Migne Patrologia Latina Tomus 39
Sermones suppositii de tempore (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?)), J. P. Migne
cc_id: cps_:2.AuInAuH.SeSuDeT, cc_idno: 7340
- SERMO CXV. De Adventu Domini, I.
39.1973|
- 1.
Quid praestandum ante celebritatem Natalis Domini. Laborandum ut Christi corpus digne percipiatur. Appropinquante jam sacratissima solemnitate, qua Salvator noster inter homines nasci misericorditer voluit, fratres charissimi, attentius considerate qualiter oporteat nos in adventu tantae potentiae praeparari, ut Regem et Dominum nostrum laeti atque gaudentes cum gloria et laudibus mereamur suscipere, et in conspectu ejus inter coetus felices sanctorum gratulando exsultare, magis quam ab eo propter foeditatem nostram repulsi inter peccatores aeternam confusionem mereri. Et ideo rogo et moneo, ut quantum possumus, cum Dei adjutorio laboremus, ut in illo die cum pura et sincera conscientia, mundo corde et casto corpore ad altare Domini possimus accedere, et corpus et sanguinem ejus non ad judicium, sed ad remedium animae nostrae mereamur accipere. In Christi enim corpore vita nostra consistit, sicut et ipse dixit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Mutet ergo vitam, qui vult accipere vitam. Nam si non mutet vitam, ad judicium accipiet vitam: et magis ex ipsa corrumpitur, quam sanetur; magis occiditur, quam vivificetur. Sic enim dixit Apostolus: Qui manducat corpus Domini, et bibit sanguinem ejus indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 27).
- 2.
Mundanda conscientia. Et licet nos omni tempore bonis operibus ornatos ac splendidos esse conveniat, praecipue tamen in die Natalis Domini, sicut in Evangelio ipse dixit, lucere debent hominibus opera vestra (Matth. V, 16). Considerate, quaeso, fratres, quando aliquis homo potens aut nobilis natalem aut suum aut filii sui celebrare desiderat, quanto studio ante plures dies quidquid in domo sua sordidum viderit, ordinat emundari, quidquid ineptum et incongruum projici, quidquid utile et necessarium, praecipit exhiberi: domus etiam, si subobscura fuerit, dealbatur, pavimenta scopis mundantur, et diversis respersa floribus adornantur; quidquid etiam ad laetitiam animi et corporis delicias pertinet, omni sollicitudine 39.1974| providetur. Utquid ista omnia, fratres charissimi, nisi ut dies natalitius cum gaudio celebretur hominis morituri? Si ergo tanta praeparas in natalitio tuo, aut filii tui; quanta et qualia praeparare debes suscepturus natalem Domini tui? Si talia praeparas morituro; qualia praeparare debes aeterno? Quidquid ergo non vis invenire in domo tua, quantum potes, labora ut non inveniat Deus in anima tua.
- 3.
Ornanda bonis operibus anima. Culpam statim sequatur poenitentia. Certe si te rex terrenus aut quicumque paterfamilias ad suum natalitium invitaret, qualibus vestimentis studeres ornatus incedere, quam novis ac nitidis, quam splendidis; quorum nec vetustas, nec vilitas, nec aliqua foeditas oculos invitantis offenderet? Tali ergo studio, in quantum praevales, Christo auxiliante contende, ut diversis virtutum ornamentis anima tua composita, simplicitatis gemmis, et sobrietatis floribus adornata, ad solemnitatem Regis aeterni, id est, ad Natalem Domini Salvatoris cum secura conscientia procedat, castitate nitida, charitate splendida, eleemosynis candida. Christus enim Dominus si te ita compositum natalitium suum celebrare cognoverit, ipse per se venire, et animam tuam non solum visitare, sed etiam requiescere et in perpetuum in illa dignabitur habitare: sicut scriptum est, Et inhabitabo in illis, et inambulabo (II Cor. VI, 16); et iterum, Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis surrexerit et aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ille mecum (Apoc. III, 20). Quam felix est illa anima, quae vitam suam ita, Deo auxiliante, studuerit gubernare, ut Christum hospitem et habitatorem mereatur excipere: sicut e contrario quam infelix est illa conscientia, toto lacrymarum fonte lugenda, quae se ita malis operibus cruentavit, ut in ea non Christus requiescere, sed diabolus incipiat dominari! Talis enim anima, si medicamentum poenitentiae non cito subvenerit, a luce relinquitur, a tenebris occupatur; vacuatur dulcedine, impletur amaritudine; a morte invaditur, a vita repudiatur. Non tamen de Domini pietate diffidat qui talis est, nec mortifera desperatione frangatur; sed magis ad poenitentiam cito confugiat, et dum adhuc nova sunt et calent peccatorum suorum vulnera, sic sibi adhibeat medicamenta salubria; quia medicus noster omnipotens Deus est, et sic consuevit plagas nostras curare, ut nec cicatricum vestigia post ipsius medicamina remaneant. Ideo etiam ab omni inquinamento ante ejus Natalem multis diebus abstinere debetis.
- 4.
Vitia ante solemnitates cavenda. Odium praesertim. Quotiescumque aut Natalem Domini, aut reliquas solemnitates celebrare disponitis, ebrietatem ante omnia fugite, iracundiae quasi bestiae crudelissimae repugnate, odium velut venenum mortiferum de corde vestro repellite: et tanta sit in vobis charitas, quae non solum usque ad amicos, sed etiam usque ad ipsos perveniat inimicos; ut securi possitis dicere in oratione dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Nam qui se scit vel unum hominem odio habere, nescio ad altare Domini quomodo securus possit accedere: cum praecipue beatus Joannes evangelista terribiliter clamet, et dicat, Qui fratrem suum odit, homicida est (I Joan. III, 15). Nam vestrum est judicare, utrum homicida antequam poenitentiam agat, praesumere debeat Eucharistiam accipere. Addit etiam adhuc sanctus Joannes, et clamat dicens, Qui fratrem 39.1975| suum odit, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus; et iterum, Omnis, inquit, qui fratrem suum non diligit, manet in morte; et iterum, Si quis dixerit quia diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere (I Joan. II, 11; III, 14; IV, 20)? Quicumque ergo odium vel iracundiam servat in corde, et sub tali tonitruo nec terretur nec expergiscitur, non dormiens, sed mortuus esse credendus est.
- 5.
Adhortatio. Haec ergo, fratres charissimi, quotidie cogitantes, qui boni sunt, cum Dei gratia contendant perseverare in operibus bonis: quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Qui vero se ad eleemosynam tardos, et ad iracundiam promptos, et ad exercendam luxuriam praecipites esse cognoscunt, auxiliante Domino, festinent se a malis eruere, ut quae bona sunt mereantur implere: ut cum dies judicii venerit, non cum impiis, sed cum justis et misericordibus pervenire ad aeterna praemia mereantur; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXVI. De Adventu Domini, II.
- 1.
Natalis Domini non inveniat imparatos. Sanctam et desiderabilem, gloriosam ac singularem solemnitatem, hoc est, nativitatem Domini Salvatoris, fratres dilectissimi, devotione fidelissima suscepturi, totis viribus nos debemus cum ipsius adjutorio praeparare, et omnes latebras animae nostrae diligenter aspicere; ne forte sit in nobis aliquod peccatum absconditum, quod et conscientiam nostram confundat ac mordeat, et oculos divinae majestatis offendat. Nam licet Christus Dominus noster post passionem suam resurrexerit, et in coelum ascenderit; considerat tamen, ut credimus, et diligenter attendit, qualiter se unusquisque servorum ejus sine avaritia, sine ira, sine superbia atque luxuria ad celebrandam ejus nativitatem studeat praeparare atque componere: et secundum quod unumquemque bonis operibus ornatum viderit, ita illi gratiam suae misericordiae dispensabit. Si enim viderit charitatis luce vestitum, justitiae vel misericordiae margaritis ornatum, castum, humilem, misericordem, benignum et sobrium; si talem agnoverit, corpus et sanguinem suum ei non ad judicium, sed ad remedium per sacerdotum suorum ministerium dispensabit. Si vero aliquem viderit adulterum, ebriosum, cupidum et superbum, timeo ne hoc illi dicatur, quod in Evangelio Dominus ipse dixit, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Et, quod avertat Deus, fiat illud quod sequitur, Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 12, 13). Ecce qualem sententiam in die judicii excipiet, qui sine remedio poenitentiae ad festivitatem Domini vitiorum sordibus inquinatus accesserit.
- 2.
Dies est nuptialis Christi. In nuptiis Christi quae sponsa, quis cibus. In Natali enim Domini, fratres dilectissimi, quasi in nuptiis spiritualibus, sponsae suae Ecclesiae Christus adjunctus est. Tunc veritas de terra orta est, tunc justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 12); tunc processit sponsus de thalamo suo (Psal. XVIII, 6), hoc est, Verbum Dei de utero virginali. Processit enim cum sponsa sua Ecclesia, id est, humanam carnem suscepit. Ad istas ergo tam sanctas nuptias 39.1976| invitati, et ad convivium Patris et Filii et Spiritus sancti intraturi, videte qualibus indumentis debeamus ornari. Et ideo mundemus, quantum possumus cum Dei adjutorio, corda simul et corpora nostra: ut coelestis ille invitator nihil in nobis sordidum, nihil foetidum, nihil obscurum, nihil oculis suis deprehendat indignum. Haec ergo, fratres dilectissimi, non transitorie, sed cum ingenti tremore debemus attendere. Invitati enim sumus ad nuptias, ubi nos ipsi, si bene agimus, sponsae erimus. Cogitemus ad quales nuptias, consideremus ad qualem sponsum, vel ad quale convivium invitati sumus. Invitati enim sumus ad mensam, ubi non invenitur cibus hominum, sed panis ponitur Angelorum. Et ideo videamus ne forte intus in anima, ubi debemus bonorum operum margaritis ornari, ibi appareamus vitiorum pannis veteribus involuti: et quando eos qui boni sunt in oculis Dei castitas reddet candidos, tunc eos qui mali sunt, reddet luxuria sordidatos.
- 3.
Ante solemnitates quid agendum. Et ideo quotiescumque aut dies Natalis Domini, aut reliquae festivitates adveniunt, sicut frequenter admonui, ante plures dies, non solum ab infelici concubinarum consortio, sed etiam a propriis uxoribus abstinete, ab omni iracundia vos alienos efficite: peccata praeterita per eleemosynam et poenitentiam redimantur: contra nullum hominem odium in corde teneatur: quod solebat vanitas per gulam perdere, incipiat justitia per misericordiam pauperibus erogare; quod luxuria vel gula dissipavit in mundo, pietas reponat in coelo.
- 4.
Pauperes ad convivium vocandi. Et licet hoc expediat, ut semper eleemosynas facere debeamus: praecipue tamen in sanctis solemnitatibus secundum vires nostras abundantius erogemus, pauperes ante omnia frequentius ad convivium vocemus. Non enim est justum ut in sancta solemnitate in populo christiano ad unum Dominum pertinente, alii inebrientur, alii famis periculo crucientur. Et nos et omnis populus unius Domini servi sumus, uno pretio redempti sumus, pari conditione in hunc mundum intravimus, simili etiam exitu migraturi sumus; et si bene agimus, ad unam beatitudinem pariter veniemus. Et quare pauper tecum non capiat cibum, qui tecum accepturus est regnum? Quare pauper non accipiat vel veterem tunicam, qui tecum recepturus est immortalitatis stolam? Quare pauper non mereatur accipere panem tuum, qui tecum meruit accipere Baptismi sacramentum? Cur indignus est accipere reliquias ciborum tuorum, qui tecum ad convivium venturus est Angelorum? Audite, fratres, audite non meum, sed Domini commune praeceptum. Sic enim ait in Evangelio: Cum facis prandium aut coenam, noli invitare divites, qui te iterum reinvitent, et fiat tibi retributio: sed voca pauperes et claudos; et beatus eris, quia non habent unde retribuant tibi; retribuetur autem tibi in retributione justorum (Luc. XIV, 12-14).
- 5.
Amici etiam invitandi, sed rarius et ad parca convivia. Sed dicit aliquis: Ergo amicos aut parentes non debeo ad convivium invitare? Rogandi sunt et parentes et vicini; sed rarius rogandi sunt. Et non nimis sumptuosa et deliciosa, sed tam parca et sobria vel honesta illis debent convivia praeparari, ut remaneat unde possint pauperes refici, unde possit aliquid indigentibus erogari: ut cum dies judicii venerit, non cum impiis, qui nunc pauperes despiciunt, audiamus, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; sed cum justis et misericordibus audire mereamur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere (Matth. XXV, 41, 34 et 35): simul etiam nobis illa vox desiderabilis dirigatur, Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Ibid. 21). 6. Recapitulatio. Sed ut haec quae suggessimus, sensibus vestrae Charitatis tenacius inhaereant, breviter quae dicta sunt iteramus. Hoc enim admonuimus, fratres, ut quia Natalis Domini imminet, tanquam ad 39.1977| nuptiale et coeleste convivium ab omni luxuria nitidi et bonis operibus adornati nos per Christi adjutorium praeparemus, eleemosynas pauperibus erogemus, iracundiam vel odium quasi venenum diaboli de cordibus nostris respuamus. Castitatem etiam cum propriis uxoribus fideliter conservate: ad convivia vestra frequentius pauperes evocate: ad vigilias maturius surgite: in ecclesia stantes aut orate aut psallite; verba otiosa aut saecularia nec ipsi ex ore vestro proferte, et eos qui proferre voluerint, castigate: pacem cum omnibus custodite, et quos discordes agnoscitis, ad concordiam revocate. Haec si fideliter, Christo adjuvante, volueritis implere, et in hoc saeculo ad altare Dominicum secura conscientia poteritis accedere, et in futuro ad aeternam beatitudinem feliciter pervenire; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXVII. In Natali Domini, I.
- 1.
Gratia diei hujus. Rogo vos, fratres charissimi, ut libenti animo sermones quos Dominus dabit, suscipiatis in hac dulcissima die, in qua compunctio etiam infidelibus venit, in qua misericordia tangitur impius, veniam sperat compunctus, reditum non desperat captivus, remedium desiderat vulneratus; in qua nascitur Agnus, qui tollit peccatum mundi. In cujus nativitate qui conscientiam securam habet, dulcius gaudet; qui miseram, attentius timet: qui bonus est, affectuose orat; qui peccator, devotissime supplicat. Dulcis dies, vere dulcis, et cunctis poenitentibus veniam portans. Promitto vobis, filioli, et certus sum, quia in hac die si quis ex corde poenituerit, et ad vomitum peccati reversus non fuerit, quodcumque petierit, dabitur ei: tantum in fide non dubitet, delectationem non repetat. Hodie totius mundi peccatum tollitur, et peccator desperat?
- 2.
Poenitentiam certam quid faciat. Poenitentia vera seu libera. Sed videte qualis debet esse poenitentia: quia multi assidue se dicunt esse peccatores, et tamen adhuc illos delectat peccare. Professio est, non emendatio: accusatur anima, non sanatur: pronuntiatur offensa, non tollitur. Poenitentiam certam non facit, nisi odium peccati, et amor Dei. Quando sic poenites, ut tibi amarum sapiat in anima, quod ante dulce fuit in vita; et quod te prius oblectabat in corpore, ipsum te cruciet in corde; jam tunc bene ingemiscis ad Deum, et dicis, Tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Psal. L, 6). Bene, Tibi soli peccavi; quia nullus hominum sine peccato: et ideo, Tibi soli peccavi, quia tu solus hominum sine peccato. Da, Domine misericordiam misero, qui tamdiu pepercisti criminoso. Inclinet ad remedium humilitas poenitentis, quem permovere non potuit diuturnitas peccatoris. Dic illi in fletu cordis: Aspice infelicem, pietas immensa; respice crudelem, misericordia publica. Desperatus ad omnipotentem venio, vulneratus ad medicum curro. Serva pietatem mansuetudinis, qui tamdiu suspendisti gladium ultionis: dele numerositatem criminum multitudine misericordiarum. Ista est, filioli, vera poenitentia, quando sic convertitur 39.1978| quis, ut ad peccatum non revertatur; quando sic poenitet, ut non repetat.
- 3.
Vanitas delectationis transiturae. Felicitas hujus vitae vera. Sint, videamus, aliqui vestrum fortes et virtutem animarum exercentes, qui in ista die verba mea pro sua salute sic audiant, ut viriliter vitiorum mollitiem abjiciant, tanquam qui pugnant: revera fortius pugnant, qui contra se pugnant. Aperiant aures suas ad praecepta Christi, quae fortasse patuerunt huc usque ad audienda ludibria. Aperiant oculos suos ad nitorem, qui huc usque ad ignominiam patuerunt. Compungat poenitentia criminum, quem huc usque transpunxit delectatio voluptatum. Erigat adjuncta virtus, quem vitia prostraverunt. Aperiant medicamento nares suas, quibus illa fetet consuetudo peccati. Aperiat vobis ille oculos cordis, qui hodie propter nos dignatus est nasci, ut videamus illum. Quod putatur dulce modo satis esse in brevitate temporum, quam amarum erit in igne aeterno! quam gravi et perpetua poena punienda erit brevitas delectationis! Delectatio occidit, et praeteriit; vulneravit, et transiit; miserum fecit, et abiit; infelicem reddidit, et reliquit. Quam speciosus est animi nitor! quam felix conscientia bonis operibus plena! Si beatum se credit, qui hoc possidet quod dimissurus est post mortem; quam securus est, qui illud praemium sperat, quod nunquam amissurus est per aeternitatem! Si potens dicitur, qui mundo imperat; quam beatus est qui Deum in conscientia pura portat! Et ideo, dulcissimi filii, concupiscite munditiam cordis, habete dilectionem Dei et proximi. Peccatores, dimittite, ut dimittatur vobis. Justi, non peccate, ut permaneat Christus in vobis.
- 4.
Vovendum Deo nascenti. Vota diversa. Votum optimum. Quae cum ita sint, videtur mihi, charissimi, ut nascenti Domino et Redemptori nostro vota promittamus hodie, et reddamus; sicut scriptum est, Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12). Nos dulciter et confidenter voveamus; ille dabit possibilitatem, ut reddere possimus: nos tantum quidquid illi promittimus, de illo speremus. Sed fortasse interrogatis me, quid debeatis hodie vovere vel reddere. Sunt multi qui vovent, alius pallam, alius oleum vel ceram ad luminaria noctis; alius, ut vinum non bibat per aliquot annos; alius, ut jejunia certo tempore faciat; alius, ut carnes non comedat. Non est istud votum optimum nec perfectum: adhuc melius volo. Non eget Deus nec specie tua, nec oleo tuo, nec jejunio tuo: sed hoc quod in te hodie redemit, ipsum offer, hoc est, animam tuam. Et si interrogas me, Quomodo offeram animam meam, quam ipse habet in potestate? ego tibi respondeo quomodo: Moribus sanctis, cogitationibus castis, operibus fructuosis; divertendo a malo, convertendo in bonum; damnando vitium, amando Deum; diligendo proximum, impendendo misericordiam miseris; quia et ipsi miseri fuimus, antequam redimeremur: dimittendo illis qui in nos peccant; quia et nos omnes sub peccato fuimus: superbiam calcando; quia per superbiam primus homo deceptus est: abjiciendo invidiam, quia per invidiam decepit diabolus genus humanum.
- 5.
Qualiter de suo quisque voveat. Iracundus. Impudicus. Invidus. Homicida. Detractor Immitis. Superbus. Ebriosus. Quae cum ita sint, erigite omnes animos vestros, et nullus sit, sive liber, sive servus, sive ingenuus, qui non hodie Deo votum offerat simul et reddat: quia nimis miserum est ut Deo aliquid non offeramus de nostro, qui animam suam pro nobis posuit; et propter nos, cum esset aeternus, 39.1979| carnem suscepit. Nunc itaque quicumque iram contra alterum tenet, tamen propter amorem Dei dimittat; et obtulit votum. Si quis consuevit jam longa diuturnitate in luxuria volutari, resipiscat aliquando, et excutiat sordes suas per compunctionem; et clamet in corde suo in oratione secretius ad Dominum: Piissime Domine, misericordissime Deus, sufficiat mihi quod huc usque peccavi, quod te contempsi, quod fetoribus carnis meae satisfeci: jam nunc, te inspirante, voveo me a nequitia mea conversurum. Cum haec fecerit, et iste obtulit votum. Iterum si quis invidia tenetur fratris, et felicitate illius aut actione prospera non delectatur, quod est peccatum usque ad mortem; promittat et ipse in corde suo, imitaturum se potius actus bonos, quam livorem ejusdem habiturum: et cum haec fecerit, et ipse obtulit votum. Si quis vero sibi conscius est de homicidio, indicat sibi ipse in corde suo poenitentiam, et vindicet in se ipso mala sua, et statuat sibi ante Deum cruciatum poenitentiae et spatium; et animum plenum veneno, quem ante effusio sanguinis proximi sauciavit, cruciet per abstinentiam et humilitatem: et communicare nullatenus praesumat; ut non dupliciter se infelix damnet, dum in corde criminum horroribus pleno sacratissimum corpus Domini periculose praesumit accipere. Quod si quis se talem agnoscit, et haec fecerit; et ipse offert votum. Si quis forte, ut assolet, detrahere semper consuevit, et aliorum actiones obloqui, nec suas respicere; voveat hodie Deo in corde suo, et dicat: Huc usque de aliis dixi, me non inspexi; ego eram miserior, et alios miseros existimabam: et ideo nunc sufficit quod peccavit lingua mea, amodo emendare delibero. Ecce qui haec facit, offert votum. Si quis crudelem se sentit, misericordiam animi voveat Deo; si quis superbum, voveat humilitatem. Si quis vino nimium est deditus, sobrietatem voveat Deo. Si quis seniori suo peccavit, veniam petat; et si ille non sapuerit petere, ille tamen dimittat. 6. Votorum talium fructus. Angeli custodes vota nostra offerunt Deo. Et cum haec omnia feceritis, charissimi, offertis votum Deo placitum, et quasi remuneratis Christum. Et post haec veniet vobis benedictio, et vota vestra offerentur ante tribunal Christi, et, sicut dixit Salomon, monumentum vestrum non accipiet oblivionem (Sap. II, 24): et dicetur de vobis, Ecce populus meus quem acquisivi sanguine meo; saturavit me votis, implevit me odoramentis: ego ero eis quasi Dominus, et ipsi erunt mihi in populum, et non erit ultra in eis captivitas aut desolatio. Putemus quam dulce est, quando vota nostra talia, qualia dixi, Angeli qui custodes vitae nostrae sunt, ante conspectum divinae majestatis obtulerint. Si aliquid offerimus homini terreno et morituro, et tamen speramus nos ab illo multum recepturos et adjuvandos: si Deo aliquid de nostris moribus offeramus, quantum recipiemus? 7. Incarnati Christi recordationis fructus. Nunc itaque exsultemus in Domino, gaudeamus cum fletu, memores simus dignationis divinae et captivitatis nostrae. Quemcumque potentia elevat, veniat illi in mentem humilitas Christi; ut non dirigatur ad illum sententia ista, Quid superbis, terra et cinis (Eccli. X, 9)? Quando videmus quemcumque miserum aut egenum, veniat nobis in mentem misericordia Dei; quando captivum, veniat nobis in mentem redemptio Domini nostri. Quando peccatum quodcumque delectat aut subrepit, sit nobis in memoria quod jam deleta sunt peccata nostra. Non perdamus pretium sanguinis Christi, nec maculemus stolam animae per iniquitatem, aut rapinam, aut concupiscentiam. Jacuimus, jam erecti sumus; vulnerati fueramus, jam sumus sanati. Non erit excusatio qualiscumque. Diabolus potest ad malum invitare, non potest trahere; delectationem infert, non potestatem; consilium ingerit, non conflictum. 39.1980| 8. Virginibus quid curandum aut cavendum. Nunc ergo propter partum beatae Mariae sit mihi sermo ad virgines, sive ad viros, sive ad feminas, sive viduas, sive poenitentes, sive pauperes, sive servos. Non est apud Deum nisi meritorum discretio. Audite me itaque, quicumque dono Christi in corpore virgines estis. Generaliter loquor ad omnes, audite me. Quicumque agnoscit se esse quod dico, studeat ut corpore et corde sit virgo. Sic gaudeat de lucro corporis, si non habeat damnum animae. Gaudeat tamen de tam pretioso dono Christi; gaudeat cum humilitate, fleat cum pietate. Gratias agat, quia tantam felicitatem in integritate portat: laetetur, quia secuturus est Agnum quocumque ierit; si tamen in ore ejus, sicut legimus in Apocalypsi, mendacium non inveniatur (Apoc. XIV, 4, 5). Oret perseverantiam, ut non illi qualiscumque delectatio saeculi aut invidia diaboli tantum donum tollat, tantam claritatem innubilet, tantum nitorem infuscet. Teneat fortiter, non perdat rem irreparabilem, non uno momento delectationis amittat gratiam corporis, non contrahat turpitudinem animae per pulchritudinem formae corruptae, non illum concupiscentia vincat. Si me audierit, permanet: quod si non audierit, amissurus est quod nunquam est reparaturus. 9. Quid conjugatis. Quid viduis. Quid mulieribus. Iterum ad vos mihi sermo est, qui conjuges habetis; moneo ut caste habeatis. Nam et Elisabeth quae longaevis temporibus caste cum marito vixerat, et ambo fideles ante Dominum fuerant, meruit jam de emortuo semine habere filium, qui et sanctitate parentes ornaret, et praedicatione multos infideles converteret (Luc. I). Iterum vobis loquor, quae estis viduae: custodite viduitatem, non estote verbosae; sed cum silentio exspectate Dominum, qui pupillum et viduam suscipit; sed bonam viduam, sed illam quae in oratione, in humilitate, in eleemosynis est prompta: si certe unde faciat non habet, voluntatem bonam et cogitationem sinceram habeat. Mulieres, non maledicite, non jurate, non estote promptae ad loquendum. Forte dicis importunum esse quod dico. Non mihi tacere licet: plus timeo illum qui jubet, quam illum qui detrahit. Ego dico: qui agnoscit, emendet; qui in se non recognoscit, audiat et teneat, ut aliis pro salute dicere possit. 10. Quid poenitentibus. Plangere docte. Nunc jam ad vos loquor, poenitentes, qui poenitentiam in ecclesia accepistis et agitis. Perseverate in fletu, in compunctione docte plangite. Quid est, docte plangite? Id est, ut non quaeratis in oratione temporales res, sed aeternam beatitudinem et remissionem peccatorum. Qui sic orat, ipse docte plangit. Non cadent ad terram lacrymae vestrae; quia verax est ille cui propheta dixit: Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo (Psal. LV, 9). Vos modo satis debetis amare Deum, et de timore jam ad dilectionem transire; quia sic legimus in Evangelio de peccatrice illa, Cui multum dimittitur, multum diligit (Luc. VII, 47). Et ideo multum debetis diligere Deum, qui vos exspectando, et non puniendo, ad poenitentiam perducere dignatus est. 1:1. Apostrophe ad pauperes. Nunc iterum ad vos mihi sermo est, pauperes. Vos dico pauperes, qui mendicatis, qui de eleemosyna Christianorum vivitis. Consolamini, consolamini: tribulatio vestra convertetur in gaudium, et dolor vester in laetitiam. Non vobis sit ingratum, quod mendicatis, nec ideo in corde vestro aliquid contra Deum dicatis; quia ille justus et pius est in omnibus operibus suis. Et ideo te fecit pauperem, ut sufferendo brevem inopiam, aeternam vitam acquireres: et divitem ideo fecit, ut dum tibi superflua daret, remedium peccatis suis acquireret. Et ideo patientes estote, et exspectate Dominum. 1:2. Ad servos. Etiam sermo mihi est ad vos, servi, quicumque dominos carnales habetis, cuicumque servitii conditionem debetis: obedite dominis vestris, diligite ex corde, non ad oculum servientes, sed ministerium 39.1981| ex amore facientes (Ephes. VI, 5-7); quia et illos Deus constituit ut vobis dominentur, et vos ut serviatis. Bene servite propter Deum, quia de bono servitio mercedem habebitis. Si boni fueritis, meliores eritis dominis malis: quia apud Deum anima uniuscujusque non est discernenda nobilitate, sed opere; nec genere, sed actione. Ideo nunc ad omnes mihi sermo fuit, quia Christus pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 15). Et ideo servate quae dixi, ut de vobis fructum habeam, et vos omnes in coelestibus horreis, ubi frumenta congreganda sunt, misericors Dominus intromittat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXVIII. In Natali Domini, II.
- 1.
Filius Dei non mutatur cum fit homo. Hodie, fratres dilectissimi, celebramus Dominicae nativitatis diem, id est, Domini nostri Jesu Christi: qui cum aequalem trinitatem cum Patre possideat, qui cum coelum, terram ac maria, et omnia quae in eis sunt, pari cum Patre virtute firmaverit, in novissimis temporibus homo nasci ex homine dignatus est, sic nostram suscipiendo naturam, ut non permutaret suam. Permanente enim integro divinitatis statu, assumpsit hominem Dei Filius; nec amisit quod erat, sed sociavit sibi quod in ipso ante non fuerat. Invisibilis ergo secundum divinitatem Dei Filius visibilem suscepit hominem, immortalis mortalem, impassibilis passibileni, et ut totum breviter comprehendam, Deus hominem. Quidquid ergo infirmitatis legimus in Christo, id est, quod esurivit, quod doluit, quod etiam mortem pro peccatis nostris sustinuit, suscepto hoc pro salute nostra homini deputemus, salva illius qui suscepit, id est Verbi Dei, reverentia: qui ita humanitatem divinitati suae junxit, ut eam post passionem impassibilem faciat; non autem ut fieret, quod cogitari scelus est, divinitas ipsa passibilis.
- 2.
Nativitas Christi vera, sed non consueta. Per hanc tamen conjugia non damnavit. Nam etsi in Dei Filio ex divinitate et humanitate una persona est, cum tamen audis natum ex homine Dei Filium, noli communem hunc ibi credere nativitatis exortum ex opere conjugali, quod quidem a Deo est constitutum, ut humanitas propagetur. Aliter, inquam, ibi fuit humanitatis exortus, longe a nostra nativitate diversus. Nam etsi in eadem, qua nos naturaliter sumus, veritate carnis natus est Christus; non tamen eo quo nos more conceptus et natus est de conjugio, id est, unde caeteri exorti sumus, licet omnes procreentur homines. Nam et mirabiliter procreatus est. Legitima illa commixtio hominis homini quidem, licet juxta divinam auctoritatem culpa non vacet, non tamen etiam gloriosa est. In Christi vero nativitate sine commixtione propagatio omni prorsus gloria et honore cumulatur. Dominus itaque noster Jesus Christus, ordine nativitatis excepto, homo verus procreatus ex virgine est, eodemque omnipotentiae signo conceptus et natus. Virginem habuit matrem, cum portaretur in utero virginis, et cum ex utero funderetur: nec tamen ista nativitas conjugia damnavit, sed potentiam divinitatis honoravit.
- 3.
Nobiscum Deus. Olim hujus novae fecunditatis signum Isaias propheta praedixerat: Ideo, inquit, dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII, 14). Quod signatissime de Christo Domino nostro est prophetatum: Emmanuel enim interpretatur, 39.1982| Nobiscum Deus. Ergo Salvator noster ab effectu rerum etiam hoc nomen accepit, ut vocaretur Nobiscum Deus. Et ipse tunc Deus cum omnibus nobis esse dignatus est, quando suscepit hanc carnem, ut per hominem, qui visibilis erat, conversari videretur in terris. Sic enim Jeremias propheta promiserat, dicens: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 36-38). Unde et ipse Dominus ad discipulos suos in Evangelio dicit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui videt me, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9), et reliqua quae sequuntur. Talia enim Dei Filius per assumptum hominem opera faciebat, ut ex ipsa operum claritate et Patris simul et Filii divinitas nosceretur. Quod si diligenter respiciamus ad causam, propter quam Dominus totum hoc sacramentum suscepti hominis implere dignatus est, tunc vere obtinebimus nobis illud impletum esse propheticum.
- 4.
Duplex causa Incarnationis, reparatio et instructio nostra. Duplex enim principaliter causa est, ob quam Dei Filius factus est filius hominis. Una est, ut secundum hominem omnia patiendo pro nobis, a peccatorum nos vinculis liberaret. Sic enim Isaias propheta praedixerat: Hic peccata nostra portavit, et pro nobis dolet; et rursus, Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae in eo; livore enim ejus nos sanati sumus (Isai. LIII, 4, 5). Altera vero causa est Dominicae passionis, ut nos, quos sanguine suo redemit a vitiis atque criminibus, non solum doctrinae auxilio et gratiae, sed etiam exemplo suo ad studium sanctitatis accenderet; ut nos non modo praecipientem Dominum, sed etiam exemplo suo ad virtutis fastigia provocantem, majore alacritate sequeremur, et justissimum Dominum ac pium Patrem, secundum sententiam beati Petri, Filii imitatione coleremus. Sic enim Petrus ait: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus. Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus: qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur; tradebat autem judicanti se injuste: qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus (I Petr. II, 21-24). Praestet autem Dominus noster Jesus Christus, ut gratia ejus adjuti, ad vestigia ejus sequenda properetis; et peccatis omnibus ac vitiis mortificati, ad sola vivatis opera justitiae exercenda, gratias agentes Patri Deo, cui est gloria et imperium, et Domino nostro Jesu Christo, et Spiritui sancto in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXIX. In Natali Domini, III.
- 1.
Reparatur homo superbus per humilem Deum. Primi hominis procreatio renovatur. Legimus, et fideliter retinemus, quod sub ipso principio nascentis mundi in primo homine fecerit nos Deus ad imaginem et similitudinem suam. Ecce in hac die mutata vice factus est Deus ad imaginem et similitudinem nostram. In primis de suis meliora contulit: in secundis de nostris inferiora suscepit. Per interdictae arboris gustum primi hominis incauta fragilitas tentavit appetere ambitione damnabili Domini sui divinitatem, persuadente diabolo et dicente, Si de ligno hoc gustaveritis, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii (Gen. III, 5). Ideoque agnoscamus pii Patris admirabilem bonitatem. Homo, sollicitante inimico, Deus esse voluit per superbiam: et Deus homo factus est per misericordiam. Innovatur in nobis quodam modo 39.1983| per Christi divinitatem species illius antiqui et incipientis saeculi, quando primus Adam de limi materia figuratur. Ecce enim nunc secundus Adam, quasi de intacta ac rudi terra, virginis de carne formatur. Ecce, inquam, iterum cessantibus naturae legibus, novus homo in novam vitam, solo Deo operante perficitur.
- 2.
Spiritus sancti operatio declarat Christi sanctitatem et divinitatem. Promittitur ergo filius virgini per visitationem Spiritus sancti. Quid mirum, si sine corruptione nascitur, qui de sanctificatione concipitur? Non enim decebat ut qui nobis afferebat salutem, soli matri praeriperet dignitatem. Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te. Dignum plane erat, ut regali onustanda partu, prius coelestis regis sanctificaretur ingressu. Unde Dominum et Salvatorem nostrum non ideo simplicem hominem credamus, quia ex homine nasci videmus: fas non est, ut non Deus credatur, cui descensuro ad terras a Deo habitaculum praeparatur. Divina itaque operante potentia credentis viscera fecundantur, et in ligno mortali vitae arbor inseritur, et portans in se omnia virtus ab infirmitate portatur: et qui terra, mari, coeloque non capitur, intra unius corpusculi membra suscipitur. De creatura sua Creator omnium procreatur, et de rivulo suo fons magnus exoritur: radix omnium de virgulto suo nascitur, et vitis vera palmitis sui fructus efficitur. Adest ecce exoptatissimus dies, gratia geminata resplendens, candore quidem consueti luminis illustratus, sed praecipue radiantis uteri fulgore coruscus. O dies dierum omnium novitas, lucrum lucis, et dispendium caecitatis: in quo aeternus sol de summa altitudine claritatis paternae descendens, vulvae virginalis aditum reseravit, et totius mundi caliginem fulgida coruscatione repressit!
- 3.
Prophetia de virgineo partu. Ducite, fideles Christi, festivissima gaudia; res nobis hodie perfecta est nova, quae olim fuerat repromissa, ut sine virginei detrimento pudoris, filium lactarent ubera genitricis. Haec illa est novitas Jeremiae prophetae vaticinio nuntiata: Faciet, inquit, Dominus novum supra terram. Et quasi quamdam lucernam hujus obscuritatis accendens, continuo subjecit, Femina circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22): hoc est, inquit, novum quod super terram dico Dominum esse facturum, quia femina circumdabit virum. Advertite, fratres, et me potius vestro intellectu praecedite, Femina, inquit, circumdabit virum. O femina super feminas benedicta, quae et virum non cognovit, et virum in utero circumdedit: quae concubitu carnali non tangitur, et tamen carnea prole de spirituali semine gratulatur! Circumdat Maria virum angelo fidem dando; quia Eva perdidit virum serpenti consentiendo; Faciet, inquit, Dominus novum super terram.
- 4.
Angeli ad Mariam allocutio. Ut igitur exhibendae hujus novitatis tempus advenit, coelestis ad Virginem praemittitur nuntius. Salutat angelus puellam viri salutationis ignaram; terretur virgo novitate verborum. Ad quam angelus, Ne timeas, inquit, Maria; invenisti enim gratiam apud Dominum. Ne, inquit, ad conspectum meum, Mater Domini mei, terrearis: ego conceptionis tuae minister adveni; ipse me misit ad te qui est nasciturus ex te; ipse tibi per me annuntiat gaudium, cui placuit in utero tuo cum humana natura mysticum sociare conjugium. Invenisti gratiam apud Dominum, Ecce concipies et paries filium, non cujuslibet meriti hominem, sed totius mundi Salvatorem. Ne, inquit, timeas. Abjice abs te omnem metum saeculi, quae conceptura es gaudium mundi. Revolve, Maria, propheticam lectionem: neque enim te scientia divinorum potest praeterire Librorum, quae ipsam plenitudinem paritura es Prophetarum. Recole in libro Isaiae prophetae virginem quam legisti; et gaude quia tu esse meruisti. Tu ibi praesignata es virgo: tu ecce concipies in utero, non de viro, sed de Spiritu sancto: et gravida eris, et incorrupta manebis, paries filium, et virginitatis non patieris detrimentum. At illa, Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. 39.1984|
- 5.
Gratia exinanitionis Verbi. Mox igitur angelus, Virginis accepto consensu coelestis regionis accolas repetit: et ecce subito secretum Virginis ineffabilis potentia penetravit. Intrat Artifex mundi angustias ventris humani, efficitur gravida mater intacta: et ecce tanquam sponsus de thalamo, Mariae Christus procedit ex utero. Occultatur in membris infantis potentia majestatis, Deus pendet ad ubera genitricis. Pannorum vilium squalore contegitur, durissimi suffert praesepis angustias, et totum misericors humiliter patitur, dummodo mundus qui perierat, liberaretur. O beata infantia, per quam nostri generis vita est reparata! O gratissimi, delectabilesque vagitus, per quos stridores dentium aeternosque ploratus evasimus! O felices panni, quibus peccatorum sordes extersimus! O praesepe splendidum, in quo non solum jacuit fenum animalium, sed cibus inventus est Angelorum! Lacta, Maria, Creatorem tuum, lacta panem coeli, pretium mundi. Praebe lambenti mamillam, ut pro te ipse praebeat percutienti maxillam. Nutriatur infans lacte tuorum uberum, ut pro te etiam accipiat aceti potum. Ferant eum nunc manus tuae, ut manus pro te postea figantur in cruce. Postremo tu illi ut mater temporalem ministra substantiam, ut ipse nobis et tibi una cum Patre et Spiritu sancto vitam tribuat sempiternam. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et gloriatur Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXX. In Natali Domini, IV.
- 1.
Per feminam peccatum oritur. Per feminam eradicatur. Hodie puer natus est nobis, hodie filius datus est nobis (Isai. IX, 6). Puer, inquam, non teneritudine membrorum invalidus, sed inculpabili generatione praeclarus. Hodierna enim die genitricis innocentiae et puritatis Spiritum sanctum declarat auctorem. Hodie filius datus est nobis. Nunc nobis est datus, qui est ante saecula natus: datus in partu Virginis, filius de substantia Genitoris. Cum igitur servilem casam per ostium fidei spretus quondam Dominator intraret, rubuit inviolata virginitas. Nec pessulum pudoris infregit, et in sacris visceribus radius aeternae claritatis effulsit. Laetetur ergo omne mundi hujus exsilium, exsultet saeculum paulo ante captivum. Misit Deus Filium suum, qui nascatur, et terreat; moriatur, et vincat. Terruit namque Herodem natus, vicit diabolum innocens crucifixus. Cela, Domine, sub pelle carnis arma virtutis, habitum majestatis paulisper occulta. Tege te in utero Virginis; egredere et congredere ex tentorio sacrae Virginis. Apta pro me muscipulam, ubi totam liberes creaturam. Sed tanti hujus conceptus ac partus et causam et miraculum pertractemus. Ut igitur vitiorum sordibus obsoletus horribiliter squalesceret mundus ab origine jam in paradiso captivus, femina causa fuit. Sic enim scriptum est: A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur (Eccli. XXV, 33). Et apostolus Paulus: Vir, inquit, seductus non est; mulier autem seducta in praevaricatione facta est (II Tim. II, 14). Per hanc ergo mundus aerumnabili servitute depressus, sub jugo diaboli anxia colla submiserat: a quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est. Soluta igitur elementorum foederata compage, diluvium hominem delevit, crimen delere non potuit. Isaac sterilis, non virginis filius, crucis meruit signa portare; apprehendi meruit, vinciri meruit: non tamen meruit et occidi. Moyses ad aquas purificandas exponitur; agmen eripit, Deo mittente, Judaicum, non totum 39.1985| liberat mundum; exterminat Aegyptum, non peccatum; regem Pharaonem freto hiante occidit, non diabolum cum suis legionibus pernecavit. David in iniquitatibus se fatetur esse conceptum: nec ipse ergo mundi potuit auferre peccatum. Cum per has igitur temporum girantium rotas mundiale curriculum volveretur, neque quispiam mederetur; et, ingravescentibus culpis, ruinae praecipitis ictu et fremitu totius orbis membra pulvescerent, et nemo succurreret: ad feminam causa revertitur, et origo per originem detruncatur. Origo peccati per Genitricem Christi exstincta est: prosapies impietatis per prosapiem pietatis ablata est, stirps mortis per stirpem vitae. Hactenus causam, nunc et opertos obtutus miraculis revelemus.
- 2.
Virginei partus miracula. Christum virgo parit; mutatur natura, deletur et culpa. Praecisum est illud Evae infelicitatis elogium, In tristitia paries filios (Gen. III, 16): quia ista in laetitia Dominum parturivit. Illa enim luxit, ista reluxit; illa lacrymas, ista gaudium in ventre portavit: quia illa peccatorem, ista edidit innocentem. Spiritus seminavit, non luxus; Deus sevit, non maritus. Virgo genuit; quia virgo concepit. Inviolata peperit; quia in conceptu libido non fuit. Utrobique miraculum, et sine corruptione gravida, et in partu virgo puerpera, matrimonium in fide, partus in virgine.
- 3.
Gabrielis verba expenduntur. Fidei Mariae sublimitas. Gabriel ille horum sponsalium internuntius fuit. Quid dixerit, quid audierit, referat: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum. A salutatione incipit, qui salvationem in lingua portavit. Sileat nunc a feminis, sileat tortuosi serpentis male suadibilis sibilus; ad matrem Domini nostri angelus est locutus: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum. Gratia refertur pro culpa; plena dicitur, non vacua: impleta est ergo gratia, et evacuata est culpa. Hoc modo et ipsa venerabilis Virgo nostra in suo Cantico plausit: Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum: tecum in corde, tecum in ventre, tecum in utero, tecum in auxilio. Gratulare, Virgo, Christus rex e coelo suo venit in uterum tuum. Ex sinu Patris in uterum dignatus est descendere Genitricis: sed nec regionem suam majestas infinita deseruit, nec eum virginalis aula cum accepisset, inclusit. Fides a terra in coelum erecta est: huic Christus insedit, et per ipsam in templum pudoris intravit.
- 4.
Evae maledictio per Mariam deletur. Mulier etiam virgo.--Benedicta, inquit, tu inter mulieres, quae vitam et viris et mulieribus peperisti. Ede, inculpabilis femina, inviolabilem virum; et sic et feminam salvabis et virum. Mater generis nostri poenam intulit mundo; Genitrix Domini nostri salutem et feminae gessit et viro. Auctrix illa peccati maledicta: sic enim in eam sententia decreti principalis invehitur, Maledicta tu inter mulieres. Auctrix ergo haec meriti benedicta; ita enim ad eam coelestis nuntius infert, Benedicta tu inter mulieres. Genere sexuali omnes appellantur equidem communiter mulieres, equidem etiam incorrupta virginitate, pudoris proprietate distantes. Illa occidendo obfuit; ista vivificando profuit: percussit illa; ista sanavit. Pro inobedientia enim obedientia commutatur, et fides pro perfidia compensatur.
- 5.
Mariae cantus exsultationis. Plaudat iterum organis Maria, et inter veloces articulos tympana concrepent: resultent cantus digiti, pariat Christum ludentibus psalmis. Concinant laetantes chori, et alternantibus modis dulcisona carmina misceantur. Musicum Maria inter juvenculas melos exerceat, quia dulce verbum sancti Spiritus plectris modulantibus parturivit in terra Judaea, quae et ipsa tympanum 39.1986| crudelitatis aptabat, et Christum in ligno tendebat. Postquam enim sceleris errabunda manus incompositis numeris discrepavit, confestim barbarus ille fragor truculenti stridoris infremuit, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). Reciprocato igitur die quo criminosa Aegyptus sorberetur, tympanum Mariae nostrae pulsatum verbum edidit, et suae linguae pulsabulo puerpera nostra laetos sui oris cantus effudit. Audiamus igitur quemadmodum tympanistria nostra cantaverit: Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est. Causam igitur invalescentis errati miraculum novi partus evicit; et Evae planctum Mariae cantus exclusit. 6. Sobolis auctor Deus. Denique post illius benedicibilis salutationis et praesagium et triumphum, tacita secum Virgo mentis altercatione confligit, qualis esset ista salutatio. Nuntius interim coelestis exsequitur: Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. At illa dum sciscitatur modum, audit auctorem sobolis Deum. Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco? Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Expandat nunc fides splendentis uteri pulchra tentoria, obumbret virtus, Spiritus sibilet, naturali calore depulso tenuis virginem aura refoveat, et fluente refrigerio spiramentis coelestibus ventiletur, alvus virginalis sertis verecundiae coronetur. Flammeus ibi rosae fulgor anhelet, albens lilium candicet, mollis viola rutilet, purpurei spargantur flores, et vario nitore depictus Christi thalamus exornetur. 7. Salus mundi pependit ex assensu Mariae. Fides Mariae coelum aperit. Responde jam, Virgo sacra: vitam quid tricas mundo? Assensum tuum Angelus praestolatur; inde est quod nuntius iste moratur. Jam audisti quomodo fiet istud; quoniam Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ut prolem gignas et virginitatem non perdas. Janua coeli quondam per Adam clausa jam sonuit, per ipsam internuntius iste processit. Deus in porta est, angelum quem moraris exspectat. O beata Maria, saeculum omne captivum, tuum deprecatur assensum; te Domino mundus suae fidei obsidem fecit, per te parentum suorum injurias abstergi deprecatur. Ipse prior qui offensus est misit, claustrum quod iniquitas nostra coelo infixerat, reseravit. Est nobis aditus, si assensus tuus fuerit commodatus. Et nobis succurris, et tibi: quia et nobis poena successit et tibi. Nuptias Filio suo in tuo thalamo praeparavit Deus: in ipsis sponsalibus gaudiis relaxavit quidquid eum offenderat mundus. O et tu, angele tanti regis nuntie et secreti divini legate, qui ex palatio imperatoriae majestatis indulgentiam reis, vitam mortuis, et pacis sacramenta attulisti captivis, urge virginem non de Dei munere diffidentem, sed de muneris magnitudine cogitantem: fave partibus saeculi, conscius secretorum coeli. Laetabuntur socii tui, si negotium juveris mundi. Nos a vestro consortio impietatis nostrae mucro divisit: per vos de reditu nostro tractatur. Inspice squalentem nostri carceris miseriam, et loquere festinus ad Mariam: Usquequo moraris, o Virgo, nuntium festinantem? Intuere Deum in coeli me vestibulo sustinentem: responde verbum, et suscipe filium; da fidem, et senti virtutem: pande sinus roseos, Virgo perpetua; fides tua modo aut aperit coelum, aut claudit. 8. Christi desponsatio cum homine, cum Ecclesia.--Ecce, inquit, ancilla Domini: introcat rex in cubiculum suum, fiat mihi secundum verbum tuum (Id. I, 26-38, 46-52). Nec mora, revertitur nuntius, et nuptialem thorum ingreditur Christus. Accipit stolam 39.1987| carnis intra thalamum Virginis, intra thesaurum majestatis sacculum carnis. Divinitati sponsatur homo, praemium accipit caro. Procedit Christus quasi sponsus de thalamo suo; praesagio nuptiarum exiit ad campum saeculi, cucurrit sicut gigas exsultando per viam: pervenit usque ad crucis thorum, et ibi firmavit, ascendendo, conjugium; ubi cum sentiret anhelantem in suspiriis creaturam, commercio pietatis se pro conjuge dedit ad poenam. Tradidit quoque carbunculum, tanquam sui sanguinis gemmam, et copulavit sibi perpetuo jure matronam. Aptavi vos, inquit Apostolus, uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Ecce nunc quae fuerat foeda, facta est pulchra; quae fuerat captiva, facta est libera: Judaea autem quae fuerat libera, facta est ancilla; quia vidit vitam suam in ligno pendentem, et non credidit liberantem. Gaudeamus ergo, fratres, in commercio Dei et hominis, sponsi et sponsae, Christi et Ecclesiae, Salvatoris et Virginis. Exsultemus in fide et ad partum Virginis, quae dum desponsaretur fabro, coeli nupsit Architecto. Veneremur Christum in praesepi, qui quadrifidum mundum replevit in fide. Adoremus pannos infantiae, quibus meruimus emplastra naturae. Honorate pastores, qui primi mysterium ab angelis didicerunt. Plaudamus cuncti cum coelestibus Angelis officiisque divinis, et coeli ac terrae pacem bonae voluntatis hominibus nuntiemus. Date gloriam in excelsis Deo: redempti credite datam pacem esse captivis. Estote homines bonae voluntatis, ut mereamini praemium libertatis, ipso donante qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXXI.
- 1.
Testimonium perhibentes Salvatori. Quis tanta rerum verborumque copia instructus existat, qui hujus diei gratiam dignis possit laudibus praedicare? Unde si hujusmodi nullus est, non erubescimus etiam, si nobis nitidior dicendi facundia desit: vel mediocri tamen sermone partum sacrae Virginis, et ortum Dominici corporis disserentes conabimur explicare. Natalis est ergo hodie Salvatoris, charissimi, in quo lumen additum mundo est, et immortalitas quae per peccatum perierat, mortalibus reddita est. Natalis est hodie Salvatoris, de quo angelus pastoribus dicit, Natus est vobis hodie Salvator (Luc. II, 11): de quo et propheta dicit, Filius datus est nobis, puer natus est nobis (Isai. IX, 6). Nascitur ergo quem regem gentium alius propheta testatur, et nascitur ex virgine, sicut scriptum est, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel (Id. VII, 14); quod interpretatum est ex hebraica lingua in latinum translata, Nobiscum Deus. [Praedicamus hodie natum de virgine Salvatorem, et infantem in praesepio positum cum vigilantibus pastoribus moniti ab Angelis adoramus. Exhibeamus fidem virtutibus, reverentiam sanctis testibus praebeamus, et Simeoni cognoscenti, et Annae Dominum confitenti, et Joanni baptizanti, et Jordanis purgationi, et sancto Spiritui descendenti, et coelis apertis, et Patri testimonium perhibenti, et virgini permanenti, et stellae fulgenti, et columbae descendenti, et ipsi Domino omnem tentationem diaboli superanti. 39.1988|
- 2.
Virginei partus praestantia. Virginitas eum gestat in mente, quem Maria in ventre. Hodie ergo peperit Virgo, qui Deo filios faceret, qui sententiam praevaricationis excluderet, poenam mortis eriperet, et vitam perpetuam credentibus condonaret. Portavit in utero filium mater omnibus, quae sunt ante nutrimenta, majorem, et hunc fudit forma servi in terris, quem habent Angeli imperatorem in coelis. Peperit filium mater, a quo ipsa nutriretur potius quam nutriret: mortali alvo immortalem suscepit hospitem, et in terrestri hospitio coelestem virgo imperatorem suscepit. Beata virginitas desinit esse jam mortis ancilla; quia illum intra se gestat in mente, quem Maria portavit in ventre. Nulli virginitas servituti succumbit: quia illum diligit, qui humano generi attulit libertatem. Coelestis propago germinabat in utero, et in eximio partu virginea viscera coruscabant. Humanis gressibus portabatur vectura deifica, et in angusto pudoris cubiculo eum quem coeli non capiunt, sancta Virgo portabat inclusum; et peperit eum, non qui nascendo pollueret parientem, sed qui a pollutione saeculum delavaret. Sancta credidit, sancta concepit, sanctior efficitur post partum.
- 3.
Mirabilis partus. Mundi fit consolatio. Exstitit autem ipsi virgini ipse filius qui erat sponsus, ipse genitus qui erat genitor. Illic fuit paranympha credulitas, paranymphus archangelus: mater sponsa, et ipse quem peperit Christus sponsus, quem sanctus Spiritus copulavit, Gabriel angelus nuntiavit, Angelorum exercitus decantavit, et stella fulgida demonstravit. Fecit gravidam virginem ipse, qui erat nasciturus ex virgine. Expavit in partu suo subito mater: Deus per angelum loquebatur, et virgo auribus impraegnabatur. Audiat omnis aetas quod nunquam audivit. Virgo partu suo nupsit, virginitatem dum pareret duplicavit, filium quem genuit adoravit. Cesset omnis sollicitudo; Christus nobis vera securitas advenit. Cesset omnis infirmitas; hodie Salvator apparuit. Cessent bella, desinant lites; hodie pax vera de coelo descendit. Cesset omnis amaritudo; hodie per totum mundum melliflui facti sunt coeli. Fugiat mors; quia vita nobis hodie de coelo est data. Hodie super terram canunt Angeli, laetantur Archangeli, gloriantur Prophetae, invitantur sancti, turbantur mali, gratulantur boni, visum caeci recipiunt, auditum surdi, claudi gressum, leprosi mundantur, tristes laetificantur, infirmi sanantur, et mortui resuscitantur. Solus diabolus et omnia cum eo daemonia contremiscunt; quia restauratur genus humanum per interitum diaboli. Christus vobis hodie redemptor apparuit.]
- 4.
Virtus Domini ex ordine nascendi; et variis de ipso testimoniis. Probat virtutem Domini ordo nascendi. Concipit virgo virilis ignara consortii: impletur uterus nullo humano pollutus amplexu. Vide miraculum matris Dominici corporis. Virgo concipit, virgo gravida, virgo cum parturit, virgo post partum. Praeclara ergo illa virginitas, et gloriosa fecunditas. Virtus mundi nascitur; et nullus parientis est gemitus: vacuatur uterus, infans excipitur; nec tamen virginitas violatur. Fas enim erat, ut Domino ex virgine secundum carnem nascente meritum cresceret castitatis; ne per ejus adventum violarentur integra, qui veniebat sanare corrupta. Nascitur ergo puer, ponitur in praesepio (haec sunt enim Domini prima cunabula, nec regnator coeli has dedignatur angustias): stat Maria, et matrem se laeta miratur, et de Spiritu sancto protulisse se gaudet: nec quia peperit innupta, terretur; sed quia genuerit, cum exsultatione miratur. Nam cum saeculo debitus Salvatoris properaret adventus, ad Mariam virginem venit Spiritus sanctus, ut fuerat ab angelo ante praedictum dicente, Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Recte ergo in ejus adventu coelestia veneramur, quem de 39.1989| coelo venisse manifeste cognoscimus, quem natum pro nostra salute Dei Patris et Spiritus sancti virtute comperimus. Multis enim ante nuntiabatur indiciis nova coelo ventura progenies. Vides ergo, charissime, Salvatoris ortum, Dei esse virtutem; cum de eo Prophetae non taceant, et Spiritus sanctus fateatur. Quid praeclarius stellae nuntio? quid Magorum manifesta confessione? quid Prophetarum tam simili et tam continuata sententia? Ubique notus est Dominus, ubique natus ex virgine nuntiatur.
- 5.
Beata Virgo typus Ecclesiae. Et quoniam eum secundum carnem natum ex virgine diximus, nunc ea quae spiritualiter sentire possumus, disseramus. Videamus ergo quae est illa Virgo tam sancta, ad quam Spiritus sanctus venire dignatus est: quae tam speciosa, quam Deus elegit sponsam: quae tam copiosa, cujus generationem cunctus orbis excipiat: quae tam casta, ut possit virgo esse post partum. Nonne in figura Mariae typum videmus esse sanctae Ecclesiae? Ad hanc utique sanctus descendit Spiritus; huic virtus obumbravit Altissimi, hinc potens virtute Christus egreditur. Haec est immaculata concubitu, fecunda partu, virgo castitate: haec concipit non viro, sed Spiritu; haec parit non dolore, sed gaudio; haec nutrit non ubere corporis, sed lacte doctoris. Haec est igitur sponsa Christi et gentium mater, quae se plenam miratur, et fetam laetatur. In hac ergo die qua Salvator nascitur, splendor lucis augetur, tenebrarum caligo minuitur. In hac die lux coelestis credentibus redditur, et in aeterna nocte diabolica figmenta damnantur. In hac die lux crescit ex lumine, virtutum virtus attollitur, gloria aeternitatis erigitur, reparationem suam Domino secundum carnem nascente mundus amplectitur. Plena sit ergo diei hujus festivitas, in qua Deus nostri memor terrena visitare dignatus est, et amissam mortalibus lucem adventus sui claritate restituit: quia ipse est splendor et gloria aeterna, Dominus noster Jesus Christus; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXXII. In Natali Domini, VI.
- 1.
Christi nascentis beneficia. In adventu Dominico, fratres charissimi, solutus est omnis paternae praevaricationis metus, quem diabolicis dudum fraudibus incurrit circumventa mortalitas. Adest enim nobis coeli terraeque Judex, qui rescisso chirographo delictorum, reatum nostrum miseratus absolvit. Adest ille Dominus, qui jugum captivitatis antiquae a nostris cervicibus solvens, moerorem mundi aeterna libertate laetificet. Adest rex ille mansuetus, qui per spatia totius orbis, coelestis justitiae gressibus incedens, superbientem furentis inimici conterat tyrannidem. Hodie namque, parturiente Maria, natus est nobis Dei Filius; ut germana carnis nostrae conceptione productus, creato a se homini et pietatem paternam et fraternum largiretur affectum.
- 2.
Nascendi modus Deum probat et hominem. Et natus sane ab intacta est femina; ut eum pariter et hominem testaretur partus humanus, et Deum probaret aeterna virginitas. Nam sicut non poterat nisi caro de carne nasci; ita non poterat Dei caro de femineo utero, nisi sine generante prodire. Propter quod ait angelus beatissimae Mariae: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te. Idcirco tibi, frater, virtutem sancti Spiritus angelicus sermo praetexit, ne conjecturis carnalis disputationis hebetatus, coeleste tibi ipse mysterium terrena argumentatione confundas.
3 Modi istius possibilitas. Nascendi tres species mirabiles. Aut non putas eum novum puerum in alvo 39.1990| Virginis potuisse formare, qui cum primum conderet hominem, nec semen patris, nec viscera materna quaesivit? Dic itaque, quicumque es supernae dispensationis arbiter et discussor, quae tibi videtur virtus eminentior, partum dedisse virgini, aut perfectum hominem creasse de terra? Primus enim homo, ut ait Apostolus, de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis (I Cor. XV, 47). Si contra naturam esse contendis, quod in mysterio redemptionis nostrae sine viro puella asseritur concepisse; cujus, quaeso, naturae est, quod in parente generis nostri caro sine carne formata est? Quae est ista ratio, imo quam caeca contentio, ut non credatur Deus facere hominem posse de femina, quem creditur de pulvere fecisse? Si Omnipotentis, o homo, tali in negotio esse perspicis voluntatem, de opere cur retractas? Omnia enim, sicut legitur, Dominus quae voluit, fecit in coelo et in terra (Psal. CXXXIV, 6). Et si sollicitus perscruteris, praeter hunc legitimum humanae conceptionis usum, tres valde mirabiles nascendi species operatam reperies Trinitatem. Et prima est quidem, quod Adam figuratus ex limo est: secunda, quod mulier formata de masculo: tertia, quae et coelestis est, quod Christus processit ex virgine. Quid horum non novum? quid horum non mirabile? quid horum, nisi fidem sequamur, inquisitio poterit humana complecti? Quod autem mystico hoc conceptu visitare mundum suum Dei dignatus est Filius, nostrae hoc salutis necessitas flagitabat: nimirum ut coelestis tandem generatio repararet, quod nativitas terrena perdiderat.
- 4.
Christi humilitas potentiae signis revelatur. Virtutes hac die commendatae. Sed fortassis hunc qui natus praedicatur ex femina, dum vilibus obvolvitur pannis, dum jacere contentus est in praesepi, dum lacrymosis vagitibus concrepat, dum maternis lactatur uberibus, Deum esse diffidis. Imo per ista, frater, adverte eum, et ut hominem infirma pro infirmis pertulisse, et ut Deum potentiam exercuisse coelestem. Hic namque qui sordentibus circumdatur pannis, regiis per Chaldaeos muneribus honoratur. Hic qui in praesepi humilis jacet, lumine novi sideris coruscat e coelo. Hic qui vagitus reddit infantiae, angelici exercitus vocibus collaudatur. Hic qui femineo lacte nutritur, multa hominum millia parvissimo pane satiavit. Quid illud adjiciam, quod Deum illum et verum Dei esse Filium resurgens a mortuis Lazarus probat, receptus ad lumen caecus annuntiat, venerandis ejus calcata vestigiis maris unda testatur, et quod praecellit haec omnia, resultans e coelo vox paterna confirmat? Propter quod, dilectissimi, tam magnum hoc nativitatis Dominicae sacramentum dignis vocibus honoremus. Diligamus prae omnibus castitatem: quia ut placere hanc sibi Christus ostenderet, pudicitiam uteri virginalis elegit. Sectemur misericordiam; quia pietatis est quod salvamur. Justitiam sollicite teneamus; quia ad hoc Unigenitus Dei effici dignatus est homo, ut veritatem praedicans, universam mundi faciem damnata iniquitate purgaret.
- SERMO CXXIII. In Natali Domini, VII.
- 1.
Christi admiranda nativitas. Virgo ante, et post partum. Nativitas Domini nostri Jesu Christi totum mundum nova adventus sui hodie luce perfudit. Hodie de coelo Deus descendit ad hominem; ut in coelis homini praepararet ascensum. Hodie accepimus natum Dei, virginis filium, omnium credentium Salvatorem, Deum de Patre, hominem de matre, Deum occultum, hominem manifestum. Et quoniam diabolus per serpentem Evae locutus, per Evae aures mundo 39.1991| intulit mortem; Deus per angelum ad Mariam protulit verbum, et cunctis saeculis vitam effudit, angelus sermonem ejecit, et Christum Virgo concepit. O conjunctio sine sordibus facta, ubi maritus sermo est, et uxor auricula! Hoc splendore concipitur Dei Filius, hac munditia generatur. Nulla fieri potuit gravedo concipienti, nulla tristitia parturienti: qui enim venerat triste laetificare saeculum, ventris non contristavit hospitium. De coelis medicus transiens per virginem, post transitum suum illaesam fecit virginem permanere: qui enim disrupta corporum membra in aliis poterat redintegrare tangendo, quanto magis in sua matre quod invenit integrum, potuit non violare nascendo? Crevit enim in ejus partu integritas corporis potius quam decrevit, et virginitas ampliata est potius quam fugata. In angusti corporis membro sustinuit, quidquid sustinent coeli. Plena sunt viscera; et nullum novit Virginis conscientia. Cum esset gravida, salubri levitate plaudebat: lumen enim quod intra se habebat, pondus habere non poterat.
- 2.
Maria fenestra et scala coeli. Restauratrix feminarum. Mariae bona contra Evae mala. Facta est Maria fenestra coeli, quia per ipsam Deus verum fudit saeculis lumen. Facta est Maria scala coelestis; quia per ipsam Deus descendit ad terras, ut per ipsam homines ascendere mererentur ad coelos: ipsis enim licebit ascendere illuc, qui Deum crediderint ad terras per virginem Mariam descendisse. Facta est Maria restauratio feminarum; quia per ipsam a ruina primae maledictionis probantur esse subtractae. Tria denique mala Evae a tribus bonis Mariae probantur exclusa. Nam Evae dictum est, In doloribus et in tristitia paries; et ad virum conversio tua, et ipse dominabitur tui (Gen. III, 16). Tribus ergo his malis se subjugant feminae quae Mariam non sequuntur, dolori, tristitiae, servituti. Maria autem e contrario quam praeclarissimis tribus bonis sublimetur ausculta, salutationis angelicae, benedictionis divinae, et plenitudinis gratiae. Sic enim eam legitur angelus salutasse: Ave, Maria, gratia plena, benedicta tu inter mulieres (Luc. I, 28). Cum dixisset Ave, salutationem illi coelestem exhibuit: cum dixit, Gratia plena, ostendit ex integro iram exclusam primae sententiae, et plenam benedictionis gratiam restitutam: cum dixit, Benedicta tu inter mulieres, virginitatis ejus benedictum fructum expressit; ut ex eo benedicta dicatur inter mulieres, quaecumque perseveraverit virgo. Benedicta tu inter mulieres; maledicta enim Eva fuerat, quam nunc credimus per Mariam ad benedictionis gloriam remeasse.
- 3.
Maria feminarum omnes status suscepit. Venite, virgines, ad virginem, et laetamini. Deponite maledictionem praevaricationis, et benedictionem restaurationis assumite. Projicite dolores quos Eva per serpentem accepit; et quos per angelum Maria suscepit, honores assumite. Pellite tristitiam concipientis, gemitus parturientis abjicite, ut solus vobis iste virginis Filius dominetur. Venite, virgines, ad virginem; venite, concipientes, ad concipientem; venite, parientes, ad parientem; venite, matres, ad matrem; venite, lactantes, ad lactantem; venite, juvenculae, ad juvenculam. Ideo omnes istos cursus naturae virgo Maria in Domino nostro Jesu Christo suscepit, ut omnibus ad se confugientibus feminis subveniret: et sic restauraret omne genus feminarum ad se venientium nova Eva servando virginitatem; sicut omne genus virorum Adam novus recuperat Dominus Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto unus Deus vivit et regnat, etc.
- SERMO CXXIV. In Natali Domini, VIII.
39.1992|
- 1.
Christus mihi, non sibi nascitur. Ut hodie a me possit, fratres charissimi, majestas nativitatis Dominicae praedicari, per vos mihi a Domino facultas est impetranda, quatenus ipse verbum in ore sui constituat sacerdotis, nec nostri oris dedignetur officium, qui nostrae carnis hodie dignatus est inire commercium. Non enim, fratres, ineffabile divinae generationis contendimus aperire mysterium; sed nostrae salutis magnum et mirabile gestimus gaudium nuntiare, sicut dixit angelus, Ecce annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo (Luc. II, 10). Nullum hodie, fratres, conceptus, nullum terreat partus. Ubi enim virginitas concipit, integritas parit, Dei est virtus conscia, non voluptas. Audi angelum dicentem, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Id. I, 35). Hodie, fratres, non inchoatur deitas, sed humanitas innovatur: hodie natus est non sibi Christus, sed mihi. Accedite ergo ad eum et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6): quia hodie in sole posuit, sicut dixit propheta, tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6).
- 2.
Virginitas nunquam nuda. Divinum est, fratres charissimi, quod geritur, non humanum. Nunquam est nuda virginitas, quae tegmine pudoris se decoravit. Ad domicilium castitatis angelus mediator advenit; ut regi aulam, Deo templum, et coelesti sponso thalamum procuraret. Nascente enim Domino non est ablata, sed consecrata virginitas; quae ipsa sponsum genuit sui pudoris, ipsa custodi praebet fidele servitium: feta, sed virgo; virgo, sed mater; sterilitate enim caruit, non pudore. Adstat sanctitas, sinceritas, pudicitia, castitas, integritas, fides, et omnes simul adfuere virtutes; ut intrepida famula sui uteri portaret auctorem, et coelestem paritura virtutem, sexus sui victrix, dolorem gemitumque nesciret. Beata fecunditas, quae et honorem acquisivit maternum, et castitatis praemium non amisit.
- 3.
Explicantur mysteria nascentis in carne; locum in diversorio non habentis; pannis involuti. Non ergo dedignatur inhabitare, quod est figurare dignatus: nec indignatur in se carnem contingere, quam coelesti manu ante contrectavit in pulvere. Venit ad faciem tuam, o homo; quia tu ad ejus faciem pervenire non poteras: et qui erat invisibilis, factus est pro tua redemptione visibilis. Venit a tuis patribus postulatus. Audi vocem clamantis, Ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4). Astat testis innocentiae, assertor pudoris, nec amisisse dolet sponsam, sed gloriatur se agnovisse Deum; sequitur non ut maritus, sed ut famulus, et obsequium se ei gaudet impendere, cui conspicit omnes Angelos deservire. Nascens ergo Christus non invenit locum in diversorio, per quem omnis creatus est locus: et velut peregrinus nascitur, qui totius orbis est Dominus; ut nos coelestis patriae faceret esse municipes. Pannis obvolvitur, ut scissam humani generis unitatem suo redintegraret in corpore, totumque immortalitatis vestimentum purpureo sanguinis colore fulgens in coelestia regna deferret. Nascitur, fratres; ut ipsam, quam primus homo vitiaverat, melioraret naturam. Jacet in pannis; sed regnat in coelis: humiliatur in cunabulis; sed in nubibus tonat: in praesepi ponitur (Luc. II, 7), quia omnis caro fenum (Isai. XL, 6), Isaia dicente, monstratur. O fenum, fratres, cujus flos coelestem mutatur in panem, quo vescendo pervenimus ad vitam aeternam!
- SERMO CXXV. In Natali Domini, IX.
39.1993|
- 1.
Cur Deus hominem suscepit ex Virgine. Nativitatem Domini nostri Jesu Christi secundum carnem ita Evangelista apertissime demonstravit, ut ostenderet eum ex Spiritu sancto et Maria virgine natum, propter haereticorum astutiam, qui negant Deum hominem suscepisse. Sed ideo Dominus noster virgineum sibi requisivit hospitium, ut nobis ostenderet in casto corpore Deum portari debere. Ad hoc enim Deus hominem suscepit in se, ut et nos Deum suscipiamus in nobis, sicut ipse dicit, Manete in me, et ego in vobis (Joan. XV, 4). O sacrum et coeleste mysterium in nativitate Domini! Concepit virgo antequam sponsum haberet, parit antequam nubat; et quod ad laudem pertinet nominis Domini, et mater et virgo coepit esse post partum. Virgo enim concepit, virgo peperit, virgo post partum illibata permansit. Quem cum portaret, timuit; cum pareret, adoravit: quem cum peperisset, minor erat mater quam filius.
- 2.
Christi generatio in Adam praefigurata. Grande nobis mysterium divina majestas in Adae figura praemisit. Sicut enim Deus noster cum primum Adam facere vellet, non ex conjunctione viri aut mulieris hominem ut esset effecit; sed accipiens terram, unde hominem facit, divina quadam arte formavit: ita sine viri conjunctione Deum in virginali alvo incorporari dispensavit. Ergo si tunc licuit hominem sine homine nasci, cur non licuit hominem sine homine per Mariam virginem procreari? Quoniam sicut Adam ex terra virgine figuratus est, ita et Christus ex virgine natus agnoscitur. Ibi tunc flatus Dei de terra vivum hominem surgere fecit ad vitam: hic mundo Spiritus sanctus de Maria virgine Christum hominem figuravit, in quo Deus ad reparationem hominis habitaret. Adam enim ibi tunc nascitur; hic renovatur et resuscitatur in Christo. Fuit ergo similis reparatio, quomodo fuit et hominis creatio. Denique sicut tunc in alvo terrae Salvator Adae membra composuit; sic etiam nunc in virginis alvo Christus sua membra composuit. O grandis patientia Salvatoris; exspectat nasci sua membra quae fecit! Sed ideo ille voluit nasci, ut nos iterum viveremus. Deus latebat in homine: humiliata est virtus, ut pietas augeretur; et quod ad laudem nominis ejus pertinet, visa est potestas minus velle quam possit. Humiliavit se ut homo: nec horruit Deus hominem induere, quem ad suam Patrisque imaginem figuravit, unde libens Dei Filius voluit hoc esse quod fecit. Nam ideo Deus noster Filium suum misit ad hominem liberandum, ut cui dixerat, Faciamus hominem (Gen. I, 26), ipse etiam liberator esset, qui fuerat et creator.
- 3.
Cur Christus ex muliere. Cur per mulieres resurrexisse nuntiatur. Sed quare Deus noster nascendo per Virginem, nos sic voluit reformare ad vitam? Ut quia per mulierem in hunc mundum mors intravit, salus per Virginem redderetur. Denique et quando Christus tertia die ab inferis resurrexit, primum mulieres per angelum adorantes occurrunt: quibus ideo jubetur resurrectionem Apostolis nuntiare, ut hominibus ostenderetur, Ecce per quam cecidistis in mortem, per ipsam vobis resurrectio mortuorum nuntiatur. Mulier enim quia prior gustaverat, prior etiam resurrectionem vidisse monstratur, ut non perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret; et quae culpam nobis transfuderat, transfudit et gratiam.
- 4.
Castitatis necessitas christianum esse cupienti. Denique 39.1994| Dominus noster ideo per castae virginis membra venit ad terras, ut ostenderet Deum castitatis esse auctorem. Ergo sicuti Deus noster nos suscepit in se, et nos suscipiamus Deum in nobis. Portemus ergo et nos Deum in casto corpore, quem virginis casta membra portaverunt. Christus enim magister est castitatis: et ideo qui castitatem non habet, portare Christum non potest. Sed et nos, charissimi, qui Deo credimus, ut semper Christum in corde nostro portare possimus, castos ac puros nos exhibeamus ab omni peccato; ut Christus habitare possit in nobis. Qui enim Christum non habet in se, christianus non potest dici. Nec enim ita se extollere debet unusquisque, ut christianum se nomine dicat tantum, et factis inimicum ostendat. Quomodo christianus est, qui contra Christi praecepta vivere contendit? Sed vos qui Deo servitis, et ejus praecepta custoditis, potens est vobis concedere vitam aeternam, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXXVI. In Natali Domini, X.
- 1.
Utraque Christi generatio inter se comparatur. Mater Christi semper virgo, quae semper sponsa. Generatio utraque incomparabilis. Veneranda nativitas Salvatoris, qui natus in carne est, humilitatis est instrumentum, pietatis mysterium, et aeternae spei remedium manifestum. Hac die est natus ex virgine matre, qui ante saecula aeternus est genitus ex Deo Patre. In illa nativitate ex impassibili nascitur Genitore; in ista ex incorrupta natus est virgine. Illam solus Pater scivit ipse qui genuit; hanc in se sola Virgo et mater intemerata cognovit, quae virum in concipiendo non pertulit. In Patre impassibilitas, in matre incorruptibilitas; in Patre perpetua divinitas, in matre aeterna virginitas. Sic enim ad eam Dominus loquitur per prophetam, Et desponsabo te mihi in aeternum (Osee. II, 19). Semper ergo virgo est, quae semper sponsa est: et quae vocabulo sponsae non caruit, in aeternum virgo permansit. Et desponsabo te, inquit, mihi in aeternum; quia quae sponsa aeterna dicitur, aeterna virgo probatur. Ex Patre invisibiliter, ex matre visibiliter; sed incomparabiliter ex Patre, atque incomparabiliter ex matre: quia incorruptibiliter in illa nativitate Patrem Deum habet sine homine matre; in ista matrem habet virginem, sed hominem non habet patrem. In illa coaeternus est Patris, et coaeternus auctoris: in ista filius est virginis, et auctor est matris. Ipse enim formavit uterum qui descendit in uterum; exivit de utero, et non corrupit uterum: ut qui Deum Patrem habet in coelis, virginem matrem haberet in terris. In illo sine tempore genitus, in ista in fine temporum natus. In illo nascitur sine fine, in ista concipitur sine semine. In illo sine initio generationis, in ista sub conditione Legis et carnis. In illo invisibilis Deus, in ista visibilis homo per corpus: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). In illo impassibilis, in ista mortalis. In illo excelsissimus, in ista subjectus: subjectus siquidem injuriis passionis et mortis; mortis autem crucis (Philipp. II, 8). Sed per haec omnia est gloriosus in coelis, qui victor in omnibus invenitur in terris.
- 2.
Diei Natalis Christi praerogativa. Resurrectionis Christi dies idem qui conceptionis. Elegit sibi in qua nasceretur diem, qui fecit omnem diem, et non sine gratia praelationis caeteris est diebus habendus hic dies, in quo Deus in hominem 39.1995| docetur fuisse promotus. Denique ex hodierno dies accepit incrementum, et augmenta sumit cursus sui, qui electus ad gloriam Dei noscitur. Conceptus est enim aequinoxio verno, et natus est solstitio hiberno. Et qua die est conceptus in utero Virginis, in ipsa resurrexit ab inferis cum gloria passionis. Et in conceptu tamen, et in nativitate ejus dies accepit incrementum: et nascente vera luce, lucis et diei augmentatur officium. Advertite interea, fratres, advertite dominicum sacramentum. In nativitate ejus dies proficit, in passione deficit, quia a sexta hora tenebrae factae sunt per totam terram usque ad horam nonam (Matth. XXVII, 45). Et quod imminutum est in passione, ampliatum est in resurrectione. Ecce est illud, Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 3): dies nativitatis diei passionis, et dies passionis diei resurrectionis; nox nativitatis nocti passionis; et nox passionis nocti resurrectionis annuntiat verbum: illic natum, hic passum; in illa Angelorum gaudium, in ista totius mundi luctum, sed tamen omnium in resurrectione triumphum: quia in vesperum abundabit fletus, et ad matutinum laetitia (Psal. XXIX, 6); vesperum passionis, quando sequebatur eum multitudo populi, et mulieres lamentabantur et plangebant; matutinum resurrectionis, quo mulieres cum gaudio a monumento currebant, et discipuli cum gaudio ad monumentum festinabant.
- 3.
Mysterium crescentis diei in Natali Christi. Elegit ergo hunc diem sibi ad nativitatem, nobis ad felicitatem; sibi ad obsequium, nobis ad gaudium. Sic enim pastoribus Angelus praedicavit: Ecce, inquit, annuntio vobis gaudium, quod erit universae terrae. Quare? Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus (Luc. II, 10 et 11); ut merito a nobis hodie cantandum sit, Hic est dies quem fecit Dominus, gaudeamus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24). Crescit ecce dies cum ortu nascentis, et lucrativo proventu vel successibus momentorum: noctisque imminuto curriculo defectionem sentiunt opera tenebrarum. Die enim aeterno nascente, augmentum debuit dies temporalis accipere: non ut dies aliquid nascenti conferret, sed ut ex nascente dies praerogativam incrementi vel felicitatis acquireret, et fieret toti mundo festivus, in quo verus Deus homo natus est in carne perfectus.
- 4.
Potentia Christi elucet in exinanitione sui. Omnis ergo hujus nativitatis schola, humilitatis est officina, patientiae massa, virtutis agonia. Primum quia voluit immensus et omnipotens Dei Filius, cujus incapabilis potentia et incomprehensibilis magnitudo coelum simul ac mundum continet, ambit, amplectitur, excedit, tanta se angustia et subtilitate contrahere, ut intra uterum Virginis clausus, et quod habebat in majestate comprimeret, et quod erat in virtute celaret: tantaque se humilitate deponeret, ut filius hominis esse vellet, qui Dei Filius nunquam esse cessaret. Sed hoc non nisi Deus posset. Intra magnitudinem enim suam se occultasse cum potens sit, non humanae infirmitatis, sed divinae virtutis est. Nemo enim hominum se potest abscondere aut celare quod nascitur: quia quanquam sit in omnibus natura mortalis, non potest tamen quisquam sibi derogare quod natus est. Deus autem noster in eo potentiam majestatis aperuit, cum se intra terminos humanae infirmitatis abscondit: ut omnipotentem se in hoc maxime sacramento monstraret, quo potestati suae subjiceret id quod per potestatem naturae coelestis omni subjectione liberum permaneret. Natus enim Deus ex Deo Patre, homo esse voluit: sed id quod Deus ante natus est, non amisit. Ita enim esse homo voluit; et ideo quod hominis fuit, non in ea qua natus est, conditione permansit. Suscepit enim ex Maria virgine hominem verum, quem per resurrectionis gloriam levavi in coelum. Humilitas ergo Christi sublimitas est corporis nostri: quia cum humiliatur Dominus, exaltatus est homo; et ita exaltatus est servus, ut in Domino simul fieret ipse qui Dominus. Hoc beatissimus 39.1996| Paulus probat, dicens: Qui transfiguravit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae, secundum operationem, ut posset subjicere sibi omnia (Philipp. III, 21). Et iterum, Qui cum in forma Dei constitutus esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudine hominis constitutus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Id. II, 6, etc.).
- SERMO CXXVII. In Natali Domini, XI.
Nativitates Domini duae. Superbia non magnitudo, sed tumor. Humilitatis necessitas. Christus unigenitus et primogenitus. Anniversaria Domini Incarnatio, et vestrae Fraternitatis tam frequens congregatio, exigit a nobis debitum sermonis officium. Itaque, fratres, affectu pio, corde devoto januam Domini pulsemus: ut et nobis tribuat fiduciam utilia dicendi, et vestrae Charitati fructum audiendi. Adjuvet itaque nos humillimos suos Salvator et magister humilitatis Dominus noster Jesus Christus, virginis filius, virginum sponsus, virginali utero corporaliter natus, virginali connubio spiritualiter conjugatus. Hodie itaque nasci dignatus est, per quem facta sunt omnia: manens quod est, exhibens tibi quod es; manens apud Patrem in divinitate, suscepit nostram infirmitatem in humanitate. Duas namque nativitates Domini accipimus: unam divinam, alteram humanam, tamen utramque mirabilem; illam sine matre, istam sine patre: illam aeternam, ut crearet temporales; hanc temporalem, ut praestaret aeternos. Ille enim de quo dicit Joannes evangelista, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est: ille tantus, ille in forma Dei aequalis Patri, ille sine tempore fabricator temporum, ille ex nullo saeculo, ante omnia saecula, judex saeculi, factus est tam parvus, ut de femina nasceretur; sed mansit tam magnus, ut a Patre non separaretur. Praebentes ei obsequium et testimonium, tanquam lucernae venturo diei, omnes Prophetae praenuntiantes ante ipsum nascendo venerunt, post credendo adhaeserunt. Oportebat enim ut praenuntiaretur venturus, facturus miracula; quibus miraculis bene intelligentibus appareret homo parvus ad parvos, sed humilis ad superbos: parvitate sua docens hominem, ut se agnosceret parvum; ne non grandescendo se crederet magnum. Est enim superbia non magnitudo, sed tumor. Quod autem tumet, videtur magnum, sed non est sanum. Ut autem Creator generis humani istum tumorem sanaret, ipse medicus, ipse medicina, non solum medicamentum adhibens apparuit inter homines homo, offerens hominem videntibus, Deum servans credentibus. Aspectus enim humilitatis ejus sanavit infirmos; contemplatio divinitatis ejus quaerit firmos. Et dum erant homines, qui Deum viderent in homine, nec tamen spem suam ponerent in homine, qui sequi non debet: Deus sequendus erat, qui videri non poterat. Ut ergo exhiberetur homini, et qui ab homine videretur, et quem homo sequeretur; Deus factus est homo. Aliquid te magnum credere debes. Sed quod 39.1997| Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1-3, 14), eadem Sapientia quae de Deo genita est, dignata est etiam inter homines creari; ad quod pertinet illud, Dominus creavit me in principio viarum suarum (Prov. VIII, 22) (est enim ejus principium caput Ecclesiae, quod est Christus), hominem per quem vivendi exemplum nobis daretur, hoc est, via certa qua perveniremus ad Deum. Non enim redire potuimus nisi humilitate, qui per superbiam lapsi sumus; sicut dictum est primae nostrae creaturae, Gustate, et eritis sicut dii (Gen. III, 5). Hujus igitur humilitatis exemplum, id est, viae quaerendum fuit. Ipse reparator noster in se ipso demonstrare dignatus est, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7); ut crearetur homo in principio viarum ejus Verbum per quod creata sunt omnia. Quapropter unigenitus et primogenitus Dominus noster divinarum Scripturarum auctoritate praedicatur; unigenitus de Patre, primogenitus a mortuis. Quapropter secundum id quod unigenitus est, non habet fratres: secundum id quod primogenitus est, fratres vocare dignatus est omnes qui post ejus et per ejus primatum in gratia nascimur per adoptionem filiorum, sicut apostolica disciplina commendat. Naturalis ergo filius secundum id quod primogenitus est frater, de ipsa Patris substantia unicus natus est, id existens quod Pater est, Deus de Deo, lumen de lumine. Nos autem non lumen naturaliter sumus; sed ab illo lumine illuminamur, ut sapientia lucere possimus, per eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXXVIII. In Natali Domini, XII.
- 1.
Reparationis nostrae remedium. Solus Christus sine peccato natus. Dominus noster Jesus Christus, fratres charissimi, qui in aeternum est cunctorum creator, hodie de matre nascendo, factus est nobis salvator. Natus est nobis hodie in tempore per voluntatem, ut nos perducat ad Patris aeternitatem. Factus est Deus homo, ut homo fieret Deus. Ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum hodie factus est homo. Hodie impleta est prophetia illa, quae dicit, Rorate, coeli, desuper; et nubes pluant justum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem (Isai. XLV, 8). Factus est igitur qui fecerat, ut inveniretur qui perierat. Sic enim in Psalmis homo confitetur, Priusquam humiliarer, ego peccavi; et iterum, Erravi sicut ovis quae periit (Psal. CXVIII, 67, 176). Peccavit homo, et factus est reus: natus est homo Deus, ut liberaretur reus. Homo igitur cecidit, sed Deus descendit: cecidit homo miserabiliter, descendit Deus misericorditer; cecidit homo per superbiam, descendit Deus cum gratia. Sic namque mater Domini ab angelo audivit: Ave, gratia plena, Dominus tecum (Luc. I, 28). Qui natus est primo sine matre in coelis, hodie natus est sine patre in terris. O miracula! o prodigia, fratres charissimi! Naturae jura mutantur in homine: Deus nascitur, virgo sine viro gravidatur. Mox viri nesciam sermo Dei maritat: simul facta est mater et virgo; mater facta, sed incorrupta; virgo habens filium, nesciens virum; semper clausa, sed non 39.1998| infecunda. Solus enim sine peccato est natus, quem sine virili complexu non concupiscentia carnis, sed obedientia genuit mentis. Virgo concepit, sola vulneri nostro medicinam parere potuit, quae non ex peccati vulnere germen piae prolis emisit.
- 2.
Christus heri et hodie. O mira exquisitaque compago! o nova et inaudita commixtio! Deus qui est et qui erat, fit; creator, creatura. Qui immensus est, capitur; divites constituens, pauper efficitur: incorporeus carne vestitur, sermo crassescit, videtur invisibilis, palpatur impalpabilis, comprehenditur incomprehensibilis, immortalis occiditur. Quem coelum et terra benedicit, in praesepio angusto collocatur. Numeratur in saeculo, qui est ante saecula. Jesus Christus heri et hodie, idem ipse et in saecula (Hebr. XIII, 8). Heri dixit propter mortalitatem; hodie, propter aeternitatem. Merito hodie locuti sunt coeli, gratulati sunt Angeli, pastores jucundati, Magi invitati, reges turbati, martyres coronati, daemones effugati. Igitur cum gaudio dicamus sanctae virgini Mariae matri Domini nostri Jesu Christi; dicamus, et non confundamur: Lacta, mater, Christum, et Dominum nostrum et cibum. Lacta panem de coelo venientem, et in praesepi positum velut piorum cibaria jumentorum. Illic enim cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Isai. I, 3): circumcisio scilicet et praeputium, cohaerendo lapidi angulari, quorum primitiae fuerunt pastores et Magi. Lacta eum qui talem fecit te, ut et ipse fieret in te, qui tibi et munus fecunditatis attulit conceptus, et donum virginitatis non abstulit natus: qui sibi antequam nasceretur, et uterum de quo nasceretur, et civitatem in qua nasceretur, et diem in quo nasceretur, elegit, et ipse condidit quod elegit. Sic namque olim praedictum est: Mater Sion dicet, Homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5).
- 3.
Simeonis desiderium. O omnipotentia nascentis! o magnificentia de coelo ad terram descendentis! Adhuc in utero portabatur; et ex utero matris a Joanne Baptista salutabatur. In templo praesentabatur; et a Simeone sene famoso, annoso, probato, coronato agnoscebatur. Tunc cognovit, tunc adoravit, tunc dixit: Nunc, Domine, dimittis servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29 et 30). Differebatur exire de saeculo, ut videret natum per quem conditum est saeculum. Agnovit infantem senex, factus est in puero puer. Innovatus est in aetate, qui plenus erat pietate. Simeon senex ferebat Christum infantem; Christus regebat Simeonis senectutem. Dictum ei fuerat a Domino quod non gustaret mortem, nisi videret Christum Domini natum. Natus est Christus; et impletum est desiderium senis in mundi ipsius senectute. Ipse ad senem hominem venit, qui mundum in veteratum invenit. In isto quidem saeculo diu esse nolebat; et Christum in hoc saeculo videre cupiebat, cantans cum propheta, et dicens: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis (Psal. LXXXIV, 8). Denique ut noveritis ita esse istius laetitiam, conclusit dicens: Nunc dimittis servum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum.
- 4.
Testimonia nativitatis Christi. Prophetae cecinerunt Conditorem coeli et terrae in terra cum hominibus futurum: angelus nuntiavit Creatorem carnis et spiritus in carne venturum: salutavit Joannes ex utero in utero Salvatorem: Simeon senex Deum agnovit infantem, Anna vidua virginem matrem. Haec sunt testimonia nativitatis tuae, Domine Jesu, antequam tibi substernerentur fluctus maris calcanti, cederent imperanti; antequam ventus te jubente siluisset, mortuus te vocante resurrexisset, sol te moriente palluisset, terra te resurgente tremuisset, coelum te ascendente patuisset. Adhuc enim in manibus matris portabaris; et 39.1999| jam Dominus orbis cognoscebaris.
- 5.
Christus ubique pulcher. Ubique enim Christus Dominus pulcher occurrebat: pulcher in coelis, pulcher in terris; pulcher in Patre Verbum, pulcher in matre caro et Verbum; pulcher in utero Virginis, ubi non amisit divinitatem, cum suscepit humanitatem: quia cum hic esset, cum manibus portaretur, locuti sunt coeli, gavisi sunt Angeli, Magos stella direxit. Adoratus est in praesepio cibaria mansuetorum; adoratus est in templo puer Christus a sene Simeone, gestatus est in ulnis, a quo ipse regebatur. Pulcher ergo Christus in miraculis; in flagellis, in sermonibus, in verberibus pulcher; non curans mortem, et mortuos suscitans; pulcher in ligno, pulcher in coelo, pulcher et in sepulcro. Quis igitur, fratres charissimi, non adoret primum et novissimum, initium et finem, α et ω (Apoc. XXII, 13)? quis, inquam, non adoret per quem aspiravit dies, effugatae sunt umbrae? 6. Christus quid a nobis mercatus, quid reddidit. Natus est imperator, ut absolveretur peccator. Sic enim scriptum est: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27). Dominus enim Jesus Christus per carnem quam suscepit, tribuit nobis magnam spem, magnam consolationem, magnam gratiam. Natus est, quod non noveramus: lactatus est a matre, suxit quod noveramus. Mercatus est a nobis quod hic abundat, nasci et mori. Resurgere, et in aeternum vivere, non hic erat. Invenit hic viles merces terrenas, et terrestribus attulit peregrinas et coelestes. Si expavescis, o quisquis es auditor, mortem Christi; ama resurrectionem Christi. Multi quidem contempserunt humilem Christum, et non pervenerunt usque ad altitudinem Christi. Qui autem adoraverunt humilem, invenerunt excelsum. 7. Legis figura, baculus Elisaei. Fidei christianae fundamentum. Audiunt Judaei, et dicunt, Noster est Christus. O Judaei caeci, si vestrum agnovistis, quare occidistis? Dominus quidem suscepit circumcisionem, ablaturus ipsam circumcisionem: suscepit umbram, daturus lucem; suscepit figuram, impleturus veritatem. Ipse quidem vobis Legem dedit; sed in qua fuit Elisaeus, quando resuscitavit mortuum filium cujusdam religiosae, in ea figura data est Lex. Hoc factum est. Nuntiatus est Elisaeo mortuus infans: dedit servo suo baculum, et ait illi: Vade, inquit, et pone baculum super puerum, et reviviscet (IV Reg. IV, 29). Accepit servus baculum, posuit super puerum; et non resurrexit. Propterea Judaei Legem accipere potuerunt, vivere in illa non potuerunt. O tu, Judaee, audi Legem mutatam, si vis mutari; si non vis mutari, in vetustate habes damnari: noli amare veterem tunicam. Pater tuus crucifixit Christum; tu odisti: ille manu, tu corde; ambo facinus implestis. Displiceat tibi quod fecit pater tuus; audi quod dicit Dominus tuus: Pater, inquit, in me manens, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar, et scio quia mandatum ejus vita aeterna est (Joan. XII, 49, 50). Si mandatum Patris vita aeterna est, si Verbum Patris est vita aeterna; qui loquebatur erat vita aeterna. Non ergo fecit aliquid a se, quia non est a se. Sed a quo est? A Patre. Pater enim Deus, sed non de Deo: Filius autem Deus, sed de Deo: ideo Filius, quia de Deo genitus est, et semper Filius, sine initio genitus, et tamen genitus. Et quomodo hoc intelligatur, audire exspectatis a me: audite prophetam per me, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Et tamen multa diximus de ejus generatione, sed de ea quae de matre est. Caeterum quomodo natus est de Patre in coelo, quis potest explicare? quis potest enarrare vel investigare? Teneamus nos ad istam humanam nativitatem, per quam nobis Deus donavit gratiam. Gratia, inquam, donata, non merces reddita; quia qui creavit, sanat. Per ipsam levat ruentem, per ipsam curat aegrotantem, per ipsam coronat vincentem. Ipsa est fides, ipsa est veritas, hoc est christianae fidei fundamentum, quia unus homo per quem ruina, alius homo Christus per quem structura. Cecidit qui non mansit; erigit qui non cecidit. Ruit ille, 39.2000| quia dimisit manentem; manens Christus in Patre descendit ad jacentem. 8. Generatio Christi divina. Ipse puer parvulus ex semine Israel, et ipse nobiscum Deus Emmanuel. Quae est illa nostri generatio Salvatoris, qua gignenti Patri coaeternus est; quando hanc generationem ex virgine mundus expavit, quam pia fides agnovit et tenuit, infidelitas autem irrisit, superbia timuit superata? Quaenam est illa generatio, qua in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); vel quod est hoc Verbum quod dicturus antea non silebat, quo dicto non siluit qui dicebat? Quod est Verbum sine tempore, per quod facta sunt tempora; Verbum quod labia nullius aperuit coeptum, vel clausit finitum; Verbum quod initium non habet ex ore loquentium, et aperit ora mutorum; Verbum quod linguis gentium disertis non fit, et linguas infantium disertas facit? Quaenam est, inquam, illa generatio, cui pater moriendo non cedit; quia non eam vivendo praecedit, aliena ab omnibus locorum temporumque intervallis, ab omni distentione spatiorum, quam vel in diebus vel in corporibus sentire consuevimus? 9. Hanc meditanti elevanda mens super omnia creata. In tantum quis longe est a Deo, in quantum dissimilis. Levemus ad eum, quantum ipso adjuvante possumus, animas nostras, si quomodo capere valeamus, et natum non praevenientem qui gignit, et gignendo non subsequentem qui gignitur; Patrem et Filium nec pariter patres, nec pariter filios, et pariter aeternos: non utrumque generantem, nec utrumque nascentem; sed alterum sine altero non viventem: et Patrem sempiternum genuisse, et Filium sempiternum natum esse. Cogitemus, si valemus; si non valemus, credamus. Non est hic quod dicere volumus; sed tamen non longe positum est ab unoquoque nostrum: In illo enim vivimus, et movemur et sumus (Act. XVII, 28). Transcendamus carnem nostram, in qua parentes ante filios vivunt: quia ut filios possent generare, creverunt; et filiis crescentibus jam senescunt. Nondum natis filiis parentes vixerunt; quia et parentibus mortuis filii victuri sunt. Transcendamus et animas nostras, pariunt et ipsae aliquid cogitando, quod secum habent sciendo; sed possunt amittere obliviscendo, quia et non habebant antea nascendo. Cuncta corporalia et temporalia et mutabilia transcendamus; ut videamus super omnia, per quem facta sunt omnia. Ascensus noster in corde est, quia et illud quo ascendimus prope est; longe autem ab illo sumus, in quantum dissimiles sumus. Ascendit ergo ad eum sua similitudo, quam in nobis et fecit et refecit: quia nondum perfecte palpitat infirmus aspectus, et ineffabilem candorem lucis aeternae non potest intueri. Cujus ergo fulgorem mentis acies nondum capit, Generationem ejus quis enarrabit? Sed Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Hanc ergo generationem, cujus hodiernum celebramus diem, hanc in qua dignatus est venire per Israel, et fieri Emmanuel nobiscum Deus in carnis infirmitate, non nobiscum in cordis iniquitate, accedens ad nos per id quod assumpsit ex nostro, et liberans nos per id quod mansit in suo (visitavit quippe Dominus servos suos per mortalem infirmitatem; ut eos liberos faceret per incommutabilem) veritatem: hanc ergo generationem, cujus utcumque capax est humana fragilitas, non illam quae sine tempore manet, sine matre super omnia, sed istam quae in tempore facta est sine patre inter omnia; hunc virginis filium et virginum sponsum, de incorrupta matre nascentem, et incorruptibili veritate fetantem laudemus, amemus, adoremus: ut in ejus misericordia de astutia victa diaboli triumphemus. Veniamus ad eum credendo, proficiamus gratias agendo, agnoscamus perseverando. Veniamus ad illum, et inter nos concordemus. Quare de ejus nativitate litigamus? An ut medicum vocantem non audiamus? O infelix infirmitas! Venit ad aegrotum medicus, et litibus vacat aegrotus. Celebremus ergo Natalem Domini, 39.2001| fratres charissimi, adventum Dei et hominis celebremus; ut nos ad Deum revertamur. Igitur diem festum celebremus, non humanae devotionis, sed divinae dignationis; non infirmitatis, sed aeternitatis; non formationis, sed reformationis Domini nostri Jesu Christi: qui cum Patre et Spiritu sancto, etc.
- SERMO CXXIX. De Calendis Januariis, I.
- 1.
Janus quis fuerit. Idololatriae origo. Unde Jano duae facies. Superstitio calendarum januariarum. Dies calendarum istarum, fratres charissimi, quas Januarias vocant, a quodam Jano homine perdito ac sacrilego nomen accepit. Janus autem iste dux quidam et princeps hominum Paganorum fuit: quem imperiti homines et rustici dum quasi regem metuunt, colere velut Deum coeperunt; detulerunt enim ei illicitum honorem, dum in eo expavescunt regiam potestatem. Homines quippe stulti et ignorantes Deum, illos tunc maxime deos existimabant, quos inter homines sublimiores esse cernebant. Ac sic factum est ut unius veri Dei cultus ad multa deorum vel potius daemoniorum nomina transferretur. Diem ergo calendarum hodiernarum de nomine Jani, sicut jam dictum est, nuncuparunt: atque ut ei homini divinos honores conferre cupiebant, et finem unius anni et alterius initium deputarunt. Et quia apud illos januariae calendae unum annum implere, et alterum incipere dicebantur, istum Janum quasi in principio ac termino posuerunt, ut unum annum implere, alterum incipere diceretur. Et hinc est, quod Idolorum cultores ipsi Jano duas facies figurarunt; unam ante ipsum, alteram post ipsum; unam quae praeteritum annum videretur aspicere, alteram quae futurum: ac sic homines insipientes duas ei facies deputando, dum eum deum facere cupiunt, monstrum esse fecerunt. Voluerunt in deo suo esse praecipuum Pagani homines, quod est etiam in pecudibus monstruosum. Et ideo optima erroris sui declaratione atque indicio, dum eum religiosa vanitate magnum deum videri volunt, daemonium publicarunt.
- 2.
Cervulum facientes. Viri feminas induentes. Hinc itaque est quod istis diebus Pagani homines perverso omnium rerum ordine obscenis deformitatibus teguntur; ut tales utique se faciant qui colunt, qualis est iste qui colitur. In istis enim diebus miseri homines, et, quod pejus est, aliqui baptizati, sumunt formas adulteras, species monstruosas, in quibus quidem sunt quae primum pudenda, aut potius dolenda sunt. Quis enim sapiens poterit credere, inveniri aliquos sanae mentis qui cervulum facientes, in ferarum se velint habitum commutare? Alii vestiuntur pellibus pecudum; alii assumunt capita bestiarum, gaudentes et exsultantes, si taliter se in ferinas species transformaverint, ut homines non esse videantur. Ex quo indicant ac probant, non tam se habitum belluinum 39.2002| habere, quam sensum. Nam quamvis diversorum similitudinem animalium exprimere in se velint; certum est tamen, in his magis cor pecudum esse, quam formam. Jam vero illud quale et quam turpe est, quod viri nati, tunicis muliebribus vestiuntur, et turpissima demum demutatione puellaribus figuris virile robur effeminant, non erubescentes tunicis muliebribus inserere militares lacertos: barbatas facies praeferunt, et videri feminae volunt. Et merito virilem jam fortitudinem non habent, qui in mulieris habitum transierunt. Justo enim judicio Dei evenisse credendum est, ut militarem virtutem amitterent, qui feminarum se specie deformassent.
- 3.
Superstitiones aliae. Strenae. Et quia Deus placatus vobis inspirare dignatus est, ut pro amore fidei, ista miserabilis consuetudo de hac civitate in integrum tolleretur; rogo vos, fratres charissimi, ut vobis non sufficiat quod ipsi hoc malum, Deo donante, non facitis: sed ubicumque alibi fieri videritis, arguite, castigate, corripite, et vestro salubri consilio de isto miserabili sacrilegio stultos homines removete. Et ut ad integrum vos divinae misericordiae consecretis, etiam illas alias observationes, velut diaboli venena respuite, quas, quod pejus est, plures in populo christiano observare non erubescunt. Sunt enim qui calendis januariis auguria observant, ut focum de domo sua, vel aliud quodcumque beneficium, cuicumque petenti non tribuant. Diabolicas etiam strenas, et ab aliis accipiunt, et ipsi aliis tradunt. Aliqui etiam rustici, mensulas in ista nocte quae praeteriit, plenas multis rebus, quae ad manducandum sunt necessariae, componentes, tota nocte sic compositas esse volunt, credentes quod hoc illis calendae januariae praestare possint, ut per totum annum convivia illorum in tali abundantia perseverent. Et quia, sicut scriptum est, Modicum fermentum totam massam corrumpit (Galat. V, 9), etiam ista, et alia his similia, quae longum est dicere, quae ab imperitis aut parva, aut nulla peccata creduntur; a vestris ordinate familiis removeri: et hoc praecipite, ut sic calendas istas colant, quomodo aliorum mensium colere solent. Qui enim aliquid de Paganorum consuetudine in istis diebus observare voluerint, timendum est ne eis nomen christianum prodesse non possit.
- 4.
Jejunium olim indictum in calendis januariis. Personati homines non aspiciendi. Et ideo sancti antiqui patres nostri considerantes maximam partem hominum diebus istis gulae vel luxuriae deservire, et ebrietatibus et sacrilegis saltationibus insanire, statuerunt in universum mundum, ut per omnes Ecclesias publicum indiceretur jejunium. Ut agnoscerent miseri homines in tantum se male facere, ut pro illorum peccatis necesse esset omnibus Ecclesiis jejunare. Jejunemus ergo, fratres charissimi, in istis diebus; et cum vera et perfecta charitate stultitiam miserorum hominum lugeamus, ut vel sic intelligant malum suum, dum pro se viderint publicum observari jejunium. Neque enim desperandum est, quod illos Deus possit nostra oratione vel castigatione corrigere, qui per apostolum suum ineffabili pietate promisit dicens, Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jacobi. V, 20). Qui etiam in istis calendis stultis hominibus luxuriose ludentibus aliquam humanitatem impenderit, peccati eorum participem se esse non dubitet. Nam qui de salute animae suae feliciter 39.2003| cogitat, magis de illis dolere debet vel flere, quam cum illis vel de illis ad infelicem risum suum animum relaxare. Vos vero, fratres, qui Deo propitio quotidie clamare consuevistis, Oculi mei semper ad Dominum (Psal. XXIV, 15); et iterum, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis (Psal. CXXII, 1): non oportet ut oculi vestri, qui assidue in ecclesia vigilantes ad Deum sanctificantur, videndo luxuriam stultorum hominum, polluantur. Magis dedignari debetis atque despicere opera diaboli; ut in vobis integra permaneat charitas Christi. Clamate ergo cum propheta, dicentes, Averte oculos meos, ne videant vanitatem (Psal. CXVIII, 37): timentes illud quod ait Apostolus, Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum (I Cor. X, 20 et 21). Sed credo de Dei misericordia, quod ita per vestram castigationem illorum stultitia corrigenda est, ut non solum pro vobis, sed etiam pro illorum correctione qui vestro exemplo proficient, duplicia vobis a Domino praemia repensentur: praestante ipso Domino nostro Jesu Christo, cui est gloria et honor in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXXX. De Calendis Januariis, II.
- 1.
Peccatorum omnium fontes superbia et error. Error. Quomodo in superbiam transeat. Larvatorum dementia. Quomodo iis daemon dominetur. Omne peccatum, fratres charissimi, aut per superbiam, aut per errorem diabolus intromittit: errorem per ignorantiam, per contemptum superbiam. Istae duae res sunt origines omnium peccatorum. Error est quasi levius crimen, ut est appetitio voluptatum, intemperans gula, procacis joci turpis laetitia, spectaculi ambitus, facilis lingua, incogitata et inordinata praesumptio: error etiam est inutilis observatio augurum, cultus dierum antiquae superstitionis, inquisitio futurorum. Sed haec in superbiam transeunt, cum cognita sine emendatione permanserint. Sic enim fit ut stultae laetitiae causa, dum observantur calendarum dies aut aliarum superstitionum vanitas, per licentiam ebrietatis et ludorum turpem cantum, velut ad sacrificia sua daemones invitentur. Illorum est enim suave sacrificium, cum aut dicitur a nobis aliquid, aut fit, quo honestas, quae est amica justitiae, improbis actibus violata discedat. Quid enim est tam demens quam virilem sexum in formam mulieris, turpi habitu commutare? Quid tam demens quam deformare faciem, et vultus induere, quos ipsi etiam daemones expavescunt? Quid tam demens quam incompositis motibus et impudicis carminibus vitiorum laudes inverecunda delectatione cantare? indui ferino habitu, et capreae aut cervo similem fieri, ut homo ad imaginem Dei et similitudinem factus sacrificium daemonum fiat? Per haec ille malorum artifex se intromittit, ut captis paulatim per ludorum similitudinem mentibus dominetur. Ergo cum haec quae supra dicta sunt, convaluerint, superbia Deo inimica succedit: haec per negligentiam 39.2004| religionis et contemptum timoris Dei, contentiones etiam adversus sanctas Scripturas primitus intromittit, deinde ambitione furens, vanitate tumens, inhonesta appetens, honesta despiciens, elationis spiritu in naufragia morum, velut quaedam immoderata turbinis procella grassatur. Hinc invidia malorum omnium radix, quae alieno profectu velut propriis malis uritur, inesxtinguibili flamma, velut futurus gehennae ignis, viventium animas jam nunc secreto ardore consumit, mordacibus curis angit. Quid enim illo esse miserius potest, quem infelicem facit aliena felicitas? Aut ubi remedium inveniat, qui non solum suo malo, sed alieno bono miser est? Hinc ira, quae semper est inimica consilio, foveam in quam cadat, et laqueos quibus ipsa capiatur, innectit.
- 2.
Tales coercendi. Vos vero, fratres charissimi, quibus Deus honestos et sobrios mores donare dignatus est, sanctam conversationem quam divino munere percepistis, vicinis, vel familiis vestris assidua castigatione transfundite, et nolite eis permittere verba turpia aut cantica luxuriosa proferre: quia in illum redundat omne peccatum, qui non vult peccantes prohibere, cum possit. Quicumque ergo in calendis januariis quibuscumque miseris hominibus sacrilego ritu insanientibus, potius quam ludentibus, aliquam humanitatem dederint, non hominibus, sed daemonibus se dedisse cognoscant. Et ideo si in peccatis eorum participes esse non vultis, cervulum sive juvencam, aut alia quaelibet portenta, ante domos vestras venire non permittatis: sed castigate potius atque corripite, et si potestis, etiam cum severitate distringite; ut de vestra salute, et de aliorum correctione duplicem mercedem possitis, Deo remunerante, percipere. Rogo autem vos, fratres dilectissimi, ut quia de fide et de honestate morum vestrorum, Deo propitiante, confidimus, non vobis sufficiat, quod ipsi boni estis; sed, sicut jam supra suggessi, studete ut per vestram admonitionem aliorum etiam negligentias corrigatis; ut non solum de sancta vestra conversatione, sed etiam de aliorum correctione aeterna praemia capiatis. Admonete ergo familias vestras ut infelicium Paganorum sacrilegas consuetudines non observent.
- 3.
Strenae. Jejunandum in calendis januariis. Sunt enim aliqui, quod pejus est, quos ita observatio inimica subvertit, ut in diem calendarum si forte aut vicinis au peregrinantibus opus sit, etiam focum dare dissimulent. Multi praeterea strenas et ipsi offerre, et ab aliis accipere solent. Ante omnia, fratres, ad confundendam Paganorum carnalem et luxuriosam laetitiam, exceptis illis qui prae infirmitate abstinere non praevalent, omnes auxiliante Deo jejunemus; et pro illis miseris qui calendas istas, pro gula et ebrietate, sacrilega consuetudine colunt, Deo, quantum possumus, supplicemus. Et dum ea quae ipsi faciunt exhorrescimus, insuper et pro illis oramus; et de nostra benignitate et de illorum correctione dupliciter, donante Deo, gaudeamus. Propitio Deo, fratres dilectissimi, ita nos pro salute animae vestrae fideliter ac libenter auditis, ut nobis libere et cum omni fiducia ea quae saluti vestrae novimus esse necessaria, studeamus cum charitate suggerere, et quid agere vel quid vitare debeatis ostendere. Et ideo, rogo vos, fratres, ut quia, Deo inspirante, antiquam Paganorum consuetudinem religionis affectu ipsi despicitis, alios quoscumque observare videritis, cum charitate et mansuetudine castigetis.
- 4.
Vanus honor Planetis delatus. Unde, dies planetarum nomine dicti. Prima eorum nuncupatio. Talis appellatio resumenda. Nonnulli enim in haec mala labuntur, ut diligenter observent, qua die in itinere exeant, honorem praestantes, aut Soli, aut Lunae, aut Marti, aut Mercurio, aut Jovi, aut Veneri, aut Saturno. Nescientes miseri, quia si se per poenitentiam non emendaverint, 39.2005| cum illis partem habebunt in inferno, quibus vanum honorem impendere videntur in mundo. Ante omnia, fratres, universa ista sacrilegia fugite, et tanquam diaboli mortifera venena vitate. Et solem enim et lunam Deus pro nobis et nobis profutura constituit, non ut ista duo luminaria quasi deos colamus; sed illi qui ea nobis dedit, quantas possumus gratias referamus. Mercurius enim homo fuit miserabilis, avarus, crudelis, impius et superbus. Venus autem meretrix fuit impudicissima. Et ista monstruosa portenta, id est, et Mars, et Mercurius et Jovis et Venus et Saturnus eo tempore dicuntur nati, quo filii Israel erant in Aegypto. Si tunc nati sunt, utique dies isti, qui illorum nominibus appellantur, illo tempore jam erant; et secundum quod Deus instituerat, sic nomen habebant, id est prima et secunda, et tertia, et quarta, et quinta, et sexta feria: sed miseri homines et imperiti qui istos sordidissimos et impiissimos homines, ut supra diximus, timendo potius, quam amando colebant, pro illorum sacrilego cultu, quasi in honore ipsorum, totius septimanae dies singulis eorum nominibus consecrarunt; ut quorum sacrilegia venerabantur in corde, eorum nomina frequentius habere viderentur in ore. Nos vero, fratres, qui non in hominibus perditis atque sacrilegis, sed in Deo vivo et vero spem habere cognoscimur, nullum diem daemonum appellatione dignum esse judicemus, neque observemus qua die itinere proficisci debeamus, sed etiam ipsa sordidissima nomina dedignemur ex ore proferre, et nunquam dicamus diem Martis, diem Mercurii, diem Jovis; sed primam, et secundam, vel tertiam feriam, secundum quod scriptum est, nominemus. De his etiam nominibus et vestras familias admonete. Tunc enim in vobis perfecta animae sanitas permanebit, si per vestram admonitionem ad eos qui multis peccatis vulnerati sunt, medicamentum spirituale pervenerit. Unde non solum illos qui vestri sunt, frequenter cum severitate corripite; sed etiam extraneos cum charitate jugiter admonete, ut vobis pius et misericors Dominus, non solum pro vestra, sed etiam pro aliorum salute aeterna praemia retribuat, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXXXI. In Epiphania Domini, I.
- 1.
Stella singularis. Christum non indicavit, sed ut quaereretur excitavit. Sicut dies hodiernus anniversario reditu commonet nos, quod Dominum nostrum Jesum adoraverunt Magi, tanquam primitiae Gentium: ita huic solemnitati de isto tanto mysterio noster etiam sermo debetur. Unde vestram commoneo Charitatem, recentem diem pristinum recolite, quo Dominus natus est: et huic hodiernum adjungite, quo a Magis adoratus est. Nec eis stella loqui potuit, cujus esset, vel cujus excellentiam praesignaret: novum tamen et singulare sidus effulsit, atque illos etiam qui solent sidera diligenter intueri, novo miraculo exterruit. Nunquam enim tali stella quisquam est significatus; quia nunquam talis est natus. Verumtamen quis esset, ubi esset, quorum rex esset, sidus illud, etsi tacebat, lucebat. Sed quaerentia Deus et pulsantia corda non fraudans, alio modo sine dubio petentibus revelavit, quod 39.2006| stella indicare non potuit. Quem modum quidem Scriptura non dicit, sed intelligendum prudentibus dereliquit: atque in ipsa narratione, unde hoc intelligere possimus, ostendit.
- 2.
Tum alia revelatio manifestavit. Cum enim Bethlehem civitas, secundum Scripturas, a Judaeis commemorata esset ubi Christum nasci oporteret; quia domus latebat ubi Dei Verbum infans jacebat, eadem stella Magos perduxit ad domum, sub cujus tecto erat qui fecerat mundum, et quem nuntiaverat coelum; huc usque patuit praecedentis sideris fulgor. Sed ut illi ad Herodem regem Judaeorum non reverterentur, qui se velle dixerat adorare quem cupiebat occidere, per somnium leguntur admoniti. Ita quod eloqui stella non potuit, alia Deus revelatione monstravit. Sic intelligendum est, non per solam stellam, quamvis oculis suis insolita et inexperta luce fulgentem, Magos in Oriente potuisse cognoscere, quisnam esset significatione tanti sideris dignus, cujus testis ille fulgor existeret, quem clarum tanta claritas nuntiaret, ubi quaereretur quo eundum esset, ut inventus adoraretur. Sed alia nimirum revelatione divinitus indicatum est, quod luce sideris tacite signabatur. Et cum magna admiratione quaerentibus quid sibi vellet, et quo pertineret quod novum apparebat in coelo, non utique loquente ipso sidere, sed aliter intimatum est, quis descendisset de coelo, et divinitate praesidens coelo, jaceret in carne sub coelo. Tunc quippe intelligitur indicatum, cujus esset stella quae jam diu videbatur, quando natus est qui per illam significabatur.
- 3.
Stella per biennium apparuit. Nam ferme biennio visa est mirantibus quid esset. Sed posteaquam Christo nato revelatum est Magis, jam non sidus esse mirandum; sed eum qui sidere praenuntiatus fuerat, adorandum, regemque esse Judaeorum: ab Oriente venerunt, et hodierno die adoraverunt quem ante paucos dies natum esse, atque illam stellam, quae sibi per biennium apparuerat, ejus fuisse didicerunt. Hic dicit aliquis: Illam stellam biennio apparuisse unde monstratur? Evangelii verba recolamus. Herodes nempe rex Judaeorum, cum a Magis fuisset illusus, quod in somnis moniti ad eum redire noluerunt, ne indicaretur ubi Christus fuisset inventus, a bimatu et infra occidit infantes. Hoc autem qua causa fecerit, hoc est, quare a bimatu et infra occidi parvulos jusserit, Evangelista non tacens, secundum tempus, inquit, quod exquisierat a Magis (Matth. II, 16). Ecce unde ostenditur, non tunc primum apparuisse stellam, quando natus est Christus, hoc est, ante paucissimos dies; sed biennii tempore praenuntiatione fulsisse siderea: quae tunc est cognita cujus esset, quando missi sunt adorare in terra, quem in coelo jam viderant praesignatum.
- 4.
Quid biennali apparitione signetur. Duo dilectionis praecepta. Duo Testamenta. Duo Christi adventus. Duae hominis geneses. Si quis autem quaerit, quare per biennium praenuntians Christum stella claruerit, possunt videri duobus annis duo significata praecepta: unum dilectionis Dei, alterum proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae (Id. XXII, 40). Sic enim quod infinite videbatur per multa diffusum, ista est brevitate conclusum: ut hinc intelligatur dixisse propheta, Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram (Isai. X, 23); ipse igitur duobus praeceptis consummavit verbum, cujus duobus annis stella praenuntiavit adventum. Possunt in his duobus annis etiam duo intelligi Testamenta, vetus et novum. Non enim alius auctor est Legis qua terremur, et alius gratiae qua juvamur: cum ipse dixerit, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46); et ipse sit sapientia Dei, de qua dictum est, Legem autem et misericordiam in lingua portat (Prov. XXXI, 26). Sed quoniam pe duos annos duo tempora significata potius accipi possunt, etiam duos Christi possumus intelligere adventus; unum humilitatis, alterum claritatis: et duas nostras geneses, quia ille per quem facta sunt omnia, utique auctor 39.2007| ambarum est; unam qua in carne nascimur, aliam qua in fide renascimur.
- 5.
Judaeorum et Gentium adunatio. Exsultemus ergo, et jucundemur in eo quem panni involverant, et Angeli nuntiabant: qui in praesepi jacebat, et intra astra fulgebat: quem regem sempiternum, Gentibus adorandum, non diadematis gemma, sed coeli stella monstrabat: qui ubera sugebat, et lactentes martyres faciebat. Agnoscamus lapidem angularem, in quo duo parietes de diverso venientes, unus ex circumcisione Judaeorum, alter ex praeputio nationum, fideli osculo copulantur: Ipse est enim pax nostra, qui fecit ultraque unum. Ipse veniens, sicut audistis per Apostolum, evangelizavit pacem his qui longe, et pacem his qui prope (Ephes. II, 14, 17). Prope erant pastores; longe erant Magi: utrique agnoverunt, utrique venerunt; et secundum Isaiam prophetam, utrique in praesepi cibaria sua, tanquam bos et asinus, invenerunt (Isai. I, 3). Hos enim populos ex Judaeis et Gentibus Christus glorificatus assumpsit, primitias natus accepit. Ad nos ergo maxime hujus diei pertinet gratulatio, qui ex Gentibus venimus. 6. Munera Magorum mystica. Protulerunt Magi, quando Christum adoraverunt, aurum, thus, et myrrham (Matth. II, 11): aurum, quia regem viderunt; thus, quia Deum intellexerunt. Cognoverunt et carnem passuram; nam et myrrham protulerunt ad sepulturam. Haec illi secundum considerationem suam. A nobis autem aurum accipit, si eleemosynas faciamus; thus, si orationes fundamus; myrrham, si pro illo moriamur. Proinde quia Epiphania manifestationem verbo graeco indicat (latens quippe Magis domini infantia cupientibus adorare manifestatur indice stella), nos viam fulgentis Evangelii sequamur, et sancte adoremus cui manifesti sumus; ut quando Deus manifeste veniet, nec infans erit, quia non silebit (Psal. XLIX, 3), in dextera ejus apparere mereamur.
- SERMO CXXXII. In Epiphania Domini, II.
- 1.
Hodie copulati cum Gentibus Judaei. Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi adventus in carne in ipso de Virgine rudi ejus exortu manifestari Gentibus coepit, cum ad eum adorandum Magi ab Oriente venerunt. Hic dies solemnissimus debita sanctitate est factus Ecclesiae, maxime quae crevit ex Gentibus, et angulari lapide alterum parietem structura uberiore compegit: ut ille pax nostra faceret utraque unum (Ephes. II, 14), ex circumcisione et praeputio condens Ecclesiam. Unde et lapis angularis dictus est, tanquam in se copulans ex diversitate venientes, ut commutaret utrosque in uno corpore Deo, sicut prophetica et evangelica et apostolica doctrina testatur. Nato itaque Domino ex Virgine, quem diem nuperrime celebravimus, pastores admoniti ab Angelis secundum Lucam evangelistam ad infantis Verbi praesepe venerunt (Luc. II, 9); pastores autem illi Israelitae fuerunt: ecce praesignatus est unus paries, ad angularem lapidem de circumcisione percurrens. Paucis diebus inde transactis, hodie Magi ab Oriente venisse creduntur, et illius parvuli magnitudinem cognovisse, quos Matthaeus evangelista commemorat (Matth. II, 1-12). Ecce alius paries ex praeputii desperatione concurrens nos proprie figuravit, et diem nobis festum familiari laetitia geminavit.
- 2.
Stella ante biennium apparuit. Quid Magos ad adorandum induxerit. In coelo enim videntes ignotissimam stellam, non ante paucos dies, sed ante ferme biennium, sicut inquirenti Herodi patefecerunt (unde a bimatu et infra occidit infantes secundum tempus, ut 39.2008| scriptum est, quod inquisierat a Magis ); hanc stellam sicut intelligitur, admirati, cujus etiam esset, consequenti revelatione nosse meruerunt, regis videlicet Judaeorum: eoque nato cum et hoc ejus gratia cognovissent, ad eum adorandum hodie occurrere potuerunt. Non utique regi Judaeorum, quales alii esse solebant, hunc tam magnum honorem longinqui alienigenae et ab eodem regno prorsus extranei a se deberi arbitrabantur; sed talem natum esse didicerant, in quo adorando se salutem quae secundum Deum est, consecuturos minime dubitarent. Neque enim aetas erat saltem cui adulatio humana serviret; non sub poplite sella regalis, non de membris purpura, non de capite diadema fulgebat: non pompa famulantium, non terror exercitus, non gloriosorum fama praeliorum hos ad eum viros ex remotis terris cum tanto voto supplicationis attraxerat. Jacebat in praesepi puer ortus recens, exiguus corpore, contemptibilis paupertate: sed magnum aliquid latebat in parvo, quod illi homines primitiae Gentium non terra portante, sed coelo narrante didicerant, ad quod tam ex longinquo tam supplices veniebant, quod intuendo non videbant, et promereri adorando cupiebant. Regina quidem Austri venerat a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: nec illa regni ejus sublimitate, sed mentis luce commota est (III Reg. X, 1; Matth. XII, 42). Verumtamen inerat in Salomone doctrina, quae verbis ejus longissime ac latissime diffamatis ad discendum potuit studiosos animos excitare: proinde illa non latentem Deum, sed loquentem hominem, non adorare venerat, sed audire. Hic autem qui donaverat illam sapientiam Salomoni, et erat virtus ac sapientia Dei, infirmitate carnis indutus, adhuc per pusillam aetatem tacebat in terris, jam per amplissimam majestatem clarebat in coelis.
- 3.
Detestanda Herodis crudelitas, sed magis miranda stultitia Judaeorum. Quid times, Herodes? quid maligna mente turbaris? Si salutem tuam sapias, ille natus est per quem regnum Dei videas, non cui regnum hominum invideas. Quid saevis? quid occidis infantes? quid aetatem innoxiam noxius noxio gladio, insectaris? A gladio regis hujus nemo erit crudelitate, sed pietate securus. Detestanda ergo regis Herodis insania: sed magis miranda stultitia Judaeorum, propter quos judicandos dispositione divina se a conspectu Magorum Christum quaerentium parumper illa stella subtraxit. Apparuit namque, ut locum in quo puer fuerat, demonstraret. Poterat utique index etiam civitatis existere; sed quod in Bethlehem Judae Christus nasceretur, de Libris sanctis interrogati Judaei proferre debuerunt, parati ad legendum, caeci ad intelligendum, duri ad credendum. Hos ergo etiam nos in vetustate litterae dimittamus, et ex eorum adjuti codicibus, adorandum Christum cum istis alienigenis agnoscamus.
- SERMO CXXXIII. In Epiphania Domini, III.
- 1.
Solemnitatis causa et ratio. Causam, dilectissimi, et rationem solemnitatis hodiernae, saepe vobis et evangelica narratio, et observantiae consuetudo patefecit: nec necesse est ita nunc quae inter Salvatoris nostri humana primordia sunt gesta, replicari ut de splendore novi sideris, de Magis, Magorumque muneribus, de saevitia Herodis, et de interfectione infantium disseramus; cum, sicut nostis, et in stellae fulgore Dei gratia, et in tribus viris vocatio Gentium, et in rege impio crudelitas Paganorum, et in occisione infantium, cunctorum martyrum forma praecesserit. Sed quia in sacratissimo die reddendum exspectationi vestrae est sacerdotalis sermonis officium, nitamur ut 39.2009| possumus adjuvante Spiritu Dei, et per intelligentiae semitas pervenire, ut cognoscamus sacramentum praesentis festi ad omnium fidelium tempora pertinere; nec ullo modo habeatur insolitum, quod in dispensationum ordine adoratur antiquum.
- 2.
Incarnationis necessitas. Quamvis ergo omnis anima christiana nihil indignum debeat de Filii Dei majestate sentire, et transcensis incipientis fidei rudimentis, oporteat unumquemque ad sublimiora proficere; necesse est tamen infirmitatem mentis humanae, dum verum hominem accipit Christum, de ipsa naturae nostrae communione trepidare, et per initia vel incrementa corporea ad agnitionem unius cum Patre deitatis difficulter accedere. Sed ubi inter caligantes cogitationes radius supernae lucis refulserit, cunctantis fidei moras splendor veritatis abrumpat: ut cor liberum et a visibilibus absolutum, lumen intelligentiae tanquam ducem stellam sequatur; quia, sicut Apostolus ait, Dominus Jesus Christus in gloria Dei Patris est (Philipp. II, 11): ut quem venerabatur in cunis humiliter jacentem, ipsum sine differentia adoret cum Patre regnantem. Haec autem manifestatio, dilectissimi, quae haesitantium nebulas dissolvit animarum, et ita facit innotescere Dei Filium, ut de hoc quod idem est etiam hominis filius, nihil patiantur obstaculi, ad praesentis festi pertinet dignitatem. et vera est infantia Salvatoris declaratio deitatis, quando carnis sensus ab humanis ad divina transfertur; ut quos deprimunt experimenta infirmitatum, erigant signa virtutum: quia tali auxilio et natura nostra indigebat et causa, ut reparare humanum genus nec sine majestate posset humilitas, nec sine humilitate majestas.
- 3.
Hic nemo sit securus. Jam vero cum singulorum fidelium profectibus, divinorum elucet custodia mandatorum, impleturque quod dictum est, Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16); quis illic non praesentem intelligat deitatem, ubi veram videt apparere virtutem? quae utique sine Deo nulla est, nec proprietatem obtinet deitatis, nisi Spiritu sui vegetetur auctoris. Dicente enim discipulis suis Domino, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5), dubium non est hominem bona agentem, ex Deo habere et effectum operis, et initium voluntatis. Unde et Apostolus copiosissimus fidelium cohortator, Cum timore, inquit, et tremore vestram salutem operamini: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). Et haec sanctis causa est tremendi atque metuendi, ne ipsis operibus pietatis elati deserantur ope gratiae, et remaneant in infirmitate naturae.
- 4.
Signa inhabitationis Dei in nobis. Charitas omnium virtutum mater. Qui autem experiri cupit, an in ipso Deus habitet, de quo dicitur, Mirabilis Deus in sanctis suis (Psal. LXVII, 36); sincero examine cordis sui interiora discutiat, et sagaciter quaerat qua humilitate repugnet superbiae, qua benevolentia obluctetur invidiae, quam non capiatur adulantium linguis, quamque bonis delectetur alienis; an pro malo non cupiat malum reddere, malitque inultas oblivisci injurias, quam imaginem et similitudinem sui Conditoris amittere, qui omnes ad cognitionem sui generalibus incitans donis, pluit super justos et injustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos (Matth. V, 45). Ac ne in multis laboret sollicitae discretionis inspectio, ipsam matrem virtutum omnium charitatem in secretis suae mentis inquirat: et si eam dilectioni Dei et proximi toto intentam corde repererit, ita ut etiam inimicis suis eadem velit tribui, quae sibi optat impendi; quisquis hujus modi est, Deum et rectorem et habitatorem sui esse non dubitet: quem tanto magnificentius 39.2010| recipit, quanto magis in se, sed in Domino gloriatur; quoniam quibus dicitur, Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21); nonnisi aguntur illius spiritu, cujus reguntur imperio. Scientes igitur, dilectissimi, quod charitas Deus est, qui operatur omnia in omnibus; sectamini charitatem, ita ut in unum castae dilectionis affectum universorum fidelium corda concurrant. Transeant a nobis vana, et, ne nos occupent, constanti desiderio ad ea quae semper sunt mansura, tendamus. Sacramentum enim praesentis festi oportet in nobis esse perpetuum: quod utique sine fine celebrabitur, si in omnibus actibus nostris Dominus Christus appareat, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXXXIV. In Epiphania Domini, IV.
- 1.
De Epiphaniae celebritate diversa traditio. Licet, fratres dilectissimi, de solemnitate diei hujus veterum sit diversa traditio; una tamen sanctae devotionis est fides. Et quanquam nonnulli hodie Dominum nostrum Jesum Christum stella duce venientibus ab Oriente Magis aestiment adoratum; alii autem asserant eum aquas in vina mutasse; quidam vero baptizatum illum a Joanne confirment: in omnibus Dei Filius creditur, in omnibus est nostra festivitas. Nam quod Magis, utique gentilibus, et adorare Dominum, et munera offerre conceditur, Gentium est praefigurata vocatio: quod aquae transformantur in vinum, religionis nostrae designatur arcanum: quod vero fluentis Jordanis baptizatur Jesus, aquae nostro Baptismati consecrantur. Oportet itaque, charissimi, ut aliqua nunc de ipso baptismate Sanctitati vestrae, prout Dominus donaverit, proferamus; ut simul et humilitatem Salvatoris nostri, et mysteriorum gloriam cognoscatis.
- 2.
Joannis baptismus crimina non delebat. Christi humilitas. Praedicabat in deserto Joannes baptismum poenitentiae populo peccatori, non quo crimina commissa deleret, sed quo emendaret errantes; nam remissio peccatorum Christi gratiae servabatur. Confluebat ergo ad Jordanem, desiderio lavacri, diversorum copiosissima multitudo, quorum essent tam scelerati actus, vita tam perdita, ut eos venerabilis Baptista vipereo semini compararet. Inter hujusmodi homines ille virtutum coelestium Dominus, ille qui respicit terram, et facit eam tremere (Psal. CIII, 32), Christus Jesus, non dedignatur humilis et quietus ad servuli sui baptismum properare. Sed quid mirum de mansuetudine Salvatoris, si se Prophetae manibus inclinavit, qui se ab inimicis suis passus est crucifigi?
- 3.
Joannis de Christo testimonium. Quo properante ad fluvium, talem Joannes circumstantibus turbis erupit in vocem: Ecce Agnus Dei; ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29): hoc est dicere, Cessate jam, cessate a baptismo meo quo poenitentia suscipitur. Ecce Baptista per quem crimina dimittuntur: desinite ulterius a conservo vestro baptizari velle. Praesens est Dominus omnium nostrum, qui baptizat ad vitam; illum sequimini, illi credite, ab illo lavacrum salutis tota mente supplices postulate, a quo et ego ipse baptista vester cupio baptizari. Non renuit quidem Jesus testimonium vocis hujus; sed qui per ordinem vellet universa complere, nihilominus baptizari se expetit a Joanne. Et Baptista devotus baptizandi sui potentia tremefactus ait, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? id est, quoniam ego creatura sum, tu Creator; ego servus, tu Dominus; ego figura, tu Veritas. At Jesus ait, Sine modo; sic enim decet nos 39.2011| implere omnem justitiam: id est, Quid nunc ista commemoras? Propositum susceptae humilitatis implendum est. Tunc ille qui praesumere formidabat, velociter paruit praecipientis imperio.
- 4.
Trinitatis manifestatio, Christi potentia. Baptizatur ergo Jesus non sibi, sed nobis: baptizatur, non ut purificetur aquis, sed ut aquas ipse sanctificet: baptizatur novus homo, ut novi Baptismatis constituat sacramentum. Aperti sunt, inquit, ei coeli: aestimo ut in coelestibus esset miraculum de his quae gerebantur in terris, sicut ait Scriptura, In quem concupiscunt Angeli prospicere (I Petr. I, 12). Quomodo enim poterant non mirari Virtutes coelorum et Dominationes, Cherubim et Seraphim, cum viderent Dominum sabaoth in fluvio ab homine baptizari? Ut autem Joannis attestatio etiam coelesti testimonio confirmetur, videt Spiritum sanctum corporali specie, quasi columbam descendentem, et manentem super Jesum: audit et Patrem dicentem, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 14-17). Advertite, dilectissimi fratres, quanta nobis in baptismate Domini nostri Jesu Christi patefacta sit gratia, quam subtili Sacramento Trinitas se hodie homini revelavit. Pater enim auditur in voce, Filius manifestatur in homine, Spiritus sanctus dignoscitur in columba. Quam mirifico autem mysterio Dominus noster Jesus Christus vel tactu corporis sui, vel transitu gloriae suae omnem ad momentum creaturam sanctificat, vivificat et illustrat? Aquas enim consecrat, dum baptizatur; terram sanctificat, dum sepelitur; mortuos suscitat, dum resurgit; coelestia glorificat, dum ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris.
- SERMO CXXXV.
- 1.
Unda amplius ditata quam Maria. Intelligere possumus, fratres charissimi, quantam gratiam Christo Domino debeamus, qui vota votis accumulat, gaudia gaudiis multiplicat. Ecce enim adhuc exsultamus Christum Dominum natum; et jam eum laetamur pro salute humani generis baptizatum. Necdum ortus ejus est expleta festivitas; et jam baptismatis ejus est celebranda solemnitas. Vix natus est hominibus; et jam renascitur sacramentis. Hodie enim, licet post multa annorum curricula, consecratus est in Jordane. Ita ergo disposuit Dominus, ut votis vota subjungeret, hoc est, ut uno eodemque tempore et ederetur per Virginem, et per mysterium gigneretur; essetque continuata festivitas, carnis nativitatis atque baptismatis: 39.2012| ut quemadmodum tunc eum miramur incorrupta matre progenitum; ita et nunc suscipiamus illum pura unda submersum: et gloriemur in utroque facto, quia filium genuit mater, et casta est; et quia Christum unda lavit, et sancta est. Nam sicut post partum glorificata est Mariae castificatio; ita post baptismum aquae est purificatio comprobata: nisi quod pene majori munere, quam Maria, unda ditata est. Illa enim sibi tantum meruit castitatem; ista nobis contulit sanctificationem. Illa meruit ne peccaret; ista, ut peccata purgaret. Illa propria delicta a se repudiat, ista in se per Dei gratiam aliena condonat. Illi est collata virginitas; isti donata fecunditas. Illa unum procreavit, et virgo est; ista generat plures, et pura est. Illa praeter Christum nescit alium filium; ista cum Christo mater est populorum.
- 2.
Nativitas Christi secunda. Natalis ergo hodie alter est quodam modo Salvatoris. Nam eisdem eum signis, eisdem miraculis cognoscimus genitum, sed nunc majore mysterio baptizatum. Denique Spiritus sanctus, qui tunc illi in utero adfuit (Luc. I, 35), modo eum in gurgite circumfulsit: qui tunc Mariam castigavit, nunc fluenta sanctificat. Pater qui tunc obumbravit in virtute, nunc clamat in voce: et quasi maturiore consilio, qui tunc umbram praestitit nativitati, modo testimonium perhibet veritati. Ait enim Deus: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17). Haec prima praeclarior. Praeclarior plane est secunda quam prima nativitas. Illa enim sine teste, silentio Christum genuit; ista cum divinitatis professione Dominum baptizavit. Ab illa se Joseph, qui pater putabatur, excusat; in hac se pater, qui non credebatur, insinuat. Ibi laborat suspicionibus mater, quia professioni deerat pater; hic honoratur genitrix, quia divinitas filium protestatur. Honoratior, inquam, secunda, quam prima nativitas: siquidem pater hic Deus majestatis inscribitur; illic Joseph artifex aestimatur. Et licet in utraque Dominus per Spiritum sanctum et natus sit, et baptizatus; tamen honoratior est qui de coelis clamat, quam qui in terris laborat.
- 3.
Deus Pater, faber. Joseph ergo faber in terris pater putabatur esse Domini Salvatoris (Id. XIII, 55), nec ab hoc opere Deus qui vere est Pater Domini nostri Jesu Christi excluditur: nam est et ipse faber. Ipse enim est artifex, qui hujus mundi machinam non solum mirabili, sed etiam ineffabili potentia fabricatus est; tanquam sapiens architectus coelum subtilitate suspendit, terram mole fundavit, maria calculis alligavit. Ipse est artifex, qui ad mensuram quamdam superbiae deponit fastigia, humilitatis extrema sublimat. Ipse est artifex, qui in nostris moribus praecidit superflua opera, utilia quaeque conservat. Ipse est artifex, cujus securim ad radicem nostram positam Joannes Baptista comminatur: ut omnis arbor quae normam justae discretionis excesserit, excisa radicitus tradatur incendio (Id. III, 10); quae autem mensuram veritatis habuerit, coelesti fabricae deputetur.
- 4.
Christus dum baptizatur, aquas mundat. Hodie ergo baptizatur Dominus in Jordane. Quale est hoc baptismum, ubi purior est fonte ille qui mergitur, ubi dum susceptum aqua diluit, non sordibus inficitur, sed benedictionibus honoratur? Quale, inquam, Salvatoris est baptismum, in quo purgantur potius fluenta quam purgant? Novo enim sanctificationis genere Christum non tam lavit unda, quam lota est. Nam ex quo Salvator in aqua se mersit, ex eo omnium gurgitum tractus cunctorumque fontium venas mysterio baptismatis consecravit: ut ubi quisque in nomine Domini baptizari voluerit, non tam illum mundi aqua diluat, quam Christi unda purificet. Salvator autem ideo baptizari voluit, non ut sibi munditiam acquireret, sed ut nobis fluenta mundaret.
- 5.
Munera mystica. Interea Magorum beata legatio perducta ad sacra cunabula radium desuper currentem miratur. Judaeam praecedit Aethiopia, peccati exuenda nigredine, et fidei induenda candore. Quam 39.2013| stupenda dignatio! Inter amplexus genitricis includitur, qui coelum terramque complectitur: in sinu matris latet, qui regnum Patris excedit. Per simplex officium, spirituale revelatur arcanum: humanitas cernitur, et divinitas adoratur. Exhibent aurum, thus et myrrham, plus in mysteriis quam in conscientiis offerentes. In auri munere regia dignitas, in thuris vapore divina majestas, in myrrhae specie sepelienda demonstratur humanitas: ac sic Trinitatem oblationum numerus loquitur, unitatem devotio una testatur. Per hoc ergo pervigili intentione cordis coelum semper studeamus aspicere, si ad Christum cupimus pervenire. Dirigat ergo nobis semitas vitae perfecta stella justitiae, qui dixit, Non apparebis in conspectu meo vacuus (Exod. XXIII, 15). Offeramus ei aurum fidei, pietatis aromata, castitatis holocausta. Spiritualem quoque myrrham habeamus in nobis, quae ita animas nostras condiat, ut illaesas a peccati corruptione custodiat: quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXXXVI. In Epiphania Domini, VI.
- 1.
Quadruplex in hac die Christi manifestatio. In qualibet salutis nostrae mysteria continentur. Proxime, fratres charissimi, ejus modi redemptionis nostrae celebravimus sacramentum, quo Deus hominem cum infirmitatibus induit. Hodie vero illud colimus, quo se in homine Deus virtutibus declaravit, pro eo quod in hac die, sive quod in coelo stella ortus sui nuntium praebuit (Matth. II), sive quod in Cana Galilaeae in convivio nuptiali aquam in vinum convertit (Joan. II); sive quod in Jordanis undis aquas ad reparationem humani generis suo baptismo consecravit (Matth. III, 13); sive quod de quinque panibus quinque millia hominum satiavit (Id. XIV, 19): in quolibet horum salutis nostrae mysteria continentur et gaudia. Nobis enim ex Virgine natus est, quod stella monstravit: nobis ex baptismo lavacrum concessum est, quod in Jordanis alveo consecravit: nos quoque in melius esse mutandos operis miraculo praemonstravit, quando aquas in vina convertit. Et ideo, fratres charissimi, in omni actu nostro stellam fidei praeparemus; et in custodia puritatis, Christi baptismum celebremus: quia haec Christi regeneratio, nostrae fidei confirmatio est. Insinuavit enim nobis muneris sui beneficium per secundae nativitatis exemplum, et quod facere voluit, prior ipse fecit. Legimus Judaeos diversa sub Lege habuisse baptismata; sed nullum ex his contra praevaricationis malum generalem potuit conferre medicinam. Et ideo pro absolutione totius mundi indigebant regenerationis aquae coelitus sanctificari. Et quia per universum mundum sacramentum Baptismi humano generi opus erat, omnibus aquis benedictionem dedit, quando in Jordanis alveum unica ac singulari pietate descendit. Tunc enim Christum Dominum non tam lavit unda, quam est lota. Tibi ergo nascendo Christus advenit, tibi 39.2014| vivendo militavit, tibi moriendo conflixit: quem vides pro te mortuum, pro te intellige baptizatum.
- 2.
Aquae omnes in Christi baptismo benedictae. Talis omnino etiam ante baptismum fuit, et ideo praecursor ejus atque baptista ita eum cum ad se baptizandus veniret, alloquitur: Domine, ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me! Quid evidentius de Christi nondum baptizati puritate, quid fortius? Ego a te debeo baptizari: id est, qui fons es innocentiae et plenitudo justitiae, qui nullo indigens dare scis, nescis accipere. Ego, inquit, a te debeo baptizari; quia tecum exhibes, et in te possides puritatis munera et baptismatis sacramenta; et quod ego dabo, te largiente, per gratiam, tu obtines per naturam (Ibid. 14). Attactu membra tinguntur, et fluenta ditantur: vitalem gratiam non corpus ex flumine, sed flumen mutuatur ex corpore. Descendere in se fontem suum felix unda miratur, sub uno momento remedia aeterna concipiens, et nova Deum regenerationis fecunditate parturiens; quod acceperat, hoc reddens; et quod non habebat, accipiens. Inter haec mirum esset, quod se Dominus servi subdidit benedictioni, nisi et cruci se subdidisset et morti.
- 3.
Peccati gravitas ex remedio pendenda. Peccatum quanta cura cavendum. Et ille quidem pretiosum sibi esse hominem pretii ipsius dignitate perdocuit, ut hinc quoque intelligamus quam grandes apud se aestimet Deus noster humanorum criminum causas, propter quas non angelum, non archangelum, sed Deum misit ad terras; quam gravis sit peccati et quam dura conditio, prodit remedii magnitudo. Quanta malorum discussio erit qua damnabuntur impii, sollicitudo indicat qua redimuntur pii. Omni ergo diligentia atque vigilantia caveamus, ne vulneret diabolus quod sanavit Deus: ne per consensum cordis, per flagitium corporis, servitutem quam debemus Domino, magis exhibere probemur inimico. Et quidem si quis violentus ac praepotens aliquid de facultate nostra ac proprietate rapuisset, nonne dignum summo odio duceremus? nonne merito tanquam hostem detestaremur? Cur per peccatum diabolo consentiemus, qui nobis non substantiam vult auferre, sed vitam; non terram fraudare, sed coelum; non fines angustae possessionis, sed infinita spatia aeternitatis? Inter haec, o homo, si dignitatem facturae tuae, si pietatem circa te Domini tui volueris aestimare de pretio, non poteris dubitare de regno.
- 4.
Fides Trinitatis et Incarnationis in Magorum muneribus. Magi quomodo imitandi. [Ipsi autem Magi, qui ad illa coelestis pueri veneranda cunabula stellae indicio pervenerunt, quid aliud expresserunt in illis muneribus, nisi fidem nostram? In eo enim quod tria offeruntur, Trinitas intelligitur: in eo vero quod tres sunt, et singuli singula offerunt, in Trinitate unitas declaratur. Per aurum rex ostenditur, Deus thure dignoscitur; per myrrham, quae condiendis est apta corporibus, sepultura crucifigendi hominis praedicatur. Secundum haec, charissimi, nos quoque personam Magorum spiritualibus imitemur obsequiis. In primis tamdiu quaeramus Christum, donec illum invenire mereamur. Ducatum nobis praebeat, velut stella coeli, lux fidei. Haec nobis illum ostendat, non jam in praesepi vagientem, sed in summa coeli arce dominantem; nec in matris gremio, sed in solio Patris adorandum; nec ulterius in humilitate judicandum, sed ad judicium cum majestate venturum. Sit quasi trium munerum oblatio, Trinitatis perfecta confessio. Credatur a nobis unitas sine confusione conjuncta, Trinitas sine separatione distincta: Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus credantur; tres personae, sed non tres substantiae]. Quantum autem ad coelestis naturae ordinem pertinet, in Patre 39.2015| et Filio et Spiritu sancto ita confitenda est una divinitas, ut nec singularis putetur in Trinitate persona, nec triplex in unitate substantia: sed ita assignetur pluralitas unitati, ne Trinitati subtrahatur aequalitas. Et licet intromittatur in una deitate numerositas, non sit tamen recipienda diversitas. Ita ergo fidelium cordibus disponendus est Dei cultus, ut non admittatur vel in unitate separatio, vel in Trinitate permixtio.
- 5.
In Christi baptismo baptizamur, aquae purgantur, effectus Baptismi declaratur. Proxima enim ab hac die, fratres charissimi, sacri Natalis die natus est Dominus, nunc baptizatus. Tunc nos genuit ad vitam; nunc regeneravit ad salutem: tunc Adam suscepit perditum; nunc abluit peccatorem. Venit ergo ad baptismum, sicut scriptum est. Sed quid ablueret qui mundus erat? Utique ut mundus ablueret immundos. Illum ergo currentes aquae tunc infundebant; sed peccata nostra secum portabant. De illo guttae baptismatis fluebant; sed nostra in guttis crimina defluebant. O misericordia simul et potentia Dei! Necdum eramus in mundo, et jam abluebamur in baptismo; mundati in illo sumus antequam nati. Nam ipsa fuit baptismatis ratio, ut aquae quae purgaturae nos erant, ab illo ante purgarentur. Et cum ascendisset, inquit Scriptura, de aqua, vidit apertos coelos (Matth. III, 16). Numquid tunc ei coelum apertum fuerat, cujus oculi coelorum interiora cernebant? Sed ideo coelum aperitur, ut mysterium Baptismatis in hoc declaretur: quia quando homo de Baptismo egreditur, tunc ei janua regni coelestis aperitur. 6. Unde Magorum tanta devotio. Mystica eorum munera. Placita Deo dona. Illud vero quale est quod Magi veniunt ad Deum natum, imo ducuntur: positum in praesepio vident; nec apud sensus eorum humilitas nativitatis reverentiam divinitatis imminuit: adorant corporibus, honorant muneribus, venerantur officiis? Oculis hominem vident; et Deum obsequiis confitentur. Videbant enim in eo qui natus fuerat, plus esse quod animi hominum, quam quod oculi providerent. Dominus qui tunc corporaliter natus fuerat, per ipsum omnia nata erant. Videbatur quidem in praesepio, sed dominabatur in coelo; intra corpusculum erat, sed intra se omnia continebat. Natus quidem ex matre fuerat, sed matrem suam ipse creaverat. Et ideo se ei Magi humiliabant, quia famulari astra cernebant: Deum enim esse cognoscebant, cui coelestia serviebant. Et idcirco etiam ipsa eorum munera divino mysterio plena erant. Aurum namque, ut audistis, et thus, et myrrham obtulerunt (Id. II, 11). Triplicium ergo munerum numero triplex significatio continetur. In thure signant Dei honorem; in auro, regiam dignitatem; in myrrha, corporis sepulturam. Offeramus ergo et nos, dilectissimi fratres, sincera et sancta munera Deo nostro, castitatem, fidem, patientiam, charitatem, mentes humiles, probos mores, animas Deo inhabitatore condignas. Haec sunt enim placita Deo dona, haec grata munera, quae illi quidem offeruntur, sed offerentibus prosunt. Nulla enim re ille, nullo munere eget: sed hoc illi munus optimum est, ut causas habeat munerandi. Nihil a nobis amplius exigit, nihil amplius petit nisi salutem nostram. Omnia enim sibi praestari a nobis putat, si ita nos egerimus, ut nobis ab illo cuncta praestentur; auxiliante ipso Domino nostro Jesu Christo, cui est honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXXXVII. In Epiphania Domini, VII.
- 1.
Christus primum innotuit in baptismo suo. Dies Epiphaniorum graeco nomine sic vocatur. Quod enim 39.2016| nos apparitionem, vel ostensionem dicimus, id Graeci epiphaniam vocant. Hoc autem ideo dicimus, quia hodie Dominus noster et Salvator apparuit secundum carnem in terris. Licet enim olim natus esset ex Maria, et triginta jam annorum explesset aetatem; tamen ignorabatur a mundo. Eo tempore cognitus est, quo ad Joannem Baptistam, ut in Jordane baptizaretur, advenit: et vox de coelo Patris intonantis audita est, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Quem Pater de coelis voce monstraverat, hunc Spiritus sanctus verus, quasi in columba, et super caput illius sedens, tactu voluit demonstrare: ne quis alius Filius Dei putaretur ex populo. Quid hac humilitate sublimius, vilitate nobilius? Baptizatur a servo; et a Deo Filius appellatur. Inter publicanos, et meretrices, et peccatores ad lavacrum venit; et sanctior est baptizatore suo. Baptizatur a Joanne in carne; sed ipse Joannem in spiritu lavat. Aquae quae caetera mundare consueverant, Domino nostro lavante, mundatae sunt. Jordanis fluvius, qui eo tempore, quando populum Israel duxit Jesus Nave, et ad terram repromissionis induxit, fuerat exsiccatus: nunc totis, si potuisset, undis in unum locum voluit congregari, ut Domini corpus attingeret. Jordanis, inquit, reversus est retrorsum (Psal. CXIII, 3).
- 2.
Psalmi vigesimi octavi brevis expositio. Ecclesiae antea desertae fecunditas. Videte, fratres, quomodo id quod in Evangelio lectum est, in vigesimo et octavo Psalmo fuerat ante praedictum: Vox Domini super aquas. Locutus est enim Dei Filius ad Joannem, Sine modo; sic enim oportet nos adimplere omnem justitiam. Sequitur, Dominus majestatis intonuit; quando Pater Filio testimonium reddidit, dicens: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui (Matth. III, 15, 17). Vox Domini confringentis cedros. Baptizatus est enim Christus; et erecti prius atque sublimes daemones corruerunt. Succidit eos Dominus quasi cedros Libani, et comminuit eos tanquam vitulos; fragmenta arborum ventilans, et calcibus stirpes in diversa dispergens. E contrario de Salvatore quid dicitur? Et dilectus sicut filius unicornium. Dilectus Dominus atque Salvator est Filius Dei: unicornium, filius crucis, de quo dicitur in cantico Habacuic, Cornua in manibus ejus: ibi abscondit fortitudinem suam (Habac. III, 4). Postquam autem dilectus iste crucifixus est, impletum est illud quod sequitur in Psalmo. Vox Domini intercidentis flammam ignis. Illo enim baptizato, et universo mundo, Christo lavante, mundato, gehennae ignis exstinctus est. Vox Domini concutientis desertum. Deserta fuit Ecclesia, quae prius filios non habebat. Ad praedicationem Christi deserta ista commota est; et parturivit, et peperit, et nata est in una die gens tota. Simul illa, quae antea dicebatur desertum Cades, hoc est desertum sanctitatis, siquidem non habuerat sanctitatem, coepit parere cervos et sanctorum suorum emittere greges, qui serpentes interficiunt, qui venena contemnunt: quibus discurrentibus, et in toto orbe Christi Evangelium praedicantibus, In templo ejus omnes dicent gloriam Deo. Sequitur, Dominus diluvium inhabitare facit. Consideremus totum orbem, respiciamus barbaras nationes, Romanum quoque mente lustremus imperium: ubique Christo credunt, ubique in nostrum Dominum baptizantur; et ita fit ut non una aqua, sed quodam modo sit diluvium baptismorum. Quapropter, fratres charissimi, quoniam consummatum est Tabernaculum (hoc enim Psalmi istius titulo praenotatur); et quoniam Ecclesia vivis lapidibus constructa est: afferamus Domino filios Dei, afferamus ei filios arietum, Apostolorum atque sanctorum; et imitemur Salvatorem nostrum, qui et ipse 39.2017| pastor et agnus appellatur, qui pro nobis immolatur in Aegypto, qui pro Isaac tenetur in sentibus; et dicamus, Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit; super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII, 1, 2); cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXXXVIII. In Epiphania Domini, VIII.
- 1.
Homines Angelis compares. Aperiatur hodie omne os, dilectissimi, et collaudet omne verbum, Dei Verbum quod effulsit de coelo. Laetetur omnis anima, omnis concinat lingua, et terra Domini psallat universa. Hodie enim gratiam lucis, in die lucis, filius lucis irradiat. Consentiant terrena coelestibus, hymnum dicant cum summis Potestatibus cuncta quae videntur in mundo. Hodie enim effulsit veritas cum rege coelesti. Christi enim praesentia verae lucis adventus est, et totius mundi plena libertas. Adverte ergo, charissime, dignam Deo Ecclesiae disciplinam, adverte coelestis desiderii inexstinguibilem flammam, adverte corporis hanc naturam Angelorum ministeriis coaequari. Homines enim de terra, et habitantes in terra, quos etiam terra nutrit, supernis Potestatibus aemulantur. Negant enim propter charitatem Christi naturam corporis, et ministerium suscipiunt Angelorum. Quid enim aliud agunt Angeli in coelis, nisi quod divinis obtemperant nutibus? Quae sunt et opera in terra sanctorum, nisi angelicam vitam agere in terris, et dignis Deum laudibus praedicare? Quorum ergo idem est officium, ambiguum non est quod eadem possit esse et dignitas.
- 2.
Joannes, lucerna. Hodie ergo, charissimi, Dominus noster Jesus Christus in Jordanis fluenta descendit: non ut ipse sanctificaretur, sed ut aquis futuris vitalibus sanctificationem ipse praeberet. Joannes ergo implebat habitum sacerdotis. Ad eum Redemptor orbis accessit, ut baptizaretur in aqua, qui baptizantem illuminabat in Spiritu. Venit ergo rex ad praecursorem suum, Deus ad prophetam. Joannes ergo, charissimi, non ignorabat dispensationis mysterium, per quod Dominus humano generi remedium praepararet: sed nec eum fefellit corporis habitus, nec caro quae videbatur elusit. Et ideo lucerna Christo meo dictus est per prophetam: quia Filium Dei, qui carnis obscuritate latebat, lumine sui cordis agnovit primus, et ignorantibus digito demonstravit. Hic est ergo lucerna illa mirabilis, de qua illud est, Paravi lucernam Christo meo (Psal. CXXXI, 17). Hunc ergo Pater Filio praeparavit, non quod Verbum Dei, quod erat lumen verum et Sol justitiae, lucernae lumine indigeret; sed quia, ut superius diximus, primus agnovit humani generis Redemptorem.
- 3.
Joanne Dominum baptizante, colligitur mysterium Trinitatis. Adverte autem, dilectissime, miraculum Dominicae majestatis. Quando ad carnem venire disposuit Dominus qui ad nos venit; pro amore hominis etiam homo fieri dignatus est: et erat novum miraculum, Deus inter homines, Dominus inter servos, Creator inter creaturas, inter sanctificandos sanctificans. Tunc Joannes Dominum Jesum et omnium Redemptorem, homo qui redemptus fuerat, baptizavit, non fiducia provocatus, sed praeceptione subjectus. Tunc geminae voces propheticae sonuerunt: Vox Domini in deserto, vox Domini super aquas (Psal. XXVIII, 3 et 8). Nuntius veritatis clamabat; et Deus gloriae intonabat: et erat ibi in unum totius gloria Trinitatis adorandae. Pater de supernis Filium praedicabat: Filius in terris ordinem sacratissimae dispositionis implebat: et Spiritus sanctus Trinitatis indissolubile mysterium colligabat. Haec est ergo, charissimi, Trinitas unitatis, quae est unitas Trinitatis: quae nos per innumeras solemnitates tueatur, 39.2018| atque hic et in aeternum custodiat per Dominum nostrum Jesum Christum.
- SERMO CXXXIX. In Epiphania Domini, IX.
- 1.
De voce, Epiphania. Dies ista et festivitas, quam hodie, fratres, celebratis, ideo Epiphania, id est, apparitio sive manifestatio appellatur, quia in ea Christus, stella duce, Gentibus est manifestatus (Matth. II), et a Joanne hodie dicitur baptizatus (Id. III, 16), et aquam in vinum potestate divina eum convertisse narratur (Joan. II). Utinam sicut per stellam novam hodie Christus Redemptor noster ostensus est Gentibus; ita per coeleste desiderium vestris ipse semper manifestum se faciat cordibus: et qui a servo suo hodie baptizari voluit, donet vobis, ut quod in Baptismo promisistis, per humilitatis virtutem servare possitis; et qui aquas hodie convertit in vinum, quidquid in vobis insipidum est, in spiritualem commutet intellectum.
- 2.
Magos qualiter imitemur. Erigite, fratres, ad Deum animas vestras, et videte corda et cogitationes vestras, ut et pro bonis actibus vestris Deo gratias agatis, et mala vestra longe a vobis projiciatis. Imitemini istos Magos, ut eo studio et ardore semper ad ecclesiam veniatis, quo illi desiderio de longinquis regionibus Christum adorare venerunt. Illi pretiosa munera obtulerunt, et vos offerte illi animas vestras; si fidem, spem, charitatem, poenitentiam, humilitatem, et castitatem diligitis: rationabilia dona illi offeratis, id est, vos ipsos; quia plus Deus vos ipsos, quam substantiam vestram diligit. Multi enim sunt qui faciunt eleemosynas, et tamen peccare non cessant. Isti quasi sua offerunt Deo, et se ipsos diabolo. Nullam habet Deus cum diabolo partem (II Cor. VI, 15): et ideo sive furtum, sive luxuriam, sive odium, sive superbiam, et quidquid mali est, a vobis cum Dei adjutorio repellite; ut totos vos vester Creator possideat. Attendite quia Herodes Christum quaesivit; sed ideo non invenit, quia male quaesivit: et vos male Christum quaeritis, si bona opera pro humana laude facitis. Cavete ne taliter quaerendo, et illum non inveniatis, et vos ipsos perdatis. Magi ad Herodem intrantes, stellam perdiderunt; et vos si ad diabolum accesseritis peccando, lucem spiritualem non habebitis, nisi forte per confessionem et poenitentiam denuo ab illo recesseritis. Moneo ne intretis ad Herodem; quia melius est peccatum cavere, quam emendare. Nam si diabolo suadente, peccaveritis, per poenitentiam autem, Deo adjuvante, ab illo recesseritis, gratiam perditam recipietis: sicut et Magi postquam ab Herode recesserunt, stellam quam perdiderant, videre meruerunt.
Magorum munera. Illi Magi tres reges esse dicuntur, et tria munera, hoc est, aurum, thus, et myrrham obtulerunt: quoniam verum Deum, et regem, et verum hominem in carne mortali apparuisse cognoverunt. Et vos, fratres, offerte illi aurum coelestis sapientiae, et thus mundae orationis, et myrrham perfectae mortificationis. Et sicut illi per aliam viam reversi sunt in regionem suam (Matth. II, 12); ita et vos, qui a paradiso recessistis superbiendo, inobediendo, et cibum prohibitum comedendo, curate illuc per humilitatem et obedientiam, atque abstinentiam redire. Vita ista praesens peregrinatio est, patria vero vestra paradisus est. Et quia nimis stulti sunt qui exsilium pro patria diligunt, vos despicite hanc miseram et incertam vitam, ut pervenire valeatis ad patriae coelestis felicitatem certissimam. Ad hoc namque Filius Dei de coelo venit ad terras, ut vos ejus exempla sequendo, possetis de terra in coelum ascendere. Quod ipse vobis concedat, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum.
- SERMO CXL. In Quadragesima, I.
39.2019|
- 1.
Quadragesima corpori et animae salubris. Quibusnam noxia. Ecce, fratres charissimi, Deo propitio, tempus Quadragesimae venit: et ideo rogo, dilectissimi, ut dies istos corporibus salubres et animae medicinales ita cum Dei adjutorio sancte ac spiritualiter celebremus; ut observatio sanctae Quadragesimae non nobis judicium pariat, sed profectum. Si enim negligenter agimus, si nos nimiis occupationibus implicamus, si castitatem servare nolumus, si jejuniis et vigiliis et orationibus non insistimus, si Scripturas divinas aut ipsi non legimus, aut legentes alios non libenter audimus, ipsa nobis medicamenta convertuntur in vulnera; et inde habebimus judicium, unde potuimus habere remedium.
- 2.
Pia Quadragesimae exercitia. Et ideo rogo vos, fratres charissimi, ad Vigilias maturius surgite, ad Tertiam, ad Sextam, ad Nonam ante omnia convenite. Nullus se a sancto opere subtrahat, nisi quem infirmitas, aut publica utilitas, aut forte certa et grandis necessitas tenuerit occupatum. Nec solum vobis sufficiat quod in Ecclesia divinas lectiones auditis: sed etiam in domibus vestris aut ipsi legite, aut alios legentes requirite, et libenter audite. Recolite, fratres, sententiam Domini nostri qua dicit, Si totum mundum lucretur homo, animae autem suae detrimentum patiatur; quam dabit commutationem pro anima sua (Matth. XVI, 26)? Et illud ante omnia memoriter retinete, et jugiter expavescite quod scriptum est, Impedimenta mundi fecerunt eos miseros. Sic ergo te occupabis in domo tua, ut non negligas animam tuam. Ad extremum si non amplius, vel tantum labora pro anima tua, quantum pro carne tua laborare te consideras.
- 3.
Opera bona sequitur dulcedo, mala amaritudo. Et ideo, fratres charissimi, nolite diligere mundum, neque ea quae in eo sunt; quia mundus transit et concupiscentia ejus (I Joan. II, 15, 17). Quid autem permanet in homine, nisi quod quisque aut legendo, aut orando, aut bona opera faciendo pro animae salute in thesauro conscientiae suae recondiderit? Infelix enim voluptas, infelicior cupiditas atque luxuria, per transitoriam dulcedinem praeparant sempiternam amaritudinem: abstinentia vero, vigiliae, orationes atque jejunium per brevissimas angustias perducunt ad paradisi delicias; quia non mentitur Veritas, quae in Evangelio dicit, Arcta et angusta via est quae ducit ad vitam; et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII, 13, 14). Nec per latam viam diu gaudetur, nec per angustam et asperam longo tempore laboratur: quia et isti post brevem tristitiam accipiunt vitam aeternam, et illi post parvum gaudium patiuntur sine fine supplicium.
- 4.
Quadragesima totius anni cibaria animae providenda. Damna reparanda. Et ideo, fratres charissimi, in istis quadraginta diebus, quasi totius anni cibaria animae nostrae jejunando, legendo, vel orando providere debemus. Nam licet per totum annum, Deo propitio, lectiones divinas frequenter et fideliter audiatis; in istis tamen diebus de pelago et fluctibus mundi hujus quasi ad portum Quadragesimae confugientes debemus requiescere, et lectiones divinas in exceptorio cordis nostri cum silentio et pace suscipere: ut Deo propitio pro amore vitae aeternae vacantes, quidquid in navicula animae nostrae per totum annum multis tempestatibus, id est, peccatorum fluctibus, aut fractum, aut dissolutum aliquid, aut corruptum, 39.2020| aut perditum est, omni sollicitudine in istis diebus reparare studeamus atque componere. Et quia nos necesse est, dum adhuc in isto corpusculo sumus, procellas et turbines saeculi istius sustinere, quotiescumque nos aut per tempestates durissimas avertere, aut per voluptates mollissimas decipere voluerit inimicus; semper nos, adjuvante Deo, contra se inveniat praeparatos.
- 5.
Occupationes saeculi saltem temperandae. Mundus aut ridetur a nobis, aut ipse ridet nos. Unde iterum rogo, ut occupationes saeculi hujus in istis diebus sanctae Quadragesimae, si non potestis abscindere, studeatis vel ex parte aliqua temperare: ut praeciso damno et gloriosissimo fructu hoc saeculum fugientes, subtrahatis aliquas horas occupationi terrenae, in quibus Deo vacare possitis. Nam iste mundus, aut ridet nos, aut ridetur a nobis: aut acquiescimus et despicimur, aut contemnimus ut aeterna praemia consequamur. Ac sic aut contemnis et despicis mundum, aut acquiescis et premeris vel calcaris a mundo. Sed melius est ut calces mundum, et calcato eo gradum tibi facias, per quem in sublime conscendas. Haec enim, fratres charissimi, quae pro salute communi de vestra obedientia praesumentes suggerimus, si secundum vestram consuetudinem et libenter auditis, et fideliter implere contenditis; et Pascha cum gaudio celebrabitis, et ad vitam aeternam feliciter venietis. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXLI. In Quadragesima, II.
- 1.
Dies Quadragesimae vitam praesentem, dies Paschae futuram designant. Dominus et Salvator noster, qualiter ad eum post multas negligentias venire debeamus, fratres charissimi, per prophetam nos hortatur et admonet dicens, Venite, adoremus et procidamus ante Deum, et ploremus coram Domino qui fecit nos (Psal. XCIV, 6); et iterum, Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et fletu et planctu (Joel II, 12). Dies enim sanctae Quadragesimae, fratres charissimi, si diligenter attendimus, vitam saeculi praesentis significant; sicut et dies Paschae aeternam beatitudinem praefigurant. Et quomodo in Quadragesima quasi tristitiam habemus, ut in Pascha ordine legitimo gaudeamus: sic et in hoc saeculo quamdiu vivimus, poenitentiam debemus agere, ut in futuro possimus peccatorum indulgentiam accipere, et ad aeternum gaudium pervenire. Sed ita debet unusquisque pro suis criminibus suspirare, lacrymas fundere, eleemosynas dare; ut Deo auxiliante, quamdiu vivit, semper crimina ipsa conetur effugere. Sicut enim sine minutis peccatis nullus unquam aut fuit aut esse poterit: ita sine capitalibus criminibus, donante et auxiliante Deo, omnimodis esse possumus et debemus.
- 2.
Quadragesima, tempus messis ac vindemiae spiritualis. Quod carni cibus, id animae verbum Dei. Canava. Et ut haec obtinere possimus, si nos alio tempore impedimenta mundi detinent obligatos, vel in diebus sanctae Quadragesimae, in Domini lege, sicut scriptum est, die noctuque meditemur (Psal. I, 2): et ita cor nostrum divinae legis dulcedine repleamus, ut in nobis nullum locum virtutibus vacuum, quem obtinere possint vitia, relinquamus. Sicut enim tempore messium vel vindemiarum, unde caro nostra possit sustentari, colligitur; ita in diebus Quadragesimae, quasi in 39.2021| spirituali vindemiarum vel messium tempore, unde anima nostra in aeternum possit vivere, congregetur: quia sicut negligens quisque, si tempore vindemiarum vel messium nihil collegerit, per totum anni spatium fame torquebitur; ita qui in hoc tempore spirituale triticum et coeleste mustum jejunando, legendo, orando in horreis animae suae providere et congregare neglexerit, in aeternum durissimam sitim et crudelem inopiam sustinebit. Certissime scitote, fratres charissimi, quia qualis est caro quae post multos dies percipit cibum, talis est anima quae assidue non pascitur Dei verbo: et quomodo caro per famem et inopiam tenuis et sicca velut quoddam simulacrum efficitur; ita et anima, si verbi Dei cibo non pascitur, arida et inutilis et ad nullum opus bonum congrua invenitur. Considerate, fratres, si et horreum et canavam et cellarium annis singulis replemus, unde uno anno cibum habeat caro nostra; putas, quantum debemus recondere, unde in aeternum sustentetur anima nostra?
- 3.
Occupationes commutentur. Tabulae ludus. Et ideo, fratres, vel istis paucis diebus recedant impedimenta mundi, quae secundum Scripturam multos negligentes miseros faciunt. Recedat carnalis laetitia, recedant venenis plena mundi istius blandimenta. Carnis gaudia minuantur, ut animae lucra spiritualia praeparentur; propter illud quod scriptum est, Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI, 25); et illud, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Tempus quod nobis furiosus tabulae ludus solebat auferre, lectio divina incipiat occupare. Otiosis fabulis, et mordacibus jocis, et detractionibus venenatis colloquia de Scripturis sanctis succedant. Horarum spatiis, in quibus solebamus cum damno animae detineri, visitentur infirmi, requirantur in carcere constituti, peregrini suscipiantur, et discordes ad concordiam revocentur. Haec si facimus, fratres, inde nobis parare possumus medicamenta, unde nobis vulnera feceramus.
- 4.
Prandia pauperibus eroganda. Coenae cibi nec suaves nec nimii. Caro ut ancilla, anima ut domina tractetur. Ante omnia in diebus jejuniorum quod solebamus prandere, pauperibus erogemus; ne forte aliquis sibi sumptuosas coenas, et exquisitis saporibus epulas studeat praeparare, et corpori suo magis commutasse, quam subtraxisse ciborum abundantiam videatur. Nihil prodest tota die longum duxisse jejunium, si postea ciborum suavitate vel nimietate anima obruatur. Illico mens repleta torpescit, et irrigata corporis nostri terra spinas libidinum germinabit. Sit ergo temperatus cibus, et nunquam nimium venter expletus; et plus semper de cibo cordis quam de cibo corporis cogitemus: quia intus in homine interiore facti sumus ad imaginem Dei; in carne autem de limo terrae formati sumus. Et videte, fratres, si justum est ut caro nostra de terra facta interdum bis in die capiat cibum; et anima in qua 39.2022| imago Dei est, vix post plures dies accipiat Dei verbum: cum tamen expediat nobis ut amplius Dei imaginem in nobis, quam nostram carnem honorare debeamus. Qui enim de sola carne cogitant, bestiis et pecoribus similes sunt: et qui ita agunt, jam in se Dei imaginem contriverunt. Caro ergo velut ancilla gubernetur; et anima tanquam domina legitima reficiatur. Nam et si aliter factum fuerit, si nos non agnoscimus ad imaginem Dei factos, et plus de carne quam de anima cogitemus, timeo ne nos Spiritus sanctus per prophetam arguat, dicens: Et homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13).
- 5.
Lectiones divinae in ecclesia, domi, et refectionis tempore. Lectiones divinas et in ecclesia, sicut consuestis, libenter audite, et in domibus vestris relegite. Si aliquis ita fuerit occupatus, ut ante refectionem, Scripturae divinae non possit insistere, non eum pigeat in conviviolo suo aliquid de divinis Scripturis relegere: ut quomodo caro pascitur cibo, sic anima reficiatur Dei verbo; et totus homo, id est, et exterior et interior, de sancto et salubri convivio satiatus exsurgat. Nam si sola caro reficitur, et anima Dei verbo non pascitur; ancilla satiatur, et domina fame torquetur: et hoc quam sit injustum, Sanctitas vestra non potest ignorare. Et ideo, sicut jam dixi, lectiones divinas illo desiderio et legere et audire debetis, ut de ipsis in domibus vestris, et ubicumque fueritis, etiam loqui et alios docere possitis, et verbum Dei, velut munda animalia, cogitatione assidua ruminantes, utilem succum, id est, spiritualem sensum, et vobis sumere, et aliis, Deo auxiliante, propinare possitis: ut in vobis impleatur illud quod scriptum est, Et calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5)! implentes illud quod beatus Apostolus hortatur et admonet, dicens, Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia ad gloriam Dei facite (I Cor. X, 31). Si infirmitas non prohibet, quotidie jejunate, ad Vigilias alacri et ferventi devotione consurgite, propter illud quod scriptum est, De nocte vigilat spiritus meus ad te, Deus (Psal. LXII, 2); et iterum, Ad te orabo, Domine, mane, et exaudies vocem meam (Psal. V, 4); et iterum, Media nocte surgebam ad confitendum nomini tuo, Domine (Psal. CXVIII, 62). Ad quam rem etiam Dominus et Salvator noster in Evangelio hortatur et admonet, dicens: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41): quod ipse praestare dignetur, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto, etc.
- SERMO CXLII. In Quadragesima, III.
- 1.
Jejunare non valens, largiores eleemosynas eroget. Rogo vos et admoneo, fratres charissimi, ut in isto legitimo ac sacratissimo Quadragesimae tempore, exceptis dominicis diebus, nullus prandere praesumat, nisi forte ille quem jejunare infirmitas non permittit: quia aliis diebus, jejunare, aut remedium, aut praemium est; in Quadragesima non jejunare peccatum est. Alio tempore qui jejunat, accipiet indulgentiam: in Quadragesima qui potest, et non jejunat, sentiet poenam. Et ipse tamen qui jejunare non praevalet, secretius sibi soli, aut si est alius infirmus, cum ipso sibi in domo sua praeparet 39.2023| quod accipiat; et illos qui sani sunt, et jejunare praevalent, ad prandium non invitet: quia si hoc fecerit, non solum Deus, sed etiam homines intelligere possunt illum non pro infirmitate non posse, sed pro gula jejunare non velle. Sufficiat illi quod ipse jejunare non praevalet: et magis cum gemitu et suspirio et animi dolore manducet, pro eo quod aliis jejunantibus, ille abstinere non potest. Quid opus est unicuique infirmo aliquem sanum rogare ad prandium, ut sibi etiam augeat de alterius gula peccatum? Pro eo tamen quod non potest jejunare, amplius debet erogare pauperibus: ut peccata quae non potest jejunando curare, possit eleemosynas dando redimere.
- 2.
Eleemosyna jejunio melior. Bonum est jejunare, fratres; sed melius est eleemosynam dare. Si aliquis utrumque potest, duo sunt bona: si vero non potest, melius est eleemosynam dare. Si possibilitas non fuerit jejunandi, eleemosyna sufficit sibi sine jejunio; jejunium sine eleemosyna omnino non sufficit. Ergo si aliquis jejunare non potest, eleemosyna sine jejunio bonum est: si vero praevalet, jejunium cum eleemosyna duplex bonum est. Jejunium vero sine eleemosyna, nullum bonum est: nisi forte ita sit aliquis pauper, ut non habeat omnino quod tribuat. Illi ergo qui non habuerit unde tribuat, sufficit voluntas bona, secundum illud quod scriptum est, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14).
- 3.
Ab ea nemo facile excusatur. Sed quis erit qui se possit excusare, cum etiam pro calice aquae frigidae mercedem se Dominus redditurum esse promiserit (Matth. X, 42)? Et quare frigidae dixit? Ne forte se posset aliquis pauper de lignorum penuria excusare; aut dicere, se vasculum ubi aquam calefaceret, non habere. Denique et per beatum prophetam, fratres charissimi, Dominus ita hortatur et admonet eleemosynam fieri, ut prope nullus pauper sit qui se valeat excusare. Sic enim ait: Hoc est jejunium quod elegi, dicit Dominus: Frange esurienti panem tuum. Non dixit ut integrum daret; cum forte pauper ille alium non haberet: sed, Frange, inquit; hoc est dicere, Etiamsi tanta paupertas tibi est, ut non habeas nisi unum panem, ex ipso tamen frange, et pauperi tribue. Et egenum, inquit, ac sine tecto induc in domum tuam (Isai. LVIII, 6, 7). Si aliquis ita pauper est, ut non habeat unde tribuat pauperi cibum, vel in uno angulo domus suae peregrino praeparet lectulum. Quid nos ad haec dicturi sumus, fratres, vel quam excusationem habere poterimus, qui amplas et spatiosas domos habentes, vix aliquando dignamur excipere peregrinum; ignorantes, imo non credentes, quod in omnibus peregrinis Christus excipitur, sicut ipse dicit, Hospes fui, et suscepistis me; et, Quamdiu uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35, 40).
- 4.
Christus in pauperibus recipiendus, ut nos ipse in patriam recipiat. Laboriosum et fastidiosum nobis est, in pauperibus recipere Christum in patria nostra: timeo ne nobis ille vicem reddat in coelo, et non nos recipiat in beatitudinem suam. Contemnimus illum in mundo: timeo ne nos ille iterum contemnat in coelo, secundum illud quod ipse dixit, Esurivi, et non dedistis mihi manducare; et, Hospes fui, et non suscepistis me; et, Quamdiu non fecistis uni ex minimis istis, nec mihi fecistis. Et quid post haec sequitur, fratres? Avertat hoc Deus a nobis. Hoc enim postea addidit, dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Ibid. 42-46). Haec ergo, fratres charissimi, non transitorie, nec solis corporis auribus audiamus; sed fideliter audientes, etiam ut alii teneant et impleant, verbo pariter et exemplo doceamus. 39.2024|
- 5.
Objurgantur qui divitias coacervant. Quid ergo post haec dixit Dominus per Prophetam? Si videris, inquit, nudum, operi eum. Ego in hac sententia neminem judico; unusquisque attendat conscientiam suam. Me tamen arguo et reprehendo, quod forte aliquoties evenit ut per negligentiam vestimenticula mea, quae debuerunt accipere pauperes, devorarentur a tineis: et timeo ne mihi ipsi panni in testimonium proferantur in die judicii; secundum illud quod Jacobus apostolus terribiliter increpat dicens, Agite nunc, inquit, divites, plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis super terram, et in deliciis enutristis corda vestra in die occisionis (Jacobi V, 1-5). Haec omnia, sicut dixi, fratres charissimi, quae per Apostolum comminatus est Christus, licet nos nimium terreant; non tamen de Dei misericordia desperandum est. Adhuc ego et mei similes negligentes cum Dei adjutorio possumus nos emandare, si volumus, si et eleemosynas, quas huc usque parcius fecimus, largius erogemus, et pro peccatis praeteritis cum dolore et gemitu, cum spe reparationis, Dei misericordiam deprecemur. 6. Jejunium non sit sine eleemosyna. Prandia pauperibus erogentur. Ergo, sicut supra suggessi, fratres charissimi, jejunia nostra eleemosynarum pinguedo commendet; quia tale est jejunium sine eleemosyna, qualis sine oleo lucerna. Nam sicut lucerna, quae sine oleo accenditur, fumigare potest, lucem habere non potest: ita jejunium sine eleemosyna carnem quidem cruciat, sed charitatis lumine animam non illustrat. Interim vel quod ad praesens agitur, fratres, sic jejunemus, ut prandia nostra pauperibus erogentur; ut quod pransuri eramus, non in nostris sacculis, sed in visceribus pauperum reponamus: quia manus pauperis gazophylacium est Christi, qui quod accipit, ne in terra pereat, in coelo reponit; quia quamvis cibus quem pauper accipit, consumatur, merces tamen boni operis in coelo reconditur. Nam si prandia nostra exquisitis saporibus, et multiplicatis ferculis expendere studeamus ad coenam; si corpori nostro deliciae non subtrahuntur, sed etiam duplicantur: sicut modo corpori nihil minuitur, sic animae nihil augetur. 7. Castitas per totam Quadragesimam servanda. Haec, fratres, timens magis quam de vobis aliquid sinistrum credens, admoneo. Scio enim plures ex vobis, Deo propitio, et peregrinos assidue excipere, et pauperibus frequenter eleemosynam dare. Et ideo quod suggero, ad hoc proficiat, ut qui faciebat, amplius faciat; qui vero non faciebat, aut forte tardius faciebat, tam sanctam sibi et Deo placitam operationem in consuetudinem mittat. Et licet credam, quod, Deo inspirante, semper supervenientibus festivitatibus, castitatem ante plures dies, etiam cum propriis uxoribus custodiat Charitas vestra: tamen, licet ex superfluo, etiam quod vos facere credo, charitatis contemplatione commoneo, ut per totam Quadragesimam et usque ad finem Paschae castitatem, Deo auxiliante, servantes, in illa sacrosancta solemnitate Paschali, charitatis luce vestiti, eleemosynis splendidi, orationibus, vigiliis et jejuniis, velut quibusdam coelestibus et spiritualibus margaritis ornati, non solum cum amicis, sed etiam cum inimicis pacifici, libera et secura conscientia, ad altare Domini accedentes, corpus et sanguinem ejus non ad judicium, sed ad remedium possitis accipere. 8. Bona voluntate implent pauperes praeceptum eleemosynae. 39.2025| Sed cum de eleemosynis loquimur, non conturbetur angusta paupertas. Omnia enim complevit, qui quod potuit fecit: quia voluntas perfecta faciendi reputabitur pro opere facti. Sed hoc ille implere poterit, qui omnem pauperem, quasi se ipsum considerare voluerit; ut sic pauperi tribuat, quomodo si ipse in tali necessitate esset, sibi fieri cuperet. Haec qui fecerit, et Novi et Veteris Testamenti praecepta complebit, implens illud evangelicum: Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter; haec est enim Lex et Prophetae (Matth. VII, 12). Ad quam verae et perfectae charitatis legem pius vos Dominus sub sua protectione perducat; qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXLIII. In Quadragesima, IV.
- 1.
Quadragesima sanctorum exemplis celebrata, Moysi, Eliae, et ipsius Christi. Omne vitae nostrae tempus, stadium quoddam debemus putare virtutum, et ad coeleste bravium tota virtute contendere. Sed hoc praecipue in Quadragesimae diebus implendum est, qui abstinentiae ac jejuniis dedicati, tantum nobis ad virtutem animi conferunt, quantum et de corpore voluptatem decerpunt. Est autem legitimus numerus iste jejunii, et qui his sanctis celebratur exemplis. Moyses Legem accepturus a Deo, quadraginta dies ac noctes absque cibo potuque transegit, et ad suscipiendam Domini voluntatem jejunus praeparatus est (Exod. XXXIV, 28). Elias post quadraginta dierum jejunia curru igneo de hoc mundo ad superna coelorum translatus est (III Reg. XIX, 8). Ipse quoque Dominus ac Salvator noster quadraginta diebus jejunans de diaboli tentationibus triumphavit, ut ad praedicationem Evangelii jam victor accederet (Matth. IV, 2). Merito ergo etiam nos hunc dierum numerum custodire debemus jejuniis, quem per talia exempla legimus consecratum.
- 2.
Tunc virtus facilior. Celebremus ergo hos dies cum omni alacritate mentis et gaudio, et eos omnibus epulis, omnibus corporalibus deliciis praeferamus. In his enim praecipue diebus ad implendam Domini voluntatem animus accenditur, quando maxime per abstinentiam voluptas carnis exstinguitur. Tunc enim ad Dominum et ejus futura promissa tota mens purior facta festinat, cum nulla crapula, nulla cibi ac potus satietate crassatur. Unde et Salvator in Evangelio dixit: Attendite itaque vobis, ne graventur corda vestra in crapula et in ebrietate et in cogitationibus saecularibus; et superveniat in vos dies illa tanquam repentina: tanquam laqueus enim superveniet universo mundo, et nemo effugiet (Luc. XXI, 34 et 35). Sed et illa est in Quadragesimae diebus grandis utilitas, quod dum etiam a licitis abstinemus, magis ac magis admonemur illicita vitare. Qui enim abstinemus nos a carnibus, quibus aliis diebus uti licet; qui ergo ista vitamus, quae aliquando licent; imprimis peccata fugiamus, quae omnino nunquam licent.
- 3.
Jejunium praecipuum, a vitiis. Itaque si volumus bene jejunare a cibis, ante omnia jejunemus et a vitiis. Quid enim prodest vacuare corpus ab escis, et animam replere peccatis? Quid enim prodest pallidum esse jejunio, si odio et invidia livescas? Quid enim prodest vinum non bibere, et iracundiae veneno inebriari? Quid prodest abstinere a carnibus ad edendum creatis, et malignis obtrectationibus fratrum membra lacerare? Quid prodest si abstineamus ab his quae aliquando licent, et faciamus illa quae nunquam licent? Deus enim illos honorat et diligit, qui illicita fugiunt. Sic ergo, ut dixi, jejunemus a cibis, ut multo magis jejunemus et a vitiis, ut sanctorum operum ubertate saturemur; ut et in futuro mereamur 39.2026| ipsorum operum retributione satiari, sicut in Evangelio legimus, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6).
- 4.
De parcimonia pauperes reficiantur. Illam enim compensationem magis eligere debemus, ut a cibis quibus nos abstinemus, eos pauperibus ac debilibus largiamur; secundum illud quod scriptum est, Beati qui contenti sunt esurire, ut alii reficiantur. Satis Deo acceptum est munus, quando indigens saturatur, quando nudus vestitur, quando ira non perficitur, et iracundiae tempus non reservatur, quando malum pro malo non redditur. Tunc grata sunt Deo nostra jejunia, si illi qui necessitate jejunant, reficiantur a nobis. Tunc illam Domini sententiam audire merebimur, Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Id. XXV, 40). O benignissimum Dominum ad edomandam hominum avaritiam, qui sibi dari dicit, quod vel minimo pauperi donatum fuerit! Vobis autem, fratres, praestet Domini misericordia, ut ei jejuniis et eleemosynis in bonis operibus serviatis, ut ad aeternam et veram vitam vos perducat ipse, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXLIV.
- 1.
Jejunii utilitas ostenditur exemplis Moysi et Adae. Adest nobis venerabile et medicinale Quadragesimae tempus, charissimi, per quod jejunantes peccatorum nostrorum vulnera curare debemus. Quantum sit ergo bonum jejunii, quantumque homini gratiae conferat, brevi sermone exemplis additis disseramus. Moyses primus quadraginta diebus ac noctibus cum jejunasset, Legem Domini accipere meruit, per quam populis imperaret. Impetraverunt unius hominis jejunia, quod totius populi saturitas desperaverat. Advertamus ergo quanta sit inter jejunium et saturitatem distantia, inter ventrem vacuum et pulmones epulis aestuantes. Moyses ergo quia jejunavit, Dominum vidit (Exod. XXIV, 18): populus, quia manducavit et bibit, idola fabricatus est. Sed quid de Moyse et Israelitica multitudine loquar? Princeps ille humani generis Adam, quamdiu jejunavit servans mandatum, in paradiso fuit: ubi vero comedit, ejectus est de paradiso (Gen. III). Et qui in paradiso Dei virgo fuerat, ejectus de paradiso cognovit uxorem. Semper enim juncta est saturitati lascivia. Vicina sibi sunt venter et genitalia, et pro membrorum ordine ordo vitiorum. Ejecit ergo nos de paradiso cibus; reducat esuries, reducat jejunium. Diximus ergo quid sanctus Moyses meruit jejunando: deinde et cunctos videamus.
- 2.
Item Eliae. Sancto Eliae jejunanti etiam elementa famulata sunt. Hic denique tribus annis et sex mensibus coelum clausit (III Reg. XVII, 1; Jacobi V, 17): ad cujus vocem etiam supernum descendit incendium (IV Reg. I, 10). Et cum eum Jezabel regina vellet occidere, et fessus sub arbore frondosa jaceret in solitudine, angelus ad eum mittitur, et dicit ei: Sume paululum panis et aquae (III Reg. XIX, 5). Videte quanta sit Dei clementia erga jejunantes, charissimi. Non sufficiebat, quia angelum ad jejunantem Dominus miserat, qui eum, ut cibum sumeret, admoneret: sed etiam praecipit ut longius fugiat persequentem. Ait ergo, Sume paululum panis et aquae. Quadraginta enim dierum jejunio perrecturus erat per desertum usque ad montem Sina. Numquid ei Dominus qui coelum et terram fecerat, cujus omnis est creatura, non potuit 39.2027| in eremo per angelum prandium mittere, sicut Danieli in lacum leonum per Habacuc misit (Dan. XIV, 33)? Sed sciebat Deus prophetam suum tentantem diabolum aliter superare non posse, nisi jejuniis eruditus insidiantis inimici tentamenta repelleret.
- 3.
Item Danielis, Joannis Baptistae, et ex ipso Evangelio. Distantia inter jejunum et saturum. Daniel quoque ille futurorum guarus, et adventus Domini conscius, et eversionis Jerusalem manifestissimus praedicator, ideo Vir desideriorum appellatus est, quia panem desiderii non comedit, et potum concupiscentiae non bibit, quia magis Christum quam epulas desiderabat. Joannes quoque praecursor Domini locustis in eremo et agresti melle nutritur, non animalium carnibus, non volucrum suavitatibus. Poterat utique juxta Jordanem positus piscium sibi exhibere delicias: sed poenitentiam praedicaturus, doctrinam rigoris et jejunii exemplo suo magis debuit docere quam voce. In Evangelio quoque cum quidam daemone plenus Domino fuisset oblatus, quem Apostoli curare nequiverant; interrogantes audiunt a Domino, istius modi genus non posse ejici nisi orationibus et jejuniis (Matth. XVII, 20). Videte ergo, charissimi, quanta sit jejuniorum virtus, ut id facere jejunia valeant, quod Apostoli nequiverant. Omitto caetera: sed unusquisque consideret quanta sit inter jejunium et saturitatem distantia, inter ventrem vacuum et refertum, inter rubentem faciem et ora pallentia, inter os jejunum et labia crapula dissoluta, inter oppressum epulis sensum, et inediae tenuitate vigilantem.
- 4.
A quibus abstinendum et quare. Jejunia non sint sola. Non dico hebdomadas, non duplicata, non multiplicata jejunia; sed vel singulos dies absque ciborum luxuria transigamus. Cessent lavacra, vina vel carnes: non quod creaturam Dei judicemus esse damnandam; sed qui toto anno nobis viximus, saltem vel paucos dies vivamus et Domino. Sed jejunia nostra ut plena sint et sufferta, misericordiae pinguedine saginentur; demus esurientibus prandium nostrum. Nec putes, jejunia sola sufficere ad sananda vulnera peccatorum, nisi medicamento eleemosynae recreentur. Jejunium ergo tuum te castiget, sed laetificet alterum: et ita fructuosae erunt angustiae tuae, si alteri latitudinem praestent Sic jejuna, ut in alio manducante prandisse te gaudeas. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Nam manducante paupere de bonis tuis, prandet Christus qui se in paupere esurire testatur.
- SERMO CXLV. In Quadragesima, VI.
- 1.
Quadragesimae diuturnitas non fastidienda. Hos sanctae Quadragesimae dies, fratres charissimi, debemus omni veneratione suscipere, nec longiorem numerum hujus temporis fastidire: quia quanto plures dies sunt jejunii, tanto major est causa remedii; quanto prolixior abstinentiae cursus, tanto redemptio copiosior est salutis; quanto austerior cura vulnerum, tanto medicina est salubrior peccatorum. Deus enim qui est nostrarum medicus animarum, congruum tempus instituit, quod et justis satis sit ad orandum, et peccatoribus sufficiat ad rogandum: illis requiem postulantibus, his veniam deprecantibus. Congruum enim tempus est Quadragesimae, nec breve est ad exorandum, nec longum est ad promerendum. Quadraginta enim dierum jejuniis quaevis iniquitas peccatoris exorari potest, et quantavis severitas judicis mitigari. Illi longum et fastidiosum forte sit tempus, qui nec orat de culpa, nec sperat de venia. Desperatio enim nec confiteri de scelere, nec indulgentiam novit sperare de judice. Sanctus igitur et salutaris Quadragesimae 39.2028| cursus est, quo judex adducitur ad misericordiam, peccator ad poenitentiam, justus ad requiem. His enim diebus solito amplius et divinitas miseretur, et delinquentia deprecatur, et justitia promeretur. Patent enim omnia, et coeli ad indulgendum, et peccator ad confitendum, et lingua ad postulandum.
- 2.
Quadragenarius numerus mysticus. Diluvium effectus misericordiae. Salutaris, inquam, et mysticus est quadragenarius numerus. Nam primum cum mundi faciem iniquitas hominum possideret, tot dierum curriculo Deus effusis de coelo imbribus universam terram diluvio superfudit (Gen. VII, 4). Vides ergo jam illo tempore mysterium in figura dispositum. Nam sicut tunc quadraginta diebus pluit ad purgandum mundum; ita et nunc quadraginta diebus miseretur ad hominem purificandum. Quanquam et illius temporis diluvium misericordia dicenda est, quo iniquitas oppressa est, et justitia conservata. Pro misericordia enim factum est, ut et justi evaderent, et iniqui amplius non peccarent. Pro misericordia plane videmus illud fuisse diluvium, quo, veluti baptismo quodam, totius mundi facies est innovata: scilicet ut qui perditorum hominum scelere sordebat ad crimina, beati Noe habitatione floreret ad gratiam; et qui iniquitatis erat prostibulum tunc, modo fieret domicilium sanctitatis.
- 3.
Diluvium nostri similitudo Baptismi, necnon Quadragesimalis jejunii. Diluvium, inquam, illud hujus nostri fuit similitudo Baptismatis. Hoc enim tunc gestum est, quod nunc agitur: hoc est, ut exuberantibus aquarum fontibus periclitarentur vitia, justitia sola regnaret, mergerentur in profundum peccata, sanctitas vicina coelo portaretur. Tunc enim, sicut dixi, hoc agebatur, quod nunc agitur in Ecclesia Christi. Nam sicut Noe arca submersis omnibus vitiis peccatorum adulta ferebatur; ita Baptismatis fonte coelo vicina portatur Ecclesia, et deletis omnium superstitionibus idolorum, fides regnat in terris, quae de Salvatoris arca procedit. Sanctum ergo et sacratum Quadragesimae tempus est, quod statim ab initio coepit inter justos injustosque discernere, bonos a malis quodam judicio separare. Quod quidem similiter fieri etiam in hac nostra Quadragesimae observatione perspicimus. Nam per hoc quadraginta dies separantur mali a bonis; hoc est, luxuriosus a casto, a jejuno intemperans, a christiano gentilis: separatur, inquam, malus a bono; hoc est, peccator a justo, diabolus a sancto, haereticus a fideli. Relictis enim his omnibus ad similitudinem diluvii tanquam in naufragio saeculi, sola ad instar arcae illius in altum cum suis virtutibus elevatur Ecclesia.
- 4.
Ecclesia, arca tricamerata. Vox Noe praedicantis excidium mundi. Nam et nos, etsi peccatores, ad imitationem sancti Noe annuntiamus vobis mundi futurum esse excidium; et illos tantummodo dicimus periculum evasuros, quos triplex arca intra se gremio religionis incluserit. Triplex enim arca est Ecclesia; quia Trinitatis continet sacramentum. Nam cum dicit Scriptura bicameratam et tricameratam eam fuisse, utique demonstrat triplici divinitatis illam gratia esse distinctam (Id. VI, 16, sec. LXX). Annuntiamus igitur sicut Noe, mundi futurum esse naufragium, et ad hanc domum confugere omnes homines admonemus. Et sicut Noe filios suos in arca recepit; ita et nos filios nostros optamus in ista arca suscipere. Quisquis enim in hac domo vult habitare nobiscum, noster est filius. Sed dicit aliquis, sancti Noe praedicationis vocem in Scripturis minime esse descriptam. 39.2029| Audi igitur. Noe etsi tacebat voce, opere loquebatur; silebat lingua, fabricatione clamabat. Nam utique cum operaretur opus novum, et nulli aliquando compertum, admonebat cunctos, novis periculis nova tabernacula praeparari. Loquebatur ergo opere, et dicebat illud evangelicum Domini dictum, Si mihi non creditis, operibus credite (Joan. X, 38); et credendo, periculum evadere poteritis: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXLVI. In Quadragesima, VI.
- 1.
Jejunium inutile ab iniquitate non recedentibus. Superiore Dominica diximus, hoc esse fidei nostrae opus primum, ut horum quadraginta dierum curriculo devotissime jejunemus, et istam esse causam salutis nostrae, si hoc tempore abstinentiae operam commodemus. Atque ideo, fratres dilectissimi, inspicere debemus quae sit hujus forma jejunii; ut respiciamus quanta sit ejus utilitas. Est enim interdum inutile et inane jejunium, quod licet ventrem et omnia viscera succo saturitatis exhauriat, non tamen acceptum est Deo; quia mentem et intimos sensus minime a vinculo iniquitatis evacuat. Quid enim prodest jejunare visceribus, et luxuriare venatibus; abstinere a cibis, et errare peccatis; castigare corpus inedia, mentem exercere nequitia; vinum forte non bibere, et ebrium cogitatione malignitatis incedere? Nisi quod facilior est causa saturi sive temulenti, quam iniqui pariter et jejuni. Ille enim peccare aliquando desinit, qui ebrius aliquando obdormit: hic autem errare non cessat, qui exercitatus malo, et jejuniis semper invigilat. Inutile et inane est tale jejunium, quod inedia membra debilitat, et animam a perditione non liberat. De quo jejunio dicit sanctus propheta ex persona Domini: Utquid mihi jejunatis? Non tale jejunium elegi, dicit Dominus (Isai. LVIII, 5).
- 2.
Piis etiam exercitiis non vacantibus, sed venationi. An putatis illum jejunare, fratres, qui primo diluculo ad ecclesiam non vigilat, non beatorum martyrum loca sancta perquirit; sed surgens congregat servulos, disponit retia, canes producit, saltus silvasque perlustrat: servulos, inquam, secum pertrahit, fortasse magis ad ecclesiam venire cupientes; et voluptatibus suis peccata accumulat aliena, nesciens reum se futurum tam de suo delicto, quam de perditione servorum? Tota igitur die venatibus immoratur, nunc clamorem immoderatum efferens, nunc silentium latenter indicens; laetus si aliquid repererit, iratus si id quod non habebat, amiserit: et tanto studio gerit, quasi ideo indictum jejunium fuerit, ut venetur. In his ergo luxuriis, fratres, dicite quis cultus sit Dei, quae mentis possit esse devotio; qui propterea jejunat, non ut Deo aut orationibus vacet, sed ut tota die otiosus et liber proprias exerceat voluptates? Quamvis igitur qui hujusmodi es, frater, vespere ad domum redeas, quamvis declinante jam sole manduces; potes videri tardius refecisse, non tamen Domino jejunasse. Nec enim potes videri voluntatem tuam exercens, fecisse Domini voluntatem. Haec enim voluntas est Domini, ut jejunemus a cibis pariter et peccatis. Abstinentiam indicamus corpori, ut a vitiis magis 39.2030| animam abstinere possimus. Frenum enim quoddam est luxuriantis animae corpus exhaustum. Quisquis enim jejunat et peccat, lucrum escarum fecisse videtur, non salutis: et parcendo copiis replesse cellarium, non mentem saginasse virtutibus.
- 3.
Dominorum in servos nequitia. Servus neri frater, canibus tamen posthabitus. Nonnulli autem divinorum immemores praeceptorum, ita circa servos suos et subditos sibi potestatem dominationis exercent, ut in his diebus non dubitent flagris eos caedere, poenis afficere, compedibus praepedire; et si forte cum ad reficiendum venitur, tardius minister adfuerit, statim eum verberibus laniare, et prius se satiare servuli sanguine, quam convivii voluptate. Horum tale jejunium est, quasi ideo jejunatum est, non ut divinitatis misericordiam provocaret, sed ut clamorem familiae ingemiscentis effunderet. Quisquis autem Dei misericordiam promereri cupit, ipse debet prior esse misericors. Scriptum est enim, Qua mensura mensi fueritis, eadem mensura remetietur vobis (Luc. VI, 38). Et quod magis dolendum est, christianus dominus christiano in his diebus servo non parcit, minime respiciens quod etsi servus est conditione, gratia tamen frater est. Etenim similiter Christum induit, iisdem participat sacramentis, eodem quo et tu, utitur Deo Patre; cur te non utatur ut fratre? Sunt enim plerique, qui de venationibus redeuntes, magis canum quam servorum gerunt curam, qui faciunt eos juxta se vel accumbere vel dormire, quotidianum illis cibum sua praesentia ministrantes, qui utrum servi eorum fame moriantur, ignorant: et, quod est gravius, si diligenter his praeparatum non fuerit, pro cane servus afficitur. Vides etiam in nonnullorum domibus nitidos et crassos canes discurrere; homines autem titubantes et pallentes incedere. Isti ergo miserebuntur pauperibus aliquando, qui minime servis suis miserentur?
- 4.
Jejunium Deo acceptum. Scire igitur debemus, fratres, acceptum esse Deo jejunium, non solum ut abstinentia corpora castigemus, sed etiam humilitate animas induamus. Simus ad servulos mites, blandi ad extraneos, ad egenos misericordes, pacifici ad omnes. Surgentes primo diluculo ad ecclesiam festinemus, referamus Deo gratias, peccatis veniam postulemus, rogantes praeteritis delictis indulgentiam, futuris cautelam. Tota die sit nobis assidua vel oratio, vel lectio. Qui litteras nescit, sanctum magistrum perquirens, ejus confabulatione pascatur. Nulli actus saeculi, actus divinitatis impediant: non ludus tabulae mentem avocet, non voluptas canum sensus abducat, non negotii compendium animum aviditate pervertat. Quidquid enim aliud praeter mandatum Dei feceris, quamvis abstineas, non jejunas. Hoc est enim jejunium salutare, ut sicut abstinetur corpus ab epulis, ita et anima refrenetur a vitiis.
- 5.
Prandia pauperibus eroganda. Jejunium sine eleemosyna, negotiationis genus. Illud etiam, fratres, ad perfectionem jejunii tacendum non est, ut qui abstinemus, et minime prandemus, hoc tempore prandia nostra pauperibus erogemus. Haec enim est vera justitia, si te esuriente, de tuo cibo alius saturetur: et tu pro delictis tuis Dominum roges, et ille pro te satiatus exoret. Utrumque tibi proficiet, et tua fames, et saturitas mendicorum. Caeterum qui sic abstinet, ut nihil pauperibus de suis epulis largiatur, videtur quaestum sibi fecisse suum jejunium, et negotiationem exercuisse parcendo. Ad hoc enim abstinuit, non ut placeret Deo, sed ne amplius erogaret; et ideo bona est eleemosyna cum jejunio. Quasi enim quoddam negotiationis genus est, ut tam parce vivat, ut abstinentia sua monachos clericosque praecedat. Nisi hoc interest, quod illi hoc quaestus causa faciunt, nos salutis: illi pecuniae compendio animas suas macerant; nos propter animarum lucrum nostra corpora castigamus.
- SERMO CXLVII. In Quadragesima, VIII.
39.2031|
- 1.
Quadragesima a Christo consecrata, de necessitate servanda. Si bene retinet, fratres, vestra Dilectio, hoc superiore Dominica praedicavimus, quod sanctam Quadragesimam abstinendo ipse Dominus consecraverit, et tot dierum noctiumque curriculo cibum omnino non capiens, unum ac solidum jejunii corpus effecerit: quod in totum non observare, sacrilegium est; ex parte autem violare, peccatum est. Hoc enim fecit causa salutis nostrae, ut rem utilem non solum doceret verbis, sed etiam exemplis instrueret: ut iisdem vestigiis quibus ad fidem currimus, ad abstinentiam graderemur. Sed videamus quae causa exstiterit, ut jejunia sibi Salvator indiceret, et ipse primus bonus humani generis medicus jejunaret. Bonus enim medicus poculum quod aegro daturus est, ipse prius gustat, ut peritiam artis suae ante in se ipse demonstret: ut experimentum aeger accipiens, securus sit de poculo, securior de salute. Deinde quo loco hoc ipsum tempus jejunii procurarit. Dicit enim evangelista abstinuisse Dominum quadraginta diebus et noctibus in deserto (Matth. IV, 2).
- 2.
Institutionis illius ratio. Castitatis prodiga saturitas. Adae primi et secundi comparatio. Arbitror itaque causam hanc esse jejunii, ut quia primus Adam in paradiso constitutus, per intemperantiam gulae, gloriam immortalitatis amiserat (Gen. III, 17), eamdem immortalitatem secundus Adam Christus per abstinentiam repararet. Et quia contra mandatum Dei gustans de interdicta arbore peccatum mortis inciderat; nunc secundum mandatum Domini jejunans vitae justitiam mereretur. Hoc enim agit Salvator, ut eisdem vestigiis, quibus admissa fuerant delicta, purgentur: hoc est, ut quia homo manducando deliquerat, corrigat abstinendo; vel, quia epulando mulierem cognoverat, nunc eamdem jejunando despiciat. Adam enim Evam nonnisi intemperantia provocante cognovit. Quamdiu autem mansit in illis intemerata parcitas, mansit et impolluta virginitas: et quamdiu jejunaverunt ab interdictis epulis, tamdiu et a pudendis jejunavere peccatis. Fames enim amica virginitatis est, inimica lasciviae: saturitas vero castitatem prodigit, nutrit illecebram. Igitur, sicut dixi, hoc agit Dominus, ut iis praejudiciis, quibus homo obnoxius peccatis fuerat, liberetur. Propterea namque per omnia secundum similitudinem Adae nasci voluit, ut secundum similitudinem Adae omnia hominis peccata dissolveret. Adam enim de terra virgine natus est; et Christus de Maria virgine procreatus. Illius maternum solum necdum rastris scissum fuerat; istius maternum secretum nunquam concupiscentia violatum. Adam Dei manibus plasmatur e limo; Christus Dei Spiritu formatur in utero. Uterque ergo oritur Deo Patre, uterque virgine utitur matre, uterque, sicut evangelista dicit, filius Dei est: sed Adam creatura est Dei, Christus vero substantia (Luc. III, 38, et I, 32).
- 3.
Cur Christus in deserto jejunavit. Mulieris praesentia quam periculosa. Hoc ergo agit Dominus sicut Adam secundus: ut quod prior homo manducando perdiderat, hoc alter jejunando recipiat, ac legem in paradiso abstinentiae datam in deserto custodiat. Sciebat enim 39.2032| praeceptum Dei non unius loci legem esse, sed mundi. Non enim interest divinitatis mandatum utrum domi an in agro custodias; cum ubique sit qui praecepit. In deserto itaque Salvator implet mandatum Dei, ut ibi Adam servaret errantem, ubi fuerat de paradisi possessione projectus. Adam enim expulsus de paradiso, inculta mundi deserta sustinuit. In deserto ergo primum homini salus refunditur, ubi desunt epulae, ubi desunt deliciae, ubi, quod est omnium malorum causa, deest et mulier. Potuerat enim Adam inter illas paradisi delicias inconcussus stare, si Eva ibidem cum diabolicis insidiis non fuisset. Conveniens ergo est desertum saluti, ubi non est Eva quae persuadet, non est mulier quae blanditur. Videte rem miram: in paradiso cum Adam diabolus decertat, in deserto cum Christo diabolus dimicat; ubique insidiatur homini, ubique congreditur: sed ubi mulierem invenit, vincit; ubi mulierem non invenit, victus abscedit.
- 4.
Desertum quoddam corpus jejunum et castum. Formam igitur dedit nobis Deus in hoc facto, ut jejuniorum tempore tanquam desertum habitantes, abstineamus epulis, voluptate, muliere; nec conjungatur nobis Eva, ne nos a casta observatione, illecebrosa persuasione subvertat. In deserto enim quodam modo videtur habitare, qui Quadragesimae tempore jejunus et castus est. Desertum plane quoddam ipsum corpus est christiani, cum non repletur cibis, non poculis irrigatur, sed arentis inediae squalore negligitur. Desertum, inquam, est corpus nostrum, cum abstinentia marcescit caro, siti pallor obducitur, et contemptu rerum totius hominis species inculta sordescit. Tunc Christus Dominus habitat desertum pectoris nostri, cum terram nostram fame squalidam ac siti aridam esse reperit; secundum quod ait propheta David: Sicut in terra deserta et invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi (Psal. LXII, 3). Aliter enim sicut in sancto ei apparere non possumus, nisi terra corporis nostri fuerit deserta mundanis deliciis, invia diabolicis concupiscentiis, et inaquosa libidinosis illecebris. Tunc habitans Salvator hoc desertum corporis nostri, omnes ibi diaboli factiones exsuperat, et secretum ac securum a cogitationibus saeculi esse suum fecit habitaculum: ut deinceps nos intra nosmetipsos velut in solitudine constituti, nonnisi coelum respiciamus et terram; hoc est, non cogitemus alium, nisi coelestis regni Dominum, et terrenae resurrectionis auctorem.
- SERMO CXLVIII. In Quadragesima, IX.
- 1.
Renovationi suae jugiter incumbendum. Indivisa Dei et hominis operatio. Cur Deus dat praecepta. Apostolica, dilectissimi, doctrina nos admonet, ut deponentes veterem hominem cum actibus suis, de die in diem sancta conversatione renovemur (Ephes. IV, 22, 23). Si enim templum Dei sumus, et mentium nostrarum Spiritus sanctus habitator est, dicente Apostolo, Vos enim estis templum Dei vivi (I Cor. III, 16); multa nobis vigilantia laborandum est, ut cordis nostri receptaculum tanto hospite non sit indignum. Et sicut in domibus manufactis laudabili diligentia providendum est, ut si quid aut infusione imbrium, aut turbine procellarum, vel ipsa fuerit antiquitate corruptum, cita in integrum cura restituat: ita jugi oportet sollicitudine praecaveri, ne quid in nostris animis incompositum, ne quid inveniatur immundum. Quamvis enim aedificium nostrum sine ope sui non subsistat artificis, nec fabrica nostra possit esse incolumis, nisi ei protectio praefuerit conditoris: tamen quia rationabiles lapides sumus, et viva 39.2033| materies, sic nos auctoris nostri exstruit manus, ut cum opifice suo etiam is qui reparatur, operetur. Gratiae igitur Dei obedientia se humana non subtrahat, nec ab illo bono, sine quo non potest bona esse, deficiat; ac si quid sibi impossibile aut arduum in mandatorum effectibus experitur, non in se remaneat, sed ad adjuvantem recurrat: qui ideo praeceptum dat, ut excitet desiderium, et praestet auxilium, dicente propheta, Jacta cogitationem tuam in Domino, et ipse te enutriet (Psal. LIV, 23). An forte quisquam tam insolenter superbit, et ita se illaesum, ita immaculatum esse praesumit, ut nullius jam renovationis indigeat? Fallitur prorsus ista persuasio, et nimia vanitate veterascit, qui inter tentationes istius vitae ab omni se vulnere credit immunem.
- 2.
Vita haec plena periculis. Justorum pericula: obtrectantium linguae, scandalum ex iniquorum prosperitate. Stellarum potestas nulla. Plena sunt omnia periculis, plena omnia laqueis; incitant cupiditates, insidiantur illecebrae; blandiuntur lucra, damna deterrent: amarae sunt obloquentium linguae, nec semper veracia sunt ora laudantium. Inde saevit odium, hinc decipit mendax officium; ut facilius sit vitare discordem, quam declinare fallacem. In ipsis autem virtutibus obtinendis tam dubius modus et tam incerta discretio est, ut si quisquam inter bonorum malorumque confinia subtilissimi discriminis potuerit servare mensuras, difficile sit ut bene sibi consciam probitatem obtrectantium lingua non mordeat, et iniquorum evadat opprobria, cui est amica justitia. Jam cum ad ipsas rerum temporalium varietates cogitatio humana convertitur, quantae se opponunt caligines, quanti pravarum opinionum oboriuntur errores; ut de objectu contrariorum sumatur materia querelarum! Nam licet omnium fidelium corda non dubitent, nullis mundi hujus partibus nullisque temporibus providentiam abesse divinam, nec de stellarum potestate, quae nulla est, saecularium negotiorum pendere proventus, sed aequissimo et clementissimo summi regis arbitrio cuncta disponi; quoniam sicut scriptum est, Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10): tamen cum quaedam non secundum desideria nostra procedunt, et sub humani errore judicii superior est plerumque iniqui causa quam justi, vicinum nimis atque contiguum est ut etiam magnos animos ista concutiant, et in aliquod illicitae causationis murmur impellant: siquidem istis varietatibus etiam excellentissimus propheta David usque ad periculum se turbatum profitetur et dicit, Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei; quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns (Psal. LXXII, 1, 2). Unde quia paucorum est tam solida fortitudo, ut nulla iniquitatum perturbatione quatiantur, et multos fidelium non adversa tantum, sed etiam secunda corrumpant; sanandis vulneribus, quibus humana infirmitas sauciatur, diligens est adhibenda curatio. Ideo enim de periculis quibus mundus hic plenus est, quaedam breviter percurri; ut dicente Scriptura, Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? omnes sibi intelligant delictorum indulgentiam et reparationis necessariam esse medicinam.
- 3.
Poenitentia omnibus necessaria. Deus omniscius. Quando autem, dilectissimi, opportunius ad remedia divina decurrimus, quam cum ipsa nobis sacramenta redemptionis nostrae temporum lege referuntur? Quae ut dignius celebremus, saluberrime nos quadraginta dierum jejunio praeparemus. Non enim hi tantum qui per mortis Christi resurrectionisque mysterium in novam vitam Baptismo sunt regenerandi, sed etiam omnes populi renatorum utiliter sibi et necessarie praesidium hujus sanctificationis assumunt: illi, ut quae nondum habent accipiant; isti, ut accepta custodiant: dicente Apostolo, Qui stat, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Nemo tanta est firmitate suffultus, ut de stabilitate sua debeat esse securus. Utamur igitur, dilectissimi, saluberrimi temporis venerabilibus institutis, et sollicitiore 39.2034| cura cordis nostri specula tergamus. Quantumlibet enim caste et sobrie mortalis haec vita ducatur, quodam tamen pulvere terrenae conversationis aspergitur: et nitor mentium ad Dei imaginem conditarum non ita a fumo totius vanitatis alienus est, ut nulla possit sorde fuscari, et non semper indigeat expoliri. Quod si etiam cautissimis animis necessarium est, quanto illis amplius est expetendum, qui tota forte anni spatia aut securius aut negligentius transegerunt? Quos charitate debita commonemus, ut non ideo sibimet blandiantur, quia nobis conscientiae singulorum patere non possunt: cum oculos Dei simul universa cernentis non abdita locorum, non parietum septa secludant; nec solum ei acta et cogitata, verum et agenda et cogitanda sint cognita. Ista ergo scientia summi judicis, iste est tremendus aspectus, cui pervium est omne solidum, et apertum omne secretum; cui obscura clarent, muta respondent; silentium confitetur, et sine voce mens loquitur. Nemo patientiam bonitatis Dei de peccatorum suorum impunitate contemnat: nec ideo illum aestimet non offensum, quia necdum est expertus iratum. Non sunt longae mortalis vitae induciae, nec diuturna est licentia insipientium voluptatum in aeternarum dolorem transitura poenarum, si dum justitiae sententia suspenditur, poenitentiae medicina non quaeritur.
- 4.
Quam periculose orat cupidus ultionis. Praesto est misericordia misericordi. Confugiamus ergo ad praesentem ubique misericordiam Dei, et ut sanctum Pascha Domini digna observantia celebretur, cunctorum fidelium corda sanctificentur. Mitescat saevitia, mansuescat iracundia: remittant sibi omnes culpas invicem suas, nec exactor sit vindictae qui petitor est veniae. Dicentes enim, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); durissimis nos vinculis alligamus, nisi quod profitemur impleamus. Unde, si orationis hujus sacratissimum pactum non tota sui conditione servatum est; nunc saltem conscientiam suam unusquisque cognoscat, et alienis ignoscendo delictis, abolitionem suorum obtineat peccatorum. Dicente namque Domino, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester qui in coelis est (Matth. VI, 14; Luc. VI, 37): non longe est ab unoquoque quod poscit; cum de benignitate supplicis sententia pendeat judicantis. Qui humanarum precum misericors et justus auditor, aequitati suae de nostra lenitate praescribit, ut non haberet in eos jus severitatis, quos non invenisset cupidos ultionis. Clementes autem et mites animos etiam largitas decet. Nihil enim dignius est, quam ut homo sui auctoris sit imitator, et secundum modum propriae facultatis divini sit operis exsecutor. Nam cum aluntur esurientes, vestiuntur nudi, foventur infirmi, nonne auxilium Domini manus explet ministri, et benignitas servi munus est Domini? Qui cum ad effectus misericordiae suae adjutore non egeat, ita suam omnipotentiam temperavit, ut laboribus hominum per homines subveniret, et merito Deo gratiae referrentur de pietatis officiis, cujus opera videntur in famulis. Propter quod ipse Dominus discipulis ait: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videntes opera vestra bona, magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16), per Christum Dominum nostrum. Amen.
- SERMO CXLIX. In Coena Domini. De eo quod scriptum est in Evangelio Joannis, cap. XIII, 4-8, Surgit a coena, et ponit vestimenta sua, etc..
- 1.
Lotio pedum peregrinis exemplo Domini exhibenda. 39.2035| Hodie, fratres charissimi, audituri sumus evangelistam dicentem, Quia cum surrexisset a coena Dominus, posuit vestimenta sua, et praecinxit se linteo, et coepit lavare pedes discipulorum suorum. Quid nos, dilectissimi, hoc loco dicturi sumus? Quam excusationem praetendere poterimus, qui dedignamur impendere peregrinis, quod ille dignatus est impendere servis suis? Sed sunt forte aliqui viri potentes et nobiles, sunt aliquae delicatae matronae, quae dedignantur se inclinare usque ad vestigia sanctorum in hoc mundo peregrinantium: hospitum pedes non solum ipsi non dignantur abluere, sed nec suorum quidem cuiquam, ut pro se faciant, imperare. Erubescunt forsitan nobiles delicatis manibus viri, vel mulieres christianae in hoc mundo sanctorum contrectare vestigia; quia hoc natalium praerogativa non patitur. Mala nobilitas, quae per superbiam apud Deum reddit ignobilem. Erubescunt ergo nobiles et potentes sanctis et peregrinis abluere pedes in hoc saeculo: sed si se non correxerint, plus habent erubescere et dolere, cum ab illorum consortio separati fuerint in futuro. Tunc sine ullo poenitentiae remedio affligentur, cum illos quos despexerant, propter humilitatem viderint accipere regnum, se propter superbiam meruisse supplicium. Timeamus ergo, fratres, illud quod beatus apostolus Petrus timuit, quando audivit Dominum dicentem, Si non lavero te, non habebis partem mecum: ne forte et nos, si sanctorum pedes dedignamur abluere, partem cum illis non mereamur habere. Inclinemus nos potius ad sanctorum vel peregrinorum vestigia: quia cum hoc sancta humilitate complemus, illorum quidem pedes manibus nostris tangimus, sed animarum nostrarum sordes et maculas per fidem et humilitatem abluimus, et non solum minuta, sed etiam capitalia peccata purgamus.
- 2.
Mysteria in die Coenae instituta. Gaudete ergo, dilectissimi, et exsultate in Domino, qui nobis in hoc die salutiferae consolationis mysteria consecravit. Unde autem commendavit Dominus corpus et sanguinem suum? unde, nisi de humilitate sua? Nisi enim esset humilis, nec manducaretur, nec biberetur. Respice altitudinem ipsius: In principio erat Verbum. Ecce qualis est cibus sempiternus. Sed manducant Angeli, manducant supernae virtutes, manducant coelestes spiritus, manducant et saginantur; et integrum manet quod eos satiat et laetificat. Quis autem homo posset ad illum cibum ascendere? Quia ergo ad illum panem homo non poterat ascendere, dignatus est panis ipse descendere ad hominem: et hoc cum ineffabili pietate factum est; quia oportebat ut mensa illa Angelorum lactesceret, et ad parvulos perveniret. Sic ergo fecit Sapientia Dei, sic nos per carnis assumptionem pavit pane coelesti: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Vide ergo humilitatem, quia panem Angelorum manducavit homo: id est, Verbum illud, unde pascuntur Angeli, sempiternum, quod est aequale Patri, manducavit homo.
- 3.
Nihil nisi de adjutorio Dei praesumendum. Praesumptio Petri. Et ideo, fratres charissimi, quia nos Dominus noster patientiam docuit, poena liberavit, morte redemit, speremus semper in Domino, et nihil sine ejus voluntate et adjutorio praesumamus. Nostis enim quid temere beatus Petrus promiserit Christo: Et si omnes, inquit, scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Dominus qui noverat fragilitatem humanam, et sciebat non esse in promissione, sed in 39.2036| consummatione virtutem: Amen, inquit, dico tibi, quod in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Dicit ei beatus Petrus, Etiamsi me mori oportuerit tecum, non te negabo. Videte, fratres, responsionem discipuli, et intelligite dilectionis esse quod dixit. Sed quia per solum sui amoris studium, non addito etiam adjutorio Domini, voluit esse promissum, stare non potuit per hominem, quod sub divinitate pendebat. Fuit quidem in voluntate, sed non fuit in virtute: sicut ipse Dominus dicit, Spiritus promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 33-35, 41); et iterum, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Usque ad mortem promisit, et in timore negavit. Habuerat confessionem mirabilem, si habuisset in consummatione virtutem.
- 4.
Conscientia a peccatis expurganda. Unde, dilectissimi fratres, rogo et admoneo vos, ut unusquisque recurrat ad testem idoneum, id est, conscientiam suam: et si ibi aliqua vulnera invenerit peccatorum, confugiat ad remedium lacrymarum; poeniteat se fecisse quod fecit, incipiat vigilantissimo corde praeterita curare, praesentia vitare, futura prospicere, et Deo auxiliante, repellere: quia quamdiu quis in hoc saeculo vivere possit ignorat; nec licet evadere, nisi poenitentia praecurrente. Illud ante omnia, dilectissimi fratres, quod specialiter pertinet ad fideles, pia fide et tota animi devotione cogitate, accessuros vos ad altare Domini Dei nostri. Inspicite universa latibula cordis vestri; ne forte sint ibi aliqua peccata, quae necdum curata sint eleemosynis atque jejuniis: et timete illud Apostoli, Qui manducaverit corpus Domini et biberit sanguinem ejus indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem se ipsum homo, et sic de corpore illo edat, et de calice bibat (I Cor. XI, 27, 28). Nullus ex vobis contra ullum hominem odium reservet in corde suo; ut securi possitis dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Castitatem autem ante omnia custodite, gulam refrenate, ebrietatem fugite, pauperibus secundum quod vires suppetunt, eleemosynas date.
- 5.
Perseverandum in piis operibus. Et hoc ante omnia rogo, fratres charissimi, ut gaudium quod nobis huc usque de vestra devotione fecistis, in die crastina, id est, in Passione Domini compleatis. Non enim qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. XXIV, 13). Et ideo sic agere debetis, ne per unius diei negligentiam perdatis quod per totam Quadragesimam acquisistis. Sic est enim tota Quadragesima abstinere, orare vel psallere, et in passione Domini, id est, in Parasceve de ecclesia se subtrahere; quomodo si quis cum grandi labore studeat terram colere, et messem non mereatur accipere. Et ideo rogo vos, ut nullus de ecclesia se subtrahat, nisi forte quem aut corporis infirmitas, aut grandis et publica necessitas tenuerit occupatum. Ipse enim in Paschali solemnitate legitimum gaudium poterit celebrare; qui in Passione Domini se noluerit de ecclesiae conventu subtrahere. Qui me in hac suggestione libenter audierit, confido quod illi Deus et in hoc saeculo et in futuro gloriosa praemia repensabit. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CL. De Passione Domini, I.
- 1.
Judas Jesum non videbat, etsi mutatus non erat. Omnes, inquit Dominus Jesus, scandalum patiemini in hac nocte. Discipuli terrentur tali auditu, et Judam non terret tanti sceleris cogitatus. Consulite, Apostoli, Dominum; interrogate, discipuli, Magistrum. Qui mecum, inquit, mittit manum in paropside, ipse traditurus est me. O induratam frontem! Talia de se audit, et adhuc delectatur accumbere; videt publicari 39.2037| suam conscientiam, et adhuc manum porrigit ad buccellam. Numquid ego sum, Rabbi? O Juda, cui dicis, Numquid ego sum, Rabbi? jam dic, Ego sum. Non est oblivio nescientis, sed pietas miserantis. Tu, Juda, quem possedit cupiditas, omnia in te novit divinitas: sed vae tibi in quo semel periit humanitas. Omnes, inquit, scandalum patiemini in hac nocte. Et Petrus: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego tamen non scandalizabor. Coeperunt altercari medicus et aegrotus: ille sine aegritudine se esse putabat, ille futuram accessionem videbat. Cui Dominus ait: Paululum sequestremur, donec rei exitum comprobemus. Et Judas: Quem osculatus fuero, ipse est, tenete eum (Matth. XXVI, 31, 23, 25, 33, 48). O signum sacrilegum, o placitum fugiendum, ubi ab osculo incipitur bellum, et per pacis indicium pacis rumpitur sacramentum! Venerunt ad hortum, qui jam antea perdiderant paradisum, quaerentes Dominum Jesum Christum: egrediuntur quaerentes, qui ante praevenerant venientes. Stat Jesus, et dicunt, Jesum quaerimus. Aspicit eos ipse Salvator, quos praecedebat Judas tenebrosus ducator. Ducatum praebebat, et Magistrum non videbat, non quia Jesus mutabilis erat; erat quod erat. Lucem in tenebris quaerebant; sed lucem tenebrae non comprehenderunt. Sed audiamus vocem lucis, qui dicit tenebris venientibus cum laternis, Quem quaeritis? Illi dixerunt, Jesum. Respondit Jesus, Ego sum: audita voce abierunt prostrati in faciem caecitatis (Joan. XVIII, 4, 5, 7, 6). Sed quia lucet lux in tenebris (Id. I, 5), excitat elisos a mortuis. Iterum dicit eis, Quem quaeritis? Jesum, inquiunt. Et ait illis, Ego sum. O insensati Judaei! Interrogastis, et cecidistis; levati estis, et ingrati estis. Qua vos concutiemini comminatione vel terrore, qui ad solam cecidistis simplicem vocem? Dic Israel, Venisti tenere me; quia ego defendi te a persequentibus te? Utinam teneres me, et non perderes te. In aquis parietes construxi, faculam columnae micantis erexi, Aegyptios caecitate percussi, tota nocte pro te pugnavi: factum est mane, et transisti incolumis mare. Male me quaeritis; ideo cecidistis. Ecce qualiter cadunt, qui male Dominum quaerunt.
- 2.
Petri lapsus. Ejusdem fletus. Tenetur interea Dominus ad sacerdotum principem perducendus: et cum discipuli laberentur, Petrus promissor egregius coepit ambulare longius, pervenit ad principis domum. Et quia Petrum frigus urgebat, calefaciendus sollicitus assistebat. Ecce ille qui nihil infirmitatis se putabat habere, paulatim coepit ad verba medici pervenire. Negat territus Christum, qui se promiserat animam pro eo positurum. Prostravit eum anicula decrepita, quasi gravis febricula. Pressit eum lethargicus somnus, et cepit eum praeco impiger matutinus. Audit gallum cantantem, et vidit se discipulus Dominum offendisse. Sub ancilla coepit pondere vergi atque demergi: non erat qui adjuvaret, nisi de interioribus praetorii Petrum Dominus respexisset. Cum nox media declinatum subito teneret incursum, gallus cantavit, et nocte naufragus respiravit. Contum invenit fidei liberalem, quousque impelleret navem, ut in medio scopulorum portum quaereret lacrymarum. Vidit navim cordis sui sine mercibus nudam: flere coepit amare; quia Dominum suum coepit amare. Jesus pelago navigatorem terrebat, Petrus de gubernatore securitatem sperabat. Domine, inquit Petrus, ubi me dimisisti? Lumen tuum video, te adhuc non video. Lavasti pedes meos, tersisti linteo tuo; lumine tuo aperi oculos meos: quando possum videre te, nisi respexeris me? Ita permansit in amaritudine lacrymarum, quousque Dominus de portis erumperet inferorum. Petrus lacrymas fudit confessionis, et Judas osculum porrigit falsitatis.
- 3.
Venditionis Christi pretium.--Orate, inquit discipulis, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Inquieta nox in fugam compulit piscatores. Pastor tenetur, et Petrus turbatur. Ipse pastor tristis erat, anima ejus turbatur, divinitas inconcussa laetatur. 39.2038| Orat semel, orat et iterum, tertioque precatur. Tanquam aquila tegebat nidum suum velamento pennarum; et sollicitus cum oraverat, ad pullos revertebatur, propter quos tristitiam patiebatur. Obtulerunt Judaei triginta argenteos. Ille tali pretio debet comparari, cui non potest aliquid aestimari. Bene, Synagoga, triginta stateres argenti pensasti, dum Dei Filium suspendisti. Abiit ergo Judas, et laqueo se suspendit. Vide, Juda, sententiam divinae majestatis, quae te puniri noluit manibus alienis. Pendes in laqueo, et argentum jacet in templo. Nullus gratulatur de tali commercio; quia sacrilegum pronuntiat pretium. Non licet mitti in corbonam, quoniam pretium sanguinis est. Ecce Judaeorum improbitas condemnat admissum, et non condemnat sacrilegium. Si tollere non licet pretium, cur implere festinas homicidium? Aut pretium innocentis sanguinis in corbonam non licebat mittere, ipsum innocentem licebat occidere? Emerunt, inquit, agrum in sepulturam peregrinorum. Invenit tandem mens caeca remedium. Ad requiem peregrinorum Salvatoris deputant pretium. Licet non agnoscant, impletur tamen mysterii sacramentum.
- 4.
Apparent signa in morte Jesu. Interrogavit Pilatus Jesum. Tu es rex Judaeorum? Et Jesus, Tu dixisti. Qui ait vulgo, Quem vultis dimittam vobis, Barabbam, an Jesum? Vulgus clamat, Crucifigatur! O inordinata nequitia judicantis! Pronuntiat innocentem; et eligendi tribuit facultatem. Multa enim sum passa pro justo isto hac nocte, ejus mulier mandat. In nativitate mundi uxor ducit virum ad mortem; in passione Christi uxor provocat ad salutem: illic serpentis subtilitas praecipitat; hic terror angelicus revocat: ut inde inciperet venia, unde videntur prorupisse peccata. Aqua manus lavat, dicens, Innocens sum a sanguine hujus justi (Matth. XXVII). Illuminatur per aquae mysterium judicis sensus, et Christum pronuntiat justum, ut populum faceret reum. Magnum tibi delicti vindicas principatum. Ecce judex Salvatoris se amore excusat; et traditor se cum Judaeis propria voce condemnat. Omnia sunt elementa permota, coelum non est quietum, cum caput Dominicum colaphis verberatur. Non curia coelestis coelo contenta permansit, quia in commotione fuerunt. Coeli luminaria conturbantur, et de stationibus suis stellae sulphureae cadunt in lapsum. Ligni cuspide rumpitur Golgotha, resonant mallei securesque caedentes, scinduntur montis sacrati petrae: ille solus Petrus qui fuerat super petram, tanquam in mollem tenuemque arenam solvebatur ex petra. Latro veniam petiit, deitate largiente percepit. Ille sui meminisse rogavit; Salvator in paradiso secum venisse promisit.
- SERMO CLI. De Passione Domini, II.
- 1.
Christus cur tristis. Suscepit Dominus tristitiam nostram, ut nobis largiretur laetitiam suam. Et vestigiis nostris descendit usque ad mortis aerumnam, ut nos suis vestigiis revocaret ad vitam. Percutiam, inquit, pastorem, et dispergentur oves gregis (Matth. XXVI, 31). Tristis erat, quia nos parvulos relinquebat. Anima tristis erat non pro sua passione, sed pro nostra dispersione. Proditorem osculo libenter suscepit; non quia Deus Dei Filius mortem timebat, sed quia nec malos pro se perire volebat. Juda, osculo Filium hominis tradis (Luc. XXII, 48)? Fungebaris disciplina virtutis, et discipulus factus es consilii iniquitatis? Officio sanguinem fundis? pro pignore amoris vulnus infligis? pacis argumento mortem immittis? servus Dominum tradis, discipulus magistrum prodis? 39.2039| Utiliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Signo dato, ab his qui cum fustibus venerant, detinetur. Injicit manus turba, nectuntur vincula, deridetur justitia, et traditur ab injustitia.
- 2.
Petrus quare percutit aurem. Quare friget. Quem negat. Percussit ergo Petrus aurem pueri principis. Quare Petrus? Quia ipse accepit regni coelorum claves, et solvendi ligandique ipse adeptus est potestatem. Abscissa est pueri auricula male audientis, aure interiore Christum male intelligentis, qui non est passus Christum prophetam aestimari, sed Dei Filium docuit fideli confessione signari. Limus suum agnoscit operatorem, et caro suam sequitur operatricem. Jubere potuit: operari maluit, qui e limo terrae corporis membra formavit, qui hostes suos non passus est vulnerari. Illi justo mortem inferebant; persecutorum vulnera iste sanabat. Petrus sequebatur a longe: neque enim negare potuisset, si Christo Domino adhaesisset. Ter me, inquit, negabis. In domo principis sacerdotum ignis ardebat, ubi Petrus occultus sedebat. Frigus erat, ubi Christus non erat. Petrus ab ancilla proditus negat. Mallem Petrum Dominum negasse, quam Judam Dominum vendidisse. Interrogatus Petrus: Et tu, inquit, ex illis es qui cum Galilaeo erant. Non enim erat qui in principio erat. Hominem negavit, hominum consortium refutavit: non enim hominis erat apostolus, qui fuerat Christi discipulus.
- 3.
Petri fletus. Ager figuli. Ergo flevit amare (Luc. XXII, 50, 54, 34, 56, 62): maluit ipse suum accusare peccatum, ut justificaretur fatendo, quam gravaretur negando. Lacrymas lego, satisfactionem non lego. Petrus negavit in nocte; sed confitetur in die. Habebat lacrymas Petrus, quas pio fundebat affectu: non habebat proditor fletus, quibus culpam ablueret; ut dum reus suo judicio damnatur, spontaneum facinus expietur. Peccavi, inquit, quod tradiderim sanguinem justum. Et Judaei: Quid ad nos? tu videris (Matth. XXVII, 4). Pertinacibus studiis funestam sibi vindicant sanguinis auctionem, cum refunderet venditor sacrilegii mercedem. Dum pretium sanguinis a Judaeorum gazophylacio separatur, et ager figuli Christi pecunia comparatur, locus humandis peregrinorum reliquiis: prophetiae testimonium adimpletur, et surgentis Ecclesiae mysterium revelatur (Zach. XI, 12). Ergo pretio sanguinis emitur mundus: venit enim ut salvetur mundus. Non enim cognovit mundus eum, qui fuerat in mundo mundus.
- 4.
Christus in cruce vermis et scarabaeus. Accusatur, et tacet. Bene tacet, qui defensione non eget: ambiant defendi, qui timent vinci. Non ut reus excusat se tacendo, sed despicit falsidicos non refellendo. Manus quidem Pilatus lavit, sed facta non lavit. Uxor verberatur in nocte, admonet virum in die. Veritas fatigatur, et a servo Dominus judicatur. Coronam de spinis annexam compungentes, caput ejus coronant, et illudentes adorant. Ut rex salutatur, ut victor coronatur: et quasi Deus et Dominus adoratur. Pulchre crucem ascendit, judicio victor assistit. Talis ergo ascendit, qui saeculum vincere parat. Posuerunt titulum scriptum, Hic est Jesus, rex Judaeorum. Vermis in cruce, scarabaeus in cruce. Bonus vermis, qui haesit in ligno; bonus scarabaeus, qui clamavit e ligno. Quid clamavit? Ne statuas illis hoc peccatum. Illis 39.2040| utique petebat veniam, a quibus accipiebat injuriam Hodie, inquit, mecum eris in paradiso. Nec mirum, si converso culpam ignoscebat, qui insultantibus veniam relaxabat. Potaverunt eum aceto (Matth. XXVII, 48). Bene ad consummanda omnia corruptio sinceritatis hauritur. Itaque acetum bibitur, vinum cum felle non bibitur. Sinceritati non debuit amaritudo misceri; quia pro nobis Dominum sine peccato docuit crucifigi . Pater, inquit, in manus tuas commendo Spiritum meum (Luc. XXIII, 38, 34, 43, 46). Bene tradidit, qui non amisit. Spiritus Patri commendatur, ut peccatorum vincula resolvantur. Sol occidit sacrilegis, ut spectaculum obumbraret funestis: finduntur petrae, et Judaeorum corda durantur. Elementa fugiunt, terra concutitur; judex arguit, miles custodit, monumenta reserantur, et Judaeorum perfidia denudatur.
- 5.
Cur Joseph occulte petit corpus Jesu. [Discipuli vigilant, et fletibus oculos moestos somnus invidus captat. Judaei, quid curiosi estis, ubi caro crucifixa remansit? In flammis cum tribus pueris apparuit, qui postea parvulus dignatus est nasci.] Stabant tamen mulieres haec videntes (Ibid., 49), stabat et mater Domini suo filio testimonium perhibente (Joan. XIX, 25). Joseph et Nicodemus Christum sepeliunt (Ibid., 39). Unus justus, alter in quo dolus non erat. Nam si Apostoli sepelirent, dicerent non sepultum, quem Judaei nuntiaverunt raptum. Nicodemus nocte venit propter metum Judaeorum. Simplicitas enim quaeritur, non ambitio desideratur. Quomodo justus latebras periculi timeret, qui corpus non timuit sepelire? Ideo occulte postulavit, ut corpus celaret, non ut periculum praecaveret. Mulieres longe stabant, quae diligenter locum servabant. Sexus nutat, devotio calet. Et cum discipuli fatigarentur, solae tamen ab angelo ne timeant admonentur. Noli me, inquit, tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Nondum tibi ascendi, quae viventem cum mortuis quaeris. Quare primum mulieri? Per mulierem mors antea est nuntiata, per mulierem vita hominibus reparatur. Mulier, quid ploras (Id. XX, 17, 15)? Mulier Christum videbat, sed hortulanum putabat. Deus est qui adoratur, homo est qui tenebatur. Non renuit tangi a femina; quia non omnes possunt Christum tangere resurgentem, quem tetigerant in corpore commorantem.
- SERMO CLII. De Passione Domini III; et de Susanna.
- 1.
Cur Christus accusatus silet. Forsitan mirum videtur vobis, fratres, cur Dominus apud praesidem Pilatum a principibus sacerdotum accusetur, nec aliquem jam eorum responsione convincat; cum utique ingratam accusationem nonnisi repellere solet subsecuta defensio. Mirum, inquam, sit, fratres, quod arguatur Salvator, et taceat. Taciturnitas enim pro consensu habetur; videtur namque confirmare quod objicitur, cum non vult respondere quod quaeritur. Accusationem ergo suam Dominus tacendo non firmat, sed despicit non repellendo. Bene enim tacet, qui defensione non indiget. Ambiat defendi, qui metuit superari. Festinet loqui, qui timet vinci. Christus autem cum condemnatur, exsuperat; cum judicatur, vincit, sicut ait Propheta, Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 6). Quid ergo 39.2041| opus erat ei loqui ante judicium, cui ipsum judicium erat plena victoria? Vincit ergo, cum judicatur Christus; quia sic innocens approbatur: unde ait Pilatus, Innocens ego sum a sanguine hujus justi (Matth. XXVII, 24). Melior est igitur causa quae non defenditur, et probatur: plenior justitia, quae non verbis astruitur, sed veritate fulcitur. Taceat lingua necesse est, ubi ipsa veritas sibi adest: taceat lingua in bono negotio, quae in malas causas obtinere consuevit. Nolo sic defendi justitiam, sicut solet iniquitas excusari. Quod vincit Christus, non orationis est, sed virtutis. Scivit enim Salvator, qui est sapientia, quomodo tacendo vinceret, quomodo non respondendo superaret: atque ideo causam suam maluit comprobare, quam dicere. Quae enim res illum compelleret ad loquendum, cum silentio satis sufficeret ad vincendum? Fortasse metus eum cogeret, ne salutem perderet, nisi quod ipsa erat tota causa victoriae. Suam enim salutem perdidit, ut salutem omnium lucraretur. In se vinci maluit, ut victor esset in cunctis.
- 2.
Susanna castitate defensa. Judicem virginem meretur. Sed quid de Deo Christo loquar? Susanna mulier inimicos suos tacuit et vicit. Non enim apud Danielem judicem verborum se ratione defendit, non patrocinii sermone tutata est: sed in sancta femina tacente lingua, pro ea castitas loquebatur. Castitas enim Susannae adfuit in judicio, quae eam defendit in paradiso: ibi enim pudori ejus consuluit, hic saluti; ibi, ne macularetur pudicitia; hic, ne innocentia damnaretur. Castitas enim Susannae et presbyteros impudicos convicit in paradiso, et in judicio falsos accusatores obtinuit; bisque victrix reos facit testimonii, quos reos fecerat adulterii: atque tandem judicem meretur castitas Danielem puerum juniorem, necdum pubescentis aetatis. Multum igitur de Deo pudicitia consequitur, cum judicem virginem promeretur. Secura enim est de victoria castitas, cui est judicatura virginitas. Pudicitiae autem causas nisi vir pudicus audire non debuit. Talem enim arbitrum meretur castimonia, apud quem non periclitetur verecundia.
- 3.
Danielis et Pilati idem judicium. Pilati iniquitas. Cognito igitur Daniel Susannae negotio, cum eam falsis accusationibus vellet plebs imperita damnare, ait idem: Mundus ego sum a sanguine hujus (Dan. XIII, 46). Quo dicto, peccantis populi revocavit errorem. Hac ergo voce circa Susannam Daniel utitur, qua circa Dominum usus est Pilatus. Ait enim Pilatus, Mundus ego sum a sanguine hujus justi (Matth. XXVII, 24). Eadem igitur sententia absolvitur pudicitia, qua est et absoluta justitia. Sed Daniel melius quam Pilatus: ille enim pudicum sanguinem nec condemnat, et liberat; hic autem justi sanguinem confitetur, et tradit. Quid enim profuit testimonium perhibuisse innocentiae, et velut reum addixisse nequitiae; nisi quod gravius peccatum est unum eumdemque et pronuntiare justum, et tradere criminosis? Ipse enim iniquitatis suae testis est, qui ore absolvit, et corde condemnat. Laverit licet manus suas Pilatus; tamen sua facta non diluit: quamvis abstergere se putaverit justi sanguinem de suis membris; eodem tamen sanguine mens ejus tenetur infecta. Ipse enim occidit Christum, qui eum tradidit occidendum. Judex enim bonus et constans, ne sanguinem innocentis addiceret, nec invidiae cedere debuit, nec timori. Daniel ergo melius quam Pilatus. Ille peccantis populi revocavit errorem; hic autem furentis Synagogae sacrilegium confirmavit.
- SERMO CLIII. De Passione Domini, IV.
39.2042|
- 1.
Mundus totus redemptus. Admonet nos, fratres charissimi, ad solemnitatem Dominicae passionis ipse, in quo eam nec muta elementa tacuerunt. Celebret eam lux fidei linguis hominum, quam conclamaverunt etiam silentia tenebrarum. Hodie Dominus noster in statera crucis pretium nostrae salutis appendit, et una morte universum mundum, sicut omnium conditor, ita omnium reparator absolvit. Indubitanter enim credamus, quod totum mundum redemit, qui plus dedit quam totus mundus valeret. Meritum enim redemptae mercedis dignitas insignis pretii supergressa est. Inter redemptum et redimentem dispensatio fuit, compensatio non fuit. Qui ergo non habebat peccata propria, digne delevit aliena: solus hic pia victima pro omnibus cecidit, ut omnes levaret. Et quia debitum solus non habuit, recte fenus misericordiae pro debitoribus erogavit. Perpende inter haec qui talem pro nobis dedit pecuniam, qualem a nobis sit exacturus usuram. In hac itaque die fides propheticae annuntiationis impleta est, ita dicentis: Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti a foeditate sputorum (Isai. L, 6). Suscepit mala nostra, ut tribueret bona sua.
- 2.
Homo quam Deo charus, quantum valeat, quantum debeat. Mysterium chlamydis coccineae, coronae spineae, sitis in cruce, veli scissi, et monumentorum apertorum. Hinc intelligamus, quantum hominem diligere dignatus sit ante culpam, quem sic diligit post ruinam. Agnosce, homo, quantum valeas, et quantum debeas; et dum tantam redemptionis tuae perspicis dignitatem, ipse tibi indicito peccandi pudorem. Ecce pro impio pietas flagellatur, pro stulto sapientia illuditur, pro mendace veritas necatur, damnatur justitia pro iniquo, misericordia afficitur pro crudeli, pro misero repletur sinceritas aceto, inebriatur felle dulcedo, addicitur innocentia pro reo, moritur vita pro mortuo. Expavit scelus hominum natura rerum, et quem creatura rebellis non agnoscit, eum mundi Dominum tremens terra testatur, et coeli regem sol fugiens confitetur. Chlamyde coccinea induitur; quia sanguine martyrum suorum Ecclesiae corpus ornatur. Corona spinea capiti ejus imponitur; quia punctio peccatorum nostrorum, quorum remissione Redemptoris gloria struitur, aridis tribulis comparatur. Studeamus nunc e diverso, ut membrorum vita capitis sit corona. Quod vero sitire se in cruce positus dicit, fidem incredulae gentis concupiscit: sed e contra acetum malitiae porrigunt; quia vinum sapientiae, quod a Deo acceperant, peccando corruperant. Velum templi scinditur; quia Synagoga honore nudatur: observatio antiqua dissolvitur; Ecclesiae unitas praemonstratur. Monumenta aperiuntur, quia mortis jura jure superantur. Laxata sede tartarea a Domino rerum profundae noctis claustra reserantur, et quem homines non recipiunt, inferi Deum esse cognoscunt.
- 3.
Mysterium Judae venditi Christi pretium refundentis. 39.2043| Quod autem triginta argenteos Judas venditor profanus refudit; indicabat nihil sibi Christi pretium profuturum, sed salutis beneficium scelere suo aliis conferendum. Videamus quid hoc refuso pretio emptum esse eloquia divina testantur. Emerunt, inquit, ex eo agrum figuli in sepulturam peregrinorum (Matth. XXVII, 7). Figulus Christus est: ager Christi Ecclesia, acquisitio peregrinorum populus Gentium. Superest, charissimi, ut agri hujus quotidiani atque perpetui studeamus esse cultores: seminemus in eo frugem bonae conscientiae, ut cum tempus messis, id est, consummationis, et dies reddendae rationis advenerit, cum securitate et exsultatione bonorum operum manipulos reportemus, et post contritionem jejuniorum praesentis Quadragesimae, laudabilium actuum candore vestiti, et indumento castitatis ornati, ad festa futura procedamus, et Pascha illud aeternum piorum inserti conciliis celebremus; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, etc.
- SERMO CLIV. De Passione Domini, V; et de beato Latrone.
- 1.
Scopus Christi in mysteriis carnis. Frequenter audivimus, fratres dilectissimi, beatum Paulum apostolum dicentem, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19): id est, divinitas operabatur in corpore; apparebat in fragilitate humanitas, et in virtute majestas. Ad hoc itaque nobiscum vixit in carne, ut praeferret nobis exempla justitiae; ad hoc pro nobis mortem subiit, ut conferret munera salutis aeternae. Hominem ad hoc induit, ut erudiret; ad hoc tradidit, ut redimeret; ad hoc resumpsit, ut in Deum sumeret. Vitam ad hoc deposuit, ut donaret; mortem ad hoc suscepit, ut vinceret: cui tamen morti praesumptum dominium redditurae, quasi servus quidem succubuit, sed quasi Dominus imperavit. Siquidem nec animam inferni porta, nec corpus tenere potuit sepultura: quae per illud triduum nequaquam carnem mortali corruptione violabat; quia in inferno sub eadem mora regnum mortis anima destruebat.
- 2.
Immensa Dei in hominem dignatio. Christi mors hominem, resurrectio Deum prodit. Latronis absolutio fit mundi spes et consolatio. Salutis spes ex duobus. Quid retribuemus Domino pro muneribus tantae dignationis? De plenitudine coelesti in facturam se suam factor exinanivit, figulus in figmentum suum transiit, et Rex coeli homini militavit. Militavit, dixi; crux enim pugnantem indicat, resurrectio triumphantem. Quis tantam possit narrare pietatem? A summo coelo egressio ejus (Psal. XVIII, 7), et usque ad inferni profunda descensio. In una eademque persona quam bene manifestantur humana pariter et divina? Nam sedem tartari penetraturus, hominem se confessus est dum descenderet; Deum se prodidit dum rediret. Ut redimeret impios, sicut ait sermo divinus, ut redimeret iniquos, inter iniquos reputatus est (Isai. LIII, 12), inter duos, quos dextra laevaque legimus pependisse (Luc. XXIII, 33). Se ipsum confusioni, et opprobrio crucis tradidit, ut latronem glorificaret. Sed si bene respicimus, non illi soli hoc praestitum deprehendimus. Nam dum tam insignem reum relaxat, dum tanto debitori refundit immanis debiti cautionem, humano generi conscripsit securitatem; ut consolatio ac spes fieret totius populi, absolutio unius desperati, et privatum donum in 39.2044| publicum cresceret beneficium. Quare indubitanter credendum est, quod latroni illi ad commendationem fidei suae, etiam causa spei nostrae et utilitatis accesserit. Immensa enim Dei nostri bonitas libenter tribuit, quae etiam generaliter profutura praenoscit. Et ideo juxta fiduciam tantae clementiae, si quis nostrum crimina sua probabili conversatione damnaverit, et Christum toto corde crediderit, etiam nunc latroni in semetipso ingressum paradisi aperuisse se noverit. Quantum agit in spe salutis humanae magnitudo fidei, et altitudo divitiarum misericordiae Dei? Ecce hominem in sceleribus involutum poena misit ad innocentiam, et offensa perduxit ad gloriam. Quem saluti culpa perdiderat, perditio invenit, cruciatus absolvit, damnatio consecravit.
- 3.
Latro salutem merito obtinet, Christum credens dum derelinquitur. Sed non sine causa tantum meruit. Videamus quo tempore fidelis apparuit. Ecce inter signa atque virtutes attestantibus miraculis et acclamantibus, aliquoties in discipulis mens jam robusta titubavit; et nunc Christi suppliciis quodam modo contradicentibus in latrone fides novella convaluit. Sub ipso passionis tempore ab ancilla interrogatus unus ex discipulis beatus Petrus, peculiarius Christo cognitus, ita respondit, Non novi hominem istum (Matth. XXVI, 72): et iste qui ante non noverat, exclamat, Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Quam singularis et quam stupenda devotio! Sub illo tempore credidit reus, quo negavit electus. Laudabilius hoc itaque in latrone ac magnificentius fuit, quod hominem addictum et inter extrema deficientem supplicia, Deum credidit, quam si inter virtutum opera credidisset. Non itaque sine causa tantum meruit.
- 4.
Deum confitens dum patitur. Advertamus plenius, quo tempore Dominum confitetur. Fervebat iniquitas persequentium, exsultabat impietas blasphemantium; contritio, livores et vulnera solum Christum hominem demonstrabant. Sacrarum manuum in ligno crucis extensio, et reverenda confixio, quae condemnabat Adae et Evae manus ad interdictum ligni cibum ingemiscenda saeculis transgressione porrectas; haec, inquam, confixio per omnia infirmitatem hominis asserebat. Illisae per latus lanceae tremenda percussio quantum ostendebat hominem, tantum abscondebat Deum. Apostolis post divina miracula desperantibus, solus hic non acquiescit scandalo crucis et mortis; solus hic testis est majestatis, qui socius probatur doloris, et ideo adhuc in latrociniis positus, invisibilem Deum angelicis jam oculis videt. Illuminaverat, credo, nascentem fidem lateri jam credentis in Christum propius corpore admota divinitas, quae se largius sub momento illo peragendae redemptionis infuderat.
- 5.
Orationis illius fides. Latro martyr. Videamus autem qualis fuerit ipsa deprecatio confitentis. Memento, inquit, mei, Domine, cum veneris in regnum tuum. Non dixit, Si Deus es, de praesenti supplicio eripe me: sed magis, Quia Deus es, de futuro judicio libera me. Quam cito eum replevit Spiritus sancti eruditio, per quam futuri examinis diem cogitans, etsi intolerabile probat esse quod sentit, gravius tamen intelligit esse quod metuit. Praedicat saeculis judicem regemque saeculorum: nondum vocatus, et jam electus; nondum famulus, et jam amicus; nondum discipulus, et jam magister, atque ex latrone confessor. Memento, inquit, mei. Gloriosa voce praesentes temperat cruciatus. Temperat, diximus: quia etsi poena coeperat in latrone, novo genere consummatur in martyre. De ligno crucis clamat; sed jam tempora retributionis cogitat. 39.2045| 6. Merces Latroni promissa. Videamus quid inter ista respondeat dives et larga Dei bonitas: quae sicut excedit vota, ita gratiam adjungit ad merita. Hodie, inquit; tanquam si diceret, Quid me, inquit, o fidelissime comes et unice tanti testis triumphi, quid me tantopere exorandum putas, ut in die judicii mei meminerim tui? Quid me ad praesentem retributionem paratum, in tempora tam longa dissimulas? quid in futura saecula fidem in te perfectam fatigas? Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Ergo tanquam haereditaria et paterna sedes, quae expulso Adam, quae expulsis duobus, clausa est innumeris populis, te introeunte reserabitur. Ingredere illuc primus; sed ingressu feliciore quam primus. Intra paradisum, nequaquam ultra cum Adam visurus infernum. Nullum illic cibum lethalem, nullam jam legem, nullam arborem pertimescas: ego tibi illic ero victus et vita. Et ne forte verearis, ne tibi aliquis hostis in illo beato nemore, ne antiquus ille latro insidietur, possessio tibi illic me introducente firmabitur. Recedat ergo infidelitas, quae Deum et hominem non recognoscit. Nam sicut diabolus est qui de paradiso expulit; ita Deus est qui reducit. 7. Christum in cruce Deum testantur, judicium illius de latronibus, mira illius patientia, creatura universa. Hominis quanta durities. Secundum haec, charissimi, per omnem gestorum ordinem, Deum sub homine agnoscamus operantem. Positus in patibulo velut arbiter in medio damnatorum, negantem repulit, suscepit confitentem; hunc deputat regno, illum relinquit inferno. Per haec ergo credamus in majestate judicaturum, quem jam in cruce et misericordiam videmus exercere et judicium. Credamus, inquam, Deum, vel ex sola virtute patientiae, qui dum ab homine cruci et neci traditur, sic quoque homini gloriam pollicetur: qui illas ipsas injurias et plagas congestas in corpus suum, convertit in pretium nostrum. Sed et ipsa totius mundi rationabilis creatura motibus suis Deum loquitur. Nam in media passione Domini Salvatoris coelestia et terrena turbantur; lux cum nocte miscetur, elementa quatiuntur, et ab antiquis ministeriis effugantur. Aperte rerum natura perspicitur commoveri, velut in vindictam auctoris sui velit armari. Terra ipsa concussa a fundamentis suis, quasi quae crucem Domini vix sustineat, tanquam ad scelus proprium contremiscit. Dies refugo lumine, quomodo potest, sumit lamentum, et fusco tristium tenebrarum habitu, more lugentis, induitur: et sicut tota coeli facies Dominicae nativitatis gloriam nova luce testatur; ita crucis injuriam novis tenebris detestatur. Et quae duritia cordis humani? Vae eis qui inter ista non credunt; quandoquidem creatura insensibilis, quae recipere non potest credulitatis affectum, dat tamen Deo confessionis obsequium: et cum pro solo homine Christus mortuus sit, perhibet ei tamen etiam pars illa mundi testimonium divinitatis, ad quam non pervenerunt beneficia passionis. 8. Quantum homo valeat et debeat. Quam reus cum peccat. Judicii futuri oblivio, magna peccati poena. Quae cum ita sint, charissimi, agnoscat homo quantum valeat, et quantum illum Deo obnoxium faciat vel natura vel gratia. Agnoscat homo quantum ab illo exspectet Deus; et quem tanta dignatione habuit charum, quam velit esse in conversatione pretiosum. Agnoscat homo quantum valeat, et quantum debeat: et dum pretium suum cogitat, vilis sibi esse desinat, et potius vicem muneris Salvatori ex ipso bono suo, id est, de conservata salute restituat. Custodiamus ergo sollicite quod tanti sudoris commercio Christus redemit. Reus itaque erit non parvi pretii, sed sanguinis Christi, qui violat et commaculat animam, 39.2046| Christi sanguine et passione mundatam; blasphemus, homicida, castitatis proditor. Haec tria capitaliter occidunt. Contestamur Charitati vestrae causas aeternorum malorum. Blasphemus, homicida, proditor castitatis suae, expugnator alienae; id est, qui legitimi cubilis jura transgreditur, qui extra conjugem suam per mortiferos errat amplexus, reus erit aeternae mortis: quia vilem in se habuit sanguinem Redemptoris. Et quia clamat Apostolus, Neque rapaces, neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10); abstineamus manus ab alienis, oculos ab aliena femina caveamus: ne corpori illi quod de nostro Christus assumpsit, injuriam faciamus in nostro corpore. Caveamus ita peccatis et criminibus vitam prodere; ut ad nos non respiciat prophetia illa terribilis, Non est, inquit, Deus in conspectu ejus, polluuntur viae ejus in omni tempore, auferuntur judicia tua a facie ejus (Psal. IX, 5). Irremediabile periculum est, sic aliquem vitiis et cupiditatibus frena laxare, ut se rationem Deo non meminerit redditurum; quia puto magna sit jam peccati poena, metum ac memoriam futuri perdidisse judicii. Non nobis ita dulcia sint pauperum spolia postmodum nimis amaricatura. Nihilominus, sicut dictum est, refugiamus carnis alienae abominanda contagia, vitemus obscena inimicae voluptatis incendia. Haec qui agit, charissimi, de stipula ac lignis iniquitatum perpetuos sibi succendit ignes, et nunquam exstinguendos concinnat vapores. Non tanti est vita, si ad hoc vivat homo, ut in paucis hujus vitae annis consumat aeternos, et sub brevi fine congreget sibi poenas sine fine mansuras. 9. Latronis exemplum ne remissioris vitae sit occasio: quia paucis fides Latronis, et multi hac inani spe decepti. Sed ne forte, charissimi, aliquem nimis securum faciat aut remissum tam nova felicitas credulitatis, ne forte dicat aliquis in corde suo: Non me usque adeo conturbet et cruciet rea conscientia, non me usque adeo contristet culpabilis vita; video sub momento, video sub exiguo spatio latroni crimina sua donata, et mihi resoluta mente concipiuntur. Primum consideranda est in latrone illo non solum credulitatis compendiosa devotio, sed temporis illius, sub quo haec agebantur, occasio, quo justorum legitur titubasse perfectio. Deinde ante mihi fidem latronis ostende, et tunc tibi latronis beatitudinem pollicere. Immittit diabolus securitatem, ut inferat perditionem: neque dinumerari possunt, quantos haec inanis spei umbra deceperit. Deterreant, quaeso, nos ab hac persuasione innumerabiles populi sub tali securitate nudi et vacui bonis, et malis pleni, ex hac luce praerepti. 10. Salutis tempus differre, periculosissimum, stultissimum, Deo odibile. Latro salutis opus non distulit. Quotidie expavescenda transitus nostri et commigrationis incerta hora; quae et modo vel insperata vel subita sunt, et in aeternum remediis caritura sunt. Praeveniendus est dies qui praevenire consuevit. Ipse se seducit, et de morte sua ludit, qui hoc cogitat: Potest mihi extremi temporis indulgentia subvenire. Non est hoc: primum, quia periculosissima est in ultimum diem promissa securitas; deinde, stultissimum est ut causa quae de necessitatibus agitur aeternis, inutilitatibus vitae deficientis committatur extremis. Odibile est apud Deum, quando homo sub fiducia poenitentiae in senectutem reservatae liberius peccat. Credite, charissimi, difficile est ut callida dissimulatio ordinandae consummationis obtinere digna sit facultatem: apud illum cordis interpretem ars non admittitur ad salutem. Ille autem, de quo locuti sumus, beatus latro, beatus, inquam, non jam juxta viam insidias tendens, sed viam ipsam in Christo tenens, ac vitae praedam subito rapiens, immutato genere et nova spolia de morte propria reportans, ille nec salutis tempora sciens distulit, nec remedia status sui 39.2047| in momenta ultima infelici fraude posuit, nec redemptionis suae spem in desperationis novissimum reservavit: nec religionem ante, nec Christum scivit. Quod si scisset, fuisset forsitan inter Apostolos non postremus in numero, qui prior factus est in regno. Ergo etiam ex hoc in extremo placuit Deo; quia ad consequendam fidem non fuit extrema hora illa, sed prima. Opus est ergo ut sibi homo quotidiano actu provideat, et procuret bonam consummationem: opus est ut tota vita nostra talis sit in conversatione, ut liberi mereamur esse in fine. Incessabiliter diem transitus nostri et tempus judicii cogitantes, nos quoque cum latrone jugiter proclamemus, Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum.
- SERMO CLV. De Passione Domini, VI; seu de Cruce et Latrone.
- 1.
Crux jam gloriosa, donorum innumerabilium causa. Hodierna die Dominus noster pependit in cruce, et nos epulamur, ut discamus quoniam crux Christi feriae sunt et nundinae spirituales. Antea namque crux nomen condemnationis erat, nunc vero facta est res honoris: prius in damnatione maledicti stabat, nunc in occasione salutis erecta est. Haec enim crux innumerabilium nobis bonorum exstitit causa: haec nos de erroribus liberavit, haec nos sedentes in tenebris illuminavit, haec nos a diabolo expugnatore reconciliavit Deo, et ex alienatis restituit in domesticos, de longinquis proximos fecit, de peregrinis reddidit cives. Haec est enim inimicitiarum interemptio, pacis firmamentum, et omnium nobis bonorum thesaurus. Propter hanc jam non erramus in solitudinibus; viam enim veritatis agnovimus: nec jam extra regnum sumus; januam enim regis intravimus: jam ignitas diaboli sagittas non timemus; fontem enim vitae, quo exstinguerentur, invenimus. Propter hanc jam in viduitate non sumus; sponsum enim recepimus: non expavescimus lupum; quia bonum pastorem invenimus: dicit enim, Ego sum pastor bonus (Joan. X, 14). Propter hanc non formidamus tyrannum; regi enim adhaeremus: propter hanc diem festum agimus, crucis memoriam celebrantes.
- 2.
Crucis festivitas a Paulo instituta. Crux, altare. Christus, sacerdos et hostia. Ita et Magister Gentium docet, propter crucem annualem festivitatem constitui. Epulemur, inquit, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Deinde causam agendae solemnitatis adjiciens, ait: Quoniam Pascha nostrum pro nobis immolatus est Christus (I Cor. V, 8, 7). Ubi autem sacrificium, ibi et interemptio peccatorum; ubi interemptio peccatorum, ibi reconciliatio Dei; ubi reconciliatio Dei, ibi vox laetitiae et salutis in tabernaculis justorum (Psal. CXVII, 15). Sed et omnis terra laetetur: Pascha nostrum pro nobis immolatus est Christus. Et ubi immolatus est, dicito. In altitudine crucis. Novum est altare sacrificii hujus; quoniam et immolatio nova et admirabilis. Ipse enim et hostia erat et sacerdos: hostia quidem secundum carnem, sacerdos vero secundum Spiritum. Idem ipse et offerebat quidem secundum Spiritum; offerebatur vero secundum carnem. Audi igitur nunc quomodo 39.2048| utraque haec manifestaverit Paulus: Omnis, inquit, pontifex qui ex hominibus accipitur, pro hominibus constituitur: unde necessarium est ut et ipse habeat quod offerat (Hebr. V, 1). Ecce ipse offerebat se ipsum. Alibi vero dictum est, Quoniam Dominus semel oblatus est pro oblatione sui; deinceps, ut multorum auferat peccata: secundo vero sine peccato videbitur his qui exspectant eum in salutem (Hebr. IX, 28). Ecce isthic oblatus est, ibi se ipsum obtulit. Vidisti quomodo simul et hostia et sacerdos factus est, et altare erat crux.
- 3.
Cur sub dio immolatus, non in templo. Crux omnem locum in templum consecravit. Et cujus rei causa non in templo offertur haec hostia, sed extra civitatem et extra muros? Ut illud impleretur quod scriptum est, Quoniam inter iniquos deputatus est (Isai. LIII, 12). Cujus igitur rei causa in altitudine crucis immolatur, et non sub tegmine aedificii? Ob hoc scilicet, ut aeris naturam mundaret, propterea non in altari, nec tecto superposito, sed sub coelo. Aer enim purgabatur, cum in altitudine immolaretur ovis: terra etiam purgabatur, quia stillabat sanguis Domini super eam. Ideo non sub tegmine, neque in templo Judaeorum; ut non subtraherent sacrificium salutare Judaei. Neque exstimes pro illa tantummodo gente hanc hostiam offerri: propterea enim extra civitatem et extra muros; ut intelligas quoniam communis est hostia pro genere humano oblata: et ideo communis est purificatio, non ex aliqua parte, quemadmodum fuerat in Judaeis. Nam Judaeis ideo praecepit Deus relinquere universam terram, et in uno loco offerre sacrificia, et vota reddere; quoniam immunda erat tunc universa terra fumo ararum et nidore bustorum, caeterorumque inquinamentorum eorum quae de profanis Gentilium sacrilegiis inferebantur super eam. Nobis vero jam quoniam Christus adveniens universam terram expiavit, omnis locus oratorium factus est. Et idcirco beatus Paulus hortatur et praecipit sine intermissione orare ubique, dicens: Volo orare viros in omni loco, levantes manus sanctas (I Tim. II, 8). Vides quomodo mundatus est orbis terrarum? Et ideo ubique sanctas manus levare possumus, quoniam universa terra sanctificata est; ut sanctior sit quam illa in interioribus templi veteris sancta sanctorum. Ibi namque irrationabile animal ovis offerebatur; hic autem spiritualis oblata est. Et quanto major est oblatio, tanto et eminentior sanctificatio: idcirco festivitas epulationis est crux Christi.
- 4.
Crux paradisum reseravit. Vis discere et aliud crucis beneficium? Paradisum ante quinque millia vel amplius fere annorum clausum, hodie nobis aperuit. In hac enim die et in hac hora latronem introducens Christus, duplex beneficium operatus est: unum quidem quia paradisum aperuit, aliud vero quia latronem introduxit. Hodie reddidit nobis patriam principalem, hodie reduxit nos in civitatem paternam, et aeternam domum redonavit communi hominum naturae. Hodie, inquit, mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Quid dicis? Crucifixus es, et clavis confixus, et paradisum promittis? Ita, inquit; ut in ipsa cruce virtutem meam agnoscas. Quoniam res haec tristitiae videbatur, ut non in crucis lignum attendas, sed virtutem ejus qui crucifixus est, discas: in cruce hoc miraculum operatus est, unde maxime potentiam suam declarat Omnipotens, non mortuum resuscitans, non mari et ventis imperans, non daemones ejiciens, sed crucifixus et consputus in facie, clavisque confixus; cum injurias et maledicta susciperet, derisus atque contemptus malignam illam atque longo scelerum usu obduratam latronis mentem immutare praevaluit, ut ex utroque virtutem 39.2049| ejus inspicias. In eodem enim tempore passionis crucifixus universam creaturam turbavit, et saxa dirupit: duriorem vero lapidibus animam attraxit pariter et honoravit dicens: Hodie mecum eris in paradiso. Et certe cherubim custodivit paradisum: sed hic etiam cherubim Dominus est. Flammea rhomphaea ibi volvitur: sed ipse et flammae, et gehennae, et vitae, et mortis potestatem habet.
- 5.
Latronis in coelum ingressus Dominum valde commendat. Et quidem nemo regum aliquando passus est latronem hominem, aut quempiam alium ejusdem naturae conservum secum assumens ita in civitatem introducere: sed Christus hoc fecit, qui mortis et diaboli victor, et sacratissimam ingrediens patriam secum latronem introducit, non conculcans paradisum istius pietatis opere, sed honorans; neque confundens latronis introitu, sed illustrans. Honor namque paradisi est, talem Dominum habere, qui etiam latronem dignum facere possit paradiso deliciarum. Etenim cum publicanos et meretrices introduceret in regnum coelorum, non confudit, sed extulit regnum coelorum; neque dejecit, sed potius honoravit paradisum. Honor enim, ut diximus, est paradisi, talem habere Dominum, qui et latronem dignum facere possit deliciis et possessione paradisi. Talis est enim Domini regnum coelorum, ut et meretrices et publicanos ita probabiles reddat, ut digni appareant gratia et gloria quae illic est. Quemadmodum enim medicum tunc maxime admiramur, cum viderimus eum difficiles hominum valetudines curantem, mortisque pericula medendi arte vincentem: ita et Christum admirari justum est, quando insanabilia vulnera in corporibus et mentibus curat, quando publicanum et meretricem ad tantam sanitatem perducit, ut etiam coelo dignos ostendat. 6. Latronis meritum. Latro, doctor. Et quid tale egerat latro, ut post crucem quam meruerat, repente paradiso dignus judicaretur? Vis breviter dicam virtutem fidei ejus? Quando Petrus negavit deorsum, tunc ille confessus est sursum. Et haec non ut accusans beatissimum Petrum locutus sum; absit: sed latronis magnanimitatem ostendere volens. Nam ille discipulus minas abjectae puellae non sustinuit: latro vero multitudinem totius populi videns circumstantem et clamantem, insanas blasphemias et opprobia atque maledicta jaculantem, non attendit illis, non cogitavit visibilem abjectionem ejus qui crucifigebatur; sed oculis fidei haec cuncta transcurrens, et ut abjecta et levia veritatis impedimenta praeteriens et relinquens, cognovit Dominum coeli, et ait dicens: Memento mei, Domine, in regno tuo. Ne ergo brevi commemoratione dimittamus latronem istum, neque confundamur doctorem accipere, quem Dominus noster non erubuit primum in paradisum introducere; ne, inquam, erubescamus magistrum habere hominem, qui ante omnem generis humani naturam meruit dignus haberi regno coelorum: sed singula intentius disquiramus, ut virtutem crucis agnoscamus. Non dixit ad eum Dominus quemadmodum ad Petrum, Veni post me, faciam te piscatorem hominum (Matth. IV, 19). Nec dixit ad eum quemadmodum ad duodecim discipulos, Quoniam sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Id. XIX, 28); sed nec qualecumque verbum dignatus est ei dicere, nullum miraculum ostendit, non mortuum resuscitatum, non daemonem expulsum, non mare obediens, non denique aliquid aut de regno coelorum ei locutus, aut de gehenna comminatus est: et prior omnium latro confessus est eum, et hoc alio exprobrante. Improperabat enim ei ille alius latro. 7. Latro et Latro. Latronis charitas et praedicatio. Vidisti latronem et latronem: ambo in cruce, ambo ex conversatione latronum, ambo ex eadem malignitate venientes; sed jam non ambo in eisdem mentibus et meritis constituti. Nam alius quidem regnum adipiscebatur, alius vero in gehennam mittebatur. Ita et pridie in discipulis simile discrimen fuit. Nam et Judas 39.2050| quidem discipulus, et illi undecim: sed illi quidem dicebant Domino, Ubi vis paremus tibi Pascha manducare? iste vero se ad tradendum Dominum praeparabat, et dicebat, Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam (Matth. XXVI, 17, 15)? et illi quidem ad ministerium divinum se praeparabant, hic autem ad tradendum festinabat. Ita et in hoc loco latro et latro; sed unus quidem improperabat, alius adorabat; alius blasphemabat, alius laudabat, et blasphemantem corripiebat, dicens, Nec tu times Dominum tuum? Vidisti fiduciam latronis, vidisti liberam voluntatem in cruce: vidisti philosophiam in tribulatione, et reverentiam divini timoris in supplicio. Quod enim in semetipso erat, et clavis confixus non saucium intellectum, neque confixum sensum habebat, quis non admiretur et compungatur? Etenim non solum quod in ipso erat, sed et ea quae circa se ipsum erant relinquens, de altero curam gerebat in cruce, doctor effectus, et corripiens, et dicens: Nec tu times Dominum tuum? Noli, inquit, attendere judicio huic quod deorsum est; alius judex invisibilis est. Ne ergo consideres quia deorsum a judice mortali condemnatus est: non enim talia sunt superna judicia. Hic autem in terreno judicio et justi condemnantur, et injusti effugiunt; et rei dimittuntur, et innocentes puniuntur: volentes namque et nolentes multum errant qui judicant. Ignorantes enim justitiam seducuntur: vel certe scientes, per avaritiam corrumpuntur, ut sanguinem innocentem vendant. In supernis vero nihil tale. Judex enim justus est, et judicium ejus tanquam lumen prodiit, non habens tenebras neque ignorantiam. Ut ergo non diceret, quoniam damnatus deorsum in terris, et adjudicatus est poenae, perduxit eum ad judicium supernum, commemoravit tribunal illud horribile, tantum non dicens sibi: Respice, et non portabis sententiam damnationis aeternae, nec stabis in sorte judicum corruptorum, respiciens ad salutem futurum in supernis judicium. Vidisti philosophiam latronis, vidisti intellectum et doctrinam; subito in ictu oculi de cruce in coelum transilivit: ita jam ex abundantia receptae justitiae proximum illum vel socium quondam suum arguens, ut diceret ei, Non times, inquit; quoniam in ipso judicio sumus, id est, in eadem condemnatione? Nonne, inquit, et tu in ipsa cruce es? Quamobrem in quo socium increpas poenae, te ipsum pro illo reum statuis? Quemadmodum enim is qui in peccatis est, si alios audeat accusare, se ipsum ante illos accusat: ita et is qui in aerumna positus est, si aliis eam sui oblitus exprobrat, sibi ante illos dicit opprobrium: Quoniam, inquit, in ipso judicio sumus. 8. Latronis confessio ejusque fructus. Quid agis, o latro? satisfacere incipiens, socium tibi Dominum fecisti? Non, inquit: emendo hanc de me opinionem in subsequentibus. Nam ne aestimes quod propter damnationis consortium, criminis quoque consortem fecerit Dominum, subtexuit emendationem, dicens: Et nos quidem juste; digna enim patimur his quae commisimus. Vidisti confessionem perfectam, vidisti quomodo in cruce se exuit a peccatis. Dic, inquit, tu iniquitates tuas prior, ut justificeris. Nemo compulit, nemo vim fecit: sed ipse se divulgavit, ipse condemnavit, dicens, Et nos quidem juste; digna enim factis recipimus: hic autem nihil mali gessit. Memento mei, Domine, in regno tuo (Luc. XXIII, 40, 41, 42). Non est ausus ante dicere, Memento mei, Deus, quam per confessionem iniquitatis praeteritae, sarcinam peccatorum 39.2051| deponeret. Vides quanta res sit confessio. Confessus est, et paradisum aperuit: confessus est, et tantae fiduciae robur accepit, ut de latrocinio regnum deposceret, considerans quantorum bonorum nobis causa sit crux. 9. Crux, insigne regni. Hinc Christus in coelum tulit. Dicito mihi, latro, regnum petis; quid in eo tale vides a quo petis? Dic mihi; nam quod in conspicuo est, clavos et crucem cernis. Sed haec, inquit, crux, ipsa regni insigne est: et propterea Jesum regem appello, quia video crucifixum. Opus enim regis est, vitam suam pro his quibus regnat opponere; unde et ait quia pastor bonus animam suam ponit pro ovibus (Joan. X, 11, 27-29): igitur et rex bonus animam suam ponit pro his quorum princeps est. Quoniam igitur animam suam posuit, ideo eum regem cognosco, et Dominum appello. Memento mei, inquit, Domine, in regno tuo. Considerasti quomodo et regni insigne sit crux. Quod si aliunde vis discere hoc ipsum, non reliquit eam super terram, sed attraxit in coelum. Unde hoc ipsum scire potes? Quia pariter cum ipso veniet in secundo et glorioso ejus adventu; ut discas quomodo mira et magnifica est crux. Unde et gloriosam eam dixit, in ea gloriante Apostolo. 10. Ipsam referet in adventu secundo. Adventus Christi secundus latens non erit, et quare. Crucis fulgore obscurabuntur sol, luna et stellae. Angeli trement in judicio extremo, et quare. Sed videamus quomodo cum cruce veniet: necessarium est enim et hoc ipsum ostendere. Si dixerint, inquit, Ecce in promptuariis est Christus, ecce in solitudine est, nolite credere, de secunda praesentia suae gloriae dicens propter pseudochristos, et propter falsos prophetas, et propter Antichristum; ne aliquis errore praeventus in falsos incidat christos. Quoniam Christi Salvatoris adventum praeveniet Antichristus, ideo sollicite praecavendum est, ne quis pastorem quaerens, lupum inveniat: ob hoc praedico tibi, unde dignoscas veri pastoris adventum. Nam quia primus adventus ejus latenter factus est, ne aestimes quoniam secundus adventus ejus talis erit, hoc dedit signum. Haec enim fuit voluntas ejus, ut primus adventus latenter fieret, et quaereret quod perierat: secundus vero adventus non ita erit; sed, Quemadmodum, inquit, fulgur exiens ab oriente apparet in occidente, ita erit adventus Filii hominis. Subito omnibus apparebit, nec erit indigens quisquam interrogare, sive hic, sive illic est Christus. Quemadmodum enim cum fulgur emicuerit, non egemus inquirere, si facta sit coruscatio: ita cum revelatio praesentiae ejus effulserit, non indigebimus interrogare, an venerit Christus. Sed quod quaeritur, si cum cruce veniet, requiramus; nec enim promissae expositionis oblitus sum. Audi igitur subsequentia: Tunc, inquit, quando venturus est, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum. Tanta enim erit eminentia splendoris in Christo, ut etiam clarissima coeli luminaria prae fulgore luminis divini abscondantur. Tunc stellae cadent, quando apparuerit signum Filii hominis in coelo. Considerasti quanta virtus sit signi, hoc est, crucis: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum; crux vero fulgebit, et obscuratis luminaribus coeli, delapsisque sideribus sola radiabit: ut discas quoniam crux et luna lucidior et sole erit praeclarior, quorum splendorem divini luminis illustrata fulgore superabit. Quemadmodum enim ingredientem regem in civitatem, exercitus antecedit, praeferens humeris signa atque vexilla regalia, et ambitu praeparationis armisonae annuntiat regis introitum: ita Domino descendente de coelis praecedet exercitus Angelorum, qui signum illud, id est, triumphale vexillum sublimibus humeris praeferentes, divinum regis coelestis ingressum terris trementibus 39.2052| nuntiabunt. Tunc, inquit, commovebuntur virtutes coelorum (Matth. XXIV, 26): de Angelis dicit; tremor enim illos apprehendet, et timor magnus. Cujus igitur rei causa, dic mihi? Quia tunc tam terribile erit judicium illud, ut etiam ab Angelis timeatur. Omnis enim natura generis humani incipiet judicari, et astare terribili judici. Quamobrem ergo tunc Angeli contremiscent, et unde tremor apprehendet eos? non enim illi habent judicari. Sed quemadmodum principe judicante, non solum rei, sed et officia quae nihil sibi conscia sunt, timore et tremore comprehenduntur propter judicis terrorem: ita et tunc cum genus humanum judicabitur, etiam coelestes ministri pavebunt, et terribilem apparatum judicis intuentes, horrenda formidine contremiscent. 1:1. Cur crux in judicio apparebit. Sed quare crux apparebit tunc, et quam ob causam in ejus praelatu Dominus adveniet? Ratio perspicua est: ut agnoscant consilium iniquitatis suae, qui Dominum majestatis crucifixerunt; per hoc enim signum, impudens Judaeorum redarguitur impietas. Et quomodo propter hoc ipsum habens crucem veniet, audi ipsum in Evangelio protestantem, quia tunc plangent omnes tribus terrae, videntes accusatorem suum, id est, ipsam crucem; et ipsa arguente cognoscent peccatum suum sero, et frustra fatebuntur impiam caecitatem. Quid autem miraris, si crucem afferens veniet, ubi et ipsa vulnera ostendet? Tunc videbunt, inquit, in quem compunxerunt (Joan. XIX, 37). Quemadmodum enim in Thoma fecit, volens incredulitatem discipuli erroremque corrigere pro multorum fide, et ingerens ostendit illi signa clavorum, et ipsa de clavis vulnera, et dixit, Mitte manum tuam, et vide; quoniam spiritus ossa et carnem non habet, quemadmodum me videtis habere (Id. XX, 27; Luc. XXIV, 39): tunc ostendet vulnera, et crucem manifestabit, ut ostendat quoniam ipse est qui crucifixus est. 1:2. Christi in cruce pro inimicis oratio. Orationis illius effectus. Non solum autem de cruce, sed de verbis ipsis quae in cruce habuit, immensam pietatem ejus possumus considerare. Nam cum adhuc in cruce confixus esset, dicebat: Pater, dimitte illis peccatum; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Et crucifixus pro illis qui crucifixerant orabat; et quidem illi e diverso dicebant, Si Filius Dei es, descende de cruce. Sed propter hoc non descendit de cruce, quoniam Filius Dei est. Propter hoc enim venit, ut crucifigeretur pro nobis. Descende, inquiunt, de cruce, et credimus in te (Matth. XXVII, 40, 42). Haec verba sunt occasiones incredulitatis. Nam plus fecit, quam si de cruce descendisset. Multo enim majus fuit lapide ad monumentum apposito resurgere, quam de cruce descendere. Lazarum etiam quatriduanum jam funere fetidum de sepulcro resuscitasse majus fuit, quam de cruce descendere. Et illi quidem dicebant, Si Filius Dei es, salva temetipsum (Marc. XV, 30): iste autem omnia sustinebat, ut illos liberaret qui crucifixerunt. Dimitte, inquit, illis peccatum. Utique dimisit, si vellent poenitere. Si enim non dimisisset illis peccatum, nec Paulus post Ecclesiae persecutionem apostolus exstitisset; si non dimisisset illis peccatum, non utique statim post assumptionem ejus tria millia et quinque millia et multa millia credidissent. Quoniam, inquit, multa millia Judaeorum crediderunt (Act. II, 41, et IV, 4). Audi quid dicunt Paulo apostolo. Vides, inquiunt, frater, quot millia sunt Judaeorum qui crediderunt (Id. XXI, 20) ? 1:3. Imitatio Christi. Non impossibilis. Stephanus, apostolus. Imitatores ergo Domini esse debemus, et pro inimicis orare exemplo ipsius, qui cum esset crucifixus, pro crucifigentibus se Patrem postulabat, ut 39.2053| dimitteret illis peccatum. Et quomodo, inquis, possum Dominum imitari? Si volueris, poteris. Si enim impossibile erat imitari eum, quomodo dicebat, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29)? Nam si impossibile esset imitari eum, nunquam Paulus dixisset, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Quod si Dominum imitari non vis, imitare servum ejus Stephanum, quem et apostolum dico; nam et ille Dominum imitatus est. Et quemadmodum Christus inter crucifigentes se relinquens crucem, relinquens propriam persecutionem, pro crucifigentibus se deprecabatur Patrem: ita et servus ejus inter lapidantes se, suscipiens jacula saxorum et dolores qui ex ipsis fiebant, dicebat, Domine, ne statuas illis peccatum hoc. Audisti quomodo secundum Dominum locutus servus. Ille ait, Pater, dimitte illis peccatum; nesciunt enim quid faciunt (Luc. XXIII, 34). At iste dicit, Domine, ne statuas illis peccatum hoc. Et ut discas, quoniam cum omni sollicitudine oravit, Positis, inquit, genibus orabat dicens, Domine, ne statuas illis peccatum hoc (Act. VII, 59), qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLVI. De Passione Domini, VII.
- 1.
Redemptionis nostrae beneficium. Quid Deus pro ipso exigat. Dilectissimi fratres, Dominus noster Jesus Christus nobis salutem exhibuit; divinae vero naturae nihil minuit. Gratias ergo agamus pietati ejus, qui infirmitati nostrae de homine suo vitale composuit medicamentum. Magnificemus eum, quia nullum divinae virtutis, dum nobis subvenit, fecerit detrimentum. Vere pius, vere Salvator, qui in tantum dilexerit opus suum, qui in tantum reputaverit servum suum, id est, humanum genus universum, ut culpam ejus suo verbere expiaret, vulnera ejus suo livore sanaret. Denique ille peccat, hic vapulat; ille praevaricatur, iste crucifigitur. Quis hoc existimet, et quis cogitet? Quis compenset Dominum pro servis mori dignatum? Et hoc pro quibus? Pro sceleratis, pro impiis. Quid tibi, Domine, retribuet opus tuum bonum a te factum, propria voluntate perversum, sed tua miseratione reparatum? Quid ab eo pro tantis beneficiis expetis? Numquid aliquid ejus eges, aut ab eo quod ei non dedisti, requires? An forte, imo hoc quaeris, ut aptum facias cui miserearis, ut dignum constituas quem immortalitatis tuae participem reddas, ut facias bonum quem corones in aeternum?
- 2.
Ars Dei ut terrae subveniret, et justitiae faceret satis. Sed quid a nobis, ut hoc retribueres, accepisti? Nihil certe, an aliquid? Indulgeat Dominus terrae miserae, si quidpiam terra et cinis praesumpserit dicere. Non repudiet insipientem, sed respiciat confitentem. Dicat terra Domino suo, dicat homo factori suo: Nempe accepisti aliquid ex me, quod non habuisti in te. Volens enim subvenire terrae, sed excedere nolens modum justitiae, mortalem morte tua redimere cogitabas: sed unde mori posses ex te nihilominus non habebas. Tu omnipotens, ego egens; tu immortalis, ego mortalis: accepisti ex me egestatem pulveris, sumpsisti de me mortem carnis; fudisti pro me pretium redemptionis. O pretiosum pretium perditorum! Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos liberavit de manu hostis: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CVI, 2, 1). Dicat ei terra redempta, terra irrigata; redempta sanguine, irrigata baptismate: Magna iniquitas mea, sed major est redemptio tua.
- 3.
Hinc diabolus elusus et prostratus. Audiat ergo 39.2054| vocem Domini mei humani generis adversarius, et nihil jam sibi applaudat elatus: quia pro totius mundi facinore in cruce pependit Dominus noster Jesus Christus. Nunc, inquit, judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi mittetur foras. Et ego, cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 31 et 32). O quam bene te tuo impetu, diabole, percussisti! Credulitas tua tibi exitium, nobis attulit commodum: dum nulli parcis, te ipsum tandem inferimis. Per unius delictum omnes captivasti; per unius justitiam omnes nihilominus amisisti. Si illum qui tibi consenserat invasisti, istum in quo nihil inveneras cur indebite occidisti? Effudisti innoxium sanguinem; redde damnatam progeniem. Tu certe ille es, qui tibi divinitatis similitudinem arrogabas elatus: nunc ab homine divino prosterneris superatus. Et quid mirum, si te, utpote creaturam suam, virtus divina fecisset? Sed hoc est magnum atque mirificum, ut de pulvere assumeret unde tuam nequitiam prosterneret atque contereret: ut qui supra sidera superbus erigebaris, nunc a carne supereris. Ille igitur sanguis quem effudisti, te vicit, me redemit. Denique illum bibo; et veneni tui perniciem salvatus ultra non timeo. Praevaluisti in paradiso; sed victus es de patibulo. Quid mihi circumjectam paradiso igneam rhomphaeam opponis? Ecce exaltati Crucifixi profluens unda restinxit versatilem flammam. Jamjam patet humano generi paradisus, in quo latronem confitentem reduxit Dominus Jesus Christus.
- 4.
Hinc paradisus reseratus. Conversio nunquam tarda. Latronis fides. Unde, et quare ista mutatio. O quam grande mysterium! Paradisus qui clausus fuerat praevaricatori, jam reseratur latroni. An forte et in hoc latrone totum hominem, vel illum etiam primum generis humani parentem advertere convenit? Si enim is qui aliis interficiendo intulerat mortem, latronis accepit nomen: quanto magis qui ipsam mortem, quae non erat, peccando invenit, latronis non immerito crimen incurrit? Christus autem ait latroni: Hodie, inquit, mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Cui aliquando, charissimi, tarda videatur esse conversio, cum latronis jam pendentis, jam morientis non fuerit repudiata confessio? O ampla Domini miseratio, obliviscentis injusti crimen, suscipientis poenitentis fidem; pro scelere damnatum facientis electum, mortis debitorem reddentis aeternitatis vitae participem! Sed plane hujus latronis extrema quidem, sed non minima fides, qui Dominum tunc non suscitantem mortuos, sed morientem pro peccatoribus propemodum agnoscere et confiteri promeruit! Solus denique Petrus passionis timore perterritus, quasi hominem denegat, latro crucifixum adorat: sed Petrum Dominus correxit respiciendo, latronem vero beatificavit in gloria assumendo. O latronem laudabilem, mirabilem, imitabilem, saevientem gladio, violentum coelo, rapinis inhiantem, fide ferventem! Sed haec mutatio dexterae Excelsi est (Psal. LXXVI, 11); ut versam vicem redderet diabolo Christus: videlicet, ut quemadmodum diabolus primum depravando hominem abstulerat de paradiso, sic Christus latronem confitentem erueret de inferno. Ille praesumentem de interdicto ligno decepit; iste pendentem de poenali ligno redemit.
- 5.
Latronis vox nobis usurpanda. Etenim, fratres, assumamus et nos vocem latronis hujus, si non volumus esse latrones. Dicamus et nos: Memento nostri, Domine, cum veneris in regnum tuum. Hanc ergo confessionem illius sancti latronis, fratres charissimi, quam decantando protulimus, et respondendo propria voce fecimus, devotione certissima proferamus: et sic dicamus, ut audiamur; sic confiteamur, ut salvemur. Fide ergo dicamus, corde clamemus. Ipse autem Dominus noster Jesus Christus audiet profecto vocem nostri clamoris, si integram devotionem approbaverit mentis. Ipse perducat nos ad arborem vitae, qui eruit nos de lacu miseriae. Ipse aperiat nobis januas paradisi, qui confregit portas inferni. Ipse populum 39.2055| suum eruat a flagello, qui se contineri permisit ante praesidem Pontium Pilatum. Ipse in regnum suum perducat confitentes, qui pati dignatus est pro impiis innocens: ut sit nomen Domini benedictum in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLVII. In Vigilia Paschae, I. De verbis Genesis, cap. I, 1-61, In principio fecit Deus coelum et terram, etc..
- 1.
Sermonis exordium. Multa sunt et magna venerandae Paschae mysteria, quae divinis Libris sunt consecrata, et in antiquis Judaeorum archivis fuerant reservata; quorum admirabilis ratio et mira, fides pura, religio sincera, veluti quodam velamine tecta, suam sanctitatem in abditis occulebant, et prisci antistites adumbrata cernebant, et sacrificia cruenta muneribus offerebant. Hanc artifex non terrenis coloribus, sed coelestibus virtutibus, clypeo devotionis auro coruscante depinxit, et animum tenaciter diligens in ipso templo humani corporis dedicavit, integris et acerrimis sensibus officia distribuit, et amorem in ejus corde conclusit. Et cum ille clarus rector astrorum, poli genitor, dux diei, luminis imperator, interjector germinis, autumni temperies, anni cursum et quadripartita temporum spatia compleverit, diei hujus solemnitatem nos docuit celebrare. Quanta nobis bona Dominicae passionis admirabiles triumphi contulerint, mortali et humana voce nec praedicare, nec memoriter valeo enumerare. Ex illo itaque beneficiorum acervo, quae coelestis munificentia humano generi largita est, unum granum fidei, quod in se continet multiplicem vitae rationem, in gremio sapientiae collocabo: ut in ipso prudentiae sulco coalescat divini sermonis imbre satum, magnaque et admiranda ex modica praebeat stirpe, et orationis opacitate exuberantia praestet.
- 2.
Lux creata, quantam potuit mortalis oculus capere. Terra invisibilis. Fit visibilis.--In principio, inquit, fecit Deus coelum et terram. Exclusit omnium infelicium errores: unum imperatorem Deum Patrem ostendit, unum conditorem universitatis Filium indicavit. Fiat lux: et facta est lux. Et vidit Deus lucem, quia bona est: non quod Deus lucem ante non nosset, quam nonnisi visam laudaret, cum sit lux solus omnium ipse, sicut evangelista testatur, Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12); et Apostolus, Qui habitat lucem inaccessibilem, quam nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16). Hanc lucem dixit in saeculo, quia bona est secundum hominem, non secundum Deum. Deus enim non tantam hanc lucem tribuit, quam poterat ipse largiri; sed quantum mortalis oculus capere potuit. Nec qui universum orbem illuminat, tribueret splendorem, nisi quem mortalis capere aut sustinere utique posset. Terra erat invisibilis et incomposita. Sed terra invisibilis esse non poterat: cui ergo invisibilis erat? Si Angelis; ubi tanta moles abscondi poterat? si hominibus; adhuc homo non erat. Deus quippe fundavit terram super aquas, et medietatem aquarum super coelos imposuit, et medietatem abyssis demersit, et in maria congregavit, et sic terra apparuit. Et dixit Deus: Fiat firmamentum inter aquam et aquam. Et vocavit Deus firmamentum, coelum. Videtis quia aquam super firmamentum coeli imposuit, et per separationem 39.2056| aquarum arida terra apparuit, et recedentibus aquis visibilem significavit? Quod autem invisibilis et incomposita, necdum fuerat ordinata, necdum diversis fructibus plena.
- 3.
Spiritus super aquas, non Deus, red res Dei. Est seminarius animandae conditionis. Spiritus duo, Dei et mundi.--Tenebrae, inquit, erant super abyssos, et Spiritus Dei ferebatur super aquas. Si enim faculam in tenebris inferas, continuo illuminantur universa: quanto magis ubi Deus erat, tenebrae esse non poterant? Hic spiritus quidem res est Dei: non tamen ipse Deus intelligetur esse. Nam etsi spiritus dicitur, non omnis spiritus Deus est. Sic enim spiritus Dei dictus est, quomodo et angelus Dei: hoc est, res Dei; non tamen ipse Deus, qui spiritus Dei. Hic ergo spiritus qui superferebatur aquas, seminarius est animandae conditionis: unde et aquae et terrae mox jussu Dei emerserunt; quia nec aqua, nec terra viveret, aut aliquid generaret, nisi hoc Dei spiritus animaret: unde et terra fruges, et aqua produxit pisces. Duos autem spiritus esse, unum Dei, alterum hujus mundi, Apostolus dicit: Nos jam non habemus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est (I Cor. II, 12): ut ostenderet alterum esse spiritum Dei, qui Deus est; alterum spiritum hujus mundi, quo animantur universa. Amos propheta dicit, Qui solidat tonitruum, et condidit spiritum: eum utique qui Deus dici non poterat, generatus.
- 4.
Expositio allegorica terrae invisibilis, divisionis aquarum, terrae germinantis, solis, lunae, astrorum et piscium.--Fecit ergo in principio coelum et terram: coelum spiritum, terram carnem, hoc est, hominem spiritualem; in principio, hoc est, in Christo. Interrogaverunt eum Judaei, Quem te dicis? Respondit, Principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Terra, inquit, invisibilis et incomposita. Quia carnem hominis Christus assumere disponebat, incomposita dicebatur. Composita necdum erat; quia necdum Gabrielis angeli annuntiatione composita, necdum assumptione Domini visibilis facta, necdum virtutum frugibus plena. Divisio aquarum, Judaeorum populorum et Christianorum, sicut Apocalypsis: Aquas quas vidisti, populi sunt et nationes (Apoc. XVII, 15). Cum aquas dicit super coelos impositas, christianum populum nuntiat. Tertia die germinat terra herbam pabuli secundum suum genus, et omne lignum faciens fructum. Cum igitur terram germinare jubet, in Ecclesia catechumeni sunt quasi herbae: cum credunt, velut in culmos se erigunt. Fideles quoque in spica maturi accrescunt; unde et sanctorum grana in horreis coelestibus reconduntur. Lignum enim fructiferum, diversa sunt genera sanctorum. Quas arbores nec turbines cupiditatum possunt evertere, nec ardentis libidinis flammae exurere. Fiat, inquit, luminare majus in inchoatione diei, et luminare minus in inchoatione noctis. Sol Christus est; Luna Ecclesia in orbe completa, solis claritate quotidie illustrata. Stellae quoque lucentes, sanctorum sunt millia; id est, Apostoli, Patriarchae, martyres, virgines, sacerdotes, cuncti justi pariter et fideles virtutum suarum flamma radiantes. Quinta die fetus suos pisces et aves factum est ut producerent. In comparatione piscium sanctos dicimus, qui in aqua Baptismatis vivunt. Ideo pisces benedictionem primo consequi meruerunt, quia fideles in sacramento Baptismatis benedici potuerunt. Sexta vero die fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam.
- SERMO CLVIII. In Vigilia Paschae, II.
- 1.
A Pilato Joseph petit corpus Jesu. Peracta 39.2057| passione Domini nostri Jesu Christi, et resurrectione in qua fidei nostrae omnis summa consistit, emergit quidam Joseph, olim quidem amator et discipulus Domini, et qui pro ratione temporis defuncto exsequias occultas impendebat; quia et noti misericordiam furor persequentium prohibebat. Quod factum ita Joannes evangelista narravit: Rogavit, inquit, Pilatum Joseph occulte, propter metum Judaeorum; et petivit corpus Jesu, et permisit Pilatus (Joan. XIX, 38). Cum in animo religioso metus cum devotione certaret, excogitavit statim quod et fidei satisfaceret et timori, occulte postulans; ut et humo mandaret occisum, et declinaret insaniam Judaeorum. Judex vero eumdem servat animum mortuo, quem impendit audito: nam quem coactus dederat poenae, libens tradit sepulturae. Postquam vero corpus Jesu humatum est, statim potentiam suam repetit, qua venerat reditura majestas. Nam cujus nativitas hominis ostenderat filium, mors prodidit Deum.
- 2.
Petrus Christi resurrectionis ante crucem conscius. Cum enim Maria Magdalene venisset ad monumentum, quam memorem Salvatoris, amissa fide, devotio in lacrymas compellebat, videns revolutum a foribus lapidem, cum non invenisset in sepulcro Dominum, coepit acrius dolere, quod perdiderat et defunctum. Mox autem ad Petrum ejus discipulum pervolat, quem pro meriti qualitate vel fidei, major de ejus obitu cura tangebat: nuntiat inane sepulcrum; quaeritur corpus ablatum. Petrus vero resurrectionis Filii Dei et ante crucem conscius, quam praedixerat ipse passurus, sub tali nuntio non flevit aut doluit: sed morem suum in divinis virtutibus servans, properat experiri quod credidit. Ad sepulcrum itaque Domini celeri cursu festinat, laetior rediturus, si non inveniret quem quaerebat. Beatus autem Evangelista et ex consequentibus probat potentiam resurgentis. Venit, inquit, Simon Petrus, et introivit in monumentum: et cum non invenisset Dominum, vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus (Id. XX, 6 et 7). Jam manifestus Deus, perlaturus quem vivificaverat in coelum, et mortem vacuat et sepulcrum. Nam linteamine, quo funus tegebatur, exposito, reliquit terrae mortis exuvias, vitali jam corpore induta majestas. Petrus igitur videns resurrectionem, quam Dei Filius praenuntiaverat, impletam, qui sollicitus venerat, securus abscessit.
- 3.
Maria ab angelo objurgata. Maria tamen resurrectionis ignara non cessat lacrymas fundere, nesciens hanc esse Dominici corporis gloriam, quam putabat injuriam. Cujus inanem moerorem angelus magis prohibet quam consolatur, ut etiam Evangelista testatur: Maria, inquit, quid ploras? Si spirituali prudentia intentionem divini sermonis intelligas, lacrymarum causam non tanquam ignarus interrogat, sed importunos fletus dolentis objurgat. Maria, inquit, quid ploras, cum vacuo monumento, non damno funeris, sed merito resurgentis, Jesu Christi corpus virtus sibi, non facinus vindicasset? Culpat eodem tempore a Maria lacrymas fundi, quo debuit gloriari. Quid ploras, aut quem quaeris? Angelus instruit nescientem sano consilio, ne viventem quaereret in sepulcro. Quae mulier, quia revixisse quem flebat, nec correpta cognovit, superfluis postmodum lacrymis revocatur vocibus resurgentis. Similibus etenim Jesus Mariam verbis alloquitur: Mulier, inquit, quid ploras, aut quem quaeris (Id. XX, 13, 15)? Hoc est dicere, Me jam vivente, pro quo mortuo lacrymas fundis? aut, Me praesente, quem quaeris? At illa Jesum secundo appellata cognoscens, divinae majestatis operante potentia, vivum invenit quem quaerebat occisum, Jesum Christum Dominum nostrum; cui semper in Patre gloria in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLIX. De Pascha, I.
39.2058|
- 1.
Haec dies caeteris lucidior. Dierum omnium mater. Non queo, fratres charissimi, quod mente concipio, ore proferre; et cordis mei laetitiam lingua non explicat. Hoc autem non solum ego patior, qui cupio narrare quae sentio, sed etiam vos mecum patimini, plus exsultantes in conscientia, quam in eloquio proferentes. Videtur mihi haec dies caeteris diebus esse lucidior, sol mundo clarior illuxisse, astra quoque et omnia elementa laetari: et quae patiente Domino proprium lumen retraxerant, et noluerunt Creatorem suum aspicere crucifixum, ecce nunc victorem illum, et ab inferis resurgentem novo claritatis suae prosequuntur obsequio. Credit coelum, credit terra, et sagena quae totum mundum piscata est, Judaeos tenere non potuit. Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII, 24). Quomodo Maria virgo mater Domini inter omnes mulieres principatum tenet; ita et inter caeteros dies haec omnium dierum mater est. Rem novam dico, sed quae Scripturarum vocibus comprobatur. Haec dies et una de septem, et extra septem est: haec est dies quae appellatur octava; unde et in quibusdam Psalmorum titulis superscribitur, Pro octava (Psal. VI, etc.). Haec est dies in qua Synagoga finitur, et Ecclesia nascitur: haec in cujus numero octo animae servatae sunt in arca Noe. Et quid mihi necesse est infinita replicare? Dies me deficiet, si voluero omne diei istius exponere sacramentum.
- 2.
Ad hanc tota sabbati gratia translata. Justi corona Christi a quo et ornantur. Hoc tantum dico, quod universa sabbati gratia et antiqua illa festivitas populi Judaeorum diei istius solemnitate mutata est. Illi in sabbato non faciebant opus servile: nos in die dominica, hoc est in die resurrectionis, opus servile non facimus; quia peccatis et vitiis non servimus: Qui enim facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Illi de domibus suis non egrediebantur: et nos de domo Christi non egrediamur; sumus enim in Ecclesia. Illi non accendebant ignem in die sabbati: nos e contrario accendamus in nobis ignem Spiritus sancti, et omne vitium excoquamus peccatorum; de quo igne Dominus ait: Ignem veni mittere in terram; et quid volo, nisi ut ardeat (Luc. XII, 49)? Desiderat Dominus istum ignem ardere in nobis, secundum Apostolum, id est, Spiritum sanctum fervere (Rom. XII, 11), ut non refrigescat charitas Dei. Illi per diem sabbati non ambulant in itinere; perdiderunt enim eum qui dixit, Ego sum via (Joan. XIV, 6): nos autem dicimus, Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini; et iterum, Viam veritatis elegi; et, Viam justificationum tuarum doce me (Psal. CXVIII, 1, 30, 26). Illi de spinis Dominum coronaverunt: nos autem si fuerimus lapides pretiosi, nostrum Dominum coronamus. Caput imperatorum saeculi istius ornant diademata: nos ideo in capite nostri regis imponimur, ut ornemur a capite. Illi non receperunt Christum, et suscepturi sunt antichristum: nos recepimus humilem Filium Dei, ut habeamus postea triumphantem. Et ad extremum, noster hircus ante Dominum immolatur in altari: illorum hircus antichristus consputus et maledictus projicitur in solitudinem. Noster latro cum Domino ingressus est paradisum: illorum latro homicida atque blasphemus moritur in suo peccato. Illis Barabbas latro dimittitur: nobis Christus occiditur. 39.2059|
- 3.
Hodie coeli porta reserata. Ecclesiae porta, porta paradisi. Pro quibus universis, fratres charissimi, consona pariter voce cantemus: Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea. Igneam illam rhomphaeam et paradisi januam, quam nullus potuit effringere, hodie Christus cum latrone reseravit. Hodie dixit Christus ad Angelos: Aperite mihi portas justitiae, ingressus in eas confitebor Domino; quae cum semel aperta est, nunquam credentibus clauditur. Ex eo tempore quo passus est Dominus usque ad praesentem diem, haec porta et clausa est et reserata: clausa est peccatoribus et incredulis, reserata est justis et credentibus. Per hanc ingressus est Petrus, per hanc ingressus est Paulus, per hanc omnes sancti et martyres intraverunt, per hanc quotidie de toto mundo justorum animae ingrediuntur. Duae enim sunt portae, porta paradisi, et porta Ecclesiae: per portam Ecclesiae intramus in portam paradisi. Ita ergo debemus vivere, ne ejiciamur de domo illa, et ejecti foras a bestiis devoremur: quas in alio loco propheta formidans, commemorans ait, Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII, 19). Ecce nunc Dominus stans in paradisi janua loquitur ad nos qui sumus in domo ipsius congregati, et dicit: Haec est porta Domini; justi intrabunt per eam (Psal. CXVII, 19, 20). Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLX. De Pascha, II.
- 1.
Christus quomodo libere egit. Quonam modo mors mortis et morsus inferni. Passionem vel resurrectionem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, fratres dilectissimi, licet omnia Veteris Testamenti volumina multo ante praedixerint; tamen etiam per os David prophetae Spiritus sanctus evidenter ostendit, dicens: Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit (Psal. XCIII, 1). Solus etenim ipse libere egit, qui nobis hodie ostendit quid egerit. Libere enim egit, de quo multo ante fuerat prophetatum, quia factus est sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5, 6). Vultis tamen scire quid egerit? Audite quid fecerit. Nulla necessitate, sed propria voluntate in ligno se suspendi permisit, clavis corpus suum perforari non renuit, animam ponendo mortem sustinuit, carnem in sepulcro reposuit, et comitante secum anima ad inferna descendit. [Per hanc electi, qui quamvis in tranquillitatis sinu, tamen apud inferni claustra tenebantur, ad paradisi amoena reducti sunt. Quod ante passionem dixit, in resurrectione sua Dominus implevit: Si exaltatus fuero, inquit, a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Omnia etenim traxit, qui de electis suis apud inferos nullum reliquit: omnia abstulit, utique electa. Neque enim infideles quosque et pro suis criminibus aeternis suppliciis deditos, ad veniam Dominus resurgendo reparavit: sed illos ex inferni claustris rapuit, quos suos in fide et actibus recognovit. Unde recte etiam per Oseam dicitur, Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14). Id namque quod occidimus, agimus ut penitus non sit; ex eo autem quod mordemus, partem abstrahimus, partemque relinquimus: quia ergo in electis suis funditus, 39.2060| occidit mortem, mors mortis exstitit; quia vero ex inferno partem abstulit, et partem reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum. Ait ergo, Ero mors tua, o mors: ac si aperte dicat, Quia in electis meis te funditus perimo. Ero morsus tuus, inferne; quia sublatis meis te in parte transigo. Tunc enim Dominus noster Jesus Christus illum] tenebrarum et mortis principem colligavit, legiones illius perturbavit: portarum inferni vectes ferreos confregit, omnes justos, qui originali peccato astricti tenebantur, absolvit, captivos in libertatem pristinam revocavit, peccatorum tenebris obcaecatos splendida luce perfudit.
- 2.
Voces tartari ad adventum Christi. Ecce audistis, quid defensor noster ultionis Dominus libere egisse describitur. Postquam enim exaltatus, id est, a Judaeis in cruce suspensus est, ut haec breviter cuncta perstringam, mox ut spiritum reddidit, unita suae divinitati anima ad inferorum profunda descendit. Cumque tenebrarum terminum quasi quidam depraedator splendidus ac terribilis attigisset, aspicientes eum impiae ac tartareae legiones, territae ac trementes inquirere coeperunt dicentes: [Quisnam est iste terribilis, et niveo splendore coruscus? Nunquam noster talem excepit tartarus, nunquam in nostram cavernam talem evomuit mundus. Invasor iste, non debitor; exactor est, non precator: judicem videmus, non supplicem. Venit jubere, non succumbere; eripere, non manere. Ubinam janitores nostri dormierunt, cum iste bellator claustra vexabat? Hic si reus esset, tam potens non esset. Si eum aliqua peccata fuscarent, nunquam nostra tartara suo dissiparet fulgore. Si Deus, utquid venit? Si homo, quid praesumpsit? Si Deus, quid in sepulcro facit? Si homo, quare peccatores solvit? Numquid cum auctore nostro foedus composuit; aut forte congressus et ipsum vicit, et sic ad nostra regna ascendit? Certe mortuus erat, certe victus erat. Illusus est praeliator noster, nescivit quam hic stragem procuraret inferno crux illa fallens gaudia nostra, parturiens damna nostra. Per lignum ditati sumus, per lignum evertimur: perit potestas illa semper populis formidata. Nullus hic vivus intravit, nemo carnifices terruit, nunquam huic coenolento loco et nigra semper caligine caecato jucundum lumen apparuit. Aut forte sol de mundo migravit? Sed nec coelum nobis astraque apparent; et tamen infernus lucet. Defendere contra ipsum custodiam carceris nostri non valemus. Male intravimus, lumen tantum obtenebrare nequivimus: insuper et de nostro interitu formidamus.
- 3.
Tartari ad suum principem apostrophe. Unde est iste tam splendidus, tam fortis, tam praeclarus, tamque terribilis? Mundus ille qui nobis subditus fuit, semperque nostris usibus mortis tributa persolvit, nunquam nobis talem misit, nunquam talia inferis munera destinavit. Quis ergo iste est, qui sic intrepidus nostros fines ingreditur; et non solum nostra supplicia non veretur, insuper et alios de vinculis nostris absolvit? An forte ipse est ille de quo princeps noster paulo ante dicebat, quod per ejus mortem, totius mundi acciperet potestatem? Sed si iste est, in contrarium est nostri praeliatoris versa sententia: et dum sibi vincere visus est, ipse potius victus atque prostratus est. O princeps noster, hicne est ille de cujus tibi semper futura morte plaudebas? ipsene est in cujus cruce omnem mundum tibi subjugandum esse credebas? ipsene est in cujus exitu nobis tanta spolia promittebas? Quid est quod egisti? Quid est quod facere voluisti? Ecce jam totas tibi tenebras suo splendore fugavit, et omnes tuos carceres fregit, 39.2061| captivos ejecit, ligatos solvit, luctus eorum in gaudium commutavit. Ecce ipsi qui sub nostris solebant suspirare tormentis, insultant nobis de perceptione salutis; et non solum jam nihil verentur, insuper et minantur. Nunquam hic ita superbierant mortui, nec aliquando sic potuerunt laeti esse captivi. Utquid huc istum adducere voluisti, quo veniente omnes sunt laetitiae restituti, qui ante fuerant desperati? Nullus hic jam solitus eorum mugitus auditur, nullus resonat gemitus. [Factum est autem captivis redemptionis commercium.] O princeps noster, illas tuas divitias, quas primum acquisieras per paradisi amissionem, nunc perdidisti per crucem: perit omnis laetitia tua, in luctum conversa sunt gaudia tua. Dum tu Christum suspendis in ligno, ignoras quanta damna sustineas in inferno. Praevidere non poteras, quia eversorem regni tui in mortem sine reatu aliquo perducebas? Si attenderes causam, requireres culpam. In quo nihil mali cognoveras, quare eum ad nostram patriam perducebas? Istum liberum adduxisti; et totos obnoxios perdidisti.
- 4.
Justorum ad Christum obsecratio. Post istas crudelium ministrorum infernalium voces, sine aliqua mora ad imperium Domini ac Salvatoris nostri omnes ferrei confracti sunt vectes: et ecce subito innumerabiles sanctorum populi, qui tenebantur in morte captivi, Salvatoris sui genibus obvoluti, lacrymabili eum obsecratione deposcunt, dicentes: Advenisti, Redemptor mundi; advenisti, quem desiderantes quotidie sperabamus; advenisti, quem nobis futurum Lex nuntiaverat et Prophetae, advenisti donans in carne vivis indulgentiam peccatoribus mundi: solve defunctos et captivos inferni. [Venisti post longas lacrymas, eripe solus qui passus es pro nobis. Coeli conditor, ad inferos intrare dignatus es: te enim nostra vocabant suspiria, te larga requirebant lamenta: unde spes desperatis, unde consolatio in tormentis. In adventu tuo catena nostra cecidit, nox effugit. Vita veniente mors moritur, nec tortor instat, nec percussor. Damnati vota capiunt: Creator imperat, non invasor. In tyranno catena innectitur; et tortor noster poena torquetur. Solve, Redemptor mundi, defunctos et captivos inferni.] Descendisti pro nobis ad inferos; noli nobis deesse, cum fueris reversurus ad superos. Posuisti titulum gloriae in saeculo, pone signum victoriae in inferno.
- 5.
Tormenta sua in tortores convertunt. Nec mora; postquam audita est postulatio atque altercatio innumerabilium captivorum, statim a Domini jussu omnes antiqui justi jura potestatis accipiunt, atque in suos tortores ipsi protinus tormenta convertunt, humili supplicatione cum ineffabili gaudio clamantes Domino, atque dicentes: Ascende, Domine Jesu, spoliato inferno, et auctore mortis vinculis irretito, redde jam laetitiam mundo. Jucundentur in ascensu tuo fideles tui, aspicientes cicatrices corporis tui. Fecit hoc Christus, sicut jam superius dictum est. Facta praeda in inferno, vivus exiit de sepulcro: ipse se sua potentia suscitavit, et iterum se immaculata carne vestivit. Discipulis suis apparuit, ut dubitationem auferret incredulis: clavorum vulnera demonstravit, ut nullam suspicionem relinqueret Manichaeis. Manifeste manducavit et bibit; postea vero in conspectu multorum apparuit. Per nubem in coelos ascendit, et se in sede sua ad Patris dexteram, unde nunquam Verbum discesserat, collocavit. Exsultent ergo populi christiani, pro quibus sanguis effusus est Christi. Jucundemur omnes in Domino, qui resurrectionem carnis solemniter celebramus in Christo. Omnis per totum mundum catholica gratuletur Ecclesia; quia Christus Dominus et de sua divinitate nihil minuit, et hominem quem fecerat liberavit. Unde exsultantes voce humili supplicemus, ut pro quibus ista pertulit, cum venit in mundum, liberatos nos de manu inferi attollere secum dignetur in coelum: cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLXI. De Pascha, III.
39.2062|
- 1.
Descensus Christi ad inferos effectus. Digne, fratres charissimi, piis studiis exsultemus in Christo sub praesenti solemnitate, in qua nobis inferorum dives spoliis tertia dies reddita est, celsitudo de profundis, lux de tenebris, vita de mortuis. Ecce quantum pro salute ovium perditarum benigna pii pastoris sollicitudo discurrit. Sub uno eodemque tempore et hominem usque ad paradisum revocare dignatur, et mortem usque ad inferna persequitur, gloriosius captivandam in regno suo, et magnificentius in suis sedibus triumphandam. Ad descensum itaque coelestis Domini profundum inferi panditur, peregrinum sibi lumen inferni nox aeterna miratur. Expavit ergo nox subito non suum mortuum, imo expavit mortem suam. Aderat enim ille, qui dudum per prophetam suum dixerat: O mors, ero mors tua; ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14). Et ideo non solum in eo invenire non potuit quod teneret; sed etiam quos antea retinebat, revocari ad superos se nolente conspexit: et quem debitorem suum putabat, exactorem potius experta est; et quem quasi captivum inferni vinculis astringendum esse credebat, quasi liberatorem cum recepta captivitate redire mirata est; ac sic quem descensione hominem judicaverat, Deum regressione cognovit.
- 2.
Sine incarnatione Verbi potuit homo liberari: at non decuit. Potuerat quidem Dominus noster, fratres charissimi, hostem humani generis sola majestate prosternere sine incarnationis humilitate, sine certamine passionis: sed homo, qui proprio transgressionis crimine tenebatur obnoxius, qui per culpam suam incurrerat servitutem, non violentia liberandus fuit, sed misericordia redimendus. Et quia Deus aequitas et justitia est, ipse sibi lex est: et quia homo judicii et juris sui ac liberi arbitrii praeditus voluntate; qui voluntarius ruerat, injustum erat ut erigeretur invitus. Aequius et salubrius fuit, ut qui per superbiam a diabolo persuasus fuerat ad mortem, a Deo per humilitatem sollicitaretur ad vitam. Justo ergo ordine qui per calliditatem malevoli serpentis, non impulsus, sed seductus fuerat ad perditionem, rursum per sapientiam benevoli Redemptoris non compellitur, sed ducitur ad salutem: ut qui cum sua 39.2063| voluntate corruisse videbatur, cum sua rursus voluntate repararetur; ut esset virtuti ac remunerationi locus. Non ergo eum praeripit per violentiam; sed potius per justam benevolentiam sollicitat et erudit ad vitam: quia benignitas provocantis etiam meritum desiderat acquiescentis, et dignantissimi medici studium, infirmi requirit assensum. Cujus ineffabilem ad erudiendos nos dignationem etiam praesens Evangelii lectio declaravit.
- 3.
Christus de Virgine natus potuit januis clausis intrare. Ait enim, sicut audistis: Cum esset sero die illo, una sabbatorum, venit Jesus januis clausis, et stetit in medio discipulorum. Quid mirum, si Dominus ad discipulos glorificatum corpus claustris stupentibus intromisit, qui illaeso materni pudoris signaculo, januam mundi hujus intravit, cujus ortum natura nescivit. Non dubites, si potentiam exercere videas triumphantem, quem tam stupenda perspicis egisse nascentem. Quid hic respondebunt Judaei, sepulto Domino discedentes, et signantes lapidem cum custodibus? Quae cum ita sint, quomodo eum repellere potuit objectus repaguli, quem non coercuerat pondus sepulcri? Imo quomodo eum obserata domus excludere potuit, quem includere mortis porta non potuit? Quid mirum, si substantiam corporis nostri per clausa ostia transmisit, cui etiam penetralia supernorum et solis Angelis familiare secretum patere consuevit?
- 4.
In Thoma non dubitantis, sed inquirentis affectus. Ejus inquisitio fit universitatis instructio. Cur cicatrices ostenderit Christus. Cum ergo dixissent alii discipuli, Vidimus Dominum; respondit Thomas, et dixit eis: Nisi videro, inquit, in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manus meas in latus ejus, non credam. Quam bona ignorantia, quae erudivit ignaros, quae instruxit incredulos! quam bona infidelitas, quae saeculorum fidei militavit? Nisi videro, inquit, in manibus ejus fixuram clavorum. Vox ista inquirentis est, non negantis. Dum hoc dicit, doceri voluit, confirmari desideravit; et ideo ad eum Dominus ita ait: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas; et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Dum benignum praebet Veritas ac moderatum responsum, in Apostolo suo non dubitationis vitium, sed sollicitudinis instruxit affectum. Quia ergo illo in tempore tanti mysterii novitas versabatur, merito curiosae perscrutationis non est exclusa sedulitas. Accedit, quod in his Apostoli verbis mundi utilitas agitur: unius interrogatio, universitatis est instructio. Ostendit ergo manus et latus. Necessarium enim erat ut manifestarum praesens expressio cicatricum crucifixi corporis faceret fidem; quia splendor novae lucis pristinam obduxerat veritatem, et cognitionem quodam modo claritas obscuraverat. Visis ergo cicatricibus, respondit Thomas, et dixit: Dominus meus, et Deus meus (Joan. XX, 19-28)! Novo genere vestigia vulnerum divinitati perhibent testimonium; quia templum erat Dei indumentum corporis vulnerati. Duas hoc loco in Christo mirare substantias. Fixuram perspicit corporis; et Deum praedicat majestatis.
- 5.
Cum iisdem corporibus resurgemus. Ideo mors somno assimilata, et resurrectio grano tritici. Ubi sunt qui dicunt animas novis, in quibus antea non vixerint, corporibus induendas? Ecce in resurrectionis auctore hoc ipsum video resurrexisse quod cecidit: et ideo mortui dormire dicuntur juxta prophetam, Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9). Quare mortem somno assimilavit? Quia in uno eodemque homine numquid alter est qui in somno resolvitur, alter vero qui in ejusdem somni stupore ad vigilandi officia suscitatur? Non utique; sed ipsa absque dubio membra evigilasse credenda sunt, quae dormitionis stupore laxata sunt. Ita mors corporis, quod in pulverem confectura susceperit, idem ipsum discussa restituet: nec rude, sed redivivum vas cognatus spiritus recognoscet. Et propterea mysterium resurrectionis etiam de minimis exponens ita Apostolus 39.2064| loquitur, resurrectionem grano tritici comparans: Etenim tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur. Si quando, ut moris est, fruges putribus sulcis agricola fenerante creduntur, numquid aliud est quod sepelitur in semina, aliud quod virescit in germina? Sed singula quaeque corpora non de nihilo; sed de sui origine producuntur, et recentia de veteribus innovantur. Cum autem de resurrectione loqueretur Apostolus, dicens: Quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur, vides quia mors quod susceperit, hoc refundit? Et unicuique, inquit, seminum proprium corpus (I Cor. XV, 36, 38): non utique a genere suo alienum, sed naturae suae proprium, et de materiae suae qualitate reparatum. Revocabitur ergo in contubernium pristinum animae et corporis unitas, et nullis unquam saeculis dissocianda germanitas. Nostrum est gratia Auctoris et Redemptoris inniti: ut ad illorum numerum pertinere videamur, de quibus Apostolus dicit: Simul rapiemur obviam Christo in aera et in nubibus, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 16). Dignum enim esse judicavit, ut germana corporis animaeque substantia cum Christo simul regnet in coelis, quae Christo servivit in terris.
- SERMO CLXII. De Pascha, IV.
- 1.
Thomae sollicitudo fidem omnium firmavit. Thomas fidelis non dubitavit. Retinet Sanctitas vestra, fratres, superiorem tractatum, in quo scripsimus sanctum Thomam apostolum, ad confirmandam fidem omnium, post resurrectionem Dominici corporis membra palpasse, et ad repellendam ambiguitatem universorum, vulnerum ejus cicatrices scrutari voluisse. Non enim propter se tantum hoc operatus est beatus Apostolus: sed quod sibi gessit, cunctis profecit. Cum suam enim exercuit sollicitudinem, fidem omnium confirmavit. Quis enim ex hoc dubitet rediisse a mortuis Salvatorem, cujus post inferos praesentiam agnoscat oculus, attrectet manus, digitus perscrutetur? Quamvis igitur modicae fidei homo, quamvis imbecillis ingenii christianus, nunquam sollicitudinem suam inquisitioni Thomae aequiparare potuisset. Nunquam enim post agnitionem, conversationem, loquelam ausus esset petere ut etiam tactu Christum perscrutaretur in Christo, et in ipso homine quem cerneret, hominis corpus inquireret, et resurrectionem ejus non tam mirabilium gloria crederet, quam passionis injuria comprobaret. Thomas ergo cum esset sanctus, fidelis et justus, haec omnia sollicite requisivit; non quod ipse aliquid dubitaret, sed ut omnem suspicionem incredulitatis excluderet. Nam suffecerat illi ad fidem propriam, vidisse quem noverat: sed nobis operatus est, ut tangeret quem videbat; ut si forte diceremus delusos esse ejus oculos, non possemus dicere manus illius fuisse frustratas. In resurrectionis enim manifestatione de aspectu ambigi potest, de tactu non potest dubitari. Constat enim veritatis ipsius testimonio, rediisse ab inferis Salvatorem.
- 2.
Primogenitus ex mortuis Christus. Partus resurrectionis. Quis non spem suam in Christo collocet? Quis non fidem suam ponat in Domino; ut dum illum credit ab inferis, ipse resurgat a mortuis? Dicit beatus Apostolus: Si enim mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit (I Cor. XV, 13). Quia ergo surrexit Christus, suscitabuntur et mortui: quia resurrexit Dominus, et servuli reviviscent. Ipse enim est, sicut ait Apostolus, Primogenitus ex mortuis (Coloss. I, 18). Sicut enim est apud superos idem primogenitus in multis fratribus, ita et ab inferis est primogenitus ex defunctis. Primogenitus autem dicitur quis, 39.2065| ex eo quod secuturis aliis primus gignitur. Primogenitus ergo Christus vocatur ex mortuis, quod primum illum ex inferni tenebris in lucem resurrectionis partus ediderit. Partus enim dicendus est, ubi permutatione quadam anima tartari legibus moritur, ut redivivo corporis usui renascatur. Nativitas enim resurrectionis apud superos, mors quaedam est inferorum.
- 3.
Qui mors moriatur. Qui mors in victoria consumpta. Unde ipsa mors mortem quodam modo patitur, dum ei in vitam defunctorum multitudo subtrahitur. Nam sic beatus Apostolus dicit, Novissima autem inimica destruetur mors; et iterum, Absorpta est mors in victoria. Cum ergo absumitur mors in victoria, defectionis quadam suae internecione destruitur. Defectionem autem patitur, cum potestas ejus cunctis resurgentibus vacuatur. Videamus autem quid sit quod ait, mortem in victoria esse consumptam. Consumpta est plane mors in victoria sua, dum Christum inferni legibus subjiciens, ipsa se, cum eum vincit, obruit. In eo enim, in quo illum quem se superasse credebat, possedit, ab eo victa est cum resurrexit. Totam ergo fidem nostram in resurrectionis gloria collocare debemus, et in futura magis vita sperare de Domino. Sic enim ait beatus Apostolus: Si in hac vita tantum in Christo speramus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 26, 54, 19). Miser ergo est qui in hac tantum vita sperat in Domino. Miser plane est; quia cito spes ejus subducitur, dum cito haec brevis vita finitur. Nam spes illius caduca efficitur, dum temporali transitu dulcedinis ejus voluptas elabitur. De tali enim spe dicit Apostolus, Spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24). In futura igitur vita speremus in Domino, quae solida est atque perpetua: ut non miserabiliores cunctis hominibus, sed meliores esse possimus, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLXIII.
- 1.
Christi divinitatis indicia. Gaudete, fratres charissimi, quia redemptionis nostrae pretium persolutum est. Non modica quantitate constamus, pro quibus ipse factus est pretium qui redemit. Christus enim Dominus et Salvator ideo natus est, ut doceret; ideo mortuus est, ut sanaret. Crux fuit mortifera Christo, sed salutifera christiano. Surrexit Salvator cunctis divinitatis suae manifestus indiciis. Nam secuta est eum stella post uterum, gloria post sepulcrum. Regressum custodit angelus, qui nuntiaverat nasciturum. Reddunt inferna victorem, et superna suscipiunt triumphantem. Tulit errorem natus, mortem calcavit occisus, revocavit ab inferis quem creavit: in illius cruce et pretium nostrum pependit et regnum. Redit in lucem creatura cum Domino. Lumen enim ex lumine suscipere meruisti, quod cum Christus oculos clauderet, perdidisti. Projiciant superi tenebras, quas Salvator noster etiam inferis denegavit. Congaudeant hic elementa quae planxerant; quia Christus de sua majestate nihil perdidit, et hominem quem fecerat liberavit.
- 2.
Mortis Christi necessitas. Judaei tamen perfidi monumentum lapide signaverunt, ut non haberet Christus egressum: sed si eum mundus non capit, sepultura quomodo custodit? Tenetur ibi, sed ubique regnat. Difficile surgeret, si non antequam 39.2066| resurgeret alios suscitaret. Nam quomodo de sepulcro exire non posset, qui ex incorruptis visceribus salva virginitate processit? Fefellit custodes, exsilivit de sepulcro, apparuit discipulis januis non apertis. Inde clausus exiit, huc exclusus intravit. Immensae majestatis arcanum fecit etiam in morte mysterium. Crucifixus redit ab inferis, et triumphat. Infer manum tuam, Thoma, lateri Salvatoris: tange vulnera, quae nostra peccata fecerunt: scrutare unde sanguis effluxit, ut nobis sanitatis poculum propinaret. Intuere, Thoma, pretium nostrum, signa clavorum diligenter attende; et in ipsis vulneribus medicamentum vel thesaurum humani generis recognosce. Nisi hoc ligno figeretur, ligni illius praevaricatio minime tolleretur. Sed ideo se ille percuti voluit, ne nos diutius peccata percuterent: innocentem tradidit, ut reum absolveret. Quis tantam digne possit eloqui pietatem? Innocens affligitur, ut noxius liberetur; ut redimatur servus, occiditur filius. Utitur pii et fortissimi regis officio, dum cicatrices, quas pro salute populi sui excepit, ostendit.
- 3.
Cur Christus cicatrices servavit. Aspicite, Pharisaei, vacuum monumentum, et impietatis vestrae cognoscite sacrilegium. Clavos quos fixeratis agnoscimus, et quem occidistis adoramus. Videte quem compunxistis. Poterat clavorum suorum fixuras Dominus resurrectione sua componere: sed ideo reservantur, ut qui hoc sacrilegium commiserant, videant et confundantur. O Pharisaei, impios vos videmus et perfidos. Uni mors data est, ut omnibus tolleretur. Sed Christus Dominus quando mortem suscepit, ita corruptionem non sensit, quomodo quando natus est, integritatem virginitas non amisit. Properate, discipuli, et accepta potestate per omnes gentes excurrite. Renascantur in Spiritu, qui nascuntur in carne: aqua lavacri diluat, quidquid praevaricatio sordidavit. Baptizentur omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: ut impleatur illud quod scriptum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5). Nos vero, charissimi, qui nullis praecedentibus meritis de inferi carcere et de tenebris aeternae noctis meruimus liberari, ita sobrie, caste ac pie vivere studeamus, ut stolam Baptismi sine aliqua luxuriae macula integram illibatamque servantes, ad aeterni sponsi thalamum, et ad illud coeleste ac nuptiale convivium charitate splendidi, bonorum operum margaritis ornati feliciter veniamus; ipso adjuvante qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLXIV. In Pascha, VI.
- 1.
Agni legalis figura impletur. Vetus sacerdotium aboletur. Agnus ille legalis, cujus immolatione antiquus Hebraeorum populus Aegyptiae servitutis jugum abjecit, quomodo multimodis sacramentis veriorem sanctae Ecclesiae hostiam in figura sui contineat, tunc potissimum ipsa rerum veritate probatum est, quando Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7): qui sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Iste est agnus qui in altari crucis hostia viva Deo Patri pro nobis in odorem suavitatis oblatus, transitum nobis de regione umbrae mortis ad terram repromissionis patefecit. Iste est, inquam, qui simul victima et sacerdos, omnem veteris sacerdotii et sacrificii umbram clara luce revelando, figuris et aenigmatibus finem imposuit: novo autem 39.2067| Ecclesiae populo novum sacerdotium et novum sacrificium initiavit; ut videlicet novum vinum in utres novos mitteretur (Matth. IX, 17).
- 2.
Innovantur et arrident omnia: terra fructibus et floribus, coelum laetiori facie. Sol jam clarior. Luna plena. Et haec hominis ergo: quanto magis ipse debet laetari. Quod si granum frumenti cadens in terram et mortuum tam mirabiliter omnia innovavit (Joan. XII, 24); multo magis in se ipso redivivum cum fructu multiplicato resurgens cuncta fecundavit. Et non solum spiritualibus rationabilis terrae incrementis, sed et ipsis quoque terrenis seminibus hoc tempore ampliorem proventum dedit. Unde modo in germina erumpentis terrae tota hilarior facies vario suorum fructuum ornatu, omnem hactenus quasi mortuam rerum naturam, resurgenti suo Domino conresuscitat: ubi arborum et herbarum grata venustas, diverso quidem germinum munere, pari tamen gestu laetitiae, singulari huic solemnitati festiva occurrit. De coeli autem nunc usque quodam modo tristi, tandem vero laeta facie quid dicam, quae aliquandiu jam densa caligine nubium adoperta aeris hujus spatium omne turbavit? Et ecce repente, quasi justitia de coelo in terram prospiciente (Psal. LXXXIV, 12), mira serenitas mundo arridet, et in unam laetitiam coeli et terrae vota concurrunt: ut Deum et hominem Christum communi exsultatione excipiant, qui communem utriusque pacem afferre venerat, et medium parietem maceriae solvens, fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Hinc astrorum omnium fomes, splendor ille solaris suam frontem admodum rugatam, jam jamque expurgat: et quasi rex conspicuus in diademate capitis sui, in die desponsationis suae, et in die laetitiae cordis sui, caeterisque stellis velut comitibus suis largiora luminis sui dona impendit. Luna enim ab ipso ortus sui die semper in quodam sui dispendio posita, ad paschalia gaudia pleno se lumine parat. Et ut cuncta breviter perstringam; sicut omne quod in rebus subsistit, divina dispensatione hominis imperio servit: sic de salute humana omnibus una exsultatio incumbit. Cum igitur pro homine omnis creatura tantis indiciis sua gaudia monstret, consequens est, ut ab hominibus ipsis testimonia tali laetitiae non desint.
- 3.
Resurrectio Christi praefigurata in Adam, in Noe, et in Jona. Praefigurata est in protoplasto Adam Christi resurrectio: quia sicut ille post soporem surgens, Evam de latere suo fabricatam agnovit (Gen. II, 23); ita Christus a morte resurgens ex vulnere lateris sui aedificavit Ecclesiam. Noe quoque vir agricola, cum plantasset vineam, et inebriatus vino obdormisset, et discoopertus jaceret in tabernaculo suo, expergefactus a somno, filio suo verecundiam suam non celanti maledictum perpetuae servitutis imponens, Christum significavit: qui vineam suam fecit Ecclesiam, cujus amore poculo passionis inebriatus, et assumptae carnis tegmine nudatus a mortuis resurrexit, sicut ipse ait in Canticis: Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa (Cant. V, 3)? Jonas vero qualiter et ipse in se Domini mortem et resurrectionem expresserit, evangelicus sermo aperte declarat (Matth. XII, 40).
- 4.
Paschae spiritualis celebratio. Quia igitur, fratres, omnis creatura quodam charitatis officio nostrae saluti congaudet, nostrum est ex hoc nobis in usum vivendi aliquid trahere: ne communis omnium laetitia jus suum in nobis amittat, quos causae totius summa in capite spectat. Et primum quidem, velut oves pascuae Domini, in ara cordis, igne charitatis assati, nosmetipsos offeramus hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1): et azymis continentiae, mortificata jam habentes membra nostra quae sunt super terram, id est, fornicationem, immunditiam, et caetera vitiorum ergastula declinemus, et in statione virtutum sedem nobis aptemus: mortuis quoque operibus abrenuntiantes, fructum optimum, ut terra bona, afferamus, exemploque bonae 39.2068| arboris in omni bonitate et justitia fructificemus. Ne vero et claritas solis nostrae desit conversationi, luceat lux nostra coram hominibus, ut videant opera nostra bona, et glorificent Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Si igitur ita agentes ultimus nos dies invenerit, erit nobis quandoque in praemio ipsa quoque corporum resurrectio: ubi cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria (Coloss. III, 4, 5), qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLXV. In Pascha, VII.
- 1.
Mors et resurrectio Domini varie praesignatae. In Adam, in Noe. Sacramentum, dilectissimi, Dominicae resurrectionis divina voluit providentia variis figuris rerum et Prophetarum oraculis aliquoties praesignari: quatenus per omnes saeculi labentis aetates omnis sanctorum spes ad illum tenderet solum, qui est exspectatio omnium gentium. Unde illud quod in ipso mundi nascentis exordio mater omnium viventium Eva de costa viri dormientis est producta (Gen. II, 22), matrem credentium Ecclesiam ex latere Christi in cruce morientis monstrat exortam: sicut in actu evigilantis Adae, figura est Domini resurgentis a morte. Unde dicit Apostolus, Factus est primus homo in animam viventem; secundus homo, in spiritum vivificantem (I Cor. XV, 45). Noe vero qui in opere arcae et ipso suo nomine requiem Dei in sanctis significat (Gen. IX), in eo vel maxime Redemptoris nostri figuram repraesentat, quod cum esset agricola, vineam plantavit, et vini poculo ebriatus, in suo tabernaculo est denudatus. Quae res ad illum proprie spectat, qui calice passionis adeo factus est ebrius, ut ipso tegmine corporis nudaretur ad tempus; et statim in resurrectione evigilans, illis daret benedictionem, qui in mysterio venerantur ejus passionem, irrisoribus autem suis dignam maledictionem. De quo calice dicit Psalmista, Calix meus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5)! et in Evangelio Dominus, Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Joan. XVIII, 11) ?
- 2.
In Moysi virga, in Jona. Mysterium temporis quo celebratur Pascha. Virga quoque Moysi in terram projecta et in draconem conversa, cum teneretur per caudam rediit iterum in virgam (Exod. VII): quia illa potestas divinae majestatis de coelo descendens ad terram pro nobis voluit esse mortalis: sed post peractam carnis assumptae dispensationem, recepit se ad paternae dexterae sedem. De Jona quem absorptum piscis evomuit illaesum in aridam, evidentem habemus ipsius Domini sententiam, quod sicut ille fuerit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita foret hominis Filius in corde terrae (Jonae II; Matth. XII, 40). Exstant et alia quam plurima de hac solemnitate solemnitatum sancta praeconia, quibus omnibus astipulatur et ipsa temporum ratio, quae Paschalem terminum vernali dedicavit aequinoctio, expectato duntaxat sequente primi mensis plenilunio: ut, sicut ab inferioribus sol in altum proficiens, primo nunc adaequat longitudine noctes, luna etiam per diurna suae lucis incrementa videtur esse plenissima; ita resurgens ab inferis Sol justitiae, Ecclesiam eatenus in tenebris constitutam suo illustrat et lumine.
- 3.
Mors et resurrectio Christi imitanda. Haec sunt sacrosancta hujus diei Paschalia gaudia, haec saeculis omnibus desiderata et praedicata solemnia: quae nos semper animo venerari, semper opere pro modulo nostro justum est imitari, sicut dicit apostolus Joannes: Qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Et ille quidem pro nobis ad tempus crucifixus; nos quotidie 39.2069| crucem tollere, et ipsum sequi oportet (Luc. IX, 23). Mortem ille ad horam gustavit; nos semper debemus mortificare membra nostra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, et caetera (Coloss. III, 5). Resurrexit ille a mortuis; resurgere nos jubemur a vitiis, dicente Apostolo: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Quod si modo carnem nostram pro Christo cum vitiis et concupiscentiis crucifixerimus, complantati etiam similitudini mortis ejus (Rom. VI, 5), mortificatione vitiorum fuerimus, cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria (Coloss. III, 4), qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLXVI. In Pascha, VIII.
Salutis humanae taxatio. Salutis humanae, fratres charissimi, et mundi rediviva libertas non modica taxatione requiritur; sed Christi sanguine temperatur. Sed quantum venerabilis diei hujus officium credentibus contulit gaudium, tantum incredulis interitum portavit et luctum. Confert laetitiam Christianis ex fide; ingerit poenam Judaeis desperantibus ex cruce. Illis injuria Filii Dei aeternam contulit mortem; nobis ad perpetuam proficit salutem. Quis, rogo, divinae pietatis excessus est, vel quanta amoris plenitudo monstratur? Ad hoc Deus propter hominem perditum de coelo voluit descendere, non ut honorem in mundo accipere videretur, sed ut suspenderetur in cruce. Et dum voluit deceptum laqueis mortis eximere, ipsam subire non dedignatus est mortem. Et qualem mortem? Quae detestabilior omni morte exstitisset. Hoc Apostolus asseverat, dicens: Humiliavit, inquit, se usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Unde post mortem victrix resurrectio parabatur. Dicamus, fratres, Haec est dies quam fecit Dominus, gaudeamus et epulemur in ea (Psal. CXVII, 24): hoc est Pascha quod colimus; in hoc peregrinamur, hoc praeteritum redit, hoc volvitur in futurum.
- SERMO CLXVII. In Pascha, IX.
- 1.
Quare agnus ad vesperam immolatus. Deus misericordiae et justitiae hodie resurrexit a mortuis per potentiam Patris, ut Paulus ait, Qui suscitavit eum a mortuis (Galat. I, 1); et propheta, Inter mortuos liber est (Psal. LXXXVII, 6). In quo et nos omnes post resurgemus, et vivemus. Quia enim praestitit nobis ducatum ad regnum suum, jubemur et nos praeparare viam Domino, hoc est, humilitatem, dilectionem Dei et proximi, justitiam, bonitatem, integritatem, patientiam, charitatem, prudentiam, pietatem et innocentiam. Haec omnia praecepit nobis Dominus per semetipsum exemplis, qui per agnum significatur. [Quaeritur ergo, quare agnus iste non die, sed ad vesperam immoletur. Haec causa manifesta est. Dominus enim noster ac Salvator in consummatione saeculorum passus est, ut Joannes ait: Filioli mei, novissima hora est (I Joan. II, 18).] Hodie fides Ecclesiae confirmata est in Christo, et in semine 39.2070| Abrahae omnes gentes benedicuntur, ac Salvator mundi innotuit, et plenam supernis civibus et hominibus laetitiam contulit, cum vivum se post passionem suam praebuit juxta promissum suum.
- 2.
Dominicus dies quot mysteriis clarus. Judicii dies. Bene quoque dominicus sermo 1 ac resurrectio Domini conjunguntur. Venerabilis est hic dies, qui dominicus dies et dies primus atque perfectus est, et dies clarus, in quo visa est prima lux (Gen. I, 3), in quo transgressi sunt filii Israel mare Rubrum siccis pedibus (Exod. XIV), et in quo pluit manna filiis Israel in deserto (Id. XVI), et quo Dominus baptizatus est in Jordane (Matth. III). Quo vinum de aqua in Cana Galilaeae factum est (Joan. II), quo benedixit Dominus quinque panes, quibus satiavit quinque millia hominum (Matth. XIV). In quo resurrexit Dominus a morte (Id. XXVIII), quo intravit Dominus in domos clausas, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum (Joan. XX, 19): in quo Spiritus sanctus descendit in Apostolos (Act. II, 4), et in quo speramus Dominum nostrum Jesum Christum ad judicium venturum: in quo die omnis creatura reformabitur in melius; ut sol et luna, septuplum lumen accipiant, et sancti homines vitam aeternam propter merita bonae obedientiae recipiant a Deo.
- SERMO CLXVIII. In Pascha, X.
- 1.
Pascha Christi quid sit. Pascha Christi, fratres dilectissimi, regnum est coeli, salus mundi, vita credentium, occasus inferi, gloria supernorum, resurrectio mortuorum, testimonium miserationis divinae, praemium redemptionis humanae, contritio mortis abolitae. Quae festivitas Dei sacrata mysterio et cognita sacramento, virtutem Dominicae resurrectionis per Angelos indicat, per Apostolos manifestat, per corda credentium bona multiplicat. Hic igitur est dies, dilectissimi, quem fecit Dominus (Psal. CXVII, 14), ut audistis, excelsior cunctis, lucidior universis, in quo Dominus resurrexit, in quo sibi novam plebem, ut ipsi videtis, regenerationis spiritu conquisivit, in quo singulorum mentes gaudio et exsultatione perfudit. Hic ergo dies resurrectionis Christi, defunctis vita, peccatoribus venia, sanctis est gloria: siquidem operatione virtutum elevat de imis, suscitat de terrenis, collocat in excelsis, consummat justos, firmat dubios, damnat incredulos. Ad hoc enim Dominus hodie resurrexit, ut imaginem nobis futurae resurrectionis ostenderet: et ideo hodie vitali lavacro resurgens Dei populus ad instar resurrectionis Ecclesiam nostram splendore nivei candoris illuminat.
- 2.
Baptismus futurae resurrectionis imago. Latronis devotio imitanda. Gratias Deo nostro agere debemus, quod dum sancti Paschae solemnitatem colimus, futurae resurrectionis speciem jam videamus. Resurrecturum est enim humanum genus in saeculi consummatione post mortem, nunc resurgit in Baptismo: suscitandus est tunc Dei populus post soporem, nunc suscitatur post infidelitatem: liberandus est tunc a mortali conditione, nunc liberatur ab ignorantiae caecitate: renasciturus est ad aeternitatem, tunc renascitur ad salutem. Omnes enim qui olim in Christo baptizati, assumere non possunt candidam vestem, conversationem saltem candidam non relinquant. Solet sub nigro habitu anima satis pura latitare; nec multum interest si non habet quis candidam vestem. Talis latro fuit ille in Evangelio, qui crucifixus cum 39.2071| Salvatore clamasse dicitur, Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Attendite ergo, charissimi, et videte quid fidelis obtinet, quid meretur. Regnum Salvatoris latro poscit in cruce: et dum poenae multitudinem patitur, ad praemia aeterna perducitur. Imitamini ergo ejus devotionem, imitamini amare Christum: quod poscit latro moriendo, vos desiderate bene vivendo. Illius credulitati paradisus aperitur, et nostrae spei aeternorum monstratur firmitas praemiorum. Laetemur ergo et exsultemus in hac die, in qua Dominus resurgens perculit mortem, intulit salutem.
- 3.
Fidejussorum officium. Hoc itaque admoneo, fratres dilectissimi, ut quoties Paschalis solemnitas venit, quicumque viri, quaecumque mulieres de sacro fonte filios spiritualiter exceperunt, cognoscant se pro ipsis fidejussores apud Deum exstitisse: et ideo semper illis sollicitudinem verae charitatis impendant. Admoneant, ut castitatem custodiant, virginitatem usque ad nuptias servent, a maledicto vel perjurio linguam refrenent, cantica turpia vel luxuriosa ex ore non proferant; non superbiant, non invideant, iracundiam vel odium in corde non teneant; auguria non observent, phylacteria vel characteres diabolicos nec sibi nec suis aliquando suspendant, praecantatores velut ministros diaboli fugiant; fidem catholicam teneant, ad ecclesiam frequentius currant, contempta verbositate lectiones divinas attentis auribus audiant; peregrinos excipiant, et secundum quod ipsis in Baptismo dictum est, hospitum pedes lavent; pacem et ipsi teneant, et discordes ad concordiam revocare contendant, sacerdotibus et parentibus honorem et amorem verae charitatis impendant. Haec ergo omnia et his similia si filios et filias vestras admonere contenditis, cum ipsis ad aeternam beatitudinem feliciter pervenietis.
- 4.
Ad aedificationem proximi quisque tenetur. Nemo se circumveniat, fratres charissimi; nullus homo sibi soli vivit, aut sibi soli moritur: sed sicut frequenter suggessi, quantoscumque aliquis exemplo sanctae vitae aedificaverit, cum tantis et pro tantis mercedem beatae retributionis accipiet; et quantiscumque exemplum malae conversationis, etiamsi non eum illi sequantur, 39.2072| praebuerit, pro tantis se malis rationem noverit redditurum. Et ideo, sicut jam supra suggessi, neophytis nostris, auxiliante Domino, exemplum bonae conversationis, quantum possumus, debemus ostendere: ut non pro illorum destructione poenam recipere, sed potius pro aedificatione ad indulgentiam peccatorum mereamur pervenire; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLXIX. In Pascha, XI
- 1.
Introitus Christi per ostia clausa miraculum est. Lectio evangelica, fratres charissimi, quae nuper auribus nostris insonuit, continet magnum miraculum. Quamvis ubique sit Dominus, ipsius miraculum continet beneficium, in quo acceperunt discipuli Spiritum sanctum. Miraculum est, quod Dominus noster Jesus Christus in carne vera intraverit ad discipulos per ostia clausa. Requiris a me forsitan rationem, et argumentum requiris. Si vera, inquies, caro fuerat quae resurrexit, quomodo ipsa clausis januis ad discipulos introivit? Itane vero, inquies, cujuspiam capit auditus, quod non observat opus, et intrare quisquam limen in corpore potuit? Redde mihi, inquis, rationem.
- 2.
Hinc non datur ratio vel exemplum. Ad miracula fides exigitur. Thomae fides mortua. O homo, si rationem a me poscis, non erit mirabile; si exemplum quaeritur, non erit singulare. Credis nempe Dominum Christum super aquas maris firmis gressibus ambulasse? Credis utique. Dicis igitur mihi: Si per ostia clausa Christus intravit, ubi est corporis modus? Et ego respondeo: Si super mare ambulavit, ubi est corporis pondus? Recedant paulisper modus et pondus: ille haec fecit, cui nihil impossibile est. Christus qui carnem suam potuit de sepulcro producere, non potuit clausis januis ad discipulos introire? Quando audis miraculum, serva fidem, non inquirat animus rationem. Hinc est quod et Thomas discipulus titubavit, nec credidit: sed eum Dominus postea confirmavit. Dixerant enim ei condiscipuli ejus: Vidimus Dominum. Ille autem: Nisi videro, inquit, in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in latus ejus, non credam. Sciebat enim clavis in cruce confixum, sciebat lancea latus percussum: haec signa quaerebat, ideo non credebat. Manus quaerebat et latus; et dum curiosus existit in vulnere, mortem incurrerat in fide. O beate Apostole, ante oculos tuos Christus Lazarum potuit suscitare, et ipse non poterat de sepulcro surgere? Quaeris loca clavorum, et oblitus es miracula tanta signorum? Nonne ante oculos tuos caecos illuminavit, paralyticos sanavit, leprosos mundavit? Sic perdidisti in triduo memoriam magistri, ut potentiae non crederes Christi? Mors Christi in carne, vita tua debet esse in fide. Vidisti quidem percutientem lancea; sed divinam non penetravit potentiam.
- 3.
Christi tactu revixit. Ecce iterum venit Dominus, ne periret discipulus, et dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas; et affer manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. O pietas Salvatoris, quae non dedignatur locum ostendere cicatricis! Respondit Thomas, et dixit: Dominus meus et Deus meus! Modo est Dominus et Deus tuus; quia voluit ut videres, ne incredulitate animam perderes. Merito ad eum Dominus sic loquitur: Quia vidisti me, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt, (Joan. XX, 25-29). Ecce discipulus trepidavit; Ecclesia quod non vidit credit. Beatum meritum nostrum, fratres, si in Ecclesia catholica teneatur acceptum. Hic accipitur merces, ubi vera tenetur et cognoscitur fides. Hanc igitur Ecclesiam Christus sua resurrectione constituit, in hac aeterna 39.2073| praemia collocavit. Credite, fratres, ille speret requiem, qui non discesserit a radice: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLXX. In Pascha, XII.
- 1.
In horto voluptatis Dominum requirit Maria, in necessitate desertionis Christum moesta requirit Ecclesia: ut in paradiso saltem inveniat consolatorem, quia in campis arentibus videre necdum meruit plantatorem. Ubi Dominus surgit, ibi pium plantatorem Ecclesia tristis inquirit. Resurgit Dominus in horto deliciarum propaginatis secum plantariis mortuorum. Et depictus est ille resurrectionis hortus excelsis Sanctorum cedris, botris Prophetarum, pinetis cum palmatis, fructibus amigdalae, olivae, Abel, Enoch, Eliae, Zachariae, Abrahae, Isaac, Jacob. Et in campo arescente requirit Ecclesia Deum Abraham, Deum Isaac, et Deum Jacob. Quis enim non delectetur post deformitatem desertionis per campos nullis vestitos aristarum florentibus comis intrare paradisum voluptatis? intueri post dies siccitatis arefactis corticibus gemmas arbores terrae plangentes; intueri mella fragrantia, malogranata roscidantia, lacteos et coccineos amigdalarum et persicorum flores attendere; quos Angelos delectabat aspicere in illa horticuli casa, id est, illo amoeno sepulcro, ubi sedebant Angeli, unus ad caput, alter ad pedes? Foris per hortum tegebant mundum vineae resurgentium beatorum. Angeli delectabantur in illo resurrectionis die, quia totam pacaverat terram. Delectabat eos velut amomum et cinamomum, resurrectionis novus odor suavitatis ex mortuis, ubi fragrabant balsama rorantia, vulnera Christi mortuos irrigantia. Oblectabat rosa sanguinis emicantis lilium a morte porrectum campi florentis. Illo Maria caput anxium declinabat, et linteis dominicae sepulturae, velut latissimis platani foliis in plateis, suos tergebat flebilis oculos a lacrymis pietatis. Aspexit: vidit lacum fontis de morte surgentis, et quasi herbas virides de illo lacu, quae nutrientibus aquis per lacunea vellera contexuntur.
- 2.
Illa sindonem cum sudario contemplata fontem non invenit, et non est sitiens satiata; sed ardentiore sitiens deplorat affectu. Nec plane solatium recepit Angelorum; quia videre cupiebat primogenitum mortuorum. Dicunt ei Angeli, Mulier, quid ploras? Utinam et nobis dicerent inter lacrymas necessitatis nostrae: Servi Dei, quare ploratis? Esset nobis renovatio gaudiorum in monumento, esset nobis et amoenitas in campo, et securitas in pelago, et munimen in castro. Atque utinam et ipse nos interroget, qui dixit Mariae, Mulier, quid ploras, et quid quaeris? sic et nobis diceret, Quem quaeritis, et quare ploratis? Diceremus: Domine, nos plangimus, et te quaerimus, sine quo nihil valemus; quia in te vivimus, movemur, et sumus. Te quaerimus: quare vivos repulisti, qui mortuos suscitasti? Floruit resurgente te cum tremore gehenna; et marcescit sine fructibus terra. Petrae ecce proruperunt plantariis mortuorum; et suici terrarum induratis visceribus, segetum nesciunt ornamentum. Te, Domine, quaerimus, a quo quaesiti sumus; quia conversi sunt dies festi nostri in luctum, et cantica in lamentationem. Alleluia, quae est delectatio Angelorum, cum timore canitur piratarum; cithara nostra facta est lugubre canticum inter lacrymas esurientium, et obscurata super caliginem funera mortuorum.
- 3.
Dicamus et nos cum Maria, Sustulerunt Dominum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum (Joan. XX, 12). Dic nobis, Domine, Quid ploratis? quia interrogatio tua est consolatio nostra: quomodo si dicat medicus aegrotanti, Noli flere; nonne enim dat ei 39.2074| securitatem de facili sanitate? Ubi sunt Angeli tui? Dicant nobis, Quid ploratis? Et si non dicimus, Sustulerunt Dominum nostrum; dicamus, Sustulerunt patrem, sacerdotem, mediatorem nostrum. Sicut enim sine Domino erat moesta Maria; ita sine proprio sacerdote tristis gemit Ecclesia. Sed qui dixit Mariae, Vade, dic discipulis meis, praecedant me in Galilaeam (Matth. XXVIII, 10); ipse nobis dicet, Nuntiate populis meis, ut me praeveniant ad ecclesiam, ut cito videant patris praesentiam, et in ea percipiant indulgentiam.
- SERMO CLXXI. In Pascha, XIII. De Resurrectione mortuorum .
- 1.
Certissima resurrectionis fides. Veritatis testimonio et exemplo comprobata. Certissima est fiducia Christianorum, divinitus promissa resurrectio mortuorum. Hanc enim Veritas ipsa promisit: Veritas autem mentiri non potest; alioquin Veritas non est, si mentiri potest. Vera est igitur de resurrectione corporum promissa veritas: quia Veritas mentiri non novit, totum necesse est ut impleat quod promisit. Hanc enim resurrectionem corporum, ut futuram certissime noverimus, ipse Dominus nobis in suo corpore dignatus est demonstrare. Resurrexit Christus, ut resurrecturum se non dubitet christianus. Quod enim praecessit in capite, sequetur in corpore.
- 2.
Mortes duae. Mortis primae duae partes. Mors secunda. Mortis primae partem secundam Christus suscepit. Resurrectio duplex. Nosse enim debemus, dilectissimi fratres, duas esse mortes et duas esse resurrectiones. Dicitur enim mors prima, dicitur et secunda. Porro, primae mortis duae sunt partes: una, qua peccatrix anima per culpam discessit a Creatore suo; altera, qua judicante Deo, exclusa est per poenam de corpore suo. Mors autem secunda, ipsa est corporis et animae punitio sempiterna. Per mortem ergo primam, anima boni et mali hominis a suo corpore separatur; per mortem vero secundam, anima solius mali hominis in aeternum cum corpore suo cruciatur. Utraque ergo mors omnem hominem tenebat obstrictum: quia naturae transgressio unumquemque peccati propagine tenebat obnoxium. Venit autem Dei Filius immortalis et justus, et ut moreretur pro nobis, carnem mortalem suscepit ex nobis: in qua carne quia nullum potuit habere peccatum, sine reatu pertulit peccati supplicium. Secundam itaque primae mortis partem, id est, solius corporis mortem. Dei Filius pro nobis accepit, per quam a nobis et dominationem peccati, et poenam aeternae punitionis exclusit. Hoc ergo Christus in suis fidelibus misericorditer operatur, ut hic eos primo in anima resuscitet, donans fidem, ut recte credant; tribuens charitatem, ut bonis operibus libenter insistant: in novissimo vero die ad hoc eis corpora resuscitare dignabitur, ut eis aeternam beatitudinem largiatur.
- 3.
Qui a prima veniatur ad secundam. Resuscitati ergo in anima per fidem, dilectissimi fratres, cum justitia vivamus, ut etiam corpore ad aeternam laetitiam resurgamus. Discedamus ab operibus malis, quae mortificant animam, etiam dum vivit corpus; ut in aeternis bonis et anima nostra mereatur esse et corpus. Servemus primae resurrectionis munus, quod nobis per fidem largitus est Christus; ut cum resurrexerimus corpore, mereamur cum Christo Salvatore sine fine regnare. Tunc absorbebitur mors in victoria (I Cor. XV, 54), tunc dabitur fidelibus vera vita, veraque laetitia: tunc Deus pro meritis fidei atque bonorum operum dabit suis fidelibus regnum coelorum; qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in virtute Deus, etc.
- SERMO CLXXII. Dominica in octavis Paschae, ad Neophytos.
39.2075|
- 1.
Paschalis solemnitas hodierna festivitate concluditur: et ideo hodie neophytorum habitus commutatur; ita tamen, ut candor, qui de habitu deponitur, semper in corde teneatur. In qua primum quidem in nobis agendum est, ut quia Paschales dies sunt, id est, indulgentiae ac remissionis, ita a nobis sanctorum dierum festivitas agatur, ut relaxatione corporum puritas mentis non obfuscetur; sed potius abstinentes ab omni luxu, ebrietate, lascivia, demus operam sobriae remissioni ac sanctae sinceritati: ut quidquid modo corporali abstinentia non acquirimus, mentium puritate quaeramus. Ad omnes quidem pertinet sermo, quos cura nostra complectitur: verumtamen hodie terminata sacramentorum solemnitate vos alloquimur, novella germina, sanctitas regenerata ex aqua et Spiritu, germen pium, examen novellum, flos nostri honoris et fructus laboris; gaudium et corona mea, omnes qui statis in Domino (Philipp. IV, 1). Apostolicis verbis vos alloquor, Ecce nox praecessit, dies autem appropinquavit: abjicite opera tenebrarum, et induite vos arma lucis: sicut in die, honeste ambulemus: non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite Dominum Jesum Christum (Rom. XIII, 12-14).
- 2.
Habemus, inquit, certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, tanquam lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Pet. I, 19). Sint ergo lumbi accincti, et lucernae ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis (Luc. XII, 35, 36). Ecce dies adveniunt, in quibus Dominus dicit, Pusillum (Joan. XVI, 16), inquit, etc. . . . . . . . Tanto magis autem spirituali opere funditur, quanto magis animus, qui eam fundit, a carnali voluptate suspenditur. Quadraginta diebus jejunavit Moyses Legis administrator, quadraginta Elias Prophetarum excellentissimus, quadraginta ipse Dominus testimonium habens a Lege et Prophetis, per quem baptismus illis praeponitur. Joannes enim baptizavit Christum, cum se Christo profiteretur minorem. Christus autem baptizat christianum, qui se ostendit et Joanne majorem: sicut circumcisionem carnis, quamvis eam et Christus accepit, sed nemo christianus jam accipit. Melius namque multo est sacramentum resurrectionis Christi, etc. . . . . . . . Unde adveniente jam mortis suae tempore Petro dixit, Postulavit satanas vexare vos sicut triticum; sed ego oravi pro te, Petre, ne deficiat fides tua: unde et tu conforta fratres tuos (Luc. XXII, 31 et 32). Et plane confortavit nos per Apostolum: vel quando ei cum his duobus jejunii hujus celebratoribus, Moyse videlicet et Elia, in monte se ostendit. Nos autem quia tam longum jejunium perpetuare non possumus, ut per tot dies et noctes nihil alimentorum, sicut illi, accipiamus; saltem, quantum possumus, faciamus, et exceptis diebus, per quos certis de causis mos Ecclesiae prohibet jejunare, Domino Deo nostro vel quotidiana a nobis crebro jejunia exigamus. Sed licet sicut a cibo et potu abstinentia per tot dies non possit esse continua; tamen propter hominum errores, qui per vaniloquia, et seductiones, et pravas consuetudines nobis molestam pro vobis curam inferre non cessant, tempus humiliandae animae quantum potui, commendavi. Sunt enim quidam observatores Quadragesimae deliciosi potius, quam religiosi, etc. . . . . . . . Considerate, 39.2076| fratres, utrum christianus sit dicendus, qui his diebus inimicitias non vult finire, quas nunquam debuit exercere.
- SERMO CLXXIII. De Letania, I.
- 1.
Dies medicinales. Qualiter cum diabolo certandum. Ecce, fratres dilectissimi, dies sancti et spirituales adveniunt, et animabus nostris medicinales: et ideo quicumque voluerit peccatorum suorum sanare vulnera, non despiciat medicamenta salubria. Ipse enim non requirit in diebus talibus medicum, qui se non sentit aegrotum. Et quis est, fratres dilectissimi, qui sic se in arena mundi istius gaudeat repugnare, ut nullum possit a diabolo vulnus excipere? Quis enim contra millia daemonum die noctuque ita stare potuit semper armatus, ut nunquam fuerit diaboli calliditate percussus? Quis enim vel cogitare, non dicam enumerare, praevaleat dolos et insidias hostis antiqui, de quo scriptum est, « Cui nomina mille, et mille nocendi artes? » Et ideo, fratres charissimi, quomodo ipse ex omni parte nos semper vulnerare conatur; ita unusquisque nostrum cum Dei adjutorio contra illius insidias totis viribus praeparetur: et quia nos non solum per dura, sed etiam per blanda contendit elidere, et vulnera ab ipso inflicta non solum amara, sed, etiam, quod pejus est, male dulcia frequenter excipimus; medicamenta spiritualia, id est, omnia bona opera, quantum Domino largiente possumus, parata semper habere debemus. Audiamus ergo consilium beati Apostoli, et contra diaboli insidias armis nos semper spiritualibus muniamus. Sumite, inquit, scutum fidei, loricam justitiae, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 16 et 17). Quid enim mali a diabolo sustinere poterit, qui se talibus armis instruxerit? Consurgit ille cum infidelitate; tu resiste illi cum fide. Ille pugnat cum superbia; tu, cum humilitate: ille exhibet luxuriam; tu retine castitatem. Apprehendit ille nequitiam; tu justitiam tene: ille suggerit iracundiam; tu sectare patientiam. Ille immittit avaritiam; tu exerce misericordiam: ille gulam, tu abstinentiam. Similiter et in caeteris rebus semper contraria adversus nequitias diaboli studeamus arma proponere; et nunquam nos poterunt illius machinamenta decipere. Ut ergo haec possimus, Deo auxiliante, complere, et hostem callidissimum, opitulante divina gratia, revincere; jejuniorum, vigiliarum atque orationum armis, nobis debemus jugiter providere.
- 2.
Tres Letaniarum dies universa celebrat Ecclesia. Castri coelestis desertor est ab ecclesia se subducens. Quae licet nobis omni tempore necessaria esse probentur; praecipue in istis tribus diebus, quos regulariter in toto mundo celebrat Ecclesia, nullus se a sancto conventu subducat: nullus ecclesiam quasi coelestis medici scholam, occupatus terrenis actibus derelinquat, nullus castra spiritualia deserat. Scientes enim, fratres charissimi, quia qui terreno regi militat, si se de acie pugnaturus timore compellente subtraxerit, non solum gloriam vel praemia parata non accipiet, sed etiam praesentis vitae periculum non evadet: qualis ergo est ille qui terreni regis exercitum deserit, sine dubio talis judicandus est et ille qui in istis tribus diebus Christi ecclesiam derelinquit. Quicumque ergo sine aliqua infirmitate, aut certa occupatione, in istis diebus Dei populum deseruerit, in illo coelesti regno non praemium sed opprobrium, non gloriam sed ignominiam recepturum se esse noverit: et quidem talis 39.2077| quasi fugitivus et desertor castrorum coelestium, aeternam confusionem et dignum meritis suis supplicium sustinebit. Sed absit, fratres charissimi, ut de vobis talia suspicemur. Unde timens hoc potius, quam de vobis sinistrum aliquid credens, praesumo suggerere: magis enim de vestra devotione confidens, credo vos velut apes prudentissimas ad alvearium Christi fideliter festinare; ut dulcedinem spiritualis mellis ex divinis lectionibus possitis accipere, et cum propheta dicere, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103).
- 3.
Letaniarum dies qualiter celebrandi. Quis inde fructus. Peccatis cessantibus cessant et flagella. Et quia per totum annum, fratres charissimi, nobis peccatorum vulnera subrepunt, in istis tribus diebus fideliter ad ecclesiam curramus, et contrito corde vel humiliato corpore Dei misericordiam deprecemur: ut omnium peccatorum nostrorum vulnera, isto triduano compunctionis medicamento, ad sanitatem pristinam revocemus. Nemo ergo sibi ex industria aliquas occupationes studeat providere, nemo se otiosis fabulis occupare: ne inde sibi vulnera faciat, unde sibi parare medicamenta potuerat. Nemo in istis tribus diebus aut sanguinem tollat, aut potionem accipiat; nisi forte hoc infirmitas nimium periculosa compellat. Conviviola nobis etiam quadragesimali ordine praeparemus, et magis legendo, psallendo vel orando, animabus nostris spirituales epulas, quam corporales delicias requiramus: ut ad integrum Deo vacantes, et misericordiam illius suppliciter exorantes, et a cunctis infirmitatibus sanari, et a peccatis omnibus erui, et de tam frequenti inundatione aquarum mereamur per Dei misericordiam liberari. Pro certo enim credere debemus, fratres charissimi, quia si peccata nostra cessarent, statim flagella nobis debita divina misericordia removeret. Sic enim ipse per prophetam promittere dignatus est, dicens, Convertimini ad me, et convertar ad vos (Zach. I, 3); et iterum, Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris (Isai. XLV, 22). Convertamur ergo ad meliora, dum in nostra sunt potestate remedia, et pium ac misericordem Dominum, quem peccando irritavimus, bonis operibus ad misericordiam provocemus: ut ipse secundum suam consuetudinem, et adversa repellere, et prospera nobis dignetur pro sua pietate concedere.
- 4.
Qualiter ecclesia cum fructu colatur. Iterum atque iterum rogo, ut qui ad ecclesiae alvearium, sicut jam dixi, quasi ad dulcissimum Christi favum, plena devotione concurrunt, velut apes prudentissimae de diversis divinarum Scripturarum floribus intra se cellulas praeparent, ubi sancta et coelestia mella suscipiant. Qui vero et tarde veniunt, et cito discedunt, nec contenti sunt exspectare, donec divina mysteria compleantur, non sunt inter Christi examina reputandi: quia non bonis moribus spiritualia mella conficiunt, sed per superbiam et contemptum et se impediunt, et alios exemplo malae conversationis evertunt. Et ideo, fratres charissimi, quicumque Dominum in veritate diligunt, et ad ecclesiam cito veniunt, et tarde discedunt, perseverent in opere bono, et otiosas vel saeculares fabulas, velut venenum mortiferum respuentes, magis psallere et orare conentur: et contemnentes amaritudinem mundi, in ecclesia requirant, unde accipiant dulcedinem Christi. Qui vero negligentes sunt, et ad ecclesiam non solum tarde veniunt, sed etiam priusquam mysteria compleantur, abscedunt; et in ipsa ecclesia otiosis fabulis vacantes, nec ipsi psallunt, nec alios psallere vel orare permittunt: qui tales sunt, cito se corrigant; ne sibi in eo loco praeparent mortem, ubi invenire poterant vitam. Ego quod meum est admoneo: qui despicit praeconem, timeat judicem. Dura quidem sunt medici vulnera; sed sanos faciunt: dulcia videntur mundi oblectamenta, sed male decipiunt. Audite ergo me, fratres, rogantem, audite paterna 39.2078| pietate admonentem: ut vobis Deus et in hoc saeculo sanitatem corporum, ubertatem fructuum, et peccatorum indulgentiam tribuat, et in futuro ad aeterna praemia feliciter pervenire concedat. Sic ergo divina pietas moderetur actus nostros, et animas nostras gubernare dignetur; ut cum tempus retributionis advenerit, et ego qui vos cum charitate admoneo, obtinere merear veniam, et Charitas vestra pro benigna obedientia perveniat ad coronam; praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLXXIV. De Letania, II.
- 1.
Tristitia brevi cavenda est aeterna. Scire debemus et intelligere, fratres charissimi, quia dies compunctionis et poenitentiae celebramus: et ideo non nos oportet nimio risu vel in aliquo minus cauto et congruo cachinno dissolvi; timentes illud quod Dominus in Evangelio dixit, Vae vobis qui ridetis, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI, 25): et illud quod alibi scriptum est, Extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV, 13). Nec aliquibus durum esse videatur, quod magis ad tristitiam vel planctum, quam ad laetitiam, vos provocare videmur. Si enim diligenter attenditis, fratres, in omnibus Scripturis hoc Dominus hortatur et admonet, ut sic in hoc saeculo debeamus esse solliciti, ut in futuro possimus esse securi, sicut ait Psalmista, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 5); et in Evangelio, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5): quia arcta et angusta via est quae ducit ad vitam; lata et spatiosa quae trahit ad mortem (Id. VII, 13 et 14). Melius est nobis post paucas angustias ad aeternam beatitudinem pervenire, quam post brevem laetitiam ad inferni profunda descendere. Unde totis viribus elaborare debemus, ut poenam purpurati divitis possimus evadere, et ad beatitudinem pauperis Lazari pervenire (Luc. XVI). Quid enim illi profuit superbia diviti, quod hic parvo tempore luxuriosus pascebatur deliciis suis, et nunc sine ullo termino inferni flammam pascit medullis suis? Melius est ergo ut vos parvo tempore ad salubrem tristitiam provocemus, et postea vobiscum ad aeternam laetitiam pervenire mereamur; quam si vobis ad tempus falsam dulcedinem velimus ingerere, et postea vobiscum perpetuam amaritudinem sentire.
- 2.
Dierum istorum exercitia et finis. Pax temporum pace cum proximis procuranda. Et licet omni tempore, fratres charissimi, vobis oporteat Dei misericordiam corpore contrito et corde compuncto requirere, et ab illo indulgentiam peccatorum fideliter postulare: nunc tamen propter imminentem peccatis nostris debitam et gravissimam severitatem, cum ingenti rugitu vel gemitu, assiduis orationibus et largioribus eleemosynis debemus Dei misericordiam implorare; ut ipse nobis misericordiam et benedictionem aquarum coelestium tribuat, pacem reddere dignetur, peccatorum indulgentiam dare, et prospera dignetur pro sua pietate concedere. In his diebus praecipue otiosis fabulis finem conemur imponere; et, quantum vires suppetunt, orare studeamus et psallere. Et si pacem temporum desideramus accipere, non dissimulemus pacem cum proximis custodire. Si enim in veritate vis ut vincatur diabolus inimicus tuus, cito tibi reconcilietur proximus tuus. Contra nullum hominem desaeviat ira tua; et cito a te indignatio 39.2079| divina cessabit, secundum illam promissionem Domini et Salvatoris: Si, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra (Matth. VI, 14).
- 3.
Ecclesia frequentanda. Nullus sibi de industria aliquas occupationes inquirat, per quas se de ecclesiae conventu subducat. Sine dubio peccatorum suorum vulnera diligit, qui in istis tribus diebus jejunando, orando et psallendo medicamenta sibi spiritualia non requirit. Abundant, et nimium abundant negligentiae, quas per totum anni spatium congregavimus: et ideo vel in istis tribus diebus, quod ad nitorem vel purgationem animae pertinet, agere studeamus. Nolite vos de ecclesiae conventu subtrahere; quia non tam longo spatio fatigamur, ut hoc sustinere non valeamus. Sicut qui in istis sex horis de conventu ecclesiae non subducit se, magnum remedium animae suae noscitur providere: ita e contrario qui aut per cupiditatem, aut pro alia qualibet minus necessaria occupatione adesse noluerint, inde sibi faciunt crudelia vulnera, unde habere poterant medicamenta salubria; et inde se gravant, unde sublevare potuerant. Sed credo de Dei misericordia quod ita vobis inspirare dignabitur, ut non negligentiam peccatorum acquirere, sed magis per compunctionem jejunando, orando, psallendo, et eleemosynas faciendo ad remedium possitis indulgentiae pervenire; praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLXXV. De Letania, III.
- 1.
Jejunandum praesertim a vitiis. Quoniam jejuniorum tempus est, fratres charissimi, de jejunio cum Sanctitate vestra tractandum est; ut sciatis quemadmodum jejunetis. Jejunia enim Christianorum spiritualiter potius, quam carnaliter exercenda sunt. Unde a peccatis principaliter jejunemus; ne jejunia nostra, sicut Judaeorum jejunia, a Domino respuantur. Quale est enim ut a cibis quos Dominus creavit, nescio quis impostor abstineat; et peccatorum sagina pinguescat? Non tale jejunium ego elegi, dicit Dominus. Nam si flectas, inquit, ut circulum cervicem tuam, cilicium autem et cinerem substernas; nec sic vocabo, inquit, jejunium acceptum. Sed quid? Solve, inquit, omnem nodum iniquitatis, et obstinationem malorum. Dimitte afflictos in requiem, et omnem iniquam conventionem dissipa. Parum est enim jejunium abstinere tantummodo a peccatis, nisi addamus et bona. Frange, inquit, esurienti panem tuum, et egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti eum (Isai. LVIII, 5-7). Porro autem jejuniis nostris etiam illud oportet accedere, quod Dominus in Evangelio praecepit: Cum jejunatis, inquit, nolite fieri, sicut hypocritae, tristes; exterminant enim facies suas, ut pareant hominibus jejunantes: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Vos autem cum jejunatis, ungite capita vestra, ne pareatis hominibus jejunantes: et Pater vester qui videt in occulto, reddet vobis in palam (Matth. VI, 16-18). Quare, fratres, pervidet Sanctitas vestra, aliter jejunia acceptari non posse, nisi contigerit legaliter jejunare.
- 2.
Jejunium sine sanctitate Deo ingratum. Secundum Apostoli dictum, Fratres, me quidem haec eadem vobis dicere non piget, vobis autem tutissimum (Philipp. III, 1). Sed et Dominus in Evangelio, Omnis, inquit, scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera 39.2080| (Matth. XIII, 52). Ut ergo sciat Sanctitas vestra, fratres, non solum nova dicenda sunt, sed et vetera repetenda. Legimus Spiritum sanctum per Isaiam prophetam taliter imperfectos increpantem: Neomenias vestras et sabbatum et diem magnum non sustineo, dicit Dominus (Isai. I, 13). Jejunium est quod probat Altissimus, non solum intermissa corporis refectio, verum etiam a malis actibus facta discessio. Itaque cura ne mens tua gravetur oppressa peccatis, neque animus tuus vitiorum illecebris delectetur; et digna Deo exsolvisti jejunia. Caeterum si corpus tuum jejunia longa consumpserint, atque illi subtraxeris cibum; cum non detrahis vitia in malis perseverans, magis horres quam placeas Deo. Tunc erunt Deo accepta jejunia, si operibus sanctis fuerit expiata conscientia. Cur enim corpus fame discrucias, cui turpiter peccando blandiris? Principaliter ergo animus jejunet a malis; et sic corpus subeat exercenda jejunia. Nam cum sit jejunium animae humiliatio, quale est humiliari cibo, et augeri peccato? Qui igitur corpori suo jejunia devotus indicit, principaliter renuntiet vitiis, cupiditatum fomites comprimat, frangat impetus mentis, libidines vincat, faces avaritiae ardentis exstinguat, latiusque factis vim dilectionis extendat, atque in alimenta pauperum abrupti apparatus impendia largiatur.
- 3.
Nec Deum movet ad vota impetranda. Quae autem facile impetrent. Omnia ergo corporis nefanda peccata animi virtute calcentur; ut et anima sanctitate corporis adjuvetur. Tunc enim et impetrari poterit quod optatur, si corpus castum animusque devotus ad officia sanctitatis implenda per curam observationis incedat. Haec sunt quae divinam commovent pietatem, quae ad impetrandam precibus sanctitatem semper aditum faciunt. Caeterum si caput substernas, atque cineres desuper spargas, si denique collum tuum velut circulum torqueas, atque ad exorandam clementiam Dei largos fletus effundas, nihil proficies. Commovere enim divinam non poteris pietatem, qui circa proximos tuos neglexisti debitam charitatem: scriptum est enim, Non tale jejunium ego elegi, dicit Dominus. Nam si flectas ut circulum cervicem tuam, cilicium autem et cinerem substernas; nec sic vocabo, inquit, jejunium acceptum. Sed solve omnem nodum iniquitatis et obstinationem malorum. Dimitte quassatos in requiem, et omnem iniquam conventionem dissipa. Frange esurienti panem tuum, et egenos sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti eum, et domesticos seminis tui ne despicias: tunc erumpet temporaneum lumen tuum et vestimenta tua cito orientur, et praeibit ante te justitia tua, et claritas Dei circumdabit te: tunc exclamabis, et Deus exaudiet te; dum adhuc loqueris, dicet, Ecce adsum (Id. LVIII, 5-9). Haec sunt enim quibus homo et refectus cibo frequenter impetrat quod exopat, et jejunans majora praemia consequitur sanctitatis.
- 4.
Quae Deo accepta jejunia. Tale jejunium delectat Christum, tali denique delectatur omnipotens Deus, quem ad jejunandum non immanium delictorum frequens reatus impellit, non denique adipiscendae gloriae temporalis, vel cumulandi patrimonii cupiditas inanis incendit; sed urget semper religionis affectus et devota sinceritas: quam cum fuerint comitata plenae pietatis officia, quantum ille valebit, quantum ille proficiet? Taliter agendo merebitur statim praesentem Dominum propitiumque sentire. Imple ergo miserationis officia; et sanctificasti jejunia. Sagina pauperum viscera; et anima tua muneribus sanctitatis pinguescit. Vesti nudum; et tua peccata contecta sunt. Peregrinum hospitio tuo contende suscipere; ut et te Deus in coelorum regna suscipiat.
- SERMO CLXXVI. In Ascensione Domini, I.
39.2081|
- 1.
Miracula Domini propter nos. Ascensio illius cautio nostrae. Christi duae naturae. Omnia, charissimi, quae Dominus Jesus Christus in hoc mundo sub fragilitate nostra miracula edidit, nobis proficiunt: qui dum humanam conditionem sideribus importavit, credentibus coelum patere posse monstravit; et dum victorem mortis in coelestia elevavit, victoribus quo sequantur ostendit. Ascensio ergo Domini catholicae fidei confirmatio fuit: ut securi in posterum crederemus miraculi illius donum, cujus jam in praesenti percepissemus effectum; et fidelis quisque cum jam tanta perceperit, per ea quae cognoscit praestita, discat sperare promissa, ac Dei sui praeteritam praesentemque bonitatem, quasi futurorum teneat cautionem. Super excelsa ergo coeli terrenum corpus imponitur, ossa intra sepulcri angustias paulo ante conclusa, Angelorum coetibus inferuntur, in gremium immortalitatis mortalis natura transfunditur: et ideo sacra apostolicae lectionis testatur historia, Cum haec dixisset, inquit, videntibus illis elevatus est (Act. I, 9). Dum audis elevatum, agnosce militiae coelestis obsequium. Unde hodierna festivitas hominis nobis et Dei sacramenta manifestat. Sub una eademque persona, in eo qui elevat, divinam potentiam; in eo autem qui elevatur, humanam cognosce substantiam.
- 2.
Eutychetis error. Arii error unde profluxit. Ideoque omnibus modis detestanda sunt venena Orientalis erroris, qui impia novitate praesumit asserere, Filium Dei ac filium hominis unius esse naturae. In alterutra enim parte, vel qui solum hominem fuisse dixerit, negabit Conditoris gloriam: vel qui solum Deum, negabit misericordiam Redemptoris. Quo genere non facile Arianus evangelicam poterit habere veritatem, ubi Filium Dei nunc aequalem legimus, nunc minorem. Qui enim unius naturae Salvatorem nostrum mortifera persuasione crediderit, aut solum hominem de coelo missum, aut solum Deum cogitur dicere crucifixum. Sed non ita est. Mortem enim nec solus Deus sentire, nec solus homo superare potuisset. Nos ergo noverimus duplicem in Christo geminamque substantiam; de Patre coelestem, de matre terrenam. Quam utramque in uno eodemque Redemptore suis promptum est testimoniis explicare. Quasi homo dicebat, Quia Pater major me est (Joan. XIV, 28); sed idem quasi Deus pronuntiabat, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Quasi homo dicebat, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); sed quasi Deus fiducialiter loquebatur, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Quasi homo in cruce pendebat; sed quasi Deus regnum coeleste donabat (Luc. XXIII, 43). Ariani autem confusa mente distinctas substantias penitus non videntes, quae erant hominis, ad Deum impie retulerunt, credentes quod minor loqueretur divinitas, ubi juncta Deo hominis demonstrabatur infirmitas. Nullam itaque facientes inter coelestia et terrena rationem, dum inter Deum et hominem distinguere nesciunt, Dei substantiam diviserunt: et dum ad sola hominis verba respiciunt, Deum sine intellectus lumine perdiderunt. Nos vero, ut praefati 39.2082| sumus, Dei et hominis duplicem substantiam, sed simplicem noverimus esse personam.
- 3.
Valentini error refellitur. Ille etiam error valde refugiendus est, qui impie asserit quod beata Maria solum Deum pepererit, eo quod sibi Salvator noster coelestem nescio quam carnem intra viscera materna perfecerit, et ita transierit per Virginis uterum, quasi per corpus alienum. Sed cum dicat per prophetam sermo divinus, De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput (Psal. CIX, 7): si non est corpus nostrum, quomodo est caput nostrum? Et cum alio loco propheta commemorat, Parvulus natus est nobis (Isai. IX, 6): non nobis natus est, si nihil sumpsit ex nobis; si nihil de nostro suscepit, nihil nobis praestitit. Proinde, charissimi, si non in nostra carne diabolum triumphavit, se exercuit, non nobis vicit: si non in nostro corpore resurrexit, conditioni nostrae resurgendo nihil contulit. Haec qui dicit, susceptae et assumptae carnis non intelligit rationem, confundit ordinem, evacuat utilitatem: si non in nostra carne peregit medicinam, solam ergo ex homine nascendi elegit injuriam. Recedat a sensibus nostris tam periculosa persuasio. De nostro est quod apprehendit; de suo est quod donavit. Meum testor esse quod cecidit, ut meum sit quod resurrexit. Meum testor esse quod jacuit intra tumulum, ut meum sit quod ascendit in coelum. In illo itaque nostri generis corpore nos Christi mors vivificavit, nos resurrectio erexit, nos ascensio consecravit. In illo nostrae originis corpore coelestibus regnis arrham nostrae conditionis imposuit.
- 4.
Ascenditur post Christum, spe et cupiditatum restinctione. Elaboremus ergo, charissimi, ut quemadmodum Dominus in hac die nostro cum corpore ad superna conscendit; ita nos post illum, quomodo possumus, spe ascendamus, et corde sequamur. Ipso affectu pariter et profectu ascendamus post illum, etiam per vitia ac passiones nostras. Quomodo per passiones nostras? Si utique unusquisque nostrum subdere eas sibi studeat, ac super eas stare consuescat, ex ipsis sibi gradum construit, quo possit ad superiora conscendere. Elevabunt nos, si fuerint infra nos. De vitiis nostris scalam nobis facimus, si vitia ipsa calcamus. Nam cum bonitatis auctore non ascendit malitia, nec cum magistro humilitatis superbia, nec cum Filio Virginis libido atque luxuria. Non, inquam, ascendunt vitia post virtutum parentem, peccata post justum, nec infirmitates ac morbi possunt ire post medicum. Igitur si intrare ipsius medici regnum volumus, prius vulnera nostra curemus. Ordinemus et custodiamus in nobis statum utriusque substantiae: ne animam, nobiliorem utique hominis portionem, tartaro pars devolvat inferior; sed secum potius coelo sanctificatum corpus acquirat natura gloriosior: ipso adjuvante, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLXXVII. In Ascensione Domini, II.
- 1.
Qualiter cum Christo ascendatur. Salvator noster, dilectissimi fratres, ascendit in coelum; non ergo turbemur in terra. Ibi sit mens, et hic erit requies. Ascendamus cum Christo interim corde: cum dies ejus promissus advenerit, sequemur et corpore. Scire tamen debemus, fratres, quia cum Christo non ascendit superbia, non avaritia, non luxuria, nullum vitium nostrum ascendit cum Medico nostro. Et ideo 39.2083| si post Medicum desideramus ascendere, debemus vitia vel peccata deponere. Omnes enim quasi quibusdam compedibus nos premunt, et peccatorum nos retibus ligare contendunt: et ideo cum Dei adjutorio, secundum quod ait Psalmista, Dirumpamus vincula eorum (Psal. II, 3); ut securi possimus dicere Domino, Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16 et 17). Resurrectio Domini spes nostra est, ascensio Domini glorificatio nostra est.
- 2.
Sursum cor dupliciter. Ascensionis hodie solemnia celebramus: si ergo recte, si fideliter, si devote, si sancte, si pie ascensionem Domini celebramus, ascendamus cum illo, et sursum corda habeamus. Ascendentes autem non extollamur, nec de nostris quasi de propriis meritis praesumamus. Sursum autem corda habere debemus ad Dominum. Sursum enim cor non ad Dominum, superbia vocatur: sursum autem cor ad Dominum, refugium vocatur. Videte, fratres, magnum miraculum. Altus est Deus: erigis te, et fugit a te; humilias te, et descendit ad te. Quare hoc? Quia excelsus, et humilia respicit, et alta de longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Humilia de proximo respicit, ut attollat; alta, id est superba, de longe cognoscit, ut deprimat. Resurrexit enim Christus, ut spem nobis daret, quia surgit homo qui moritur: ne moriendo desperaremus, et vitam nostram in morte finitam putaremus, securos nos fecit. Solliciti enim eramus de ipsa anima; et ille nobis resurgendo de carnis resurrectione fiduciam dedit.
- 3.
Fide cor mundatum Deum ad se allicit. Humilitate retinet. Christus via et patria nostra. Crede ergo, ut munderis. Prius te oportet credere: ut postea per fidem Deum merearis aspicere. Deum enim videre vis? Audi ipsum, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Prius ergo cogita de corde mundando: quidquid ibi vides quod displicet Deo, tolle. Venire ad te vult Deus: audi ipsum dicentem, Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Ecce quid promittit Deus. Si ego qualiscumque fragilis homo, venturum me ad domum tuam promitterem, sine dubio mundares eam, superflua projiceres, quae erant necessaria praeparares: Deus ad cor tuum venire vult, et piger es ei domum mundare? Omnia vitia inimica sunt Deo; et ideo ipso auxiliante projice illa, si vis excipere Deum. Non enim amat Deus habitare cum avaritia immunda, sordida et insatiabili, cui infideles homines servire volunt, et Deum videre cupiunt. Et tu ergo munda cor tuum. Si potes, id age, id operare, ut Christus mundet ubi maneat. Roga, supplica, humiliare: audi Scripturam dicentem, Deus superbis resistit (I Petr. V, 5). Esto humilis, ut in te requiescat Deus. Idem ipse Christus tibi est via et patria; secundum hominem via, secundum Deum patria. Si fideliter curris, per ipsum vadis, et ad ipsum pervenies. Etenim tibi aeterna via assumpsit quod non erat, non amisit quod erat. Ipsius ergo misericordiam deprecemur; ut nobis fidem rectam et intellectum sibi placitum ad exercenda opera bona concedat: quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat per omnia.
- SERMO CLXXVIII. In Christo divina et humana natura. In Ascensione Domini, III.
- 1.
Ascensionis Domini nostri Jesu Christi sanctus et solemnis dies hodie illuxit; exsultemus et jucundemur in eo. Christus descendit; inferiora patuerunt: Christus ascendit; superiora claruerunt. Christus in sepulcro; mentiantur custodes: Christus in inferno; visitentur quiescentes. Christus in coelo; credant omnes gentes. 39.2084| Ipse ergo debet esse auctor nostri sermonis, qui est largitor nostrae salutis. Nam de quo aliquid loquamur vobis, nisi de illo qui modo ex Evangelio loquebatur omnibus nobis? Ascensurus enim ad Patrem dicebat discipulis suis, Haec locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum. Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et commonebit vos omnia quaecumque dixi. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia dixi vobis, Vado ad Patrem meum; quia Pater major me est. Ascensurum enim se dixit ad Patrem, et contristati sunt discipuli, quod eos corporali forma desereret: et ait illis: Quia dixi vobis, Vado ad Patrem, tristitia implevit cor vestrum. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia Pater major me est (Joan. XIV, 25-28): hoc est, ac si diceret, Ideo subtraho vestris oculis istam servi formam, in qua Pater major me est, ut ab oculis carnis servi forma remota Dominum spiritualiter videre possitis.
- 2.
Ergo et propter veram formam servi quam susceperat, verum dixit, Pater major me est; quia utique homine major est Deus: et propter veram formam Dei in qua permanet cum Patre, verum dixit, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Ascendit ergo ad Patrem per id quod homo erat: sed mansit in Patre per id quod Deus erat; quia in carne ad nos processit, et a Patre non recessit. Ascendit, inquam, ad Patrem Verbum quod caro factum est, ut inhabitaret in nobis (Id. I, 14); et suam praesentiam repromisit, dicens, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Secundum formam servi, dicit de illo Joannes apostolus, Ipse est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20): secundum Dei formam dicit de illo apostolus Paulus, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6). Secundum formam Dei ipse de se loquitur, Ego et Pater unum sumus: secundum formam servi dicit, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Unde illa fiducia, unde ista formido? Illa utique vox ex proprietate substantiae; ista vero ex participatione infirmitatis assumptae. Haec ergo, charissimi, prudenter intelligentes de Scripturis sanctis, dum legimus discernamus: sed dum discernimus, ne fortasse erremus, intellectum ab ipso Domino postulemus, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLXXIX. In Ascensione Domini, IV.
- 1.
Apostolorum animus ad ascensum Christi. Ascensionis ergo Dominicae inclytum et regale mysterium, quod Christus terram levavit ad coelum, canit etiam totus mundus, et festis agit gaudiis triumphos Domini sui: quia erexit a terra inopem, et de stercore exaltavit pauperem (Psal. CXII, 7), eumque levavit ad Patrem. Quis igitur illuc potest ascendere, et aereos daemones transire, nisi ille solus qui peccatum non potuit habere? Crux ergo illa non obfuit, sed profuit; quia et nobis Christus vicit, et ille in ea superari non potuit. Non sepulcra, non inferi victricem domuere carnem: expendit Deus pro homine quod decreverat, et rapuit quem volebat. Vident hoc praesentes Apostoli, et paulatim semetipsum ad superna tollentem, pectore pavidi, mente confusi, oculis trepidi consequuntur, donec ultro solutam nubem serena dies exciperet, et fulgore corusco vallatum humanis conspectibus occultaret. Cum ergo eum discipuli tanto lumine perculsi non viderent, et curiosos oculos jubar rubidum coruscis ictibus evitaret, confestim ex victoribus angeli directi duo, metu et dolore 39.2085| prostratos Apostolos verbis talibus consolantur: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Iste Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, ita veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Sic veniet, inquiunt, manifestus, quemadmodum nunc extollitur super astra praeclarus: et poli secreta suscipiunt quem refundant.
- 2.
Aeris, coeli coelitumque affectio. Sanctificatur divino comitatu immensus aer, et omnis illa volitans turba per auras Christo ascendente transtringit, pavet omne coelum, mutantur astra, concurrit confestim fulmineus ille militiae coelestis exercitus. Vident regem suum vivae carnis manubias reportare, atque hoste debellato hominem in superna conscendere: agnoscunt in cicatricibus signa bellorum, adorant in carne vulnera jam sanata, ubi nihil peccati macula exstinxerat, nec quidpiam sua virulentia gravidus ille veneni draco vomuerat; serpens enim vestigium in petra non figebat. Plaudunt agmina, tubae sonant, laetis se miscentia blanda modulamina choris funduntur. Ecce confestim splendidus ille senatus coelestis ex regnis solvitur. Namque in imis poli laeta carminibus regia ampla Dei reseratur, undique siderei repagula coeli, atque astriferi orbis arcana soluta penitus compage patescunt. Recessit in geminam arcem divisus aer, et lati ardua coeli latera concisis marginibus dependerunt. Fit unus ibi sine coelo dies, et claris titubat fulgoribus, et tunc alternis inter se ita resonant obsequia laeta carminibus: Tollite portas, principes, vestras; et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Ascendebat enim cruoris rubore perfusus, a tropaeis victricibus laureatus.
- 3.
Angelorum admiratio. Viderunt coelites cuncti speciosum vulneribus Christum, spolia castris tyrannicis reportata; et admirantes fulgentia divinae virtutis vexilla, talibus concrepant hymnis, deducuntque laetantes: Quis est, inquiunt, iste rex gloriae? Et aiunt, Dominus virtutum ipse est rex gloriae (Psal. XXIII, 7, 10). Hic est ille candidus et roseus, compunctus a multitudine: hic est ille qui non habuit speciem neque decorem (Isai. LIII, 2), infirmus in laqueo, fortis in spolio; vilis in corpusculo, armatus in praelio, foedus in morte, pulcher in resurrectione; candidus ex Virgine, rubicundus in cruce; fuscus in opprobrio, clarus in coelo. Quando id quispiam, fratres, nosset, ut Deus lateret in carne, majestas habitaret in corpore; et ita in mundo gereret praelium, ut ipsum corpus post sepulcra mox levaret ad coelum? Recepit igitur se intra velamina divina cum carne majestas, didicit coelum portare hominem, atque sub pedibus Christi famulantia aethera jacuerunt. Ecce jam porta patet, quam clauserat Adam; claustrum quod coelo iniquitas infixerat, reseratum est. Si quis se ad Christum tenuerit, et unius substantiae Patrem et Filium et Spiritum sanctum confessus fuerit, coeli januas per ipsum securus intrabit. Amen.
- SERMO CLXXX.
- 1.
Coelorum gaudia in ascensione Domini. Quantis ornatibus gaudiorum refulsit hodie aula coelorum! Angeli enim vota sua sperata diutius receperunt, et hymnum dixerunt. In allevatione portarum lux in coelis, splendor in januis; quia Christus rursum ascendit procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6), ascensurus in throno suo. Unde sanctus David posuit organum suum in foribus coelorum, cantans canticum novum: quoniam qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes coelos (Ephes. IV, 10). Laetioribus ergo plectris organum tangens resultat, et dicit protoferum aeterni consulis cernens non auro gemmisque decorum, 39.2086| sed nubium glacie candidatum: Qui ponit, inquit, nubem ascensum suum, qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII, 3). Jam enim super aspidem et basiliscum ambulavit, et conculcavit leonem et draconem (Psal. XC, 13): pede mortis, plausu resurrectionis. Mirabilis in oculis nostris, clarificatus coruscat ascensionis virtutibus, sedens super nubem levem, compluens Apostolos pacis haereditate et testamentaria charitate: Pacem, inquit, meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27).
- 2.
Apostolorum moerentium obsecratio. Ad hanc melodiam sonantium organorum, ante aulam regiam coelorum invitati sequuntur Apostoli, benedictionis gratiam petituri: gradiuntur cum Domino filii sponsi pignus accepturi Spiritus sancti. Levans autem manus suas benedixit eos (Luc. XXIV, 50), dedit eis arrham sponsalem muneris pretiosam, non ex auro gemmisque distinctam, sed charitatis ansulis contextam catenam, qua alligati sequantur eum ad sponsam Agni Jerusalem patriam sempiternam. Domine, inquiunt, quare nos derelinquis ascendens, qui nos elegisti in ripa praecedens? Domine, quando sumus verba tua super mel et favum eminus percepturi, et stillantis rorantisque gratiae balsamum de tuis labiis ac faucibus libaturi? Aut instrue quo ascendis, aut ne deseras cum ascendis: quasi scuto benignitatis tuae remansimus in aperto nudati, tanquam pulli matris amplectentis pennatae velamine destituti. Quando venies ad nos, qui redemisti nos? Mors tua fuit peccatum nostrum, sit ascensus tuus pignus nostrum: ne nimis absorpti moerore mergamur, quos elevasti de gemitibus inferorum.
- 3.
Eorum consolatio. Ascendens ergo Dominus alumnorum suorum tristitiam excelsa de nube suspiciens, emittit consolatores moeroris, nuntios ascendentis, et indices revertentis. Viri, inquiunt, Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Sic veniet: una erit evectio, una lectica nubifera, una species mansueta; sed justis clarifica, et peccatoribus metuenda. Non vos terrebit adventus, quos consolatur ejus ascensus. Sic veniet, clavorum vulnera illaesa demonstrans, et foraminum cruenta monilia. Vobis filiis sponsi cum coronam coelestis exhibebit imperii, crucis vulnera non mutabit; quia signum Filii hominis fulgebit. Accepto ergo Apostoli ascendentis mandato (Luc. XXIV, 49), desuper venturo sancti Spiritus pignore pretioso, in templo erant unanimes collaudantes Dominum (Act. I, 14), ut una eos inveniret corona ignea adventantium gratiarum. In templo ergo, fratres, semper unanimes demoremur, et in domo Domini ambulantes cum concordia pacis ejus speremus adventum, et in templo ejus omnes dicamus gloriam (Psal. XXVIII, 9); ut etiam ignis gratiae insidat super nos. Amen.
- SERMO CLXXXI. In Ascensione Domini, VI.
- 1.
Apostolorum affectus inascensione Christi. Delectat aspicere Christum Dominum portatoriis nubibus ascendentem, cum resurgens a mortuis reverti coepit ad coelum, unde venerat salvare genus humanum. Qui sunt qui exspectant ascendent em? Qui viderunt resurgentem, fugerunt pendentem, et sequuntur oculis ascendentem. Timor in cruce, amor in nubes, visus delectabilis in aere. O dulcis descendentis affectus! o delectabilis evolantis aspectus! Facit vale, et benedicit in pace. Illi se commendant; et ille benedictionis gratiam relinquit. Benedicit eos extensis manibus, et praeparatis in occursum imponitur nubibus (Luc. 39.2087| XXIV, 50, 51). Finit eloquium, et jam repetit coelum. Candida enim subito apparuit nubis evectio, parata in coelo. Apparuit nubes, intravit in eam, qui educit nubes ab extremo terrae (Psal. CXXXIV, 7): ut oblectaret oculos eorum nubis amoenitas, et irroraret eos ascendentis de coelo suavitas, ne sola desiderantium inanis remaneret anxietas.
- 2.
Angeli mysteriorum nuntu. Ecce in clypeo Actuum Apostolorum pendentium vivunt picta lumina piscatorum; adest consolator qui ascendit salvator. Mittit continue duos coelestes praetores, ut alumnos suos securos redderet metuentes, et in gaudium converteret lacrymantes. Oportebat enim coelestes mitti consolatores, ne remanerent trepidi piscatores. Nam et cum imperator de urbe transit ad urbem, et ejus nuntiatur adventus, non mittuntur nisi domestici, praetores ac palatini, ut nuntient provincialibus quod est regis adventus aut reditus: ita et Domino ascendente praetorum coelestium turba resplenduit decantantium, ut tanquam provincialium respirare facerent a timore corda pastorum. Quando etiam patitur ac resurgit, domestici Angeli destinantur, ut a nube ac praetorio monumenti resurrexisse nuntiarent Dominum coeli: et nunc cum ascendit, de choro praecedentium Potestatum et multitudine cantantium in aere castrorum, duo palatini coelestis imperii diriguntur; ut et flebilia requiescerent lumina piscatorum, hymnum coelestem recitant.
- 3.
Qualis rediturus est Christus. Piscatores viri, inquiunt, Galilaei, quid aspicitis in Jesum euntem in coelum? Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Profectus estdesiderabilis, non veniet vobis terribilis: nubes in occursu, nubes in reditu. Vulnera portavit; ipsa iterum reportabit. Crucem retulit cum triumpho, signum Filii hominis vobis parebit in coelo. Sic veniet, in ipso corpore, in ipsa nube, in ipsa veritate; vobis in amore, impiis in tremore. Beati quibus vere dicitur, Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Numquid sic veniet oculis peccatorum? Ipsa erit veritas; sed non erit ipsa securitas. Dies erit tremendi judicii, descensus Angelorum, resurrectio mortuorum. Ascendent Angeli, et quodam digito tubae sonantis tangent sepulcra terrae trementis; ut pignora restituant throno igneo judicantis. Ascendent Angeli ad sepulcra Prophetarum et ipsorum Apostolorum omniumque sanctorum, et dicent eis: Ecce est qui sic iterum redit quomodo ascendit. Nos diximus quia Sic veniet, quomodo eum vidistis euntem in coelum: qui deduxistis euntem, suscipite redeuntem. Ista allocutio non est linguarum septuaginta: sed patenter nubes dicuntur pluviales, ut occurrant in rore et refrigerosa amoenitate, qui conscientiae non continent quaestionem. Petamus ergo a Domino Deo nostro, ut sicut hodie Ascensionis celebramus tempus et diem, ita revertentis mereamur matutinam suscipere pietatem: ut dicamus ei, Mane adorabo, Domine; mane astabo tibi, et contemplabor te (Psal. V, 4 et 5).
- SERMO CLXXXII. In Pentecoste, I.
- 1.
Spiritus sanctus Deus. Majestatis socius. Trinitatis expressio. Redemptoris vicarius. Post illam singularem insignemque victoriam, qua publicus propugnator mundo et militavit et vicit, postquam fragilitatem 39.2088| conditionis nostrae non solum de inferis eruit, sed etiam in regni sui excelsa subvexit, in hac die juxta verbum suum sanctum Spiritum donavit, de quo jam Apostolis suis dixerat, Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis (Joan. XIV, 16). Alium utique non minorem; alium Paracletum, id est, similis gloriae vel naturae, ejusdemque substantiae - ut discipulorum fides veridica sponsione ad exspectationem tanti muneris praeparata, illum quem sibi a Domino in locum Dei promissum esse meminisset, verum Deum esse cognosceret. Et alium, inquit, Paracletum: majestatis intellige socium, quem majestati perspicis comparatum. Et ego rogabo, inquit, Patrem, et alium Paracletum dabit vobis. Quam bene sub titulo promissionis, distinctionem applicuit Trinitatis! Pater est qui indicatur rogandus, Filius est qui intelligitur rogaturus, Spiritus sanctus qui promittitur a Patre mittendus. Quanta et quam ineffabilis pietas Redemptoris! Hominem portavit ad coelum, et Deum misit ad terras. Quanta est auctori cura pro instauratione facturae suae! Ecce iterum nova de supernis medicina mittitur: ecce iterum infirmos suos per se ipsam majestas visitare dignatur. Ecce iterum humanis divina miscentur, id est, vicarius Redemptoris; ut beneficia quae Salvator Dominus inchoavit, peculiari Spiritus sancti virtute consummet: et quod ille redemit, iste sanctificet; quod ille acquisivit, iste custodiat: ac sic unitas deitatis per unitatem gratiae ac muneris approbatur, ut Spiritus sanctus Deus in substantia unus, in persona alius, aequali miseratione unicus, aequali reverentia sit colendus.
- 2.
Non jam visitator, sed habitator aeternus. Per substantiam, non per operationem solam. Apostoli solis radii et lampades veritatis. Ergo Spiritus sanctus in hac die ad praeparata sibi Apostolorum suorum templa, velut imber sanctificationis illapsus est, non jam visitator subitus, sed perpetuus consolator, et habitator aeternus. Nam sicut de semetipso Apostolis suis dixerat, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20): ita etiam de Spiritu sancto, Paracletum, inquit, dabit vobis Pater, qui vobiscum sit in aeternum. Adfuit ergo in hac die fidelibus suis non jam per gratiam visitationis et operationis, sed per ipsam praesentiam majestatis: atque in vasa non jam odor balsami, sed ipsa substantia sacri defluxit unguenti, ex cujus fragrantia latitudo totius orbis impleretur, et appropinquantes ad eorum doctrinam, Dei fierent capaces atque participes. Sedit ergo super singulos quasi ignis, de quo Salvator noster testatur, Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49), de quo dictum est, Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24). Ipse itaque Apostolos suos vivae lucis fonte perfudit; ut ipsi postmodum universum mundum tanquam duodecim solis radii ac totidem lampades veritatis illuminent, et inebriati novo vino repleant atque irrigent sitientia corda populorum.
- 3.
Apostolorum perfectioni quid adjecit adventus Spiritus sancti. Inquiramus hoc loco post resurrectionem vel ascensionem Domini, quid adhuc adjici possit Apostolorum perfectioni per participationem Spiritus sancti. Erat quidem in eis fides; sed fiduciae constantia deerat. Jam quidem Christum per universa poterant praedicare: sed adhuc pro Christo usque ad mortem certare non poterant; usque adeo ut nullum ex discipulis coronaverit palma martyrii ante adventum Spiritus sancti. Praeterea jam recesserat ex oculis eorum Dominus Jesus, qui eos praedicatione visibili os ad os loquens corroborabat, et virtutum miraculis instruebat: et dum cum eo erant, facile credebant quae videbant; fides adjuvabatur aspectibus, praesentibus confirmabatur operibus, signis ac virtutibus pascebatur. Postquam vero Dominus Jesus sublatus ex oculis eorum recessit in coelum, non sufficiebant attonitae ac trepidae eorum mentes, ut dignum erat, coelestia et aeterna cogitare: nec praevalebant adhuc 39.2089| portare angusta eorum pectora divinorum sensuum magnitudinem; ut possent intelligere Christum quomodo erat Verbum Deus apud Deum, sicut eis ipse Dominus adhuc in corpore constitutus evidenter insinuat, dicens, Multa habeo vobis dicere; sed non potestis ea portare modo: cum autem venerit Spiritus veritatis, ipse vos docebit omnem veritatem (Joan. XVI, 12, 13). Vides quod post discessionem adorandae summaeque Virtutis discipulorum pectora dilatata sunt, ad sustinendam magnitudinem divini luminis et intelligentiam veritatis? Deus itaque est qui potest post munificentiam suam accumulare gratiam, augere sapientiam, confirmare constantiam.
- 4.
Apostolorum status ante et post adventum Spiritus sancti. Ante error, post sapientia. Thomae infidelitas. Aliorum postmodum fides. Petri in persecutores judicium. Stephanus postea corrigit. Qui ante timidi, fiunt subinde ad omnia tormenta intrepidi. Videamus ergo ante visitationem coelestis consolatoris, quantum eis de magnanimitate, quantum de perfectione defuerit. Nam primum cum eum supra tumentia maris dorsa vidissent substratis fluctibus ambulantem, et cum aquarum iter instabile sub divinis solidaret unda famula vestigiis, turbati sunt dicentes, Phantasma est, et prae timore clamaverunt. Post infusionem vero Spiritus sancti jam non dicunt, quia phantasma est: sed, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et iterum, Erat, inquit, lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 1, 9); et Apostolus dicit, Quia ipse est ante omnes, et omnia per ipsum constant (Coloss. I, 17). Unus autem ex discipulis Thomas nondum hujus muneris benedictione ditatus, cum in corpore jam glorificato, in corpore jam coelesti per carnis vulnera Deum quaereret, et ad credendam incorruptibilem divinitatem fixuris clavorum et cicatricum testimoniis indigeret: Nisi videro, inquit, in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX, 25). Alius vero jam sancti Spiritus eruditione repletus confidenter exclamat: Quod erat ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae palpaverunt de Verbo vitae, et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis (I Joan. I, 1 et 2). Et iterum alio loco Paulus apostolus tantae majestatis locupletatus illapsu fiducialiter protestatur: Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Beatus Petrus Domini passione jam proxima, nondum divina Paracleti inspiratione fundatus, nolens a se Christum corporaliter separari, in traditorem et gladiatores gladium stringit, et vim vi aestimat repellendam. Stephanus autem plenus Spiritu sancto jam non in terra Christum requirit, sed aperto coelo vidit gloriam Dei: neque jam de vindicta cogitat, sed pro persecutoribus suis exorat et supplicat: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Ante adventum vero Spiritus sancti sub ipso crucis dominicae tempore, alii ex discipulis effugantur, alii unius ancillae voce terrentur, et metu corda trepida penetrante, Dominum suum negare coguntur. Post illustrationem vero et confirmationem Spiritus sancti, custodiis excruciati, verberibus afflicti, ibant gaudentes, quia digni essent pro Christi nomine contumeliam pati: et qui ante negaverant cum juramento, Quia non novimus hominem istum; nunc propter eum in suppliciis gloriantur, et operante in se Spiritu sancto, parum putant esse quod pro Christi amore patiuntur. Et qui ante verbis deterrebantur, nunc poenis et cruciatibus roborantur, et Christum Dominum non jam vocibus, sed mortibus confitentur, ac dilectionis magnitudinem sanguinis effusione testantur: et inter haec calefacti et accensi mero dominicae charitatis exclamant, Non sunt condignae passiones hujus 39.2090| temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Ergo beati Apostoli illo fidei igne ferventes, de quo ipse Dominus dicit, Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur (Luc. XII, 49)? ab impia multitudine putabantur ebrii et musto pleni: et dicebant ad invicem, Quia musto pleni sunt isti (Act. II, 13). At vero novo vino repleti erant; quia Spiritu sancto jam fuerant innovati, et apparebat in eis quod ipse Dominus dixerat, Novum vinum in utres novos mittendum est (Matth. IX, 17).
- 5.
Non soli Apostoli Spiritus sancti musto inebriati; hoc fervent vitam perfectam sectantes; fervebant et martyres. Istud vero novum vinum non putemus solos tunc Apostolos suscepisse. Hoc musto inflammantur, et hoc praeclaro poculo quotidie inebriantur etiam corda fidelium, et animae convertentium. Quod frequenter fieri videmus, quando pro desiderio salutis suae parentes et patriam suam fugiunt; exeunt nullo compellente de terra et de cognatione sua, et mortui huic mundo, alios spiritualiter animarum inquirunt parentes, et liberi sub jugo veniunt, et paulo ante clari atque sublimes humilia affectant, superba fastidiunt, et cupiunt esse quod ante despexerant, et odisse incipiunt quod fuerant: praesentium hospites, futurorum appetitores, aeternam illam patriam contempta temporalium falsitate suspirant. Hoc itaque mustos spirituales animae inebriatae et penitus commutatae abstinentiam deliciis, vigilias dulcibus somnis, paupertatem divitiis anteponunt: arduum contra vitia laborem, jucundissimam computant voluptatem. Dulcescunt eis vilia; et quae prius fuerant pretiosa, vilescunt. Diligunt inimicos suos, et benefaciunt his qui se oderunt: non convincuntur indignantibus, non irritantur in opprobriis, non franguntur in injuriis; prorsus horum nihil sentiunt propter fervorem Spiritus sancti et propter aeternam retributionem. Hoc spirituali mero calebant martyres, quando abjicientes et post se jactantes omnia saeculi blandimenta, ibant ad passiones, obliviscentes facultates et affectiones, patrimonia ac matrimonia sua; et vincentes armatam contra se parvulorum pignorum fletibus pietatem, vociferantes quidem parentes, pulverem mittentes in capita sua, et matres facies suas avulsis crinibus dilacerantes. Sed illi haec omnia, tanquam ebrii, non videbant, nec cognoscebant suos: quia infuso praecordiis suis Spiritu sancto, ad dolores, ad supplicia, tanquam ad consolationes et ad praemia festinabant.
- 6.
Quomodo quotidie invitandus apud nos Spiritus sanctus. Itaque anniversarium quidem diem celebramus de adventu Spiritus sancti: sed nos ita agamus, ut quotidie eum ad nos castis operibus et castis pectoribus invitemus. Ita enim puri atque purgati sensibus et cogitationibus esse debemus: ita nos oportet ori et cordi adhibere custodiam, ut nos dignos semper ejus visitatione et illuminatione faciamus et videamur liberi esse ab omni immunditia cogitationum; quia, ut dixi, Perversae cogitationes separant a Deo (Sap. I, 3). Studeamus liberi esse ab omni obtrectatione omnique malitia; quia in malevolam animam non ingreditur sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis (Id., 4). Per iram ac superbiam, animae negligentium Spiritus sancti custodia et protectione nudantur. Non ergo per hujusmodi passiones contristemus Spiritum sanctum; sed potius eum ad sedem cordis nostri per gratiam humilitatis et pacis mansuetudinem evocemus ac laetificemus eum operibus et profectibus nostris: quia ipse dicit, Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? Si ergo promereri cupimus tanti visitatoris ingressum, mundemus primum domum animae nostrae ab indignis carnalis concupiscentiae passionibus, a superbiae abominatione, a fetore jactantiae, a teporis horrore, de quo ipse Dominus dicit, Utinam, 39.2091| inquit, frigidus esses aut calidus; nunc vero quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III, 15 et 16); id est, ex visceribus intimi cordis exspuere. Praeparemus itaque hanc domum quotidie ad sacri regis adventum, eamque diversis probabilium morum floribus adornemus. Repleamus eam jucundis pretiosisque odoribus castitatis, fidei et compunctionis incenso, balsamo benevolentiae, et thymiamate charitatis: ut amputatis vitiis, et virtutibus insertis, destructa in nobis habitatione diaboli, mutemur in templum Dei; ut tam beatus hospes nitido delectatus hospitio, stabilem ac perpetuam in nobis faciat mansionem. Propter hoc enim ad nos ille descendit, ut nos ad illum possemus ascendere: cui est gloria cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLXXXIII. In Pentecoste, II.
- 1.
Exordium. Fratres charissimi, hodierna die anniversaria solemnitas agitur, qua die Dominus noster Jesus Christus Spiritum sanctum misit, quem discipulis ante promiserat. Dixerat enim, Non potest ille venire, nisi ego abiero (Joan. XVI, 7). Quadragesimo itaque die post resurrectionem suam, cujus solemnitatem ante dies decem egimus, ascendit in coelum; nec immemor pollicitationis suae, hodie misit Spiritum sanctum, quo impleti sunt prius centum viginti, qui simul fuerant congregati, eamdemque Domini promissionem fideliter exspectabant. Scriptum est enim, Subito de coelo sonus factus est, quasi ferretur flatus vehemens: et visae sunt illis linguae divisae sicut ignis, qui et insedit super unumquemque illorum; et coeperunt linguis omnibus loqui, quomodo Spiritus sanctus dabat eis pronuntiare (Act. II, 2-4). Flatus ille a carnali palea corda mundabat; ignis ille fenum veteris concupiscentiae consumebat. Ita quippe tunc Deo placuit sancti Spiritus sui significare praesentiam, ut qui eum accepissent, linguis omnibus loquerentur.
- 2.
Cur Spiritus venire nequibat, nisi Christus abiret. Prius itaque breviter videamus, quare dixit quando eum promisit, Non potest ipse venire, nisi ego abiero. Neque enim separabilis est a Filio Dei Spiritus sanctus, aut impotens erat eo praesente venire, a quo non potest omnino discedere. Sed quoniam discipulis adhuc infirmis formam servi Dominus demonstrabat, in qua Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: carnem vero Domini etiam carnales poterant intueri; forma autem Dei, in qua non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, non potest a spiritualibus cogitari: propterea dixit, Non potest ille venire, nisi ego abiero; tanquam diceret, Quamdiu circa carnem meam occupatur vester carnalis affectus, tamdiu meam divinitatem non suscipit spiritualis vester obtutus. Dono enim Spiritus sancti promiserat eos introducendos in omnem veritatem, sicut scriptum est, Fide mundans corda eorum (Id. XV, 9). Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Abscessit itaque corporalis forma Domini a corporalibus oculis eorum; ut per Spiritum sanctum divinitas Domini insinuaretur cordibus eorum.
- 3.
Linguarum munus, Spiritus sancti praesentiae signum. Charitas Ecclesiam congregavit. Quomodo jam fidelis quisque linguis loquatur. Nunc deinde videamus, quare tunc hoc erat signum praesentiae Spiritus sancti, ut qui eum accepissent, linguis omnibus loquerentur. Neque enim etiam nunc cum datur Spiritus sanctus, qui eum accipiunt, loquuntur linguis omnibus, quo evidenti miraculo se illo tempore demonstrabat. Hic intelligendum est, fratres charissimi, hunc esse Spiritum sanctum, quo charitas Dei diffunditur in cordibus nostris (Rom. V, 5). Et quoniam charitas Ecclesiam Dei congregatura fuerat toto orbe terrarum, quod tunc etiam unus homo poterat, ut Spiritum sanctum accipiens linguis omnibus loqueretur, tunc Spiritu 39.2092| sancto congregata ipsa unitas Ecclesiae linguis omnibus loquitur. Proinde si quisquam dixerit alicui nostrum, Accepisti Spiritum sanctum; quare non linguis omnibus loqueris? respondere debet, Loquor sane omnibus linguis; quia in eo Christi corpore, hoc est, in Ecclesia sum, quae loquitur omnibus linguis. Quid enim tunc aliud significavit Deus, nisi Spiritus sancti praesentia Ecclesiam suam linguis omnibus locuturam? Impletum est itaque quod promiserat Dominus, Nemo mittit vinum novum in utres veteres; sed vinum novum in utres novos mittit, ut utraque conserventur (Matth. IX, 17). Merito ergo cum audirentur linguis omnibus loqui, nonnulli dicebant, Hi musto pleni sunt (Act. II, 13). Nam facti fuerant utres novi, sanctitatis gratia renovati, ut vino novo, hoc est, gratia Spiritus sancti repleti, linguis omnibus loquendo ferverent, et Ecclesiam catholicam per omnium gentium linguas futuram evidentissimo illo miraculo praesignarent: ac per hoc recte creduntur haeretici Spiritum sanctum non habere, qui dividuntur a corpore, quod per omnes gentes linguis omnibus meruit personare.
- 4.
Diem hanc qui spiritualiter celebrent. Hunc itaque diem, dilectissimi, sic celebrate tanquam membra unitatis corporis Christi. Non enim frustra celebratis, si hoc estis quod celebratis, illi Ecclesiae cohaerentes quam Dominus implens Spiritu sancto toto mundo crescentem cognoscit suam, et agnoscitur a sua tanquam sponsus a sponsa; non perdit propriam, quia nemo supponit alienam. Vobis enim in omnibus gentibus constitutis, hoc est Ecclesiae Christi, membris Christi, corpori Christi, sponsae Christi, Apostolus dicit, Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2 et 3). Videte quia ubi praecepit ut sustineamus invicem, ibi posuit dilectionem: ubi spiritum nominavit unitatis, ibi ostendit vinculum pacis. Haec est domus Dei de vivis lapidibus fabricata, in qua talem patremfamilias delectat habitare, cujus oculos ruina divisionis non debet offendere.
- SERMO CLXXXIV. In Pentecoste, III.
- 1.
Spiritum sanctum Apostolis suis Dominus promittit. Discessurus e mundo isto, et ascensurus in coelum Dominus noster atque Salvator, fratres charissimi, promisit Apostolis suis quod Spiritum sanctum ad eos mitteret, quando ad Deum Patrem ipse remeasset. Sic enim, ut nunc audistis, ad discipulos suos locutus est, dicens: Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26). Impleta est, charissimi, promissio Salvatoris. Ascendit Dominus Jesus Christus; descendit Spiritus sanctus. Superest ut hoc utrumque impleatur in nobis, id est, ut habeamus Spiritum sanctum qui descendit, et per bonam vitam Christum sequamur qui ascendit. Misit ergo nobis Salvator Spiritum sanctum, sicut discipulis suis ipse promisit, dicens: Expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos (Id. XVI, 7). Quod dixit, Mittam eum; ne forte aliquis vestrum cogitet quod quasi de inferiore dixerit, Mittam: vel, sicut haeretici dicunt, quod Spiritus sanctus quasi subjectus ac serviens Deo, pareat imperanti. Absit a vobis ista suspicio. In Trinitate enim non minus aliquid, aut majus: quia si in Deo aliquid minus dicitur, imperfecta divinitas accusatur.
- 2.
Credendus unus Deus in Trinitate. Unde obsecro vos, charissimi, ut fide integra unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate credatis; ne pedes vestrorum sensuum claudicent, aut oculi parum videant, aut manus aridae fiant. Omnis enim qui fidem catholicam 39.2093| non bene sequitur, pedes debiles habet; qui veritatis lucem non videt, oculorum caliginem patitur; qui misericordiae fructum non habet, manuum ariditate siccatur. Id ergo agite, id elaborate, ne aliqua membrorum vestrorum portio hac debilitate vitietur, ne aut gula in vobis horreat, aut avaritia displiceat, aut infidelitas langueat: ut emundati penitus ac purificati, habitaculum Dei efficiamini, et Spiritus sanctus qui descendisse hodie legitur, in vobis semper esse dignetur; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLXXXV. In Pentecoste, IV.
- 1.
Quorumdam opinio de Ascensione Domini in die Pentecostes. Cur quadraginta diebus post resurrectionem hic remansit. Sanctitati vestrae, charissimi, votorum jam nota debet esse festivitas. Quid enim, qua ratione curemus, ex ipsa annua celebritate cognoscimus. Nam cum in vestigia sua iterum revolvitur transacta solemnitas, doctiores efficimur, dum eamdem saepius celebramus. Pentecostes ergo curatur hodie, hoc est, quinquagesima dies a resurrectione Dominica: non quod hac die, sicut plerique putant, ad coelos Salvator ascenderit. Nam post resurrectionem cum Apostolis conversatus, quadragesima die ad Dei Patris dexteram remeavit, sicut Lucas evangelista ait: Quibus etiam exhibuit se ipsum vivum post passionem suam, per dies quadraginta apparens eis (Act. I, 3). Quadraginta ergo dierum curriculo conversationem suam discipulis Salvator exhibuit; scilicet ut tanto numero resurrectionis ejus gratia laetaremur, quanto et passionis ejus injurias fleveramus; totidemque dierum spatio eo reficeremur praesente, quo jejunaveramus absente. Non igitur hodie Christus ascendit ad coelum; sed Christi Spiritus descendit de coelo, sicut ipse Dominus promittens ait: Cum autem ascendero ad Patrem, mittam vobis Paracletum, Spiritum veritatis; et ipse vos docebit omnia (Joan. XVI, 7). Magna plane gratia, duplex gaudium; quod et abeuntem Christum non amisimus, et venientem Spiritum possidemus. Nam illum retinemus fidei merito, hunc sanctificationis accessu.
- 2.
Christum regnantem astruit Spiritus adveniens. Spiritus sanctus quid doceat. Unius est cum Christo substantiae.--Cum iero, inquit, ad Patrem, mittam vobis Paracletum. Credimus ergo ad Patrem pervenisse Filium, cum videmus ad Apostolos descendisse Paracletum. Credimus eum, inquam, regnare in coelis, quem cernimus munera donare in terris; sicut scriptum est per Prophetam: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19). Victor utique muneratur, victor dona largitur. Unde et Salvator victor, diabolicum post triumphum, quos de captivitate liberavit, etiam benedictione ditavit. Liberavit autem nos, cum ad resurgendum per se ipsum tartara nobis aperuit; ditavit, cum ad regnandum per Paracletum nobis coelestia reseravit. Quibusdam enim quasi profectuum gradibus tunc de morte ad vitam didicimus remeare: modo autem de terris ad coelos docemur ascendere, sicut scriptum est, Ipse vos docebit omnia. Quid docet Spiritus sanctus? Utique hoc novit docere quod sanctum est. Quid docet nos Paracletus? Illud utique quod dixit Salvator: Multa habeo vobis dicere; sed non potestis 39.2094| portare modo: cum venerit ille Spiritus veritatis, ipse vos docebit omnia (Joan. XVI, 12 et 13). Bonus igitur magister est Paracletus, quia docet quae Christus dicenda servavit. Hoc enim docet Spiritus sanctus, quod Dominus dicendum habere se dixit. Bonus plane magister est, qui praeceptorum executor est Salvatoris. Necesse est igitur ut unius sit cum Christo substantiae, quem videmus unius cum Christo esse doctrinae.
- 3.
Adhortatio. Et ideo, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis; ut Spiritum sanctum promereri et accipere possimus. Si hunc mundum relinquimus, nos similem Paracletum, sicut Apostoli, id est, Spiritum veritatis quem mittet nobis Pater, accipiemus: quoniam non est personarum acceptio apud Deum Patrem; sed promissa Apostolorum nobis proficiunt, si opera et desideria et actus gerimus quos Apostoli fecerunt. Si vero legem Domini immaculatam et convertentem animas implendo mandata ejus perficiamus, nosmetipsos haeredes Domini et cohaeredes Christi ad haereditatem sempiternam, et ad commorationem Angelorum cum gratia Christi committimus: quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLXXXVI.
- 1.
Dies iste omni aevo solemnis. Prae caeteris eminet sacramentis. Perpetui muneris refulsit hodie ornamentum, quando congregatio sancta discipulorum accipere meruit Spiritum sanctum. Ante hos decem circiter dies celebravimus Domini Christi pium ascensum: Dominicae resurrectionis quinquagesimus hodie dies eluxit, in quo die Spiritus Dei flammata charitate radiavit. Patriarchae omnes et Prophetae solemnitatem istorum festorum dierum sancta veneratione deputabant: sed istum diem prae omnibus solemniter celebrabant. In isto numero quinquagenae supputationis multa sunt mysteria sanctitatis: qui annus vocatur Remissionis, propinans servis munera libertatis. Paulus beatus festinabat istum diem Jerosolymis celebrare, quem sciebat prae omnibus diebus sacramentis mirificis eminere. In isto die, tunc dictis jam temporibus in monte Sinai Moyses Legem accepit, et mandata Dei populo propalavit. Ibi Deus in montem descendit; hic Spiritus sanctus igneis linguis demonstratus advenit. Ibi tonitrua, et voces; hic flammati linguis variis emicant Piscatores. Sicut modo divina pagina loquebatur, Cum complerentur, inquit, dies Pentecocostes (Act. II, 1, sqq.), etc.
- 2.
Apostoli bene dicuntur musto pleni. Quam pulchra est, fratres, charitatis conjunctio, quae paratum cor semper exhibet Deo! Invenit eos concordia charitatis; et collustravit eos inundans divinitas deitatis. Advenit ignis divinus, non comburens, sed illuminans; non consumens, sed lucens. Invenit cordium receptacula munda; et tribuit gratis charismatum dona. Vidit sanctorum vasorum purissimum sinum; et vinum mittere dignatus est novum. Coeperunt vasa eorum vinum bulliendo ructare, et linguis omnium gentium resonare. At quomodo non cunctarum nationum haberent notitiam linguarum, qui in sese susceperunt sancti Spiritus mysterium, et ignis gratiae sacramentum? Dum multi de tam magno arcano mirarentur, alii deridentes dicebant, Quia musto repleti sunt (Act. II, 13). Bene quidem nescientes dicebant: quia mustum ebulliendo omnes sordes projicit foris; ut et odorem custodiat, et suavitatem abscondat. Utres novi vinum novum susceperunt; ut et vinum illaesum reservarent, et ipsi in novitate sancti Spiritus ambularent. De isto Spiritu sancto propheta dicebat, Emitte Spiritum tuum, et creabuntur; et 39.2095| renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 30). Renovata est vere terrae facies, innovata in meliori, quando lingua eucharis laudes decantavit potentiae coelestis, et melos insonuit deitatis. De isto Spiritu sancto idem propheta dixit, Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Ignivit coelos, qui fecerat coelos: misit flammam divinam, et praeparavit ad cantandum organa sua. Ergo, fratres, istum diem cum timore Dei celebremus, quando indulgentiam accipere Spiritus sancti meruimus.
- SERMO CLXXXVII. In Pentecoste, VI.
¶
Lex scripta et lex gratiae. In superioribus coenaculi invenit Apostolos, et scripsit Legem in mentibus eorum, qui in alto monte Legem in tabulis scripserat: in tabulis lapideis propter duritiam cordis Judaeorum; at nunc in mentibus Apostolorum: quia ibi terror, et hic amor. Ibi scripsit Legem cum fulgore praemicante; hic instruxit 39.2096| apostolicas linguas in igne refrigerante. De monte illo fugiebant populi, ne vocem Dei terribiliter loquentis audirent; hic omnes de toto saeculo nationes non fugiunt, sed conveniunt audire loquentem in organis suis Spiritum sanctum. Audistis nominatos Parthos, Medos, Indos et Persas, Cretes et Arabes (Act. II, 9), ac caeteros quos lectio Actuum Apostolorum nominavit: totus mundus ibi erat, quadragesima dies ascensionis Domini eos congregaverat: quia decem praeceptorum numerus totam auctoritatem Scripturarum complectitur in orbe terrarum. Ideo quatuor deni faciunt quadraginta, superest alius denarius, qui est vitae aeternae denarius, ut mercedem de pignore sancti Spiritus acciperent Piscatores. Inventum est; impletum est quod promissum est. Data est denarii pretiosi decima sacramenti arrha; superest quinquaginta dierum gratia promissa, et perfecta laetitia. Conclusum est Pascha, tacet Alleluia, sed non cum moestitia; quia pignus sancti Spiritus accepimus pretiosum: ut quotidie habeamus ipso habitante solatium, ut cum Christo vivamus, et per ipsum ad Pascha venturi temporis incolumes iterum veniamus.