Sigismundo

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sigismundo
1443
editio: incognita
fons: incognitus

Eneae Silvii Piccolomini Epistula Sigismundo Illustrissimo principi ex sanguine cesarum sato domino Sigismundo Austrie etc. duci, Tirolisque comiti, domino suo secundario Eneas Silvius poeta regalisque secretarius salutem plurimam dicit.

In cesaris curiam quam primum migravi, magna me cupido incessit, tibi ut aliquid scriberem.

Sed veritus sum moderni seculi morem, cui nichil placet nisi quod est sui simillimum. omnes hodie fere, qui scribunt, quamvis unum alloquantur, numero utuntur plurali, tanquam multiplicando personas plus honoris adjiciant reverentioresque videantur. que consuetudo late in Germania patet et apud Italos aliquandiu viguit. at postquam Franciscus Petrarcha, omisso temporis sui squalore, priscam cepit eloquentiam imitari plerisque sic loqui placuit, ut castior etas locuta est veterum, venit ex Grecia posthec Manuel Chrysoloras, qui Constantie sepultus est, vir plurium litterarum, cujus majores, orti Rome, Constantinum magnum post translationem imperii Bizantium, que nunc Constantinopolis dicitur, secuti fuerunt.

Hic Italos, jam scabrosi et obvoluti sermonis penitentes, non plus tamen habentes luminis, quam Franciscus attulerat, ad veram eloquentiam reduxit, ita ut similis videatur hodie Italorum facundia illi, que Octaviani temporibus viguit, si quis Leonardum Aretinum, Guarinum Veronensem, Poggium Florentinum, Aurispam Siculum, Antonium Vicentinum et alios legeret, qui nunc vigentes apud Italos florent, in quibus et Tuliane fluvius eloquentie et lacteus Titi Livii Patavini rivus elucet. hi nunc eos, ad quos scribunt, singulari compellant numero, quia tam Grecos quam Latinos sic locutos fuisse commemorant, sicut Socratis et Demosthenis ac Ciceronis et Mecenatis epistole ad maximos viros scripte testantur.

Nec gentiles solum, sed eos, quos veneramur sanctos viros, imitari se dicunt, Hieronymum, Augustinum, Ambrosium, Gregorium, qui non solum homines sed ipsam divinam, que omnia nutu suo regit, majestatem adorsi sermonibus, preste (!), inquiunt, da, fac, concede, miserere, largire, qui tamen multo ornatius pluralitate uti novissent quam nos. sed visum est illis recte loquendi ducibus ornatum omnem atque leporem confundi, si, ut modo fit, locuti fuissent.

His ego quoque consentio, nec meo nomine scribens, aliter quempiam compello ad te tamen daturus litteras quid agam subdubito veritus, ne tuorum hominum plus consuetudini tribuas quam meo judicio, et arbitraris forsitan regibus atque principibus non aliter rescribendum esse, quam ipsi prescripserint, quibus mos est uti pluralitate: mandamus, inquiunt, volumus, facimus, sed hoc quod ab humilitate traxit originem, nefas est ad jactantiam ducere. reges nanque cum scribunt, etsi dominatum habeant, ut quicquid eis placet, legis vigorem habeat ea tamen moderatione utuntur, cum scribunt, ut precipientes aliquid non se solos videri velint fecisse, sed cum aliorum consilio.

Nec te mereat, quod principes inferiores, scribentes superioribus, pluralem numerum tanquam superbie fomitem abjiciant, sicut ad cesarem imperii principem misse littere manifestant. scribit enim dux Mediolani: supplico, peto, rogo, me vestre majestati commissum facio. nam et hoc rationem habet aliam quam arbitrere, et quia inferiores potestates a superioribus derivantur, non ab re est pluralitatem deponi, cum inferior scribit, tanquam dicat inferior ad te loquens, o superior, aliorum vice uti non possum, quia tu illos mihi commisisti, quos erga alios represento, erga te minime, quia tu illos et me representas. quod vero regibus ac magistratibus consuetudo sit pluralitatem offerre, nichil te urgeat. nam id est, quod stomachabar modo. quis enim idcirco pluralitatem principibus dedat, quod ipsi ea propter moderationem utantur.

Non honorare hoc est, sed deprimere atque contempnere, tanquam nil ipsi sine subditis queant. quibus, si vellemus reverentiam impartiri, quod ipsi modeste faciunt, nos honorifice fugeremus. nec enim, quia Romanus pontifex servorum dei se servum appellat, idcirco nos sibi scribentes eundem sibi reddimus titulum, sed pro servo servorum patrem dicimus patrum.

Hec fortasse nimium longo sunt repetita principio, que me a proposito remotius abduxerunt. spero tamen his factum esse, ut vel mecum sentias, vel sequenti magnos auctores mihi des veniam, te singulariter alloquenti. quod si alia ratione non facies, tua saltem singularis benignitas et innata te monebit humanitas.

Nunc quid sit, quod maluerim scribere, absolvendum est. nanque eum in hanc patruelis tui cesaris curiam veni, multa mihi de tua prestanti virtute sunt dicta. alius benignitatem precipuam referebat, alius mirificam honestatem atque modestiam, alius prudentem ultra quam etas ferret te predicabat, alius te liberalem et justi amantissimum affirmabat, alius, quod raro inter hujus etatis principes reperitur, te Latini sermonis observantissimum commemorabat. quibus ex rebus et mirari te simul et amare occepi et tanquam monstrum putabam adolescentem principem tot virtutibus elucescere.

Non tamen statim credulus fui nec omni voci prebui fidem; accessi alios, percunctatus sum universos, reperi omnes uno ore loquentes. nec ista apud me satis, adhesi lateri tuo, et inter coronas nobilium tanquam explorator ingressus mores tuos, dum adhuc me ignorares, sum speculatus. attendi gestus, sermonem, vultum, nichil non perlustravi, vidi modestum incessum, Latinum incorruptum notavi. famam res ipsa vicit, non potui mihi non credere, sed oculos meos et aures, tuarum virtutum testes, admisi et earum factus sum predicator, quarum antea fueram inquisitor. nec me ista in assentatoris modum referre censeas. Ante omnia enim tibi suadeo, ut omne genus adulatorum quasi pestem teterrimam fugias, ut nullos homines magis detesteris, quam eos, qui tibi blandiuntur, qui te coram laudant, qui omnia que facis probant, qui ubi negas negant, et ubi affirmas. affirmant. ajunt, ajo apud Terentium inquit Gnato et Juvenalis, si dixerit estuo sudat. nam hoc est genus hominum pessimum, quod principes maxime dejicit et precipitat, timendum non solum adolescentie sed etiam senectuti.

Cur tamen te palam commendaverim, non tacebo. elucent sane in te, quas commendavi, virtutes, sed illas non retuli, ut glorieris, non ut te jactes, superbia vel infleris. solum hec scribo, ut custodias tantum bonum, ut serves et amplifices hunc thesaurum, ut sic te habeas, quod virtutes tue cum etate crescant et fias in dies virtuosior ne in vitium aliquorum incidas, qui boni fuerunt juvenes et pessimi senes, et ut est in proverbio: bonus pullus, mala gallina. ego enim cupio, ut ex bono adolescente fias vir optimus. quod eo tibi facilius erit, quo melius es nutritus. et sane debes ante omnia genitori tuo, clarissimo principi, grates referre, qui tuum animum excolendum putavit, qui te sub disciplina tenuit et preceptores tradidit eruditos. hec enim amplissima est supellex et hereditas quam principatus melior. opes enim et potentatus et hujus honores seculi bona fortune sunt, fluxa, mutabilia, caduca, que ut fortuna vult huc atque illuc feruntur. illa enim mortale genus quasi in ludo habet, et hunc deprimit hominem, hunc exaltat. nec ei magnum est ex figulo regem et rursus ex rege figulum facere. hinc Juvenalis versus: si fortuna volet fies de rhetore consul, si volet hec eadem, fies de consule rhetor.

Magnus Alexander subacta India ut quantum posset ostenderet, ortulanum quendam ad regni fastigium erexit. Diocletianus vero, cum orbis haberet imperium, deposita purpura et fascibus, rigandis ortorum oleribus et plantandis arboribus operam prebuit. at animi bona, que sunt continentia, castitas, fortitudo, justitia, moderatio, intellectus, ingenium, memoria, stabili quodam nexu adherent homini nec aufferri a nobis nisi cum vita possunt. hec vere nostra sunt bona, hec dum luce inter mortales fruimur, vitam prestant suaviorem, postquam migramus ex hoc seculo, spem dant felicitatis eterne. cum ergo has dotes natura tibi concesserit, et parentis cura in te illas auxerit, monitum te esse volo, ut serves bonum, quod est in te. ad quam rem maxime necessarium censeo litterarum studium quo jam initiatus existis. quia tamen jam illas videris quasi aliquid jugum abjecisse, non erit ab re, si te ad eas coner reducere. non enim, ut aliqui arbitrantur, idcirco principes discunt litteras, ut Latinum scientes participare cum alienigenis queant. nam etsi hoc frugi est, alia tamen nobilior ratio est. quoniam enim omnis bene vivendi norma litterarum studio continetur, ideo illas expedit novas. nec sat est imbibisse principia nisi et ultra progresaus fiat. seculi tamen principes nostri plerumque illas ad philosophos relegant aut juris interpretes, tanquam principes non deceat bene vivere.

Oro igitur te, ne his auscultes, quoniam nemo in clarum virum aut famosum principem potest evadere, nisi cum nature dotibus adjunctam habeat doctrinam. omnes sane, qui superioribus seculis claruerunt, principes studiosi litterarum fuerunt. Philippus Macedo Alexandro nato gavisus est, quod eo tempore filium habuisset, quo florebat Aristotiles. nec Alexander hac, qua tu nunc es, etate litteras a se relegavit, sed profectus in Asiam Aristotelem et Calistenem magistros secum duxit, nec audire philosophiam inter armorum strepitus ac tumultus cessavit. felix nimirum, si vitio vinolentie caruisset. Alcibiades et Themistocles, qui apud Grecos illustres habentur, studiosi fuerunt philosophie. Epaminundas Thebanus, qui Grecie princeps est habitus, non minorem litteris quam armis operam tribuit. transeo ad Romanos. quid limatius, quid eloquentius scribi potest quam ea commentaria, que Julius Cesar de se condidit? is enim, cum in Gallia bellum gereret, diem armis, noctem litteris dabat. heres ejus Augustus et orationem solutam et carmen optime dictavit extantque adhuc ejus elegantissimi versus in Eneidos laudem. quid Fabios, Cornelios aut Catones referam? quid de Pompejo dicam, qui tam affectus litteris fuit, ut egrotantem Possidonium philosophum, quamvis consul ipse foret, non omiserit in Rhodo visitare. Cato, cum esset Latina plenus doctrina, litteras Grecas diu contempsit, postea propositi penitens, quod juvenis sprevit, senex concupivit nec dubitavit, senium suum litteris peregrinis imbuere et ad Grecam volubilitatem os contorquere. recte hi quidem, qui etsi principatum haberent dominarenturque populis, servire tamen litteris voluerunt. sed norant illi Platonis vocem, que dicta divinitus cum a Cicerone tum a Boetio refertur. beatas scilicet fore res publicas, si rectores earum studere sapientie contigisset, que sapientia haud dubium ex philosophie fontibus hauritur. tu tamen fortasse fabulosa reris, que de antiquis sunt scripta, qui et in otio negotium et in negotio otium diligenter referuntur curasse. sed hanc opinionem possunt tibi aufferre nonnulli viventes, qui etsi rei publice presint, et munera regant arduissima, disciplinas tamen non negligunt.

Leonellus, marchio Extensis tam eleganter scribit, ut nichil inter ejus et Ciceronis litteras putes distare. sororia de marchione Salutiarum dicuntur. marchionis Mantue filii et arma tractant et litteras colunt. Alfonsus, Aragonum rex, cui et Sicilia paret et illa Italie para obedit, que olim magna Grecia dicebatur, qui totiens victus tandem vicit et adversam fortunam in favorem sui convertit, nunquam in castris est sine libris. quocunque it et bibliotheca sequitur. sive in tectis est sive in tentoriia manet, singulis diebus aut legit aliquid aut audit.

Egredior Italiam et penitus toto divisos orbe Britanos petam; ibi dux est Clocestrie, qui regnum, quod modo Anglicum dicimus, pluribus annis gubernavit. huic tanta litterarum est cura, ut ex Italia magistros asciverit, poetarum et oratorum interpretes. videsne, quia et hoc seculum principes litteratos admittit? inter hos et tu poteris nuerari, si quod cepisti studium, fueris prosecutus. nec enim ideo litteratum te dicam, quod Latine pronunties. nam etsi hoc pulcrum est, corvis tamen et picis datur. victo Antonio cum rediret Octavianus, Latinum corvus edoctus, salve, inquit, auguste cesar imperator. hinc Persianum illud: quis expedivit psitaco suum chere picasque docuit nostra verba conari et addit causam, magister artis ingeniique largitor venter.

Quid tamen tibi videtur, cum venit Hungarus aut Italus aut Gallicus Latineque fatur, cum tu adolescens illos intelligas, alii senes tanquam surdi audiant. pulcrius tamen erit et tunc te litteratum vocitabo, cum oratores intelliges, cum philosophos nosces, cum poetas tuapte percurres. hoc tibi fortasse grande videtur et arduum nimis. haud sic est. nolo te noctes diesque libros volvere sed unam dumtaxat cujusque diei horam exposco, quam litteris prebeas.

Illud autem cure tibi esse volo, ut doctus sit, quem audias, et prudens, quem sumas magistrum, nec te vana titulorum ambitio fallat. non enim propterea doctior est aliquis, quod magisterii nomen aut Parisius est aut Athenis sortitus. ille autem peritus est, qui naturali preditus ingenio vigili cura perscrutatus est magistros artium auctores, qui cum multa viderit atque legerit librorum volumina, tum memorie plurima commendaverit, qui non solum divinis litteris sed etiam secularibus sit imbutus. ex his unum apud te vellem degere, quocum pro tuo loquereris arbitrio, qui tempus docendi non ex se sumeret, sed tua ex voluntate, qui cum velis legat, cum nolis taceat. sed tuum erit, quot diebus velle aliquid. nanque postquam biennio hunc modum servaveris, nimirum plus te lucri ex lectione corrasisse putabis, quam si provinciam aliquam vis adeptus. ego quidem laudo edes tuas militibus plenas esse. hi enim sunt, qui tutantur patriam et decorum est armorum gloria principem eminere. sed nullum apud te fore virum doctum nec laudo nec probo. sicut enim milites pascis ita et doctrinarum institutores nutrire posses, qui te justi et injusti differentias et limites edocerent virumque redderent ex omni parte perfectum. non decet te illos sequi, qui, ut sumptus minuant, doctores excludunt, leones tamen pascunt, sicut est illud Juvenalis: e non habet infelix Numitor, quod mittat amico, Quintille quod donet, habet, nec defuit illi, unde emeret multa pascendum carne leonem jam domitum. et ironice subjungit: constat leviore belua sumptu nimirum et capiunt plus intestina poete.

Sume igitur tibi grandis doctrine virum nec parcas expensis, ubi ingens redundat emolimentum. queris fortasse quod emolimentum? edicam paucis, ne litterarum utilitatem contempnas. postquam enim viriles attigeris annos, hoc tibi honoris et commodi erit, ut te in consilio loquente ceteri sileant, cum tu unus plus omnibus sapias. nemo te decipere poterit, nemo dicere audebit hoc equum et hoc iniquum, nisi verum id esse manifeste cognoverit. si quis presumpserit inhonesti aliquid suadere, presto eris rationibus confutare. si affari volueris populum, quo pacto loquendum sit, littere te instituent; si aut laudare aliquem aut vituperare volueris, et Quintilianus et Cicero te docebit; si bellum suscipiendum erit et armis opera danda, Vegetius modum ostendet et Livius et Quintus Curtius et Justinus et Lucius Florus et Suetonius et Salustius Crispus et historicorum cuneus, in quibus et Alexandri magni fortitudinem et Anibalis caliditatem et Fabii versutias et Scipionis prudentiam et Julii Cesaris disciplinam militarem et Sertorii ac Marcelli audaciam et Jugurte sagacitatem et omnium, qui res bellicaas gesserunt, artes invenies. nunquam tam multa expereundo videbis quam multa legendo perdisces. si quomodo rem publicam gubernes scire volueris, legendi erunt tibi politicorum libri, quos Aristotiles composuit et Leonardus Aretinus Latinos fecit. veterem autem translationem tibi nequaquam assumes, quia et eloquentiam vitiat et intellectum nimis vexat. ad regendam familiam et teipsum utilis erit economica ethicaque Aristotelis, tum de officiis Cicero et epistole Senece omnesque libri ipsius. quomodo regenda sit uxor scripsit Franciscus Barbarus Venetus, quomodo liberi educandi Plutarchus. quomodo te cum amicis habere debeas et quomodo in senectute Arpinas Cicero. idem quoque de mortis contemptu aliarumque passionum scripsit in Tusculanis. morales virtutes quomodo amplectende sint, et hi, quos modo retuli, auctores et post eos Macrobius facunde tradiderunt.

Vis agriculturam cognoscere, Virgilius Georgicorum te admonebit; vis orbis situm mentis oculis perlustrare et diversarum provinciarum vitas ac mores intueri, et quid queque regio ferat et quid queque recuset, assit Plinius de naturali historia, assit Ptolomeus,Solinus, Isidorus Hispalensis; vis celi sidera et planetarum cursus et grandinis et pluviarum et fulminis causas scire, ad Aristotelem redito, Senecam, Vergilium; vis regum mores et fastidia principantium perscrutari, secundum Senecam in tragediis legito; vis plebeos homines et milites gloriosos et lenonum insidias et servorum deceptiones, ut evitare illas possis, intelligere, Plautum tibi et Terentium assumito; vis quomodo fulminanda sint vitia edoceri, Oratius, Juvenalis et Persius in promptu sint; vis pastorum consuetudinem cernere Bucolicon Virgilianum habeto; vis fabulas gentium et fastos et tristium miserias et amantium epistolas et amoris remedia nosse, Naso te versibus erudiet. nec Statius Thebaidos vel Achileidos inutilis erit, sententiis gravibus ubique refertus. post hec vero, ut fias perfectior, et cum de religione cogites, tum de salute anime Jeronimi libros evolves, Augustini, Ambrosii, Gregorii, Lactantii, Cypriani, Leonis. scripturam sacram semper domi habebis et nunc vetus nunc novum intueberis testamentum. hec que nunc scribo, si quis extra Italiam doctus legeret, me maxime argueret, quod inter auctores legendos non numeraverim Thoman Aquinatem aut Alexandrum de Ales vel magnum Albertum vel Petrum Blesensem et Nicolaum de Lira et Alanum et hanc novorum turbam. sed tu cave, ne istos audias. nam etsi docti sunt docere tamen alios nequeunt. ego tibi id suadeo, quod per me rectum puto nec sompnio, sed viros totius Italie peritissimos in hanc sententiam habeo concurrentes. crede mihi, nichil discendum est, quod dediscere oporteat, sed illis in auctoribus te exerce, qui sunt probatiores. suscipere nanque semper optima debemus ad imitandum. tu ergo hos sequeris, hos audies hosque leges, quos tibi prenominavi, si vis et multarum rerum scius et princeps toto in orbe singularis et mirandus haberi. interveniendum tamen non suadeo, ut conjunctus hominum fugias. nec te solitarium esse volo, nisi cum meditari aliquid volueris et in secessum mentis progredi ad aliquod tempus. imo suadeo, ut sis affabilis, ut communis omnibus, ut te videndum prebeas, ut nunc hos nunc illos alloquaris, ut consilia ingrediaris, ut conciones adeas, ut populo te exhibeas et per te loquaris. scio nanque frugi esse, que homines litteris didicerint, experimento comprobari. nec ego hos homines laudo, qui sic se litteris dedunt, ut res ceteras parvi faciant, qualem fuisse Democritu Diogenemque constat, qui sibi dumtaxat vixerunt. illi sunt omni laude et preconio digni, qui et rei publice servierunt et litterarum studia non omiserunt, ut et Platonem et Aristotelem et Demosthenem et Julium et Ciceronem et Plinium et Mecenatem et Augustum. hi nanque, quod ex litteris hauserant, in administranda re publica exercebant. idem et tu facies, si vir et princeps optimus esse volueris: litteris suum tempus et suum rei publice dabis. nunc judicium facies, nunc tenebis consilium, nunc arma tractabis, nunc rem familiarem conspicies et in his omnibus, quid littere valeant, experieris et otii utilitatem cum negotii commodo conjungens miram omnibus de te spem facies et vel soliis vel cum paucis orbe toto mirandus habeberis princeps. nec tam splendor forme tue, qui est egregius, nec vestes auree aut ornatus crinium et equorum pompa tantum te honestabit quantum ipsarum decor litterarum et virtutum fama, quarum facies, si videri posset, ut Aristoteles inquit, pulcrior est quam Lucifer aut Hesperus. ad hec autem sicuti mihi videtur, jam tuapte incensus es. cum enim subditi tui nuper ex Athesi venientes majestati regie supplicaverunt, ut te ad regendam provinciam mitteret, non sum, dixti, adhuc adeo maturus, ut gubernare patriam possim. digna vox, que tuo progreditur ex ore et quam omnis laudatura sit etas. convenit enim, quid ferre recusent et quid valeant humeri, quemlibet meditari, cum aliquid est gerendum, quia cui lecta potenter erit res hic demum recte se habebit. nam quod Bias ait: magistratus virum ostendit, nos rectissime de principatu dicemus, in quo, qui moderationem servat, diis est quam hominibus similior. nec enim arduum est in paupertate servare continentiam, sed ut Martialis ait, difficile est opibus non tradere mores. magna peccandi facultas sequitur principatum, adest irritamen gule, copia vini et quesitorum undique ciborum et laute gloria mense ut verbis utamur Lucani. sunt mulieres formose, que tum oculis, tum verbis, tum osculis, tum amplexibus adolescentulorum mentes et oculos fascinant. assunt corruptores, adulatores, joculatores, histriones, qui arcem adolescentie undique nituntur expugnare. ille avaritie cultor venalem justitiam facit. suscipe, inquit, hoc et commendatum habe. qui dat perliberalis est homoet habet multum, quod det. alius ad iram provocat; in te, inquit, peccavit Sempronius, suscipe gladium, vindica scelus. tune princeps injuriam feres, quam nec privatus impunitam relinqueret? mulier, alius inquit, formosa te amat et amore tuo moritur.

Cur non compateris et misereris adolescentule et gaudes cum ea? eamus venatum, ait vir robustus. quid torpes? cervorum greges et aprorum clausi sunt, spectaculum tibi pulcrum prebebo. veni, mitte hos senes res publicas tueri, tu letus esto, dum tempus fert. at hi, quibus in palato vivendi est causa, quid stas inquiunt, princeps? jam epule allate sunt et frigescunt, veni dum accipenser calidus est et antequam fumare lepus desinat. squilla est optima et aper et boletus in mensa. quid stas et voluptatis tantum amittis? multi vitia suadent, pauci virtutes. quid faciet adolescens, cujus etas parumper ac roboris habet, et cujus animus a natura proclivis est in libidinem? vix grandevi homines resistere tot blanditiis poterunt, ne dicam adoledcentes. sed ajunt aliqui: consilium habebit princeps, majores natu astabunt, quid sit agendum. primo res patrie censebunt. scitum est, sed omnes, qui principem coronant, facere illum sibi amicum student, et non que sunt apta, sed que jocunda putant in consilio dicunt et nititur perac quisque ut carior sit, nec est, qui libera proferat animi verba et quamvis pura bene consulet, liberum eat adolescenti, quos vult sequi. et quia inexpertus est parumque pensi habet, non quod expedit sed quod libet plerunque amplectitur. et quippe quemadmodum mea fert opinio, aut maturum esse principem oportet et suo consilio fretum, aut adeo rudem, ut in modum trunchi nichil per ac disponat, sed quod major pars suadet executioni mandetur. nam qui aliquid scit, minus tamen quam satis est, periculosus est rei publice et imperia sepe subvertit, cum non ad rationem sed ad libidinem regat. hinc est, quod in libris regum puellum octo annorum bene rexisse reperimus, sive is septem annorum fuit Ioas filius Ochoczie; non enim is rexit, sed ejus satrape regnum administrarunt.

Est autem principatus irritamentum quoddam vitiorum et admodum pauci reperiuntur, qui non aberrent, cum frenis omnibus sunt soluti. a Saul usque ad Sedechiam novem et triginta reges in Juda et Israhel fuerunt, inter quos solum octoboni connumerantur, reliqui vero ignari, imperiti, indocti, impotentes, avari, superbi, iracundi, crudeles, libidinosi, adulatorum et stultitie servi, qui ambitione nescio qua efferata tanquam ad pestem mortalium nati idolia servientes bellis semper indulserunt, pacis atque otii hostes fuerunt. et hi tamen in populo dei regnabant, et horum plerique per servos domini prophetas fuerunt uncti. nec Salomon, quamvis scientiam et sapientiam a deo fuisset assecutus, perseverare potuit, sed adamavit mulieres alienigenas et his copulatus est ardentissimo amore. fueruntque ei uxores quasi regine septingente et concubine trecente et averterunt mulieres cor ejus, ut sequeretur deos alienos. nec David, quamvis esset electus a deo, vitiis caruit, siquidem et homicidium simul et adulterium perpetravit, quod non fecisset, dum pastor erat, sed cum licentia regni provocavit. quid alius faciat, cui minus sit roboris? quid juvenis, quid adolescens? an est aliquis, qui annis teneris dominium censeat committendum, cum sepe robustior etas sub illo deficiat? prudenter tu quidem, qui patrueli et sanguini tuo potius quam aliis credidisti nec dominatum prius suscipere quam peritiam voluisti. alius fortasse aliter fecisset, qui, opinione inflatus aui, quid ad me, dixisset, obedientia ista? ego jam liber esse volo, jam scio bonum et malum, quid melius est quam imperare? dicam illi, fac, et faciet; jam ut evolem tempus est.

Sic Dedali filius, ut est in fabulis. nanque cum pater alarum remigium sibi et filio cera et pice coaptasset, ut laberinti carcerem fugeret, liquidum petiit aerem et, sequere me, inquit, Icare, nec a me quoquam recedas. paruit ille tam diu, quoad timor artis mansit ignote. ubi vero jam se volandi scium putavit, nec se amplius rectore credidit indigere, jussum patris egressus percussis amplius alis vagari cepit, et modo huc modo illuc discurrens ac continuo altius evolans, regionem igniferam attigit, ubi dissolutis alarum compagibus et omni penna solis ardore peruata ruinam fecit et nudus in mari cecidit, quod adhuc ex ejus nomine vocatur Icarium.

Prosequar iterum fabulas. Phaeton, filius Phebi, patrem rogavit, sibi ut, quam peteret, rem concederet. juravit per Stigem pater nichil se negaturum. filius currum solis sibi regendum committi postulavit. penituit Phebum proissi, scientem tanti regiminis impotentem natum. sed quia jurarat, negare non potuit, quamvis Cicero in officiis hoc juramentum potius rescindendum putasset. ascendit currum Phaetom gloriabundusque lora recepit, tumque et se regem et deo similem arbitratus est: ubi vero ad medium celi est ventum, cum solis equos inhibere non posset illique vagarentur et mundum omnem ignibus confragrarent, Jovis fulmine ictus est et in Heridanum precipitatus.

Hisce figmentis admonent quemlibet poete, ut, antequam presit et dominetur, vires suas rigide metiatur, ne sub pondere ruat, quoniam onus est non voluptas aliis imperare, si modo id volumus cum ratione efficere et in eum finem regere, propter quem reges sunt instituti. leges Romane, que ab Atheniensibus et Spartanis, quas tradiderunt Ligurgus et Solon, sunt orte, pueros usque in annum quartum decimum sub tutela esse voluerunt, post hanc etatem ad annum 24. curatores adolescentibus dabant. nam ante hoc evum infirmam censebant etatem. eam ob causam, cum duo Scipiones a Carthaginiensibus in Hispania fuissent occisi et Anibal Italiam armis premeret, iturum se cum exercitu in Hispaniam, patrem et patruum ulturum, Scipio Africanus major repromittens diu per senatum rejectus est, quod quartum et vigesimum dumtaxat annum esset natus. tandem cum esset alius nemo, qui se diceret provecturum, provinciam necessitate magis quam voluntate senatus obtinuit. Carthaginenses, eorum imperatore defuncto Amilcare, imperium filio, qui juvenis erat, committere recusarunt. nec Anibal prius dux Penorum creatus est, quam anno esset occisus, qui patri successerat. rex Numidie Massinissa filios suos moriens, quia juvenes erant, Romano populo et presertim Cornelie familie commendavit. quid tibi gentilium gesta connumero? prohibent sacri canones ante vigesimum quartum annum fieri quemquam presbiterum aut pontificem ante trigesimum. referamus aliquid ex veteri testamento, nam et ibi quoque consilia juvenum ad regimen patrie immatura videntur. mortuo Salomone, qui super duodecim tribus regnabat, venit filius ejus Roboan in Sichen, ubi congregatus erat omnis Israhel ad constituendum eum regem. et dixit multitudo, pater tuus durissimum jugum imposuit nobis, tu itaque nunc minue paululum de imperio patris tui et de jugo durissimo et serviemus tibi. qui ait, ite ad tertium diem t revertimini ad me. cumque abiisset populus, iniit consilium rex cum senioribus, qui responderunt: si obedieris hodie populo huic et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. at ille reliquit consilium senum et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerunt cum eo, qui dixerunt ei: sic loqueris populo huic: minimus digitus meus grossior est dorso patris mei et nunc pater meus posuit super vos jugum, ego autem addam super jugum vestrum; pater mens cecidit vos flagellis, ego autem cedam vos scorpionibus. fecitque sic et irritato populo recesserunt ab eo decem tribus, qui constituerunt sibi regem Jeroboham, filium Nabath. scissus est Israhel in perpetuum, quia inexpertus rex consilia juvenum recepit. melius fuerat illum infantem fuisse, nam tunc senibus auscultatum fuisset. Ochozias, filius Joran, duos et viginti natus annos regimen accepit in Israhel et afflixit populum domini et fecit, quod malum erat coram deo. nec aliter se habuit Achas, filius Joatan, qui viginti annorum erat cum regnare cepit in Juda. nemo pejor quam Manases inter reges fuit, qui 12. etatis anno suscepit imperium. similis ei filius Amon fuit, qui regnum 22.

Etatis anno inchoavit et a servis suis propter scelera, quibus implicitus erat, occisus fuit. quid Joacham referam et duos Joachim, patrem et filium, aut Sedechiam nominem, qui perdita Jerosolima captus a Chaldeis prius ante se natos suos occidi vidit, postea privatus est oculis. hi omnes infra 3. et 20. annum regnare ceperunt et quoniam inexperti erant, malum coram deo gerentes, et se et suos populos pessundarunt.

Quorum stultitie contraria est adolescentia tua, que licet quantum in hac etate potest esse prudentie sortita sit spemque maximam de sua sapientia prebeat, non tamen prius ad regendam provinciam mitti voluit, quam et robur etatis et rerum assequeretur experientiam. sciebas nanque tuapte ingenio, quoniam non recturus sed regendus ires, quod sub patruele tuo, cesare nostro sapientissimo, potius quam sub aliis tolerare voluisti, ut interim, dum etas crescit, regiam majestatem secutus intersis consiliis, judicia noscas, res arduas videas, viros sapientes audias dietimque fias rerum experientia doctior. at cum his servandum est, quod supra dixi, ut temporis aliquod spatium concedas litteris, que reliquas virtutes tuas condiant et illustrent, quibus si fueris, ut te spero futurum, rite imbutus, cum ad regendm venies non par aliis, sed omnium principum eris speculum teque vicini omnes suarum litium moderatorem et arbitrum facient. et quemadmodum ad visendam sapientiam Salomonis regina Saba et alii orientales concurrerunt, sic te totus occidens venerabitur et septentrio et ad famam tue prudentie infiniti visuri te venient. eris enim quasi Josias, alius filius Amon, populum tuum recte gubernans nec ad dexteram neque ad sinistram declinans.

Age igitur, princeps optime et adolescens clarissime, dum tempus habes, incumbes litteris, edisce scientiam et studio te prebe. nec sit tibi cure, si res alique in Athesi sunt innovate. illas enim patruelis tuus componet et pro sua eximia tum sapientia tum bonitate pacabit, teque, cum tempus aderit, et dominio et virtutibus auctum remittet in patriam. interea regimen recte illi commisaum est, quia indiget Athesis regio favore propter finitimos plures, qui tuis inhiant terris et apertis faucibus expectant, quomodo tuum possint patrimonium devorare nec aliud verentur quam nomen regium imperialemque dignitatem. et licet nonnulli aliqua in presentiarum temptent, melius tamen regio quam ducali nomine compescentur, qui, si tu regeres, adolescentiam contempnentes tuam, acerbius affligerent terram.

Sed mitto hec, quia tute scisti, quid esset agendum, et te regi commendasti. meum est, te hortari, ut litterarum quanta sit utilitas quantusque fructus noscens, nonnichil horarum studio tribuas, quod jam satis tibi arbitror persuasum non eloquentia mea, que nulla est, sed bonitate tua, qui ab ipsa natura innatum habere videris amorem scientie. sed facio jam finem, quia rumor, vociferatio et strepitus, in quo sum, non fert, ut plura dicam. vivo enim inter clamores, qui rumperent sompnum Druso vitulisque marinis. unicum est toti cancellarie receptaculum, complures sumus unis in edibus commessantes et conbibentes nec formice tam presse in suis antris quam nos in auleola degimus. apes distincte cellulis in alvearibus delitescunt, nos uno in conclavi velut oves in septis alter alterum premimus, nec spuere quisquam potest, nisi alterius commaculet vestem tantumque inter nos servamus silentium, ut picas in nemoribus vel cornices aut in paludibus ranas audire te censeas.

Miror mei, qui tantum exprimere tibi potuerim. sed hoc forsitan nimis est tibi, qui jam litteras quasi jugum aliquod abjecisti et nunc magis vocandus es a studia quam trahendus. illud mihi molestum est, quod ad te scribens inter vexationes plurimas perpolire non potui, quod te legere speravi. at tu veniam dabis et loco et ingeniolo meo, quod tam hebes est, ut nedum in tumultu sed vix in quiete ornare queat, quod scribit.

Vale jam tandem et me quantum cesar permittit tuum habeto. ex Gretz, nonis decembris anno 1443.