Jump to content

Silvae/II

Checked
E Wikisource
 I III 

PVBLIVS PAPINIVS STATIVS

SILVAE II

STATIVS MELIORI SVO SALVTEM

Et familiaritas nostra qua gaudeo, Melior, vir optime nec minus in iudicio litterarum quam in omni vitae colore tersissime, et ipsa opusculorum quae tibi trado condicio sic posita est ut totus hic ad te liber meus etiam sine epistola spectet. primum enim habet Glauciam nostrum, cuius gratissima infantia, et qualem plerumque infelices sortiuntur--apud te complexus amabam--iam non tibi. huius amissi recens vulnus, ut scis, epicedio prosecutus sum adeo festinanter ut excusandam habuerim affectibus tuis celeritatem. nec nunc eam apud te iacto qui nosti, sed et ceteris indico, ne quis asperiore lima carmen examinet et a confuso scriptum et dolenti datum, cum paene supervacua sint tarda solacia. Polli mei villa Surrentina quae sequitur debuit a me vel in honorem eloquentiae eius diligentius dici, sed amicus ignovit. in arborem certe tuam Melior, et psittacum scis a me leves libellos quasi epigrammatis loco scriptos. eandem exigebat stili facilitatem leo mansuetus, quem in amphitheatro prostratum frigidum erat sacratissimo Imperatori, ni statim traderem. ad Vrsum quoque nostrum, iuvenem candidissimum et sine iactura desidiae doctissimum, scriptam de amisso puero consolationem super ea quae ipsi debeo huic libro libenter inserui, quia honorem eius tibi laturus accepto est. cludit volumen genethliacon Lucani, quod Polla Argentaria, rarissima uxorum, cum hunc diem forte consuleremus, imputari sibi voluit. ego non potui maiorem tanti auctoris habere reverentiam quam quod laudes eius dicturus hexametros meos timui. Haec qualiacumque sunt, Melior carissime, si tibi non displicuerint, a te publicum accipiant; si minus, ad me revertantur.

I. GLAVCIAS ATEDII MELIORIS DELICATVS

     Quod tibi praerepti, Melior, solamen alumni
improbus ante rogos et adhuc vivente favilla
ordiar? abruptis etiam nunc flebile venis
vulnus hiat, magnaeque patet via lubrica plagae,
cum iam egomet cantus et verba medentia saevus 5
consero, tu planctus lamentaque fortia mavis
odistique chelyn surdaque averteris aure.
intempesta cano: citius me tigris abactis
fetibus orbatique velint audire leones.
nec si tergeminum Sicula de virgine carmen 10
affluat aut silvis chelys intellecta ferisque,
mulceat insanos gemitus. stat pectore demens
luctus et admoto latrant praecordia tactu.
    Nemo vetat: satiare malis aegrumque dolorem
libertate doma. iam flendi expleta voluptas, 15
iamque preces fessus non indignaris amicas?
iamne canam? lacrimis en et mea carmine in ipso
ora natant tristesque cadunt in verba liturae.
ipse etenim tecum nigrae sollemnia pompae
spectatumque Vrbi scelus et puerile feretrum 20
produxi; saevos damnati turis acervos
plorantemque animam supra sua funera vidi;
teque patrum gemitus superantem et brachia matrum
complexumque rogos ignemque haurire parantem
vix tenui similis comes offendique tenendo. 25
et nunc heu vittis et frontis honore soluto
infaustus vates versa mea pectora tecum
plango lyra: ~et diu~ comitem sociumque doloris,
si merui luctusque tui consortia sensi,
iam lenis patiare precor: me fulmine in ipso 30
audivere patres; ego iuxta busta profusis
matribus atque piis cecini solatia natis,
et mihi, cum proprios gemerem defectus ad ignes
(quem, Natura!) patrem. nec te lugere severus
arceo, sed confer gemitus pariterque fleamus. 35
    Iamdudum dignos aditus laudumque tuarum,
o merito dilecte puer, primordia quaerens
distrahor. hinc anni stantes in limine vitae,
hinc me forma rapit, rapit inde modestia praecox
et pudor et tenero probitas maturior aevo. 40
o ubi purpureo suffusus sanguine candor
sidereique orbes radiataque lumina caelo
et castigatae collecta modestia frontis
ingenuique super crines mollisque decorae
margo comae? blandis ubinam ora arguta querelis 45
osculaque impliciti vernos redolentia flores,
et mixtae risu lacrimae penitusque loquentis
Hyblaeis vox mixta favis? cui sibila serpens
poneret et saevae vellent servire novercae.
nil veris adfingo bonis. heu lactea colla, 50
brachiaque et numquam domini sine pondere cervix!
o ubi venturae spes non longinqua iuventae,
atque genis optatus honos iurataque multum
barba tibi? cuncta in cineres gravis intulit hora
hostilisque dies: nobis meminisse relictum. 55
quis tua colloquiis hilaris mulcebit amatis
pectora, quis curas mentisque arcana remittet?
accensum quis bile fera famulisque tumentem
leniet ardentique in se deflectet ab ira?
inceptas quis ab ore dapes libataque vina 60
auferet et dulci turbabit cuncta rapina?
quis matutinos abrumpet murmure somnos
impositus stratis, abitusque morabitur artis
nexibus, atque ipso revocabit ad oscula poste?
obvius intranti rursus quis in ora manusque 65
prosiliet brevibusque umeros circumdabit ulnis?
muta domus, fateor, desolatique penates,
et situs in thalamis et maesta silentia mensis!
    Quid mirum, tanto si te pius altor honorat
funere? tu domino requies portusque senectae, 70
tu modo deliciae, dulces modo pectore curae.
non te barbaricae versabat turbo catastae,
nec mixtus Phariis venalis mercibus infans
compositosque sales meditataque verba locutus
quaesisti lascivus erum tardeque parasti. 75
hic domus, hinc ortus, dominique penatibus olim
carus uterque parens atque in tua gaudia liber,
ne quererere genus. raptum sed protinus alvo
sustulit exsultans ac prima lucida voce
astra salutantem dominus sibi mente dicavit, 80
amplexusque sinu tulit et genuisse putavit.
fas mihi sanctorum venia dixisse parentum,
tuque oro, Natura, sinas, cui prima per orbem
iura animis sancire datum: non omnia sanguis
proximus aut serie generis demissa propago 85
alligat; interius nova saepe adscitaque serpunt
pignora conexis. natos genuisse necesse est,
elegisse iuvat. tenero sic blandus Achilli
semifer Haemonium vincebat Pelea Chiron.
nec senior Peleus natum comitatus in arma 90
Troica, sed claro Phoenix haerebat alumno.
optabat longe reditus Pallantis ovantis
Evander, fidus pugnas spectabat Acoetes.
cumque procul nitidis genitor cessaret ab astris,
fluctivagus volucrem comebat Persea Dictys. 95
quid referam altricum victas pietate parentes?
quid te post cineres deceptaque funera matris
tutius Inoo reptantem pectore, Bacche?
iam secura patris Tuscis regnabat in undis
Ilia, portantem lassabat Romulus Accam. 100
vidi ego transertos alieno in robore ramos
altius ire suis. et te iam fecerat illi
mens animusque patrem, necdum moresve decorve:
tu tamen et vinctas etiam nunc murmure voces
vagitumque rudem fletusque infantis amabas. 105
    Ille, velut primos exspiraturus ad austros
mollibus in pratis alte flos improbus exstat,
sic tener ante diem vultu gressuque superbo
vicerat aequales multumque reliquerat annos.
sive catenatis curvatus membra palaestris 110
staret, Amyclaea conceptum matre putares;
Oebaliden illo praeceps mutaret Apollo,
Alcides pensaret Hylan: seu gratus amictu
Attica facundi decurreret orsa Menandri,
laudaret gavisa sonum crinemque decorum 115
fregisset rosea lasciva Thalia corona;
Maeonium sive ille senem Troiaeque labores
diceret aut casus tarde remeantis Vlixis,
ipse pater sensus, ipsi stupuere magistri.
    Scilicet infausta Lachesis cunabula dextra 120
attigit, et gremio puerum complexa fovebat
Invidia: illa genas et adultum comere crinem,
et monstrare artes et verba infigere, quae nunc
plangimus. Herculeos annis aequare labores
coeperat adsurgens, sed adhuc infantia iuxta; 125
iam tamen et validi gressus mensuraque maior
cultibus et visae puero decrescere vestes,
cum tibi quas vestes, quae non gestamina mitis
festinabat erus? brevibus constringere laenis
pectora et angusta telas artare lacerna; 130
enormes non ille sinus, sed semper ad annos
texta legens modo puniceo velabat amictu,
nunc herbas imitante sinu, nunc dulce rubenti
murice, nunc vivis digitos incendere gemmis
gaudebat; non turba comes, non munera cessant: 135
sola verecundo deerat praetexta decori.
    Haec fortuna domus. subitas inimica levavit
Parca manus. quo, diva, feros gravis exseris ungues?
non te forma movet, non te lacrimabilis aetas?
hunc nec saeva viro potuisset carpere Procne, 140
nec fera crudeles Colchis durasset in iras,
editus Aeolia nec si foret iste Creusa;
torvus ab hoc Athamas insanos flecteret arcus;
hunc quamquam Hectoreos cineres Troiamque perosus
turribus e Phrygiis flesset missurus Vlixes. 145
    Septima lux, et iam frigentia lumina torpent,
iam complexa manu crinem tenet infera Iuno.
ille tamen Parcis fragiles urgentibus annos
te vultu moriente videt linguaque cadente
murmurat; in te omnes vacui iam pectoris efflat 150
reliquias, solum meminit solumque vocantem
exaudit, tibique ora movet, tibi verba relinquit,
et prohibet gemitus consolaturque dolentem.
gratum est, Fata, tamen quod non mors lenta iacentis
exedit puerile decus, manesque subivit 155
integer et nullo temeratus corpora damno,
qualis erat.
    Quid ego exsequias et prodiga flammis
dona loquor maestoque ardentia funera luxu?
quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit,
quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi, 160
quodque Arabes Phariique Palaestinique liquores
arsuram lavere comam? cupit omnia ferre
prodigus et totos Melior succendere census,
desertas exosus opes; sed non capit ignis
invidus, atque artae desunt in munera flammae. 165
    Horror habet sensus. qualem te funere summo
atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam,
extimui! tune ille hilaris comisque videri?
unde animi saevaeque manus et barbarus horror,
dum modo fusus humi lucem aversaris iniquam, 170
nunc torvus pariter vestes et pectora rumpis
dilectosque premis visus et frigida lambis
oscula? erant illic genitor materque iacentis
maesta, sed attoniti te spectavere parentes.
quid mirum? plebs cuncta nefas et praevia flerunt 175
agmina, Flaminio quae limite Molvius agger
transvehit, immeritus flammis dum tristibus infans
traditur et gemitum formaque aevoque meretur:
talis in Isthmiacos prolatus ab aequore portus
naufragus imposita iacuit sub matre Palaemon; 180
sic et in anguiferae ludentem gramine Lernae
rescissum squamis avidus bibit anguis Ophelten.
    Pone metus letique minas desiste vereri:
illum nec terno latrabit Cerberus ore,
nulla soror flammis, nulla adsurgentibus hydris 185
terrebit; quin ipse avidae trux navita cumbae
interius steriles ripas et adusta subibit
litora, ne puero dura ascendisse facultas.
    Quid mihi gaudenti proles Cyllenia virga
nuntiat? estne aliquid tam saevo in tempore laetum? 190
noverat effigies generosique ardua Blaesi
ora puer, dum saepe domi nova serta ligantem
te videt et similes tergentem pectore ceras.
hunc ubi Lethaei lustrantem gurgitis oras
Ausonios inter proceres seriemque Quirini 195
adgnovit, timide primum vestigia iungit
accessu tacito summosque lacessit amictus,
inde magis sequitur; neque enim magis ille trahentem
spernit et ignota credit de stirpe nepotum.
mox ubi delicias et rari pignus amici 200
sensit et amissi puerum solacia Blaesi,
tollit humo magnaque ligat cervice diuque
ipse manu gaudens vehit et, quae munera mollis
Elysii, steriles ramos mutasque volucres
porgit et optunso pallentes germine flores. 205
nec prohibet meminisse tui, sed pectora blandus
miscet et alternum pueri partitur amorem.
    Hic finis rapto. quin tu iam vulnera sedas
et tollis mersum luctu caput? omnia functa
aut moritura vides: obeunt noctesque diesque 210
astraque, nec solidis prodest sua machina terris.
nam populus mortale genus, plebisque caducae
quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt;
his amor exitio, furor his et saeva cupido,
ut sileam morbos; hos ora rigentia Brumae, 215
illos implacido letalis Sirius igni,
hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu.
quicquid init ortus, finem timet. ibimus omnes,
ibimus: immensis urnam quatit Aeacus umbris.
    Ast hic quem gemimus, felix hominesque deosque 220
et dubios casus et caecae lubrica vitae
effugit, immunis fatis. non ille rogavit,
non timuit meruitve mori: nos anxia plebes,
nos miseri; quibus unde dies suprema, quis aevi
exitus incertum, quibus instet fulmen ab astris, 225
quae nubes fatale sonet. nil flecteris istis?
sed flectere libens. ades huc emissus ab atro
limine, cui soli cuncta impetrare facultas,
Glaucia! (insontes animas nec portitor arcet,
nec durae comes ille ferae) tu pectora mulce, 230
tu prohibe manare genas noctesque beatas
dulcibus alloquiis et vivis vultibus imple
et periisse nega, desolatamque sororem,
qui potes, et miseros perge insinuare parentes.

II. VILLA SVRRENTINA POLLII FELICIS

     Est inter notos Sirenum nomine muros
saxaque Tyrrhenae templis onerata Minervae
celsa Dicarchei speculatrix villa profundi,
qua Bromio dilectus ager, collesque per altos
uritur et prelis non invidet uva Falernis. 5
huc me post patrii laetum quinquennia lustri,
cum stadio iam pigra quies canusque sederet
pulvis, ad Ambracias conversa gymnade frondes,
trans gentile fretum placidi facundia Polli
detulit et nitidae iuvenilis gratia Pollae, 10
flectere iam cupidum gressus qua limite noto
Appia longarum teritur regina viarum.
    Sed iuvere morae. placido lunata recessu
hinc atque hinc curvas perrumpunt aequora rupes.
dat natura locum montique intervenit unum 15
litus et in terras scopulis pendentibus exit.
gratia prima loci, gemina testudine fumant
balnea, et e terris occurrit dulcis amaro
nympha mari. levis hic Phorci chorus udaque crines
Cymodoce viridisque cupit Galatea lavari. 20
ante domum tumidae moderator caerulus undae
excubat, innocui custos laris; huius amico
spumant templa salo. felicia rura tuetur
Alcides; gaudet gemino sub numine portus:
hic servat terras, hic saevis fluctibus obstat. 25
mira quies pelagi: ponunt hic lassa furorem
aequora et insani spirant clementius austri;
hic praeceps minus audet hiems, nulloque tumultu
stagna modesta iacent dominique imitantia mores.
inde per obliquas erepit porticus arces, 30
urbis opus, longoque domat saxa aspera dorso.
qua prius obscuro permixti pulvere soles
et feritas inamoena viae, nunc ire voluptas:
qualis, si subeas Ephyres Baccheidos altum
culmen, ab Inoo fert semita tecta Lyaeo. 35
    Non, mihi si cunctos Helicon indulgeat amnes
et superet Piplea sitim largeque volantis
ungula sedet equi reseretque arcana pudicos
Phemonoe fontes vel quos meus auspice Phoebo
altius immersa turbavit Pollius urna, 40
innumeras valeam species cultusque locorum
Pieriis aequare modis. vix ordine longo
suffecere oculi, vix, dum per singula ducor,
suffecere gradus. quae rerum turba! locine
ingenium an domini mirer prius? haec domus ortus 45
aspicit et Phoebi tenerum iubar; illa cadentem
detinet exactamque negat dimittere lucem,
cum iam fessa dies et in aequora montis opaci
umbra cadit vitreoque natant praetoria ponto.
haec pelagi clamore fremunt, haec tecta sonoros 50
ignorant fluctus terraeque silentia malunt.
his favit natura locis, hic victa colenti
cessit et ignotos docilis mansuevit in usus.
mons erat hic ubi plana vides; et lustra fuerunt,
quae nunc tecta subis; ubi nunc nemora ardua cernis, 55
hic nec terra fuit: domuit possessor, et illum
formantem rupes expugnantemque secuta
gaudet humus. nunc cerne iugum discentia saxa
intrantesque domos iussumque recedere montem.
iam Methymnaei vatis manus et chelys una 60
Thebais et Getici cedat tibi gloria plectri:
et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.
    Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras?
si quid Apellei gaudent animasse colores,
si quid adhuc vacua tamen admirabile Pisa 65
Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis
aut Polycleteo iussum est quod vivere caelo,
aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis,
ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum,
quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis 70
expers curarum atque animum virtute quieta
compositus semperque tuus.
    Quid mille revolvam
culmina visendique vices? sua cuique voluptas
atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem
Nerea diversis servit sua terra fenestris: 75
haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;
armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum
aera respirat pelago circumflua Nesis;
inde vagis omen felix Euploea carinis,
quaeque ferit curvos exerta Megalia fluctus; 80
angitur et domino contra recubante proculque
Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
una tamen cunctis procul eminet una diaetis,
quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
ingerit: hic Grais penitus delecta metallis 85
saxa; quot Eoae respergit vena Syenes,
Synnade quot maesta Phrygiae fodere secures
per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
candida purpureo distinguitur area gyro;
hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi 90
quod viret et molles imitatur rupibus herbas;
hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
omnia Chalcidicas turres obversa salutant.
macte animo quod Graia probas, quod Graia frequentas 95
arva, nec invideant quae te genuere Dicarchi
moenia: nos docto melius potiemur alumno.
    Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam
iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?
saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo 100
conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra
palmite maturo rorantia lumina tersit
Nereis et dulces rapuit de collibus uvas.
saepe et vicino sparsa est vindemia fluctu,
et Satyri cecidere vadis, nudamque per undas 105
Dorida montani cupierunt prendere Panes.
    Sis felix, tellus, dominis ambobus in annos
Mygdonii Pyliique senis nec nobile mutes
servitium, nec te cultu Tirynthia vincat
aula Dicarcheique sinus, nec saepius isti 110
blanda Therapnaei placent vineta Galesi.
hic ubi Pierias exercet Pollius artes,
seu volvit monitus quos dat Gargettius auctor,
seu nostram quatit ille chelyn, seu dissona nectit
carmina, sive minax ultorem stringit iambon: 115
hinc levis e scopulis meliora ad carmina Siren
advolat, hinc motis audit Tritonia cristis.
tunc rapidi ponunt flatus, maria ipsa vetantur
obstrepere, emergunt pelago doctamque trahuntur
ad chelyn et blandi scopulis delphines aderrant. 120
    Vive, Midae gazis et Lydo ditior auro,
Troica et Euphratae supra diademata felix,
quem non ambigui fasces, non mobile vulgus,
non leges, non castra terent; qui pectore magno
spemque metumque domas voto sublimior omni, 125
exemptus fatis indignantemque refellens
Fortunam; dubio quem non in turbine rerum
deprendet suprema dies, sed abire paratum
ac plenum vita. nos, vilis turba, caducis
deservire bonis semperque optare parati, 130
spargimur in casus: celsa tu mentis ab arce
despicis errantes humanaque gaudia rides.
tempus erat cum te geminae suffragia terrae
diriperent, celsusque duas veherere per urbes,
inde Dicarcheis multum venerande colonis 135
hinc adscite meis, pariterque his largus et illis
ac iuvenile calens plectrique errore superbus.
at nunc discussa rerum caligine verum
aspicis. illo alii rursus iactantur in alto,
et tua securos portus placidamque quietem 140
intravit non quassa ratis. sic perge, nec umquam
emeritam in nostras puppem demitte procellas.
tuque, nurus inter longae . . . 147
    . . . praecordia curae,
non frontem vertere minae, sed candida semper
gaudia et in vultu curarum ignara voluptas; 150
non tibi sepositas infelix strangulat area
divitias avidique animum dispendia torquent
fenoris: expositi census et docta fruendi
temperies. non ulla deo meliore cohaerent
pectora, non alias docuit concordia mentes. 155
discite securi, quorum de pectore mixtae 143
in longum coiere faces sanctusque pudicae
servat amicitiae leges amor. ite per annos
saeculaque et priscae titulos praecedite famae.

III. ARBOR ATEDII MELIORIS

     Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet
arbor aquas complexa lacus; quae robore ab imo
incurvata vadis redit inde cacumine recto
ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis
atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem. 5
quid Phoebum tam parva rogem? vos dicite causas,
Naides, et faciles, satis est, date carmina Fauni.
    Nympharum tenerae fugiebant Pana catervae;
ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen unam
in Pholoen. silvis haec fluminibusque sequentis 10
nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat.
iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci
rura Quirinalesque fuga suspensa per agros
Caelica tesca subit; ibi demum victa labore,
fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti 15
stant sine fraude lares, flavos collegit amictus
artius et niveae posuit se margine ripae.
insequitur velox pecorum deus et sua credit
conubia; ardenti iamiam suspiria librat
pectore, iam praedae levis imminet. ecce citatos 20
advertit Diana gradus, dum per iuga septem
errat Aventinaeque legit vestigia cervae.
paenituit vidisse deam, conversaque fidas
ad comites: 'numquamne avidis arcebo rapinis
hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici 25
decrescet mihi turba chori?' sic deinde locuta
depromit pharetra telum breve, quod neque flexis
cornibus aut solito torquet stridore, sed una
emisit contenta manu laevamque soporae
Naidos aversa fertur tetigisse sagitta. 30
illa diem pariter surgens hostemque protervum
vidit et in fontem, niveos ne panderet artus,
sic tota cum veste ruit, stagnisque sub altis
Pana sequi credens ima latus implicat alga.
quid faceret subito deceptus praedo? nec altis 35
credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet
pellis, et a tenero nandi rudis. omnia questus
immitem Bromium, stagna invida et invida tela,
primaevam visu platanum, cui longa propago
innumeraeque manus et iturus in aethera vertex, 40
deposuit iuxta vivamque adgessit harenam
optatisque aspergit aquis et talia mandat:
'vive diu nostri pignus memorabile voti,
arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae
tu saltem declinis ama, preme frondibus undam. 45
illa quidem meruit, sed ne, precor, igne superno
aestuet aut dura feriatur grandine; tantum
spargere tu laticem et foliis turbare memento.
tunc ego teque diu recolam dominamque benignae
sedis et inlaesa tutabor utramque senecta, 50
ut Iovis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbra
populus et nostrae stupeant tua germina pinus.'
sic ait. illa dei veteres animata calores
uberibus stagnis obliquo pendula trunco
incubat atque umbris scrutatur amantibus undas. 55
sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet
nec patitur tactus. tandem eluctata sub auras
libratur fundo rursusque enode cacumen
ingeniosa levat, veluti descendat in imos
stirpe lacus alia. iam nec Phoebeia Nais 60
odit et exclusos invitat gurgite ramos.
    Haec tibi parva quidem genitali luce paramus
dona, sed ingenti forsan victura sub aevo.
tu cuius placido posuere in pectore sedem
blandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus, 65
cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes
improba, sed medius per honesta et dulcia limes,
incorrupte fidem nullosque experte tumultus
et secrete, palam quod digeris ordine vitam,
idem auri facilis contemptor et optimus idem 70
comere divitias opibusque immittere lucem;
hac longum florens animi morumque iuventa
Iliacos aequare senes, et vincere persta
quos pater Elysio, genetrix quos detulit annos:
hoc illi duras exoravere sorores, 75
hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem
ardua magnamimi revirescet gloria Blaesi.

IV. PSITTACVS EIVSDEM

     Psittace dux volucrum, domini facunda voluptas,
humanae sollers imitator, psittace, linguae,
quis tua tam subito praeclusit murmura fato?
hesternas, miserande, dapes moriturus inisti
nobiscum, et gratae carpentem munera mensae 5
errantemque toris mediae plus tempore noctis
vidimus. adfatus etiam meditataque verba
reddideras. at nunc aeterna silentia Lethes
ille canorus habes. cedat Phaethontia vulgi
fabula: non soli celebrant sua funera cygni. 10
    At tibi quanta domus rutila testudine fulgens,
conexusque ebori virgarum argenteus ordo,
argutumque tuo stridentia limina cornu
et querulae iam sponte fores! vacat ille beatus
carcer, et augusti nusquam convicia tecti. 15
    Huc doctae stipentur aves quis nobile fandi
ius natura dedit: plangat Phoebeius ales,
auditasque memor penitus demittere voces
sturnus, et Aonio versae certamine picae,
quique refert iungens iterata vocabula perdix, 20
et quae Bistonio queritur soror orba cubili:
ferte simul gemitus cognataque ducite flammis
funera, et hoc cunctae miserandum addiscite carmen:
'occidit aeriae celeberrima gloria gentis
psittacus, ille plagae viridis regnator Eoae; 25
quem non gemmata volucris Iunonia cauda
vinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales,
nec quas umenti Numidae rapuere sub austro;
ille salutator regum nomenque locutus
Caesareum et queruli quondam vice functus amici, 30
nunc conviva levis monstrataque reddere verba
tam facilis, quo tu, Melior dilecte, recluso
numquam solus eras. at non inglorius umbris
mittitur: Assyrio cineres adolentur amomo
et tenues Arabum respirant gramine plumae 35
Sicaniisque crocis; senio nec fessus inerti
scandet odoratos phoenix felicior ignes.'

V. LEO MANSVETVS

     Quid tibi monstrata mansuescere profuit ira?
quid scelus humanasque animo dediscere caedes
imperiumque pati et domino parere minori?
quid, quod abire domo rursusque in claustra reverti
suetus et a capta iam sponte recedere praeda 5
insertasque manus laxo dimittere morsu?
occidis, altarum vastator docte ferarum,
non grege Massylo curvaque indagine clausus,
non formidato supra venabula saltu
incitus aut caeco foveae deceptus hiatu, 10
sed victus fugiente fera. stat cardine aperto
infelix cavea, et clausas circum undique portas
hoc licuisse nefas placidi tumuere leones.
tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum
aspicere, et totas duxere in lumina frontes. 15
at non te primo fusum novus obruit ictu
ille pudor: mansere animi, virtusque cadenti
a media iam morte redit, nec protinus omnes
terga dedere minae. sicut sibi conscius alti
vulneris adversum moriens it miles in hostem 20
attollitque manum et ferro labente minatur,
sic piger ille gradu solitoque exutus honore
firmat hians oculos animamque hostemque requirit.
magna tamen subiti tecum solacia leti,
victe, feres, quod te maesti populusque patresque, 25
ceu notus caderes tristi gladiator harena,
ingemuere mori; magni quod Caesaris ora
inter tot Scythicas Libycasque, e litore Rheni
et Pharia de gente feras, quas perdere vile est,
unius amissi tetigit iactura leonis.

VI. CONSOLATIO AD FLAVIVM VRSVM DE AMISSIONE PVERI DELICATI

     Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis
lugendique modos. miserum est primaeva parenti
pignera surgentesque (nefas!) accendere natos;
durum et deserti praerepta coniuge partem
conclamare tori, maesta et lamenta sororum 5
et fratrum gemitus; alte haec tamen at procul intrat
altius in sensus, maioraque vulnera vincit
plaga minor. famulum (quia rerum nomina caeca
sic miscet Fortuna manu nec pectora novit),
sed famulum gemis, Vrse, pium, sed amore fideque 10
has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,
si tam dura placent, hominem gemis (heu mihi! subdo
ipse faces), hominem, Vrse, tuum, cui dulce volenti 15
servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
castiget luctus? gemit inter bella peremptum
Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,
et volucres habuere rogum cervusque Maronem. 20
quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi
te tantum cupientis erum, sed maior in ore
spiritus et tenero manifesti in sanguine mores.
optarent multum Graiae cuperentque Latinae
sic peperisse nurus. non talem Cressa superbum 25
callida sollicito revocavit Thesea filo,
nec Paris Oebalios talis visurus amores
rusticus invitas deiecit in aequora pinus.
non fallo aut cantus assueta licentia ducit:
vidi et adhuc video, qualem nec bella caventem 30
litore virgineo Thetis occultavit Achillen,
nec circum saevi fugientem moenia Phoebi
Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae.
qualis eras! procul en cunctis puerisque virisque
pulchrior et tantum domino minor! illius unus 35
ante decor, quantum praecedit clara minores
luna faces quantumque alios premit Hesperos ignes.
non tibi femineum vultu decus oraque supra
mollis honos, qualis dubiae post crimina formae
de sexu transire iubent: torva atque virilis 40
gratia; nec petulans acies, blandique severo
igne oculi, qualis bellis iam casside, visu
Parthenopaeus erat; simplexque horrore decoro
crinis, et obsessae nondum primoque micantes
flore genae: talem Ledaeo gurgite pubem 45
educat Eurotas, teneri sic integer aevi
Elin adit primosque Iovi puer approbat annos.
nam pudor unde notae, mentis tranquillaque morum
temperies teneroque animus maturior aevo
carmine quo pandisse queam? saepe ille volentem 50
castigabat erum studioque altisque iuvabat
consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam
ille suus, vultumque tuo sumebat ab ore:
dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama
Cecropiamque fidem. sed laudum terminus esto, 55
quem fortuna sinit: non mente fidelior aegra
speravit tardi reditus Eumaeus Vlixis.
    Quis deus aut quisnam tam tristia vulnera casus
eligit? unde manus Fatis tam certa nocendi?
o quam divitiis censuque exutus opimo 60
fortior, Vrse, fores! si vel fumante ruina
ructassent dites Vesuvina incendia Locroe,
seu Pollentinos mersissent flumina saltus,
seu Lucanus Acir seu Thybridis impetus altas
in dextrum torsisset aquas, paterere serena 65
fronte deos; sive alma fidem messisque negasset
Cretaque Cyreneque et qua tibi cumque beato
larga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorum
Invidia infelix animi vitalia vidit
laedendique vias. 70
    Vitae modo carcer adultae:
nectere temptabat iuvenum pulcherrimus ille
cum tribus Eleis unam trieterida lustris.
attendit torvo tristis Rhamnusia vultu,
ac primum implevitque toros oculisque nitorem
addidit ac solito sublimius ora levavit, 75
heu! misero letale favens: seseque videndo
torsit et invidia, mortemque amplexa iacenti
iniecit nexus carpsitque immitis adunca
ora verenda manu. quinta vix Phosphoros ora
rorantem sternebat equum: iam litora duri 80
saeva, Philete, senis durumque Acheronta videbas,
quo domini clamate sono! non saevius atros
nigrasset planctu genetrix sibi saeva lacertos,
nec pater; et certe qui vidit funera frater
erubuit vinci. sed nec servilis adempto 85
ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos
et Cilicum messes Phariaeque exempta volucri
cinnama et Assyrio manantes gramine sucos,
et domini fletus: hos tantum hausere favillae,
hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canos 90
restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa
quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris
quam gemitus.
    Sed et ipse iuvat: quid terga dolori,
Vrse, damus? quid damna foves et pectore iniquo
vulnus amas? ubi nota reis facundia raptis? 95
quid caram crucias tam saevis luctibus umbram?
eximius licet ille animi meritusque doleri:
solvisti. subit ille pios carpitque quietem
Elysiam clarosque illic fortasse parentes
invenit; aut illi per amoena silentia Lethes 100
forsan Avernales adludunt undique mixtae
Naides, obliquoque notat Proserpina vultu.
    Pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton,
forsan et ipse dabit, moresque habitusque decoros
monstrabit gaudens similemque docebit amari.

VII. GENETHLIACON LVCANI AD POLLAM

     Lucani proprium diem frequentet
quisquis collibus Isthmiae Diones
docto pectora concitatus oestro
pendentis bibit ungulae liquorem.
ipsi quos penes est honor canendi, 5
vocalis citharae repertor Arcas,
et tu Bassaridum rotator Euhan,
et Paean et Hyantiae sorores
laetae purpureas novate vittas,
crinem comite, candidamque vestem 10
perfundant hederae recentiores.
docti largius evagentur amnes,
et plus Aoniae virete silvae,
et, si qua patet aut diem recepit,
sertis mollibus expleatur umbra. 15
centum Thespiacis odora lucis
stent altaria victimaeque centum,
quas Dirce lavat aut alit Cithaeron.
Lucanum canimus, favete linguis;
vestra est ista dies, favete, Musae, 20
dum qui vos geminas tulit per artes,
et vinctae pede vocis et solutae,
Romani colitur chori sacerdos.
    Felix heu nimis et beata tellus,
quae pronos Hyperionis meatus 25
summis Oceani vides in undis
stridoremque rotae cadentis audis;
quae Tritonide fertilis Athenas
unctis, Baetica, provocas trapetis:
Lucanum potes imputare terris! 30
hoc plus quam Senecam dedisse mundo
aut dulcem generasse Gallionem.
attollat refluos in astra fontes
Graio nobilior Melete Baetis;
Baetim, Mantua, provocare noli. 35
    Natum protinus atque humum per ipsam
primo murmure dulce vagientem
blando Calliope sinu recepit.
tum primum posito remissa luctu
longos Orpheos exuit dolores 40
et dixit: 'puer o dicate Musis,
longaevos cito transiture vates,
non tu flumina nec greges ferarum
nec plectro Geticas movebis ornos,
sed septem iuga Mariumque Thybrim 45
et doctos equites et eloquente
cantu purpureum trahes senatum.
nocturnas alii Phrygum ruinas
et tardi reducis vias Vlixis
et puppem temerariam Minervae 50
trita vatibus orbita sequantur:
tu carus Latio memorque gentis
carmen fortior exeris togatum.
ac primum teneris adhuc in annis
ludes Hectora Thessalosque currus 55
et supplex Priami potentis aurum,
et sedes reserabis inferorum;
ingratus Nero dulcibus theatris
et noster tibi proferetur Orpheus.
dices culminibus Remi vagantis 60
infandos domini nocentis ignes.
hinc castae titulum decusque Pollae
iucunda dabis adlocutione.
mox coepta generosior iuventa
albos ossibus Italis Philippos 65
et Pharsalica bella detonabis,
quo fulmen ducis inter arma divi,
libertate gravem pia Catonem
et gratum popularitate Magnum.
tu Pelusiaci scelus Canopi 70
deflebis pius et Pharo cruenta
Pompeio dabis altius sepulcrum.
haec primo iuvenis canes sub aevo,
ante annos Culicis Maroniani.
cedet Musa rudis ferocis Enni 75
et docti furor arduus Lucreti,
et qui per freta duxit Argonautas,
et qui corpora prima transfigurat.
quid? maius loquar: ipsa te Latinis
Aeneis venerabitur canentem. 80
    Nec solum dabo carminum nitorem,
sed taedis genialibus dicabo
doctam atque ingenio tuo decoram
qualem blanda Venus daretque Iuno
forma, simplicitate, comitate, 85
censu, sanguine, gratia, decore,
et vestros hymenaeon ante postes
festis cantibus ipsa personabo.
    O saevae nimium gravesque Parcae!
o numquam data longa fata summis! 90
cur plus, ardua, casibus patetis?
cur saeva vice magna non senescunt?
sic gnatum Nasamonii Tonantis
post ortus obitusque fulminatos
angusto Babylon premit sepulcro; 95
sic fixum Paridis manu trementis
Peliden Thetis horruit cadentem;
sic ripis ego murmurantis Hebri
non mutum caput Orpheos sequebar.
sic et tu (rabidi nefas tyranni!) 100
iussus praecipitem subire Lethen,
dum pugnas canis arduaque voce
das solacia grandibus sepulcris,
(o dirum scelus! o scelus!) tacebis.'
    Sic fata est leviterque decidentes 105
abrasit lacrimas nitente plectro.
    At tu, seu rapidum poli per axem
famae curribus arduis levatus
qua surgunt animae potentiores,
terras despicis et sepulcra rides; 110
seu pacis merito nemus reclusi
felix Elysii tenes in oris,
quo Pharsalica turba congregatur,
et te nobile carmen insonantem
Pompei comitantur et Catones; 115
(tu magna sacer et superbus umbra
nescis Tartaron et procul nocentum
audis verbera pallidumque visa
matris lampade respicis Neronem),
adsis lucidus, et vocante Polla 120
unum, quaeso, diem deos silentum
exores: solet hoc patere limen
ad nuptas redeuntibus maritis.
haec te non thiasis procax dolosis
falsi numinis induit figura, 125
ipsum sed colit et frequentat ipsum
imis altius insitum medullis;
at solacia vana subministrat
vultus, qui simili notatus auro
stratis praenitet incubatque somno 130
securae. procul hinc abite, Mortes:
haec vitae genialis est origo.
cedat luctus atrox genisque manent
iam dulces lacrimae, dolorque festus,
quicquid fleverat ante, nunc adoret.