Sermo I
[recensere]
Orate Deum, fratres, ut, ministerio sue sanctitatis, per me, servum suum inutilem atque indignum, ministret vobis hodie aliquid utilitatis.
Fratres mei, more solito hic congregati, propositum nostre congregationis inspiciamus, circa illud aliqua utilia pertractantes. Propositum certe nostre congregationis triplicem habet causam. Quarum prima est illuminatio; nam consuevimus hic congregari ad collationem faciendam, ut oleum ematur de quo sacer iste locus illuminetur. Secunda causa est spiritualis reffectio, quam hic a fratribus cum devotione suscipere consuevimus. Tercia est corporalis reffectio, quam hic cum caritate debemus sumere. De quibus singulariter despiciamus.
Circa illuminationem scire oportet quod, qui aliis lumen volunt prebere, in se lumen debent habere. Nam, sine lumine, homo quasi cecus dicitur et "si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadunt," ut in Evangelio Veritas ipsa testatur. Ut ergo verum lumen habeamus aliisque possimus conferre, sciendum est quod, sicut in lumine nostro corporali consueto quatuor intervenire debent, videlicet: ignis et oleum atque aliquod corpus purum, in quo oleum infundatur et accendi possit, et ipsa accensio, ita et in lumine vero spirituali predicta quatuor intervenire debent.
Ignem namque habere debemus, hoc est Deum in cordibus nostris portare eiusque memoriam habere atque illius amore calefieri. Et quod Deus ignis sit bene testatur Beatus Paulus, in Epistula ad Hebreos, dicens: "Et enim Deus noster ignis est consumens." Consumit enim omnia nostra peccata. Hic enim est ignis, qui Apostolos inflamavit adque illuminavit in pascha Pentecostes. Hic etiam est ignis, qui apparuit Moysi in rubro. Hec est columna ignis, que eduxit populum Israeliticum per desertum. Hic insuper est ignis habens carbones desolatorios, qui dissolvunt corda nostra ad benefaciendum, de quibus dicit Propheta: "Sagitte potentis acute, cum carbonibus desolatoriis." Hii sunt carbones, quos debemus inicere super capita inimicorum nostrorum, ut ait Beatus Paulus, in Epistula ad Romanos: "Si esurierit inimicus tuus, ciba ilium: si sicierit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeris super capud eius."
Oleum vero habere debemus, hoc est nitorem bonorum operum et operum caritatis. Hoc est oleum de quo dicitur in Evangelio de decem virginibus, quarum quinque erant prudentes, quinque fatue. Prudentes vero ornaverunt lampades suas oleo et intraverunt cum sponso ad nuptias. Fatue vero non sumpserunt oleum secum et ideo excluse sunt a nuptiis dictumque est illis: "Amen dico vobis, nescio vos."
Hoc oleum debet esse purum nullique putredini admixtum, ut ex eo purum lumen et verum valeat elici. Nam, cum facimus opera caritatis, non debemus hoc facere cum vanagloria admixta. Unde dictum est in Evangelio: "Cum facis helemosinam, noli tuba canere, sed secreto, ut nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi." Non enim obliviscetur Deus de operibus caritatis, sed in die iudicii dicet: "Esurivi, et dedistis mihi manducare: nudus fui, et copuistis me: hospes fui, et collegistis me: sitivi, et dedistis mihi bibere, infirmus et in carcere fui, et visitastis me." "Venite et percipite regnum," etc.
Nec eciam debemus facere huiusmodi opera invite vel per impressionem, sed hylariter. Nam, ut ait Augustinus: "Qui dat pauperi non ut reficiat viscera indigentis, sed ut removeat tedium impetrantis, et rem perdit et meritum." Et certe opera caritatis merito comparantur oleo, quia, sicut oleum cuicumque liquori supereminet appositum semper, sive super ponatur, sive infra ponatur ita et caritas eius opera omnibus virtutibus supereminent. Unde dicit Beatus Paulus, in Epistula prima ad Corinthios: "Nunc autem manent fides, spes et caritas, tria hec: maior autem hiis caritas est."
Et sicut nostro oleo materiali tripliciter fungimus, videlicet: ad illuminationem et ad condienda alia cibaria et ad unctionem, ita et de isto oleo spirituali, id caritatis, debemus tripliciter fungi, scilicet ad illuminandum, quia per illud pervenimus ad verum lumen, ut dixi; et ad condiendas alias virtutes, quia sine hac caritate alie virtutes nichil sunt, ut Paulus in predicta Epistula dixit et ad unctionem, diligendo iusticiam et odio habendo iniquitatem, ad exemplum Christi, de quo dixit Propheta: "Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus tuus oleo leticie, pre consortibus tuis." Et Iesus Sirac dixit: "Fili, agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iusticia, et Dominus expugnabit pro te omnes inimicos tuos." Si autem predicta opera caritatis non fierent pura intencione, sed ex vanagloria vel aliter, hoc oleum non esset purum, sed faciens hoc accepisset mercedem suam, et diceretur oleum peccatoris, de quo dicit Propheta: "Oleum peccatoris non impinguet caput meum."
Tercium autem intervenire debet, hoc est corpus aliquod purum, quod accendatur, id corpora nostra debent esse pura ut in hiis oleum predictum bene infundatur et accendi possint. Ea namque purificare debemus et omnem putredinem peccatorum a nobis removere peropera penitentie, que sunt septem, videlicet: sollicitudo, defensio, indignatio, timor, desiderium, emulatio, pena. De quibus omnibus mentionem facit Paulus, in Epistula secunda ad Corinthios, circa medium, ubi: "Que enim secundum Deum est tristicia, penitenciam,"etc.
Sollicitudinem enim habere debemus emendandi quod deliquimus.
Defensionem vero debemus facere vel habere, quia nos debemus defendere a precedentibus delictis ab seu.
Indignationem vero debemus habere, id indignare contra nosmet ipsos, si forte caderemus in predicta delicta vel alia peccata.
Timorem vero semper debemus habere ne forte incidamus et revertamur ad priora, quia "Beatus homo, qui semper erit pavidus.""Inicium enim sapientie est timor Domini," ut Propheta dixit et eciam quidam philosophus dixit: "Qui timet Deum, omnia timent eum; qui vero non timet Deum, omnia timet." Et alius dixit: "Timor Domini sit negotiatio tua, et veniet tibi lucrum sine labore."
Desiderium vero debemus habere semper provehi in melius.
Emulationem vero habere debemus, scilicet sanctorum, quia illos semper debemus imitari.
Penam vero debemus substinere, hoc est corpora nostra affligere vigiliis et ieiuniis et aliis operibus bonis. Etiam et si, per predicta opera penitencie, corpora nostra ita fuerint debi depurata, bene potent in hiis oleum infundi, eaque ad Dei amorem bene poterunt accendi.
Quartum etiam ad illuminationem veram est necessarium, ut dixi, videlicet ipsa accensio. Ait enim Lucas in Evangelio: "Ignem vero veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?" Certe accendi debet ignis amoris Christi in corporibus nostris per exagitacionem ipsorum corporum circa opera caritatis, ad modum facis, que semper quanto magis exagitatur, tanto magis accenditur etin maiorem flamma erigitur Ysaia propheta testante, qui ait: "Cum effuderis animam tuam esurienti, et animam afflictam repleveris,orietur in tenebris lux tua, et tenebre tue erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominus Deus semper, et in splendoribus animamtuam salvabit, et ossa tua liberabit, et eris quasi ortus irriguus, et sicut fons vivus, cuius non deficuit aque." Et iterum idem ait: "Frangepanem tuum esurienti, et si videris nudum, operi eum et, egenos vagosque induc in domum tuam: et carnem tuam non despexeris. Ettunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur." Et etiam Tobias dixit: "De tua substantia fac helemosinam, et noli avertere faciem tuam a nullo paupere: ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini," que facies vera lux est, ut Beatus Iohannes dixit: "Erat lux vera, que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum." Et iterum idem Tobias dixit: "Quando potueris, misericors esto. Si multum tibi fuerit, habundanter tribue: si exiguum fuerit, exiguum impartiri stude. Premium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis; quoniam helemosina ab omni peccato et morte liberat, et non patitur animam ire in tenebris." Et ita, orto et accensso lumine in nobis, poterit dici esse Propheta: "De vobis lux occulorum orta est iusto, et recto corde leticia." Servire enim Deo vera leticia est. Unde eciam Salomon dixit: "Lux oculorum letificat animam: et fama bona inpinguat ossa." Et eciam dici poterit cum Beato Paulo: "Eratis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino. Ut ergo filii lucis ambulate: fructus autem lucis est in omni bonitate, et iusticia, et veritate."
Ambulare itaque debemus ita ut lumen duret nec extinguatur, quod facere possumus duobus modis, videlicet: perseverantia, et si ea removerimus a nobis, que consueverunt lumini obesse illud que extinguere; que in meo iudicio, sunt sex, videlicet: impuritas luminis, remotio luminis vel a lumine, ventus sive aura, obstaculum lumini appositum, occulatio luminis, et luminis singularitas.
De impuritate luminis satis dixi vobis.
Si autem remoti estis a lumine vel lumen a vobis nimis est remotum, ita ut non clare videatis, servate dictum Prophete, qui ait: "Accedite ad Deum, et illuminamini: et facies vestre non confundentur." Quod facere debemus per penitenciam eiusque opera, auferendo a nobis peccata et vicia.
Ventum autem et auram, que consueverunt lumen extinguere, a nobis removere debemus. Hoc est superbiam, que vento conparatur; dixit enim Marcialis: "Etheream pacem ventosa superbia tollit" quare penitus est removenda. "Odibilis est coram Deo et hominibus superbia: et execrabilis omnis iniquitas," ut Iesus Sirac dixit, qui eciam ait: "Obiurgatio et iniurie annullabunt substantiam: et domusque nimis locuplex est, annullabitur superbia." Et Iob dixit: "Si ascenderit usque ad celos superbia, et capud eius nubes tetigerit: quasi sterquilinium in fine perdetur." Et Salomon dixit: "Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia: ubi autem humilitas, ibi et sapientia," simul cum gloria. Obstaculum vero lumini oppositum est auferendum, quia, si cordia nostra fuerint a peccatis et viciis obsessa, debemus illa per penitentiam auferre atque penitus removere.
Lumen enim talis nostre nature est, quod ubique diffunditur, nisi obstaculum ei opponatur. Nam sicut hostio clauso domus est tenebrosa, eoque aperto, statim, fugatis tenebris, lumen subintrat, ita Deus, qui est ad ostium cordis nostri et pulsat, ut ipsemet testatur, dicens: "Ego sto ad ostium, et pulso." Et, si obstaculum peccatorum aufferatur, statim lumen Christi subintrat totumque cor ad Dei amorem illuminat. Occultatio vero luminis removeri debet, quia, ut ipse Dominus ait: "Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt." Non enim debemus abscondere lumen scientie nostre, sed omnibus, tam in dictis quam in factis, ad utilitatem conferre compter atque tribuem. Nam ut ait Tullius: Fructus ingenii atque virtutis omnisque prestancie tunc maximus capitur cum in proximum quemque confertur." Peccatum enim est ei utilia occultare. Unde scriptum est: "Invidia livet, qui recitanda silet; crimine se fedat, qui quod sapit utile celat." Et etiam dictum est: "In mundo duo sunt, que nil abscondita prosunt: fossus humi census et, clausus sub pectore sensus." Singularitas denique luminis aufferenda est, quia cum scientia nostra debet omnibus lucere atque conferi. Singulariter quandoque confertur tantummodo uni parti accipiendo pars potentum, vel amicorum, et eciam pro peccunia, vel odio, vel timore, aliter iudicatur vel fit quam ratio postulat, quod est peccatum mortale, ut leges et omnia iura proclamant. Hiis itaque sex impedimentis a lumine sublatis, verum lumen, dante Domino, poterimus habere aliisque conferre atque tribuere.
Nunc accedamus ad secundam causam proposita nostre congregationis, scilicet ad tractandum de reffectione spirituali, quam hic a fratribus cum devocione recipere consuevimus. Circa quam sciendum est quod, sicut in refectione corporali habere debemus panem et aquam et alia cibaria et vinum, ita et in refectione spirituali predicta debemus habere.
Panem habere debemus, scilicet vite et intellectus, de quo legitur in libro vite Sapientie: "Cibabis illos pane vite et intellectus, et aquasapie salutaris potabit eos." Panis vite est panis lacrimarum et compunctio peccatorum. De quo pane dicit Propheta: "Cibabis nos pane lacrimarum: et potum dedisti nobis lacrimis in mensura?" Per hunc panem pervenibimus ad panem vivum, hoc est ad Christum, qui ait: "Ego sum panis vivus, qui de celo descendi." Hunc panem manducant angeli et manducare debet homo, Propheta testante: "Panem angelorum manducavit homo: et cibaria dedisti eis in habundantia." Hunc panem qui obliviscuntur manducare arescunt, ut ait de se Propheta: "Percussus sum ut ferum et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum." Hunc ergo panem cum affectione die noctuque magna debemus a Domino postulare, ut ipse docuit in oratione sua, dicens: "Panem nostrum cotidianum da nobis hodie."Aquam debemus habere sapientie, ut dixi, et doctrine celestis, quam aquam promisit Dominus samaritane, dicens: "Dabo tibi aquam, salientem in vitam eternam."
Vinum vero habere debemus pro compunctionis peccatis nostris. De quo vino dicit Propheta: "Potasti nos vino compunctionis." Perhoc vinum pervenitur ad merum vinum, hoc est ad celeste misterium, quod est mixtum Novo et Veteri Testamento. De hoc vinomero plenus est calix in manu Domini, ut dicit Propheta: "Hunc humiliat, hunc exaltat: quia calix in manu Domini vini meri plenusmixto."
Alia vero cibaria ad plenam refectionem habere debemus, scilicet omnia verba Dei et de Deo loquentia. Nam, ut ipse ait: "Non in solo pane vivit homo, sed de omni verbo, quod procedit ex ore Dei." Cibi enim nostri debet esse facere et adimplere verba et voluntatem eius, qui misit nos, ut ipsemet de se dicit; ait enim: "Meus est cibus, ut faciam voluntatem eius, qui misit me."
Nunc accedamus ad terciam causam propositi nostre congregationis, hoc est ad reffectionem corporalem, quam cum caritate hic consuevimus percipere. Circa quem, modum certum debemus servare ante reffectionem et in reffectione et post reffectionem.
Ante refectionem debemus observare septem, que hiis versibus continetur: "Sit timor in dapibus, benedictio, lectio, tempus, sermobrevis, vultus ylaris pars detur egenis."
Timorem certe habere debemus, cum dapes nobis apponuntur, ne forte nimis comedamus vel in aliquo Deum offendamus, iuxta illud: "Beatus homo, qui semper erit pavidus." Si ei Adam timuisset de Paradiso iectus non fuisset.
Benedictio intervenire debet, iuxta illud: "Benedixit, et fregit."
Lectio et tempus intervenire debent, quia debemus, si religiosi sumus, facere legi ante nostram presentiam, et sacram oram terciamexpectare, antequam ineamus convivia: ut de hiis duobus legitur in Decretis XLIIII-dic "Non liceat."
Sermo vero brevis debet adesse, juxta illud "in multiloquio non deesse peccatum," et etiam secundum Catonem, qui ait: "Loquerepauca in convivio."
Vultum vero ylarem debemus habere secundum Beatum Paulum dicentem: "Ylarem datorem diligit Deus," et iterum: "Qui misereturin ylaritate." Et etiam iuxta dictum Iesus Sirac, qui ait: "In omni dato ylarem fac vultum."
Pars quoque detur egenis, iuxta verbum Domini dicentis qui ait: "Date helemosinam, et omnia dabuntur vobis," et iuxta verbum applidicentis: "Date helemosinam: et omnia munda erunt vobis," et eciam secundum verbum sapientis, qui ait: "Quisquis es in mensa,primum de paupere pensa; nam dum pascis eum, pascis, amice, Deum; pauperis in specie nam latet ipse Deus."
In ipsa autem refectione quatuor debent abesse, multa vero adesse. Quatuor vero debent abesse, que continentur hoc versu: "Absint delicie, detractio, crapula, murmur."
Delicie debent abesse. Non enim desiderare delicias vel delicata cibaria debemus licet illis quandoque uti possimus, si absque desiderio sumantur. Nam eciam viles cibi apperenter, accepti, impediunt profectum abstinentie, ut legitur in Decretis Xd-xli "Delicie."
Detractio vero debet abesse, quia non debemus detrahere cibis, nec factoribus eorum, nec alicui alii, iuxta verbum Pauli: "Neminidetrahentes."
Crapula insuper debet abesse, secundum verbum Pauli dicentis: "Non in crapula, et ebrietate."
Murmur denique debet abesse, iuxta verbum Pauli dicentis, in Epistula prima ad Corinthios: "Neque murmuraveritis, sicut quidameorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore;" et secundum Salamonem dicentem: "Cavete vos a murmuratione, que nichilprodest, quoniam pensum obscurum in vacuum non ibit."
Multa vero debent adesse in reffectione: nam modum servare debemus in quantitate et qualitate et in multitudine ciborum ac varietate.In quantitate, quia non debemus nimis comedere. Ait enim Seneca De formula honeste vite "Ede citra crapulitatem, bibe citraebrietatem. Victus tibi ex facili sit: nec ad voluptatem, sed ad cibum accedas. Palatum tuum fames excitet, non sapores." "Hanc ergo sanam et salubrem vite tene formam, ut tantum corpori indulgeas quantum bone valitudini satis est," ut idem in Epistulis dixit.
In qualitate vero debemus modum servare, quia non debemus curare qualia sint cibaria, sed, si videntur nobis dura vel non benecondita, famem debemus expectare, secundum Senecam, qui ait in Epistulis: "Fames reddet malum panem bonum et tenerum et ideonon est ante ante edendum quam illa imperet."
In multitudine vero ciborum et varietate debemus modum servare. Ut ait Yesus Sirac: "Noli esse avidus in omni epulatione, nec effundas te super omnem escam." In multis enim escis erit infirmitas; sic et de potu idem dixit: "Sanitas est corporis et anime sobrius potus. Vinum multum potatum, irritationem et iram et ruinas multas facit." Et Seneca in Epistulis dixit "bone valitudini contraria esse alimenta varia et nostris corporibus aliena."
Predicta denique servando, poterimus turpem paupertatem vitare, sanitatem servare et iram Dei fugere.
Paupertatem turpem fugiemus, quia, ut ait Iesus Sirac: "Qui diligit epulas, in egestate erit." Et iterum idem dixit: "Pessima est paupertas,que a gula procedit," et iterum: "Qui amat vinum et pinguia, non ditabitur," et rursus: "Operarius ebriosus non locuplectabitur: et quis spernit modica, paulatim decidet."
Iram vero Dei poterimus sic fugere, quia irascitur Deus pro huic gulositatibus, ut Propheta dixit: "Manducaverunt, et saturati suntnimis. Et adhuc esce eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos."
Sanitatem vero sic poterimus conservare, quia, ut ait Iesus Sirac: "Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est, ad adicietsibi vitam," et habebit censum salutis corporis, qui est super omnem censum. Nam, ut idem ait: "Non est census super censum salutiscorporis: nec est oblectatio super cordis gaudium." Vitare itaque debemus comessationes, crapula, ebrietates nimias et maximas et frequentes comestiones ac delicatas. Hec namque gravant stomachum, turbant sensum, opprimunt intellectum, ventrem commovent, guttas inducunt, et per anum et os fetidum flatum et horribilem sonum emittunt, oculos lacrimosos faciunt, catarum inducunt, nareset os et aures faciunt fetore atque putredine habundare. Et per hoc insuper acquiritur peccatum, luxurie, Deus offenditur. Hec, denique, substantias minuunt, honores tollunt, corpus simul cum anima post multas infirmitates ad inferna perducunt.
Post refectionem, denique, modum servemus, qui in hoc versu continetur: "Sumptoque cibo, reddatur gratia Christo," ut in Decretis inpredicta di xliiii c "Non liceat."
Predicta servantes cum devocione, dante Domino, poterimus refici ad mensam Christi, in regno Dei, ad quod ille nos conducat, qui sinefine vivit et regnat in secula seculorum. Amen.
Sermo II
[recensere]
In nomine Domini amen.Fratres mei, ad honorem Dei et refectionem pauperum, more solito congregati sumus. Ut ergo Deus honoretur propter nostramcongregationem et refectio nostra plena sit, antequam accedamus ad corporalem refectionem, animas nostras reficiamus de cibisspiritualibus, nobis ministris Propheta dicentem: "Beatus, qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eumDominus."Ad intelligentiam huius versus multa sunt notanda. In primis, quid sit intelligere super egenum et pauperem. Secundo, qui dicunturegeni et qui pauperes. Tercio, quot et quibus modis super egenos eos intelligere debeamus. Quarto, quare hoc debeamus facere. Quinto,que premia inde consequi debemus.
Intelligere, hoc est intus legere, id in corde factum pauperis vel egeni apponere. Sic eciam dicitur misericordia fratrum, miseri in cordeapponere. Egeni dicuntur qui indigent aliquibus necessariis, sic dicti ab: egeo, eges. Et ita multum divites quandoque egere possunt,Propheta testante, qui ait: "Divites eguerunt, et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono." Pauper verodicitur parum habens, vel parum portans, et dicuntur pauperes pluribus modis. Dicuntur enim quandoque pauperes spiritu, de quibusDominus ait in Evangelio: "Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum celorum." Dicuntur eciam pauperes de substantiahuius mundi, de quibus Dominus in Evangelio dicit: "Pauperes semper vobiscum habebities vobiscum: me autem vero semper nonhabebitis." Inopes autem dicuntur sine opibus, vel qui nichil habent. Sive ergo egeni sint, sive pauperes spiritu, sive pauperes desubstantia huius mundi, sive inopes, super omnes intelligere debemus, Apostolo testante, qui ait in Epistula ad Galatas: "Dum tempushabemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei."Nunc videamus quot et quibus modis super egenos et pauperes intelligere debemus. Et certe omnibus sensibus nostris super eosdebemus intelligere et specialiter septem sensibus principalibus, quorum duo dicuntur sensus anime, videlicet: intellectus et affectus,alii vero dicuntur sensus corporei, qui sunt quinque, videlicet: visus, auditus, gustus, odoratus et tactus. De quibus singulis dispiciamus. De intellectu.Debemus intendere intellectum super egenos et pauperes, quia cum eis benefaciamus, debemus intelligere quid faciamus et debemushoc facere bono itellectu et bona intentione, non ex vanagloria. Ait enim Dominus in Evangelio: "Cum facis helemosinam, noli tubacanere, sed in abscondito, ut nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua: et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi." Et Martialisdixit: "Tu quoque communis meretricibus et parasitis quicquid habens perdis, perderis ergo miser."
De affectu.Affectu etiam debemus intelligere super egenos et pauperes, quia, cum illis benefacimus, cum bona voluntate et magna afectione etylaritate hoc facere debemus, non triste neque ex necessitate. "Ylarem enim datorem diligit Deus," ut Beatus Paulus ait, in Epistula suaad Corinthios. Et etiam Martialis dixit: "Si donas tristis, et dona et premia perdis. Attollunt ylares vilissima munera vultus." Vultussublustres maxima de iciunt. Et eciam alius dixit: "Da facie leta! Sine leticia fraciei si dederis, perdis rem, meritum rei." Et eciam si Jesusfilius Sirac dixit: "In omni dato ylarem fac vultum tuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas." Non ex necessitate, dixi, quia, ut aitAugustine: "Qui dat ut careat tedio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et rem perdit et meritum." Similiter: "Qui datpauperi propter presentem pudorem, non habet mercedem." Coacta enim servicia Deo non placent.
De visu.Visu eciam debemus intelligere de visu super egenum et pauperem, oculis corporeis et occulis mentis sive cordis. Oculis corporeiscapitis debemus intelligere super eos, ad exemplum Domini, de quo dicit Propheta: "Oculi eius in pauperem respiciunt: et palpebre eiusinterogant filios hominum." Libenter enim debemus in eos inspicere et eorum misereri, alioquin caritas Dei in nobis non esset. Nam,ut ait Beatus Iohannes, in Epistula sua: "Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem patientem, etclauserit viscera misere sue ab eo: quomodo caritas Dei est in illo?" Et eciam in Decretis dictum est: "Si videris fratrem tuummorientem fame et non paveris, occidisti." Nec debemus occulos nostros vel faciem nostram avertere a pauperibus. Dixit enim IesusSirac: "Fili, helemosinam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne advertas a paupere. Et animam esurientem ne despexeris: et nonexasperes inopia sua." "Ab inope non advertas faciem tuam propter iram: et non relinquas querentibus te retro maledicere." Et Tobiasdixit filio suo: "Fili, de tua substantia fac helemosinas, et non avertas faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut non avertatur a tefacies Domini." Occulis vero cordis vel mentis debemus intelligere super egenos vel pauperes quia, licet non videamus eos in presenti,et licet in proverbio dictum sit: "Qui procul est ab occulis, procul est a lumine cordis," tamen eos semper in corde ac memoria haberesolicite debemus, ad exemplum Apostoli, qui dixit, in Epistula ad Galathias, quod Cephas, et Iacobus, et Iohanes dederunt sibi et Barnabedextras societatis: et addiderunt: "ut pauperum essemus memores, quia ipsum solicitus fui facere," in memoriam pauperum habere.
De auditu.Auditu debemus super egenos et pauperes intelligere et desideria eorum in delli exaudire, ad exemplum Domini, de quo dicit Propheta:"Desiderium pauperum exaudivit Dominus: et preparationem cordis eorum exaudivit auris tua." Nec debemus obturare aures nostrasad clamorem pauperum. Ait enim Ysias: "Qui obturat aures suas ad clamorem pauperis, ipse clamabit, et non exaudietur." O quamdurus sermo, quando audimus pauperes cotidie clamantes, ad quorum clamorem obturamus aures nostras! Sed licet durus sit sermo,tamen rationabilis. Deus enim de divite se pauperem fecit et loco pauperum se quam dui uni costituit, dicens: "Quamdiu uni exminimis istis fecistis et, mihi fecistis," et: "Qui pascit pauperem, pascit Deum." Unde dictum est: "Quisquis es in mensa, primum depaupere pensa; nam dum, pascis, amice, Deum; pauperis in specie nam latet ipse Deus." Si ergo, dum pauper clamat, Deus clamareintelligitur et nos non exaudiemus eum clamantem, quare ipse nos clamantes exaudire deberet? Certe ipse rationabilter non debet nosexaudire nisi de misericordia sua hoc faciat.
De gustu.Gustu eciam super egenos et pauperes intelligere debemus, quia de eo, gustare debemus, nobis subtrahendo, illis quandoque debemuslargiri. Nam, ut ait Seneca in Epistulis: "Magna laus est naufrago manum porrigere, eranti viam mostrare, cum esuriente panem suumdividere." Et Ysaias dixit: "Frange esurienti panem tuum, egenos, vagosque induc in domum tuam: si videris nudum, operi eum, etcarnem tuam ne despexeris." Nulla enim ex causa Deus melius cognositur quam per fractionem panis ad helimosinam faciendam,quod Deus manifeste ostendit nobis. Cum Yesus appropinquasset, post resurrectionem suam, discipulis euntibus ad castellum, quiadicitur Emaus, exponebat eis Scripturas, incipiens a Moyse et Prophetis. Ipsi vero non cognoscebant eum, licet cum eo cotidie conversatifuerant. Cognoverunt tamen illum in fractione panis, quasi daret eis manifeste intelligere quod Deus numquam melius cognosciturnec occuli hominum melius ad Dei cognitionem aperiuntur, quam per fractionem panis, ad helimosinam faciendam.
De odoratu.Odoratu eciam debemus super egenos et pauperes intelligere, in orationibus nostris. Et quod orationes odoramenta dicuntur, habemusin Apochalipsi, ut Sanctus Iohannes dicit quod vidit: "Viginti quatuor seniores, habentes singuli citharas, et fiales aureasodoramentorum plenas, que sunt orationes Sanctorum." Quare eciam Apostolus dixit: "Christi enim bonus odor sumus." Et eciamdictum est: "Dirigatur, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo." Nam, sicut incensum bonum odorem prestat hominibus,ita oratio bona bonum odorem reddit Deo. Orare itaque debemus ad Dominum pro eis, ut Dominus eruat illos de tribulationibuseorum. Multum enim valet oratio iusti assidua apud Deum. Nam et Ecclesia pro Petro sine intermissione orabat." Orare eciam pro eisdebemus presentes et circumstantes, eosque ortari ut, cum vos illis benefacitis, et ipsi de suo aliquid eis tribuant, et etiam super vos illisnon tribuitis, illi saltim aliquid largiantur. Orare eciam debemus, pro egenis et pauperibus, presides et divites et consules iusticie et aliosiurisdictionem habentes et in causis eorum libenter assister. Quod nos causidici plerumque male factimus; libentius enim oramus incausis divitum pro peccunia, quam in causis Dei et pauperum pro vita eterna, quod esse non deberet.
De tactu. Rubrica.Tactu eciam debemus intelligere super egenos et pauperes, ad exemplum Domini. Nam, cum Dominus descendisset de celo monte,occurit ei quidam leprosus, dicens: "Domine, tu potes me mundare," at ille dixit: "Volo. Mundare," et tetigit eum et mundatus est." Eteciam oculos ceci linivit de lucto, facto exputo, et sanavit eum. Si ergo Dominus celi non est dedignatus tangere tam turpes pauperes, utest leprosus et cecus, nec nos miseri dedignari debemus tangere quoslibet pauperes. Libenter itaque debemus illos tangere et de lecto adlectum transportare et ad necessaria illos adiuvare et eciam cecis porrigere manum quandoque, et etiam, ad exemplum levite,vulneratos super iumentum illo adiuvare et commendare illos stabulario. Et licet tetigerim vobis istos septem modos et sensusprincipales, quibus debemus intelligere super egenos et pauperes, multi super tamen sunt sensus et modi, quibus super eos intelligerepossumus et debemus, scilicet: misericordia et benignitas, humanitas, scientia, et alii multi, de quibus non oportet ad presens disceptare.Non ergo se excuset aliquis ab helemosina, dicens: "Non habeo quid tribuam pauperibus." Nullus enim est in mundo, qui non possitintelligere super egenos et pauperes aliquo ex predictis modis, alioquin Deus mendax esset, qui dixit: "Pauperes semper habebitisvobiscum" et cum volueritis, poteritis illis benefacere. Si quis ergo vult, illis benefacere potest, et si non benefacit aliquis pauperibus,non deest illi facultas, sed voluntas. Si ergo non habet aliquis aurum vel argentum vel substantiam huius mundi, tribuat illisorationem, bonam voluntatem, compassionem, et dicat cum Apostolo: "Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, etego uror?" Et dicat quod Beatus Petrus dixit claudo "Aurum, et argentum non est michi: quod autem habeo, tibi do." Nam, utApostolus ait in Epistula secunda ad Corinthios: "Si voluntas quidem prompta est, secundum id, quod habet accepta est, et nonsecundum id, non habet. Non autem ut aliis sit consolatio, vobis autem tribulatio, sed ex equalitate. In presenti, nostra habundantiaaliorum inopiam suppleat: sicut et aliorum habundantia nostre debet esse inopie supplementum."
Secundum vires et facultates, pauperibus largiri debemus. Ait enim Salomon: "Ante mortem bene fac amico tuo, et secundum viresexporrigens da pauperi. Nonne alii reliques labores tuos?" Faciamus itaque quod dixit Tobias filio suo: "Quomodo potueris, misericorsesto. Et si multum tibi fuerit, habundanter tribue: si autem exiguum, eciam illud exiguum impertiri stude." Nam ut Seneca Debeneficiis dixit: "Sic dabo egenti, ut ipse non egeam; sic dabo perituro, ut ipse non peream." Et Cato dixit: "Sic bonus esto bonis, nec temala dampna sequantur." Non enim requirit Deus ab homine aliquo ultra posse: nam regnum Dei tantum valet quantum habes. Eteciam videtur Deus plus gaudere de parva helemosina, data in paupertate, quam de magna, data in diviciis. Unde Lucas in Evangeliodixit quod Yesus stabat circa gazofilatium, aspiciens turbam in gazofilatio, et multi divites iactabant multa, et una vidua pauperculamisit duo minuta in gazofilatio. Iesus autem, convocans discipulos suos, ait: "Amen, dico vobis, hec vidua paupercula plus misitomnibus, qui miserunt in gazofilatio, quia illa ex habundantia sua, hec autem de paupertate totum victum suum." Et etiam secundumproverbium: "Gaudet de pauco Deus oblectatur in ipso."
Nec excuset aliquis ab helimosina, dicens con: "Ego sum in mortali peccato et, si totam meam substantiam distribuero in cibospauperum, caritatem autem non habeam, nichil mihi prodest." Tamen helemosine facte extra caritatem, id dum quis est in mortalipeccato. Ad multa prosunt, enim: ad bonum nomen, de quo Salamon dixit: "Melius est nomen bonum, quam divicie multe," et YesusSirac dixit: "Curam habe de bono nomine: hoc enim magis tibi durabit, quam mille thesauri magni et pretiosi."
Prosunt eciam ad minorem penam, quia nullum bonum irremuneratum. Prosunt eciam ad habilitationem gracie, ut citius illustretDeus cor hominis. Multos enim Sanctos illustratos legimus propter helemosinas, quas faciebant ante, cum non essent ita boni. Ut deCornelio centurione legitur in Actibus Apostolorum, cui Angelus dixit: "Elimosine tue comemorate sunt coram Deo." Et de Tobia et deSancto Eustachio et de multis allis sanctis legitur.
Prosunt eciam ad augmentum diviciarum et etiam in hoc mundo, ut Salamon in Proverbiis ait, dicens: "Honora Dominum de tuasubstantia, et de primiciis omnium frugum tuarum: et implebuntur horea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt." Nonenim decresit substantia hominum propter copiam helimosinarum, imo semper crescit et augetur. Nam, sicut quando lucet candela etardet et lumen ab ea sumitur, lumen prime candele non minuitur, sed duplicatur, ita substancia hominum non minuitur per sedaugetur datum elemosinarum, quod possumus manifeste cognoscere per exempla divina. Dominus enim noster Iesus Christus, cumvidisset turbam, que secuta fuerat eum in deserto, miseritus fuit super eam, dicens: "Si dimisero eos ieiunios, in via deficient." Et,volens facere helimosinam de sua substantia, ab eo creata, pavit quinque milia hominum, exceptis parvulis et mulieribus, de quinquepanibus et duobus piscibus. Helimosina Domini ita facta, substantia Domini ab eo creata in tantum crevit et habundavit, ut ex reliquisfragmentorum, que superfuerant, et habundaverant, duodecim cophani replerentur. Similiter substantia Domini habundavit et crevitquando pavit quatuor milia hominum, exceptis parvulis et mulieribus de septem panibus et pisciculis paucis et ex reliquiis, quesuperfuerunt septem porte collecte sunt fragmentorum plene. Possumus eciam cognoscere quod divicie hominum non minuunturpropter helimosinas, per multa exempla humana. Nam multas bonas domos vidimus, quarum divicie habundavierunt et creverunt.Quando helimosine in eis habundabant et habundanter fiebant; helimosinis autem per avariciam subtractis, bona illarum domorumsunt penitus annichilata et destructa.
Si ergo helimosine facte extra caritatem ad tot et tanta valent et prosunt, bene dixit Augustinus: "Interim dum malus es, fac quiquidboni potes." Nec dicat quis: "Ego habeo filios vel parentes, quibus volo relinquere." Nam, qui helimosinas non facit, plus alium quamse diligit, et, alii relinquendo, nichil sibi penitus reservat, quod est magna dementia. Ait enim Seneca in Epistulis: "Magna dementia estheredis sui negotia procurare et sibi omnia denegare ut sibi ex amico faciat inimicum magna hereditas: quantum plus de tuo receperit,tanto magis de tua morte gaudebit." Et Dominus in Evangelio per Matheum dicit: "Qui diligit patrem, aut matrem plus quam me, nonest dignus me: et qui diligit filios, aut filiias plus quam me, non est dignus me."
Nunc videamus quare super egenos et pauperes intelligere debemus. Et certe quia Dominus nobis eos derelinquid, Propheta testante,qui ait: "Tibi derelictus est pauper: et tu orphano eris adiutor." Licet enim Psalmus ille loquatur de Deo, tamen vicarius Dei et cuilibetqui est in Ecclesia dictum est: "Tibi derelictus est pauper." etc. Si igitus Deus pauperes nobis derelinquit, refugium eorum esse debemuset adiuvare illos in tribulationibus suis, ad exemplum Domini, de quo Propheta dicit: "Factus est Dominus refugium pauperum,adiutor in oportunitatibus, in tribulatione." Et liberare debemus pro posse pauperes a potentibus, ad exemplum Domini, de quo dicitPropheta quia "liberavit pauperem a potente: cui non erat adiuntor." Et debemus exurgere propter miseriam eorum in illorumadiutorio, ad exemplum Domini, de quo dicit Propheta: "Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exurgam, dicitDominus." Et si forte pauperes aliquid abstulerunt nobis, propter illorum paupertatem, debemus illis parcere, ad exemplum Domini, dequo dicit Propheta: "Parcet pauperi, et inopi: et animas pauperum salvas faciet."
Alia eciam ratione super egenos intelligere debemus, quia, illis largiendo, Deo tribuimus, ut supradictum est.
Tercia insuper ratione hoc facere debemus, quia, pauperibus largiendo, non tantum illis vel Deo damus, sed eciam nobis reservamus.Bonum est enim helemosine donum, quod, cum datur, nobis reservatur et in thesauris Dei nobis reconditur, ipsomet dicente:"Thesaurizate vobis thesaurum in celo: ubi neque erugo, neque tinea demolitur." Et eciam Marcialis dixit: "Qui iustis sanctisque viris,Tigiline, ministrat, sumit ubi donat, spargit et accumulat." Et Salamon in Proverbiis dixit: "Fenerator, qui miseretur pauperis: etvicissitudinem suam reddit." Denique infinite sunt rationes, quibus predicta facere debemus in quibus non oportet ad presens insistere.
Ultimo audiamus premia, que, propter predicta, consequi debemus, et certe innumerabilia et infinita. Nam, hec facientes, erimus beatiet "in die mala liberabit nos Dominus," ut hic dicit; hoc est in die iudicii, que erit malis et bona bonis. Nulla enim dies per se mala est,sed omnes dies boni sunt, ut in Genesi legitur, quando "divisit Deus lucem a tenebris" et fecit diem et noctem. Dicit enim ibi quod Deusvidit opera sua, que erant valde bona. Sed dicuntur dies mali propter maliciam et miseriam hominum. Unde Dominus dixit inEvangelio: "Sufficiat huic diei malicia sua." Et Apostolus, in Epistula Secunda ad Hephesios: "Reddimentes tempus, quoniam dies malisunt." Nam, ut ait quidam philosophus: "Nichil est homini bonum sine se bono." Et erimus iocundi, Propheta testante, qui ait:"Iocundus homo, qui miseretur, et commodat: disponet sermones suos in iuditio: quia in eternum non comovebitur."
Et helemosine pro nobis exorabunt ad Dominum. Unde Yesus Sirac dixit: "Conclude helimosinam in cor pauperis, et hec exorabit preab omni malo." Et eciam resistent peccatis nostris helemosine, ut idem ait: "Ignem ardentem extinguit aqua, sic helemosina resistitpeccatis." Et eciam ut ait Tobias filio suo: "Dando tibi helimosinam, premium bonum tibi thesaurizas in die necessitatis. Quoniamhelemosina ab omni peccato et morte liberat, et non patitur animam ire in tenebris." Fiducia magna erit coram summo Deo elemosinaomnibus qui faciunt eam. Et eciam non indigebimus, Salamone testante, qui ait: "Qui dat pauperibus, non indigebit: qui autem despicitdeprecantem, sustinebit penuriam."
Et eciam habebimus bona, que narrat Ysaias, dicens: "Cum effuderis animam tuam esurienti, et animam afflicatam repleveris, orieturin tenebris lux tua, et tenebre tue erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominus Deus semper, et in splendoribus animam tuamsalvabit, et ossa tua liberabit, et eris quasi ortus irrigius, et sicut fons vivus, cuius non deficiunt aque." Quid plura? Non possembeneficia, que consecuturi sumus enarrare, nec lingua mea tibi aliqua tenuis explicare. Nam, ut idem Ysaias dicit: "Quod oculus nonvidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quanta preparavit Dominus diligentibus se."
Hoc denique notabile est et plus quam notabile, quod helimosina est sumum bonum in homine. Nam, sicut in templo Domini omnesparietes ad unum lapidem reducuntur et sub illo lapide clauduntur, de quo lapide mentionem facit Propheta, dicens: "Lapidem, quemreprobaverunt edificantes, hic factus est in capud anguli," ita et omnia et opera hominum reducuntur ad helemosinam et sub eaclauduntur.
Plus eciam dico vobis, quia sola datio elemosinarum videtur esse datio quare Dominus det nobis regnum eternum, et sola denegatiohelemosinarum est ratio quia Dominus det nobis eternum supplicium. Quod possumus videre aperte per Evangelium Domini. Nam,in ultima sentencia, quam daturus est Dominus in die iudicii, dicet bonis, qui erunt adextris: "Venite, benedicti Patris mei, percipiteregnum, quod vobis paratum est ab origine mundi." Et reddet rationem, quare dicit: "Namque esurivi, enim et dedistis mihimanducare: sitivi, et dedistis michi bibere: nudus fui, et opuistis me: hospes fui, et collegistis me: infirmus et in carcere fui, et visitastisme," nec dicet: "Quia fuistis sobrii, casti, humiles, et devoti, continentes, mites, vel talia bona fecistis," sed tantummodo rationemhelemosinarum redens, dicet: "Esurivi, et dedistis mihi manducare, etc." Similiter, et converso, dicet malis, qui erunt a sinistris: "Ite,maledicti, in ignem eternum" et reddet rationem, quare dicens: "Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistismihi bibere: nudus fui, et non cooperuistis me: hospes fui, et non collegistis me: incarcere et infirmitate fui, et non visitastis me." Necreddet aliam rationem. Non enim dicet: "Quia fuistis latrones, fures, homicide, falsarii, blasffemi, symoniaci, luxuriosi, incontinentes,immites, superbi, invidi, vel quia talia mala fecistis." Sed tantummodo rationem helemosine sibi vel pauperibus denegate pretendet,dicens: "Esurivi enim, et non dedistis michi manducare, etc."
Si ergo helemosine datio vel denegatio est ratio quare Deus daturus est vitam hic eternam vel denegaturus nobis, solicite super egenoset pauperes ita intelligere debemus, ut simus beati et in die mala liberet nos dicatque nobis; "Venite, benedicti patris mei, percipiteregnum, quod paratum est vobis ab origine mundi," ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit et regnat. Amen. Amen.
Sermo III
[recensere]
"Domine, labia mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam." Congregatio nostra sit in nomine Domini, qui ait: "Ubicumqueduo, vel tres congregati fuerint in nomine meo, ego ibi sum." Ad convivium, fratres, more solito congregati, quatuor inspiceredebemus: in primis, quid sit convivium; secundo, qualiter nosmetipsos ad convivium preparare debeamus; tercio, quos debeamus adconvivium invitare; quarto et ultimo, que sint ad convivium necessaria preparare.
"Convivium est coagulum amicitie inter bonos, inter malos autem dissensio," ut quidam philosophus dixit. Ad hoc ergo, ut amicicianostra coaguletur bonis et inter bonos, oportet nos bonos esse et sic ad convivium nosmetipsos per bonitatem preparare, alioquinconvivium nobis bonum non esset. Nam, ut quidam philosophus dixit: "nichil est homini bonum sine se bono."
Preparatione vero de nobis ipsis ad convivium facta. Circumspiciendum est, cum quibus edatis aut bibatis? Nam ut Seneca ait: "An estcircumspiciendum cum quibus edatis aut bibatis. Nam sine amico epulatio bene leonis ac lupi vita est." Et Propheta eciam dixit:"Superbo occulo, et insaciabili corde, cum hoc non edebam."
Non enim cum omnibus indifferenter est comedendum. Nam dixit Beatus Paulus in Epistula: "Si is, qui nominatur frater inter vos, estfornicator, aut avarus, aut ydolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax: cum cuiusmodi nec cibum sumite." Invitare ergodebetis ad convivium vestrum bonos et pauperes secundum verbum Domini dicentis: "Cum facis prandium aut cenam, noli invitareamicos, aut cognatos: sed pauperes, aut debiles," ut habeas retributionem a Domino. Recte igitur fecistis, invitando istos pauperesMinores ad convivium vestrum. Nam per ipsos Deum invitastis, ipso dicente: "Quamdiu uni ex minimis istis fecistis, et michifecistis," et illos pascendo pascitis Dominum. Unde quidam sapiens dixit: "Quisquis es in mensa, primum de paupere pensa; nam dumpascis eum, pascis, amice, Deum; et pauperis in specie nam latet ipse Deus."
Libenter itaque debetis istos pauperes et alios convocare et pascere et de vestra habundantia illis largiri, ut per preces et orationes suasrecipiat vos in eterna tabernacula, secundum verbum Domini dicentis: "Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: qui recipiant vosin eterna tabernacula." Bonum est enim helemosine donum, quod, cum donatur, nobis reservatur et in thesauris Dei nobis reconditur,Domino dicente: "Thesaurizate vobis thesaurum in celo: ubi neque erugo, neque tinea demolitur." Et eciam Marcialis dixit: "Qui iustissanctisque viris, Tigiline, ministrat, sumit ubi donat, spargit et accumulat. Qui vero indignis, bis munera prestita perdit, et quum donat,donat et inmeritis. Tu quoque communis meretricibus et parasitis quicquid habes perdis: perderis ergo, miser." Intendatis itaque superistos et alios egenos, ut sitis beati et non commoveamini in eternum, secundum verbum Prophete dicentis: "Beatus, qui intelligit superegenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus." Et alibi: "Iocundus homo, qui miseretur, et comodat: disponet sermonessuos in iudicio: quia in eternum non commovebitur."
Ultimo, ut dixi, ea que sunt ad convivium necessaria preparare. Et certe, arbitrio meo, ad convivium sunt necessaria tria generaferculorum: primum quidem de cibis spiritualibus, quibus alatur anima; secundum de cibis corporalibus, quibus corpora sustententur;tercium de cibariis mixtis, que simul prosint anime et corpori. Frater itaque noster, qui post me locuturus est, propinabit nobis ferculumde cibis spiritualibus. Propheta vero mandat vobis ferculum de cibariis mixtis, que, si diligenter fuerint a vobis sumpta atque digesta,multum vobis proderunt corpori et anime, cum dicit: "Si vere utique iusticiam loquimini: recte iudicate filii hominum." In hoc versuprophetico quolibet verbum per se notabile est. Unde quinque valde utilia notari possunt videlicet: locutio, veritas, iusticia, iudicium etper quos iusticia et iudicium debeat exerceri.
Circa illud verbum "loquimini" scire debetis quod locutio ad ab ore procedit atque lingue artificio exercetur. Ad hoc ergo, ut locutionostra bona et recta utilisque sit, ori nostro debemus apponere custodiam frenoque recto illud coartare. Unde Propheta rogavitDominum, dicens: "Appone ori meo custodiam, et hostium circumstancie labiis meis." Et in Ecclesiaste legitur: "Aurum tuum, etargentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos. Et attende, ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectuinsidiancium tibi, et sit casus tuus insanabilis in morte." Freno itaque ori imposito, quia in proverbio dicitur: "Osse caret lingua, sedfrangit dorsa, maligna." Et eciam de omni ocioso verbo redituri sumus rationem. Et quia eciam a Sapiente dicitur: "Mors et vita inmanu lingue," domanda est lingua prout est possibile et cohercenda atque refrendanda, Ideo dixi prout possibile est linguam foredomandam, quia ad plenum nemo linguam suam domare potest, Beato Iacobo hoc testante, qui ait in Epistula sua: "Natura bestiarumserpentum, ac volucrum, et ceterorum domantur, et a natura humana domita sunt: linguam autem suam nemo domare potest." Sedlicet domari non possit, cohercenda tamen est. Unde Beatus Petrus, in Epistula sua prima, dixit: "Qui vult vitam diligere, et videre diesbonos, coherceat linguam suam a malo, et labia sua ne loquantur dolum. Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatuream." Idem et Propheta dixit: "Compescenda est eciam lingua," ut Cato ait: Virtutem primam puto compescere linguam: proximus estille qui Deo qui scit ratione tacere." Refrenanda est eciam lingua, ut taceat. Nam, ut ait Sapiens: "Tacere qui nescit, nescit loqui." Nescitergo stultus loqui, quia tacere nescit. Unde quidam sapiens, interogatus cur tantum taceret, an quia stultus esset, respondit: "Stultus nonpotest tacere." Salomon tamen dixit: "Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur." Moderate tamen loqui et tacere debemus; undePamfilus dixit: "Nec nimium taceas nec verba superflua dicas."
Refrenanda eciam est lingua ut non sit verbosa. Nam, ut ait Sapiens: "Verbosa lingua malitie indicium est." Refrenanda eciam estlingua ut sit verax et non mendax, secundum verbum Domini dicentis: "Sit sermo vester: est, est: non, non," quod amplius est, a maloest. Refrenanda est eciam lingua ut sit tarda ad respondendum et loquendum, et non velox. Nam dixit Sanctus Iacobus: "Esto velox adaudiendum: tardus vero ad loquendum, et tardus ad iram." Et Salomon ait: "Vidisti hominem velocem ad loquendum? Stulticia magissperanda est, quam illius corectio." Et alibi: "Qui prius respondit, quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum." Itemrefrenanda est lingua ut sit dulcis et bene loquatur. Nam, Salomon ait: "Verbus dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos." Et eciamquidam alius dixit: "Principium amicitie est bene loqui, maledicere vero exordium inimiciciarum." Et Pamphilus dixit: "Excitat etnutrit facundia dulcis amorem." "Lingua enim eucharis gratiosa, in bono homine habundat," ut Salomon ait. Refrendanda insuper estlingua ut sit molis et moles proferat responsiones. Nam, ut Salomon dixit: "Mollis responsio frangit iram: sermoque durus suscitatfurorem." Refrenanda est insuper lingua ut non proferat inania verba. Ait enim Seneca De formula honeste vite: Sermo quoque tuusnon sit inanis, sed aut doceat, aut consoletur, aut precipiat, aut moneat." Refrenanda est eciam lingua ut non proferat turpia verba, velinhonesta. Nam ut Apostolus ait: "Turpia colloquia bonos mores corumpunt." Et Seneca dixit: "A verbis quoque turpibus abstineto,quia licentia eorum impudentiam nutrit." Et Socrates dixit: "Que facere turpe est, ea nec dicere honestum puto." Refrenanda est eciamlingua ut non certet de ea re, que non molestat. Ait enim Salomon: "De ea re, que non molestat, ne certaveris." Refrenari eciam debetlingua ut non loquatur obscura vel ambigua, sed clara et aperta. Nam, ut ait Sapiens: "Sanctus est mutum esse quam, quod nemointelligat, dicere." Sic denique linguam refrenare debemus, ut nostros sermones nostrasque locutiones ad sanctum Dei serviciumvaleamus exercere.
Hiis auditis circa illud verbum "loquimini," accedamus ad illud verbum ubi dicit "vere." Si loquimini, fratres, vere loqui debetis etveritatem et de veritate. Quid est veritas? Ecce Dominus noster Yesus Christus, in passione sua interrogatus per Pilatum: "Quid estveritas?" Noluit respondere, dando nobis intelligere quod non semper, ad omnem, veritatem respondere debemus. Nam penitentie etalia archana et secreta nobis commissa, non sunt propalanda, nec de hiis loqui debemus nec respondere. Nam et Apostolus ait: "Vidiarchana Dei, que non licet homini loqui." Et Salomon dixit: "Qui ambulat fraudulenter, revelat archana: qui autem fidelis est, celatanimi vel amici commissum." Et alius sapiens dixit: "Sepultus apud te sit sermo: quem tu solus audieris." Et alius dixit: "Quodsecretum esse vis, nemini dicas." De hiis ergo loqui non debetis, sed, si loquimini, veritatem loqui debetis. Quid est veritas? Certe Deusveritas est, ut ipse dicit in Evangelio: "Ego sum via, veritas, et vita." Et Propheta testatur, dicens: "Veritas de terra orta est, et iusticia decelo prospexit." De terra, hoc est de Beata Virgine Maria. Et verba Domini veritas sunt. Unde Propheta ait: "Omnia mandata tuaveritas." Et vie Domini veritas dicuntur. Unde idem Propheta dixit: "Universe vie Domini, veritas." Veritas, ergo post Deum estcollenda, que sola homines proximos facit. Cum et ipse Deus veritas sit, veritatem loqui debetis, mendatio penitus fugato. Nam, ut aitDominus: "Diabolus est mendax, et pater eius" et "Os, qui mentitur, occidit animam." Et Salomon dixit: "Potius diligendus est fur quamassiduus in mendatio," et, "Linguam mendacem odit Dominus, et seminantem inter fratres discordiam."
Breviter tactisque audistis super illo verbo "vere," accedamus ad tercium notabile, ubi dicit: "Iusticiam vere utique loqui debetis."Iusticiam circa iusticiam scire debetis quod iusticia Deus est. Unde propheta dixit: "Iusticia de celo prospexit." Commendavit eciamTullius iusticiam, dicens: "Iusticia est omnium domina et regina virtutum." Idem eciam ait: "Nichil est honestum, quod iusticiavacat." Quare idem dixit: "Nullum tempus est, quod iusticia vacare debeat." Idem eciam ait iusticiam in omnibus fore necessariam."Nam hiis, qui vendunt, emunt, conducunt, locant, contrahendisque negotiis implicantur, iusticia ad rem gerendam necessariam est;cuius tanta vis est, ut nec illi, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine aliqua particula iusticie vivere. Nam ille, qui archipiratadicitur, nisi aequaliter predam disperciat aut interficitur a sociis aut relinquitur." "Iusticia sine prudentia multum poterit, sine iusticianil valet prudentia." Quare eciam Dominus dixit: "Sapiencia huius mundi stulticia est apud Deum," de sapiencia enim dixit, que caretiusticia. Pro vera utique iusticia pugnare debemus. Nam dixit Ihesus Syrac: "Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortemcerta pro iusticia, et Dominus expugnabit pro te inimicos tuos." Et difinivit Tullius iusticiam, dicens: "Fundamentum est perpetuecommendationis et fame iusticia, sine qua nichil potest esse laudabile." Seneca vero De formula honeste vite diffinivit iusticiam,dicens: "Iusticia est nature tacita conventio, in adiutorium multorum inventa." In Moralium, vero, dogmate difinitur: "Iusticia estvirtus conservatrix humane societatis et communis utilitatis." Secundum vero leges diffinitur: "Iusticia est constans et perpetuavoluntas ius suum cuique tribuens." "Partes vero iusticie sunt: non violares homines, verecundie non offendere," ut idem Tulliusdixit. Si iusticia ergo talis est ut supra dicitur et difinitur, iusticiam vere loqui debetis et precepta iuris, que a iusticia oriuntur, observare,que sunt hec: "Honeste vivere, alium non ledere, suum cuique tribuere." Et si hoc feceritis iusti eritis, scientes quod: "Si hec fecetiasquia nemo iustus esse potest, qui mortem, qui exilium, qui egestatem timet, aut qui ea, que sunt hiis contraria, equitati anteponit," utidem Tullius dixit. Et eritis beati, secundum verbum Prophete dicentis: "Beati, qui custodiunt iudicium, et faciunt iusticiam omnitempore."
Hiis itaque prenotatis, super illo verbo "iustitiam," videamus que sint dicenda super quarto notabili, ubi dicit: "recte iudicate." Et certehoc verbum "iudicate" imperative modi est. Imperat ergo Propheta recte iudicare, sed Dominus videtur in Evangelio contrariumdicere. Ait enim: "Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condempnare et non condempnabimini." Numquid ergo erit contrariumverbum Domini dicto Prophete? Absit, si ea attenderitis, que sunt in iudicio necessaria: et certe, meo arbitrio, septem sunt in iudicioprincipaliter necessaria, videlicet: sciencia, iurisdictio, ratiocinatio, deliberatio, iusticia, timor Domini et necessitas; de quibussingulariter, dispiciamus. Scientia in iudicio necessaria est, ut Salomon ait: "Ante iudicium para iusticiam, et antequam loquaris, disce."Quare iudex, qui impericiam male iudicavit, tenetur, sicut et medicus, qui per impericiam male secuit, tenetur, ut Leges nostre dicunt.
Iurisdictio eciam necessaria est. Nam et ipsi Iudei dicebant Pilato: "Nobis non licet occidere quemquam," quia non habebantiurisdictionem. Alioquin sentencia nulla esset, ut pote a non competenti iudice lata, ut Leges clamant.
Ratiocinatio est necessaria, id rationis inquisitio. Nam "bene adhibita ratio, quid optimum sit cernit, neglecta vero, multis implicatureroribus," ut quidam sapiens dixit. Nam quod ratione caret non potest esse diuturnum, qui enim secum rationem portat totummundum vincit. Unde quidam sapiens dixit: "Si vis vincere totum mundum, subice te rationi."
Deliberatio eciam in iudicio est necessaria. Cum deliberatione enim et sine festinancia et ira procedendum est ad iudicium. "Deliberareenim utilia, mora est tutissima." Nam, ut quidam sapiens dixit: "Optimum iudicem existimo, qui cito intelligit et tarde iudicat." "Iniudicando enim criminosa est celeritas." Unde dici consuevit: "Mora omnis odio est, sed facit sapientem." Et alius sapiens dixit: "Duosunt contraria iudicio: festinantia et ira." Quare eciam Tullius dixit: "Numquam enim iratus qui accedit ad penam mediocritatem illamtenebit, que est inter nimium et parum." Unde eciam lex dicit quod iudex ponderatas debet fere sententias et "frequenter partesinterogare an novi aliquid addere velint." Et Dominus eciam cum mulier deprehensa in adulterio ducta esset ante eum, digito scribebatin tera. Et, post deliberationem, elevato capite, sententiavit dicens: "Quicumque vestrum sine peccato, primum in eam lapidem mittat."Et iterum deliberando, in terram scribebat et postea elevatis occulis dixit: "Mulier, ubi sunt qui te accusant?" Et illa dixit: "Nemo,Domine." Et ille respondit: "Si nullus te accusat, nec ego te condempnabo."
Iusticia vero in iuditio est necessaria, ut supra dixi: "Ante iudicium para iusticiam."
Timor enim in iudicio est necessaria, quia: "Timor Domini est initium sapientie," ut Propheta dixit. Nam tanta est confusio legum etdecretorum et decretalium quod ad iudicandum vix memoria hominum suficit. Unde Lex dicit: "Omnium memoriam habere, etpenitus in nullo peccare, potius est divinitatis quam humanitatis." Si ergo potius est divinitatis quam humanitatis, valde timendumest ne forte divinitas in nobis non sit.
Necessitas vero incumbere debet in iudicio, potius quam voluntas. Non enim per illa verba: "Nolite iudicare et nolite condempnare"exclusit necessitatem, sed voluntatem, que dicet: "Non iudicetis ex voluntate." Sed cum necessitas subest, iudicare potestis, quodprobatur per aliud Evangelium, ubi dicit: "Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate." Non ergo peccatus estiudicare, si necessitas et oportunitas subest. Simile "nolite" est cum dicit: "Nolite iurare omnino." Non enim exclusit necessitatem velutilitatem iurandi, sed voluntatem, quasi dicat: "Non habeatis voluntatem iurandi." Recte enim iuramentum prestatur, si tres comitessecum habeat, scilicet: utilitatem, veritatem, et necessitatem. Unde Apostolus dixit: "Homines per maiorem sui iurant." Et alibi:"Uniuscuisque controversie finis est iuramentum." Et "Angelus Domini iuravit per viventem in secula." Et Propheta dixit: "IuravitDominus, et non penitebit eum." Simile "nolite" est in Ysaia, ubi dicit: "Nolite addere agrum agro, vel domum domo." Nam nec ibiexclusit Dominus necessitatem vel utilitatem, sed voluntatem. Nulli enim sunt tam religiosi, qui non addat agrum agro, vel domumdomui. Nam si isti Fratres Minores non haberent ecclesiam competentem et amplam ad congregationem fidelium, adderent ecclesie etsi non haberent locum congruum ad coquinam, vel refectorium, adderent tunc domibus suis predicti. Simile "nolite" est cum dicit:"Nolite cogitare de crastino," et in aliis multis locis.
Sic ergo intelliguntur verba Domini: "Nolite iudicare, si non habetis peritiam et scientiam iudicandi." Item: "Nolite iudicare de occultisvel dubiis." Item: "Nolite iudicare, si non habetis iurisdictionem." Et: "Nolite iudicare sine ratione, vel contra rationem, vel omissaratiocinatione." Et: "Nolite iudicare sine deliberatione, vel cum festinantia, vel ira." Inde etiam: "Nolite iudicare iniuste vel contraiusticiam." Et: "Nolite iudicare sine timore Domini." Et: "Nolite iudicare, et non habeatis voluntatem iudicandi, nisi necessitas, velutilitas subsit." Et, si ita feceritis, non iudicabimini nec condempnabimini propter iuditium vestrum, immo meritum habebitis inde, eteritis beati, Propheta testante, qui ait: "Beati, qui custodiunt iudicium et faciunt iusticiam omni tempore."
Nunc superest ut videamus super quinto vocabulo huius versus, vicelicet ubi dicit: "Fillii hominum per filios hominum," dicitPropheta, "recte iudicandum." Et ita per hec verba excluditur et removetur quedam supersticio quorum hereticorum, qui dicunthomines non posse iudicare, nec vindictam facere, dicunt corporalem vindictam ad solum Deum pertinere, allegantes pro se verbaDomini dicentes: "Michi vindictam; et ego retribuam," et predictam auctoritatem: "Nolite iudicare," et, "Si quis percusserit mihimaxillam, porrige ei et aliam. Et si quis abstulerit et tunicam tibi da ei et pallium." Sed certe prave intelligunt predictas auctoritates.Nam, sicut in uno corpore multa membra sunt, non tamen eundem actum habent, ut Beatus Paulus dicit, ita et interhomines distinctasunt offiia. Nam aliud dictum religiosis et aliud in seculo manentibus, aliud vero iudicibus. Religiosis et perfectis dictum est: "Si quisabstulerit tibi tunicam, da ei et pallium. Si quis dederit tibi in maxilam, porige ei et aliam," in seculo vero manentibus, eciam bonis,dictum est: "Vim vi repellere omnes leges omniaque iura proclamant." "Quod quis ob tutelam sui corporis facit, id recte fecissevidetur," et: "Melius est in tempore occurrere quam post exitum iudicare." Dum tamen ad vindictam non fiant predicta, ut Legesclamant, vindicta vero nulli permittitur nisi iudici iurisdictionem et imperium habenti. Quod enim iudici, iurisdictionem habenti,vindicta eciam corporalis permittatur, probatur per Vetus Testamentum et per Epistulas Apostolorum et per Evangelium Domini.
Per Vetus Testamentum probatur, quia in lege Moysi dicitur: "Maleficium non paciaris vivere super terram." Et alibi: "Qui maledixeritpatri, vel matri, morte moriatur," et infinitis aliis auctoritatibus Veteris Testamenti. Sed heretici prefati dicunt Vetus Testamentumnon esse servandum et legem Moysi datam esse a diabolo. Quod nequaquam dicere possunt. Nam, si lex Moysi data esset a diabolo, nonpreciperet Deus ipsam servari, nec diceret Deum debere audiri, nec appellaretur in Evangelio lex Domini. Dicit enim Dominus inEvangelio ipsam debere servari cum dicit: "Super cathedram Moysi sederunt scribe, et pharisei, et ypocrite. Omnia, quecumque dixerintvobis, observate, et facite." Iubet eciam Dominus Moysem debere audiri cum dicit in Evangelio divitis: "Habent Moysem, et Prophetas:audiant illos." Appellatur eciam per Evangelium lex Domini cum dicit de Elizabeth et Zacharia, qui ambo erant iusti apud Deum,procedentes in omni opere et sermone, secundum legem Domini." Et eciam Dominus, post resurrectionem, cum appropinquassetdiscipulis suis, euntibus ad castellum, quod dicitur Emaus, incipiens a Moysen et Prophetis, exponebat Scripturas. Si enim lex Dominidata esset a diabolo non incepisset Dominus expositionem Scripturarum a Moyse.
Sed quia ipsi heretici dicunt: "Ecce vetera transierunt, et facta sunt nova omnia," probemus eciam per Novum Testamentumvindictam corporalem per iudices habentes iurisdictionem et imperium debere fieri et ipsam Deo placere. Dicit enim Beatus Petrus:"Estote subditi omni humane creature propter Deum: sive regi, tamquam excellenti; sive ducibus, tamquam ad ab eo missis advindictam vero malefactorum, ad laudem vero bonorum." Ergo vindicta de malefactoribus per iudicem facienda est. Et eciamApostolus, in Epistula prima ad Romanos, dicit: "Iudex non sine causa glaudium portat. Est enim iudex malefactorum in iram." Ergovindictam de malefactoribus sumere debet iudex. Dei enim minister per Paulum dicitur, sive sit bonus iudex sive sit malus. Pilatoenim, qui malus iudex erat, dixit Dominus in passione sua: "Non haberes potestatem super me, nisi data esset tibi desuper." Nontamen obedire debemus malis potestatibus in malum, cum idem Apostolus dicat: "Principes non sunt timori boni operis. Vis nontimere potestatem? Bonum fac." Et alibi: "Noli vinci a malo."
Per verbum eciam Domini probatur vindictam corporalem per iudicem debere fieri. Nam dixit Lucas in Evangelio: "Verum taminimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se aducite huc, et interficite ante me." Et enim per passionem Domini probatur.Nam cum Dominus in cruce penderet, duobus latronibus pendentibus uno a dextris altero vero a sinistris, unus blasfemabat eum,dicens: "Si filius Dei es, descende nunc de cruce et salva temetipsum, et nos." Alius vero incripavit illum, dicens: "Nec tu Deum times?Nos quidem digna factis patimur et iuste, hic autem nil mali fecit," et, conversus ad Dominum, in quid: "Memento mei, Domine, cumveneris in regnum tuum." Dominus autem dixit ei: "Hodie mecum eris in paradiso." Certe aut latro iste dixit verum aut falsum. Siverum dixit ergo verum est quod latrones et similes malefactores, pro suis malis factis, digne et iuste occidi possunt, eciam a malispotestatibus sive iudicibus, sicut illi occidebantur. Si autem falsum dixit, in male fecisset Deus si pro uno mendatio, quod est peccatummortale, paradisum ei promisisset.
Non ergo debet iudex, habens iurisdictionem et imperium, dubitare facere vindictam. Nam dixit quidam sapiens: "Iudex, qui dubitatulcisci, multos improbos facit." Et alius dixit: "Qui non corripit peccantem, peccare imperat." Et alius dixit: "Criminis indulti securaaudatia crescit." Nam, prout puto, sicut quilibet, singulariter vindictam faciendo, peccaret, ita iudex, vindictam omittendo, non esset apeccato immunis. Alioquin tot essent malefactores, qui bonis hominibus vestes et cibaria auferrent non quod nullus bonus viverevaleret.
Si ergo vos filii hominum, iudicate ut Deum non offendatis, sed mereamini audire ultimum iudicium Domini, qui dicet: "Venite,benedicti patris mei, percipite regnum, quod paratum est vobis ab origine mundi," ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit etregnat per omnia secula seculorum. Amen. Amen.
Sermo IV
[recensere]
Rogate Deum, fratres, ut ministerio sue sanctitatis, tribuat mihi, servo suo inutili, dicere inter vos hodie aliquid utilitatis. Fratres meicarisimi, qui estis ab hominibus sapientes nominati, summa opere curare debetis ut, secundam legem nostram, vera nomina sintconsequencia rebus, hoc est vere sitis sapientes, veramque sapientia possiddeatis. "Quicumque ergo vestrum indiget sapientia, postulet illama Deo, qui dat omnibus affluenter, nec improperat: et dabitur ei," ut Beatus Iacobus in Epistula sua dixit. Et certe, sicut per leges humanas"uniuscuiusque rei potentissima pars principium est," et "uniuscuiusque contractus initium spectandum est," ita per legem divinam, adpercipiendam sapientiam, ad initium vos ocurrere oportet, hoc est ad timorem Domini, qui est initium sapientie, ut Propheta dixit, qui ait:"Initium sapientie timor Domini." Audiamus itaque verbum Domini, per eundem Prophetam dicentis: "Venite, fili, audite me: timoremDomini docebo vos." Ad doctrinam vos invitat Dominus sui timoris, ut tribuat vobis dulcedine sui amoris.
Hec est enim Domini iusta consuetudo ut, cui vult tribuere suam gratiam et suum amorem, prius incutiat suum timorem, quod potestisvidere per multa exempla. Nam, cum voluit tribuere Beate Virgini Marie suam gratiam et suum amorem, prius incussit ei per Angelumsuum timorem. Unde scriptum est in Evangelio quia, cum perturbata esset Virgo Maria in salutatione Angeli, rendit ei Angelus, dicens: "Netimeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum." Similiter, cum voluit tribuere Beato Iohanni suum amorem et ostendere illi secreta sua,prius incussit ei tantum timorem ut caderet enim in terram quasi mortuus, ut in Apochalipsi legitur. Similiter, cum Dominus BeatumPaulum vas electionis fecit, eique suam gratiam tribuit, tantum timorem ei incussit ut caderet in terram quasi mortuus pre timore et dixit:"Domine, quid vis me facere?" ut in Actibus Apostolorum legitur. Et sic possent poni infinita exempla.
Habeamus ergo timore Domini et multa bona habebimus. Nam dixit Tobias filio suo: "Multa bona habebis, si timueris Deum." Et certe perDei timorem, ut dixi, habebimus cuis amorem et etiam omnia et oa bene geremus. Nam dixit Cassiodorus: "Semper bene geritur, si celestismetus humanis moribus apponatur."
Tertio. Per Dei timorem habebimus claves ad omnem bonum et ad percipiendam gloriam in conductum. Ait enim Petrus Alfonsus, qui fuitoptimus phylosophus: "Timor Domini est clavis ad omnem bonum et ad percipiendam gloriam in conductum."
Quarto. Per Dei timorem habebimus lucrum sine labore. Dixit enim idem Petrus: "Fili, timor Domini sit negotiatio tua et veniet tibi lucrumsine labore."
Quinto. Per Dei timorem initialem, qui et caritativus dicitur, expellemus omnes timores, videlicet umanum mundanum servilem et omnianos timebunt. Nam dixit idem Petrus: "Qui timet Deum, omnia timent eum; qui vero non timet Deum, timet omnia." Timere itaquedebemus Deum cum virtute et sapientia, ut omnes terrores vidicamus. Scriptum est enim in libro qui dicitur Ymago mundi: "Virtus,adiutorio sapientie, omnes terrores vincit."
Sexto. Per Dei timorem expellemus omnem inopiam et non minuemur omni bono. Dixit enim Propheta: "Timete in eum omnes sancti eius;quoniam non est inopia timentibus eum. Divites eguerunt, et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono."
Septimo. Per timorem Dei expellemus omnem servitutem et aquiremus non solum libertatem, sed eciam summam ingenuitatem. Nam"Qui timet Dominum diligit illum; et qui diligit illum, obedit Deo," ut Petrus Alfonsus dixit. Et qui timet et diligit illum et obedit Deo,Spiritus Dei est in illo. Et certe "Ubi Spiritus Dei est, ibi libertas est," ut dixit Beatus Paulus, in Epistula secunda ad Corinthios. Et BeataAgatha, interogata a Quintiano cuius conditionis esset, rendit: "Ingenua sum." Et cum ille reprehendisset eam, dicens: "si ingenuam es,quomodo ancillam Christi te esse comemoras?" et illa respondit: "Summa ingenuita hec est in qua servitus, Christi comemoratur," ut inpassione dicte Virginis legitur.
Octavo. Per timorem Domini acquiremus illius misericordiam. Quare Beata Maria Virgo dixit: "Et misericordia eius a progenies in progeniestimentibus eum."
Nono. Per Dei timorem acquiremus illius adiutorium atque protectionem. Ait enim Propheta: "Qui timent Dominum, speraverunt inDomino: adiutor corum, et protector eorum est."
Decimo. Per Dei timorem acquiremus illius glorificationem. Dicit enim Propheta: "Multa flagella peccatoris." "Timentes autem Dominum,glorificat."
Undecimo. Per Dei timorem acquiremus beatitudines et erimus beati. Dixit enim Propheta: "Beati omnes, qui timent Dominum, quiambulant in viis eius."
Duodecimo. Per Dei timorem perveniemus ad perfectum bonum, hoc est ad veram sapientiam et sciam divinarum et humanarum rerum.Est enim "sapientia perfectum bonum mentis humane," et "divinarum et humanarum rerum scientia," ut Seneca in Epistulis dixit. Est enimsumum bonum in vita solamen studium sapientie, quam qui invenit felix est et qui possidet beatus. Quam sapientiam Salomon inProverbiis super omnia commendavit, dicens: "Melior est sapientia cunctis preciosis opibus: et omne desiderabile ei non poterit comparari."Unde ait: "Dic sapiencie, soror mea es: et prudentiam amicam tuam voca." Et iterum: "Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquireprudentiam, quia melior est argento." Quam sapientiam habere debemus ad sobrietatem et cum timore Domini. Nam dixit Beatus Paulus, inEpistula sua ad Romanos: "Noli altum sapere, sed time." Et iterum, in eadem: "Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere adsobrietatem." Et certe, si ita fecerimus, sapientia multa bona nobis tribuet.
In primis enim letificat cor, ut Iesus Syrac testatur, dicens: "Vinum, et musica letificant cor: et super ultraque dilectio sapience." Insupereciam animum sanat. Nam dixit Seneca in Epistulis: "Eger animus est sine sapientia." Sapiencia insuper "animum firmat et fabricat, vitadisponit, regit actiones, agenda et omittenda demonstrat." "Sapientia nos tueri debet. Hoc docebit ut Deum sequaris, feras casus." "Hoc exigitut ad legem suam quisque vivat nec a ratione vita dissentiat." Hominem ita sapientem facit ut a quodam phylosopho dicatur: "Sapiens contraomnes feret arma cum cogitat." Nos ergo ita sapientes esse debemus ut simus "sapientes in bono, et simplices in malo," ut Beatus Paulus, inEpistula ad Romanos, dixit.
Et contra omnes malos fere debemus arma iustitie, cum cogitamus. Nam, cum homines veniunt ad nos pro conscilio vel auxilio petendo,bene et iuste debemus eis consulere illosque adiuvare in bona causa, et etiam possumus inde iustum pretium petere sive salarium accipere.Nam dixit Beatus Augustinus: "Licet advocato vendere iustam advocationem et iurisconsulto vendere iustum consilium."
Et si forte amicus vel vicinus vel aliquis potens vellet ut ei collusionem vel maliciam iudicemus vel in mala causa eum adiuvemus veldefendamus, viriliter ei resistere eumque a malo proposito revocare pro posse debemus et rendere illi secundum Apostoli dictum, qui dixit,in Epistula secunda ad Corinthios: "Non enim possumus adversus veritatem, sed pro veritate." Et etiam secundum leges nostras responderedebemus, que dicunt: "Que facta pietatem et extimationem vel verecundiam nostram ledunt, et generaliter, que contra bonos mores fiunt,nec nos facere posse credendum est," et ea demum fieri posse creduntur, que commode fiunt. Et si forte ille amicus foster institerit, volensnos a bono proposito ad malum trahere, constantiam habeamus et in memoriam dictum Apostoli, qui ait in Epistula ad Romanos: "Nolivinci a malo, sed vince in bono malum." Et eciam recordemur conscilii Salomonis, qui dixit: "Noli esse humilis sapiencia tua, ne humiliatusin stulticiam seducaris." Et aperte dicamus illi amico vel clientulo nostro: "Amice, hec lex in amiciciam sciatur, ut neque rogemus res turpesneque faciamus rogatii" et: "Ab amicis honesta petamus et, amicorum causa, honesta faciamus." Peccatum enim pro amicis facere nondebemus. Nam dixit Tullius De amicitia: "Nulla est excusatio peccati, si amici causa peccaveris" et maxime in re turpi, ubi duplex estpeccatum. Ait enim Seneca: "In turpi re peccare, bis est delinquere."
Nec eciam debemus illos deffendere in pecato, ne nobis crimen paremus. Ait enim Seneca: "Et nocentem qui defendit, crimen sibi parat." Etiterum: "Socius fit culpe, qui nocentem iuvat." Innoxie enim alios deffendere debemus, ut proprie deffensores dicamur. Ait enimCassiodorus: "Ille proprie defensor est dicendus qui defendit innoxie." "Amici enim vicia si feras, facis tua," ut Tulius dixit.
Nec dicat aliquis quod sapientia nostra sit sapientia mundana, que est stulticia apud Deum. Illa enim scientia, que maliciose et a maliciosoexercetur est scientia huius mundi et abusive dicitur scientia. Illa vero scientia, que est sapore virtutum condita, est vera sapientia ad cuiusstudium summa ope niti debemus, quia sine illa nemo beate vivere potest. Nec dicat aliquis: "Non bene possem lucrari nisi maliciamexercerem in causis." Nam certo certius est quod in duplum lucrabitur, si cadat in famam bonitatis et legalitatis, videlicet quod bonus etlegalis sit in consiliis et in processu causarum et in iudicando, quam ille maliciosus, et merito. Ait enim Iesus Syrac: "Curam habe de bononomine: hoc enim magis permanebit, quam mille thesauri magni, et preciosi." Et Salomon ait: "Super argentum et aurum bona est." EtSeneca dixit: "Cui omnes benedicunt, possidet populi bona."
Ille vero malitiosus negligit famam et ideo crudelis est iudicandus. Nam, ut dixit Augustinus: "Qui negligit famam, crudelis est." Et si fortealiquando plus lucretur, cum mala fama et dampno suo hoc facit. Nam scriptum est: "Lucrum cum mala fama dampnum est appellandum."Unde quidam philosophus dixit: "Perdidise malle, quam turpiter accepisse."
Et hec vidi meis temporibus, qui in hac professione e plus viginti quatuor annis exertitatus sum; omnes enim habentes famam iusticie etbonitatis vidi habundare omnibus bonis, maliciosos autem, habentes famam iniusticie atque malignitatis, omnes vidi destructos cum omnisua substantia et omnibus suis bonis, et merito. Scriptum est enim: "Substantie iniustorum sicut fluvius siccabuntur," quia: "Qui malecongregat, cito dispergit." Iustum iudicium est ut, que de malo perveniunt ad malum perveniant, nec accedat ad bonum, quod non proceditex bono.
Summo igitur ope curemus ut nostra nomina sint consequencia rebus et vere sapientes sumus, veramque sapientiam taliter possideamus ut,omnia cum timore Domini facientes, per hanc scalam, duodecim gradus habentem, qui omnes gradus procedunt a timore Domini, valeamusscandere ad regnum Dei, ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit et regnat. Amen. Amen.