus in ventre Mariae. Plus est, quod est in mente, quam quod portatur in ventre. Sancta Maria, beata Maria, sed melior est Ecclesia, quam Virgo Maria. Quare? Quia Maria portio est Ecclesiae, sanctum membrum, excellens membrum, supereminens membrum, sed tamen totius corporis membrum. Si totius corporis, plus est profecto corpus, quam membrum. Caput Dominus, et totus Christus caput et corpus. Quid dicam? Divinum caput habemus, Deum caput habemus. V:III. Ergo, charissimi, vos attendite. Et vos membra Christi estis, et vos corpus Christi estis. Attendite, quomodo sitis, quod ait: Ecce mater mea, et fratres mei. Quomodo eritis mater Christi? Et Quicumque audit, et quicumque facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est (Matth. XII, 49, 50). Puta, Fratres intelligo, Sorores intelligo; una est enim haereditas, et ideo Christi misericordia, qui, cum esset unicus, noluit esse solus, voluit nos esse Patri haeredes, sibi cohaeredes. Talis est enim illa haereditas, quae cohaeredum multitudine angusta esse non possit. Intelligo ergo fratres nos esse Christi, sorores Christi esse sanctas et fideles foeminas; matres Christi quomodo possumus intelligere? Quid igitur? Audemus nos dicere matres Christi? Imo audemus nos dicere matres Christi. Dixi enim vos fratres ejus omnes, et matrem suam non auderem? Sed multo minus audeo, quod Christus dixit, negare. Eia, charissimi, intendite, quomodo sit Ecclesia, quod manifestum est, conjux Christi, quod difficilius intelligitur, sed tamen verum est, mater Christi. In ipsius typo Maria Virgo praecessit. Unde, rogo vos, Maria mater est Christi, nisi quia peperit membra Christi? Vos, quibus loquor, membra estis Christi. Quis vos peperit? Audio vocem cordis vestri: Mater Ecclesia. Mater ista sancta, honorata, Mariae similis et parit, et virgo est. Quia parit, per vos probo. Ex illa nati estis, et Christum parit: nam membra Christi estis. Probavi parientem, probabo virginem. Non me deserit divinum testimonium, non me deserit. Procede ad populum, beate Paule. Esto testis assertionis meae. Exclama, et dic, quod volo dicere. Sponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (2 Cor. XI, 2). Ubi est ista virginitas? Ubi timetur corruptio? Ipse dicat, qui virginem dixit. Sponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit versutia sua, sic et vestrae mentes, inquit, corrumpantur a castitate, quae est in Christo. Tenete in mentibus virginitatem mentis. Virginitas fidei catholicae integritas. 46.0939| Ubi corrupta est Eva sermone serpentis, ibi debet esse virgo Ecclesia dono Omnipotentis. Ergo in mente pariant membra Christi, sicut Maria in ventre Virgo peperit Christum, et sic eritis matres Christi. Non est longe a vobis, non est praeter vos, non abhorret a 46.0940| vobis. Fuistis filii, estote et matres. Filii matris, quando baptizati estis, tunc membra Christi nata estis. Adducite ad lavacrum baptismatis, quos potestis, ut sicut filii fuistis, quando nati estis, sic etiam ducendo ad nascendum matres Christi esse possitis. Quotation analysis