Singulari quidem (1856)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Singulari quidem (1856)
1856
editio: incognita
fons: Acta Pii IX vol II p.510

Dilectis Filiis Nostris S. R. E. Cardinalibus, ac Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis universae Imperialis ac Regiae Austriaeae Ditionis.


PIVS PP. IX.

Dilecti Filii Nostri, et Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Singulari quidem animi Nostri gaudio cognoscimus, Vos, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, Nostris, et Carissimi in Christo Filii Nostri Francisci losephi Austriae Imperatoris, et Regis Apostolici desideriis cuique Vestrum uno fere eodemque tempore significatis quam libentissime obsequentes, pro egregia vestra religione, et pastorali sollicitudine statuisse convenire in istam Imperialem et Regiam , Vindobonensem civitatem, quo ibi inter Vos colloqui, et consilia conferre possetis, ut rite ea omnia perficiantur, quae a Nobis cum eodem Carissimo in Christo Filio Nostro sancita sunt in Conventione, quam idem clarissimus et religiosissimus Princeps cum summa Nostra consolatione, et immortali sui nominis gloria ob Ecclesiae iura vindicata , bonis omnibus prae laetitia gestientibus, ineundam Nobiscum curavit. Itaque dum Vobis, Dilecti Filii Nostri , et Venerabiles Fratres, vel maxime gratulamur , quod in boc habendo conventu insigne ac perspectum vestrum pro Ecclesia studium impense ostenditis, Nobis temperare non possumus, quin Vos hac occasione peramanter alloquamur, et intimos Vobis aoimi Nostri sensus aperiamus , ex quibus maiorem in modum intelligetis , quanta Vos , et omnes amplissimi istius Imperii fideles populos curae vestrae commissos benevolentia prosequamur. Atque in primis quod attinet ad commemoratae Conventionis exsecutionem , cum optime noscatis, multos in illa esse articulos , qui a Vobis praecipue sunt exsequendi, tum vehementer optamus, ut quoad modum in eorumdem articulorum exsecutione unam eamdemque certam viam atque rationem habere velitis, ea tamen circumspeotione sedulo prudenterque adbibita, quam varia diversarum latissimi Austriaci Imperii Provinciarum adiuncta postulare poterunt. Si quae autem de alicuius articuli sensu dubitatio, vel difficultas oriatur, quod non fore arbitramur, gratissimum Nobis erit, illam a Vobis ad Nos deferri , ut, collatis inter Nos, et Caesaream Apostolicam Maiestatem consiliis, veluti in tricesimoquinto eiusdem Conventionis articulo cautum est, opportunas declarationes dare possimus.

Iam vero ardentissima illa caritas, qua universum Dominicum gregem Nobis ab ipso Christo Domino divinitus commissum complectimur , et gravissimum Apostolici Nostri ministerii munus , quo omnium nationum, et populorum salutem totis viribus procurare debemus, urgent Nos, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, ut eximiam vestram pietatem, virtutem, et episcopalem vigilantiam maiore, qua possumus, contentione etiam atque etiam excitemus, ut alacriori usque zelo pergatis omnes episcopalis vestri muneris partes diligentissime implere, ac nullis neque curis, neque consiliis, neque laboribus usquam pernere, quibus sanctissimae fidei nostrae depositam io vestris D io ec e sib us integrum iovielabuoque custodiatis, et vestri gregis iaedt nutati consulentes, illam ab omnibus defendatis ioi micoram beminum fraudibus et insidiis. Namque probe noscitis nefarias, moltiplieesque artes m molitiones, et monstres* .omnis geo eris opmimum portenta , quibus callidiasimi perversorum dogmatum architecti impnovidos praesertim et imperitos a veritatis et mstitiae tramite avertere, atque in errorem exithamqne inducere connituntur. Neque ignoratis , Dilecti Fili Nostri , ac Venerabiles .Fratres inter plurima, et nunquam satis lugenda mala, quae ecclesiasticam et civilem societatem vel maxime perturbant, atque divexant, duo potissimum nunc minere, quae aliorum omnium quaedam veluti origo, non immerito videantur. Vobis enim apprime nota sunt innumera , et funestissima sane damna, (quae in Christianam* et civilem retnpublioam ex putidissimo indifferentismi errore redundant. Hinc nim omnia erga Deum, in quo vivimus, movemur, et sumus, officia penitus neglecta, (hinc sanctissima religio plane posthabita, hinc omnis iuris, instituat, <virtutiaqoe fundamenta concussa , ac propamodum versa. [1]A qua turpissima sane indifferentismi forma ihaud admodum distat illud de religionum indifferentia systema e tenebris eruptum, quo homines a veritate alienati., vemeque confessionis adversarii, suaeque salutis immnmones, et inter se pugnantia dooeotes, etnunquam stabilitam sententiam haben tes, Dullum inter diversas, fidei professiones diaeri smd admittunt, et pacem passim cum omnibusmi spet, oomibuaque atomae vitae portum L qx qua dibet religione patere contendunt. Nihil .enim iute jneet illis» ilioet diversa (tractantibus, dum ad itwhlS veritatis expugnationem conspirent [2](i). Videtis pro r /epto, Dilecti Filii JNostrj» te Venerabiles Fratres, qua vigilantia Vobis sit excubandum* ne tam idwae contagia pestis vestras «vesimisere inficiant, aeipotr dant. Itaque .ne desinatis populos Vobis traditos ab hisce perniciosissimis erroribus sedulo dpfen* dere, eosque catholicae veritatis doctrina .magis in dies accurate imbuere[3] et jljos docere» quod sicut unus est Deus Pater, unus Christus Eius* unus.Spi jritus Sanctus, ,ita uoa est divinitus .revelata veritas* juna divina fides humanae salutis initium, omnisque justificationis ifondumeotom, qua Mistus vivit* et sine qua inopoesihile .est placere Deo, et ad tfibprum eius consortium pervenire $); et uoa est aera* tsancta* catholica, Appatolica Romapa Ecclesia, .et Catber dra una super Petrum Domini , voce fundata ,extra quam nec vera fides, nec aeterna invenitosalus, cum habere non possit Deum Patrem» qui Ecclesiam uon habet matrem* et .felsp confidat, sp esse io Epolesia* qui Petri Cathedram .deserat* su per quam fundata est Ecclesia [4](4). 'JNullum vero ma ius potest esse delictum* «1 nuda macula deformior* quam adversus Christum stetisse, .quam Ecclesiam

divino Eius sanguine partam, ct acquisitam dissi passe, quam evangelicae dilectionis oblitum contra unanimem, et concordem Dei populum hostilis di scordiae furore pugnasse [5](1).

Cum autem ratio divini cultus ex hisce duobus constet, piis dogmatibus, et actionibus bonis, neque doctrina sine operibus bonis accepta sit Deo, neque opera recipiat Deus a religiosis dogmatibus seiun cta , neque in solo opere virtutum, aut in sola observantia mandatorum, sed etiam in tramite fidei angusta et ardua sit via, quae ducit ad vitam S. Cyrill. Hieroso). Catb. IV. Illuminand. n. S. S. Leo Serm. 5. de Nativit. Dom.(2), tum ne intermittatis fideles vestros populos conti nenter monere, et excitare, ut non solum in ca tholicae religionis professione magis in dies stabi les et immoti persistant, verum etiam per bona opera certam suam vocationem, et electionem la cera satagant. Dum autem in vestri gregis salu tem procurandam incumbitis, ne omittatis in omni bonitate, patientia, et doctrina miseros errantes ad unicum Christi ovile, atque ad catholicam unitatem revocare illis praesertim Augustini verbis: venite, fratres, si vultis, ut inseramini in vite: dolor est, cum vos videamus praecisos ita iacere; numerate sacerdotes ve) ab ipsa Petri Sede, et in ordine illo patrum quis cui successit, videte; ipsa est petra, quam non vinount superbae inferorum portae [6](3). Quicumque extra banc domum agnum comederit, profanus est; si quis in arca Noe non fuerit, pe ribit regnante diluvio [7](1).

Verum non minori sane pernicie alter nunc gras satur morbus, cui ab elatione, et quodam veluti rationis fastu, raiionaUsmi nomen est inditum. Non improbat certe Ecclesia [8](2) eorum studium, qui ve ritatem scire voluerunt , quia Deus hominis natu ram veri adipiscendi cupientissimam fecit, neque improbat rectae sanaeque rationis studia * quibus animus excolitur, natura investigatur, et abditissi ma quaeque eiusdem arcana in apertam proferun tur lucem. Siquidem novit, ac probe tenet pien tissima mater, inter collata caelitus munera [9](3) il lud esse praeelarum , quod ratione continetur, et quo ea omnia, quae sensibus obnoxia sunt, prae tergressi, insignem quamdam Dei imaginem in no bis ipsis praeferimus Npvit quaerendum esse do nec invenias, et credendum quod credidisti, dum hoc insuper credas aliud non esse credendum, ideo que ,nee requirendam» cqm id inveneris, et credi deris quod a Christo institutum est, qui non aliud tibi mandat inquirendum, quam quod instituit [10](4). Ecquid igitur est, quod ipsa non patitur, nou sinit, et quod pro injuncto sibi officio tuendi depositi pmpjpo reprehendit, ac damnat ? Illorum nimirum iporem vpbetpepter reprehendit, ac semper tjamna* vit, et damnat Ecclesia, qui ratione abutentes, eam Dei ipsius loquentis auctoritati hnpie et stulto «f* ponere ac praeferre non erubescunt, neque refoc midenl, et dum insolenter se extollunt, proprie su perbia, suoque' tumore caecati veritatis lumen amit tunt, fidem, de qua scriptum est, qui non eredi' dferic condemnabitur [11], superbissime aspernantur, sibiqwe praefidentes [12](2)* diffitentur Ipsi : Deo* de se credendum esse, et iie * quae cognitioni nostrae de se tribuit, obsequendum. Hi suntr, quibus co ns tat* tissidie epponity aeqUom 1 esee [13](3), uv de cognitione Del ipsi Deo credamus 1 * eurus scifteet totum: est, qUUd die eo credlinflf#, qdid «liquo ab homine fleiM, uti epoetety cognosci nonpotuit* nfei salutttrem sui cognitionem ipse tribuissevj Hi sent 1 , quos ad met* tfo' sanitatem hisce 1 verbis revocare contendit: qnbt magis 1 contra rationem* quam* ratione rationem ce* nari transcendero ? et quid magis contra fidem*, quam credere nolle quidquid non possis ratione at* tingere [14](4) ? Atque his inculcare non desinit, fidem non* ratiemY sed auctoritati inniti [15](5), nec etfim de cebat, ut emin Deus ad 1 hominem loqueretur* argu mentis assereret? suas voces* tamquam fides ei non haberetur, sed ut oportuit, est ktquUtus, qtrasi rerum Otttwidm malimus iudex, cuius non est argumentari, sed pronuntiare (6f. His apertissime denuntiat unam homihis spem, unamque salutem positum esse in ebristiana fide, quae veritatem docens, ac divina sua luce humanae ignorantiae tenebras decutiens per caritatem operatur, et ha catholica Ecclesia , qua* vectwn retinens oukum est stabile, ipsius fidet dbmteibiiijr,. et Dei tempkim extra quod, citra in vincibilis ignorandae excusationem, quisquis fuerit, esa a spe visae:, et salutis alieni» Et; hos gravis sime monet, ac dbcet* quod humanae arti» peritia si quando tractandis sacris eloquii» adhibetur, non debet ius magisterii sibi arroganter arripere , sed veluai ancilla Dominae quodbi» fanrototus obsequio subservire,, ne si praecedit oberrat, et: dum ea te rtorum verborum sequitor consequentias, intimae virtuti» lumen amittat , et rectum veritatis trami tem: pendar [16](l). Neque existimari iccirco debet, nullum ia Ecclesia Christi profectum haberi reli gionis. HabetUr namque, idemque maxrimire, dum modo tamen: vere profectus sit fidei, non permu tatio. Crescat igitur oportet, et multum vehemen terque proficiat tam singulorum, quam omnium , unius hominisi, quam> totius Ecclesiae» aetatum, ae saeculorum gradibus rqtelligentia, scientia, sapien tia, qna inteHigatur iltustriws quod antea credeba tur obscurius, qua posteritas intellectum gracofetur, qeod : vetustas» non iotelleetom venerabatur, qua pre tiosae divini dogmatis gemmae exsculpantur, fide liter coaptentur, adornentur sapienter, et spltettdore, gratia, venustate ditescant in eodem tamen genere,, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia, ut cum dicantur nove, non dican tur nova [17](1).

Neminem Vestrum mirari arbitramur. Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, si pro Nostro fidei primatu, et principatu [18](2) de luctuosissimis bisce, ac rei cum sacrae , tum publicae pernicio sissimis erroribus denuo loquuti simus, eximiam que vestram episcopalem vigilantiam ad illos pro fligandos excitare censuerimus. Cum enim inimicus homo non cesset superseminare zizania in medio tritici, tum Nos, qui divina disponente Providentia dominico agro excolendo praesumus, atque uti ser vi fideles, et prudentes super Domini familiam con stituti sumus [19](3), ab iis partibus explendis desiste re non debeamus, quae ab Apostolico Nostro mu nere Separari non possunt.

Nunc vero a singulari vestra pietate et pruden tia exposcimus, ut in hoc congressu ea potissimum inter Vos consilia provide sapieoterque inire stu deatis, quae in amplissimi istius Imperii regionibus ad maiorem Dei gloriam promovendam, ac sempi ternam hominum, salutem procurandam conducere existimaveritis. Etsi enim vehementer in Domino laetemur, cum noscamus multos existere tum ec clesiasticos, tum laicos homines, qui christianae fi dei et caritatis spiritu egregie animati bonum Chrimur dolore» eum haud ignoremus» in aliquibus Jo cis nonnullos ex Clero suae dignitatis , et officii oblitos minime ambulare pro ea vocatione* qua vo cati sunt» et christianum populum sanctissimis di vinae nostrae religionis. praeceptionibus parum in* structum» gravfbusque obnoxium periculis a pie* tatis operihus, et. Sacramentorum fneqiientia infe liciter abstinere v atque a. morum honestate» chri stiaoaequo vitae diaoipfina deflectere» et ad interi tum; rulere. Persuasissimum Nobis est» Vos pro spe ctata vestra episcopali sollicitudine omnes curas» eogitationesque esse colla toros» ut commemorata damna, omnino eliminentur. Et quoniam: optime scitis» Dilecti Filii Nostri, ae Venerabiles Fratres, quantam ad ecclesiastici Ordinis disciplinam instau randam, populortim mores corrigendos.eorumquc dan^na avertenda vim, habeant: Provincialia Concilia ai canonicis sanctionibus sapientissime praescripta, ea a sanctis Antistitibus, maximo semper Ecclesiae bo no frequentata » iccirco vel maxime optamus, ut Provineiales. Synodos ad saerorum eanbnum nor mam rite concelebretis» quo communibus cuiusque ecclesiasticae istius Imperii Provinciae malis op portuna ac salutaria adhibeatis remedia.' Cum au tem multa et. gravia in hisoe Provincialibus'Syno dis a Vobis : sint agenda , Nostris in votis est, ut pro vestra sapientia jn isto Vindobonensi conventu concordissimis animis ea inter Vos'suscipiatis con silia, quibus unanimes esse possitis tam circa po tiores praesertim res.quae in Provincialibus^ Syno dis erunt tractandae, ac, statuendae; tum circa illa, quae uno eodemque studio a Vobis erunt praestanda, ut ia omnibus istias Imperii Provinciis ditia» nostra religio, eiusque tolutaris doctrina, magis ia dies vigeatr floreat, dorometar, et fideles: populi, de clinantes a malo, et ferientes bonum ambulent ut filii lucis irr omni bonitate, inscitia, ac veritate Et cum nihil sit, quod alios. magi» ad rictu tem,. pie tatsMi, ac Dei cataun. assidue instruat r quam co ram'vita , et exemplum qui se dirinoi ministerio dedicarunt, ne praetermittatis omni indu stria inter Vos ea statuere, quibus Cleri disciplinam*. ufet> pro lapsa est r instauretis et accuratam illine institu tionem, ubi opos fuerit, promoveatis. QourireaBi leeti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, collatu in ter Vos consiliis. coniunctisqae studiis dirige ntisBi me prospicite , ut ecclesiastici viri propriae digni tatis et ufficrii' sera per memores ab iis omnibns deelinent, quae. Clericis verita , quaeque eos nequa quam deeent, am virtutum omnium. oraatu praefui» gentes exemplum sint fidebam in verbo, in conversatione, in caritate, in fide* io castitate, ut diaroas emuniens horas, qua decet* attentione, ait pmtatia affeetu recitent, eo sancta oratione, ae eaeeceant, e* rerum caelestium meditationi instent, decorem Domus Dei > diligant, sacras, functiones) et caeremonias iuxta Pontificale,. et Rituale Romanum peragant » et proprii ministerii munia naviter, scienter, ae sancte ubeant, et saoranum praesertim dieorplioa rum; studia nunquam intermittant et sempiternae hominum> sabuli quaerendae assiduans natant ope ram. Ae pari cura consulite, ut omnes es i usque Metropolitani» Cathedralis, et Collegiatis Templi Canouiei, aliique Beneficiarii eboro addicti, morum.


gravitate, vitae integritas#, m pietati» studio un dique praehrfgere studeant) tamquam lacernae ar* dentes positae super eande fabrum in templo do» mini, et omnes 1 suscepti moneris partes diligenter expleant, residendi legem servent, divini ctritus splendorem eureb$, atque sideres in: exeubris ffa* mini divinas 1 inudes «odiose, rite, pie, rehgfase, non pero mente vaga, nu« vagis exutis, non inde eow serperis statu ewvceiebrvnty memoria semper repetentes* quod ipri ad ohorumMcedunt, non mo d»v ut sasttsfasftnanf De# cotium, vmwiiationemqua ttibuonty Veram* Sftoin>, no a Dec ipe# et eitd, et abi» omne bonum depeeesanan >

Sed quam vehementer ad: eocbaiasticun» spiritam wendww, et> fovendum, atque ad salutaram constantiam detinendam enotorane spiritarifa Exercitia, innumeri» ieciroo per Remanes Ponriflees Prae 1 decessores Nostros ditata Indulgentiis, quisque Vo strum optime noscit. Ea proinde eunetie ecclesia stici» vestris viri# etiam atque etiam eemmendure, et hwaleMe «e desinatis, quo ipsi «erto dierum spatio m opportunum aliquem locum saepe sece dunt, ubi* quavfe humanarum rerum* cura abieeta, omnia Sua fOeta ^ dicta*, cogitata coram Deo quam diligentissime reputantes, et annos aeternos assidua medi talione habentes in mente, ae maxime benefr efa* sibi a Dtee coData recolentesi studeant contra ctas de mtiudano puiVero sordes abluere, er re suseitaro gratiam, quae ipsis data est per imposi tionem manuum, o» expoliantes veterem hominem oam actibus «uls oovOm induant , qui ornatus est in iustiiis fet sSndiitato.

Quoniam vero Sacerdotum labia custodire de bent scientiam, qua et respondere possint iis, qui legem requirunt de ore ipsorum, et contradicentes revincere , iccirco, Dilecti Filii Nostri, ac Venera biles Fratres, in rectam, acearatamque Cleri insti tutionem omnes vestras curas convertatis oportet. Summa igitur contentione omnia conamini» ut in vestris, praecipue Seminariis optima ac plane ca tholica vigeat studiorum ratio , qua adolescentes Clerici vel a prima pueritia per probatissimos ma gistros ad pietatem, omnemque virtutem, et eccle siasticum spiritum mature fingantur, ac latinae lin guae cognitione, et humanioribus litteris, philoso phicisque disciplinis ab omni prorsus cuiusque er roris periculo alienis sedulo imbuantur. Atque in prim.is omnem adhibete vigilantiam, ut, cum dogma ticam, tum moralem. Theologiam ex divinis libris, sane torumque Patrum traditione, et infallibili Ec clesiae auctoritate haustam ac depromptam, ac si mul solidam, divinarum litterarum, sacrorum Cano num, .ecclesiasticaeque historiae, rerumque liturgi carum scientiam congruo necessarii temporis spatio diligentissime, addiscant. Ac Vobis summopere, ca vendum in librorum delectu, ne; in tanta grassan tium errorum , colluvie ,a sanae doctrinae semita ecclesiastici adolescentes temere abducantur, cum praesertim hau#; jgooretis, viros eruditos a Nobis in religjone. desidentes, et ab, Ecclesia praecisos, in vulgus edere tam divinos libros, .quam Sanctorum Patrum opera, concinna Ula quidem elegantia, sed saepe , quod maxime est dolendum, . vitiata , ao praeposteris commentariis a veritate detorta. Neminem Vestrum latet quantopere Ecclesiae hisce praesertim temporibus intersit idoneos habere mi nistros, qui vitae sanctitate, et salutaris doctrinae laude praestantes, ac potentes' in opere et sermone valeant Dei, eiusque sanctae Ecclesiae causam stre nue tueri, et aedificare Domino domum fidelem. Ni bil itaque intentatum e9t relinquendum, ut iuniores Clerici vd a teneris annis sancte ac docte educen tur i quandoquidem nonnisi ex ipsis rite institutis utiles Ecclesiae ministri fieri possunt Quo vero facilius pro eximia vestra religione, ac pastorali sollicitudine accuratam Cleri institutionem, ex qua Ecclesiae bonum, ac populorum salus tantopere pendet, quotidie magis promovere valeatis, ne Vos pigeat exhortari, rogare egregios vestrarum Dioe cesium ecclesiasticos, laicosque viros divitiis pol lentes , et in rem catholicam praeclare animatos , ut vestrum sectantes exemplum aliquam pecuniae vim perlibenter tribuere velint, quo nova etiam Se minaria erigere, et congrua dote instruere possitis, in quibus adolesceDtuli Clerici vel ab ineunte aeta te rite instituantur.

Nec minori studio, Dilecti Filii Nostri, ac Ve nerabiles Fratres, ea omnia consilia suscipienda cu rate, quibus vestrarum Dioecesium iuventus cuiusque 'conditionis, et sexus magis in dies catholico plane modo educetur. Quapropter episcopalis vestrae vi gilantiae nervos intendite, ut iuventus ante omnia spiritu timoris Dei mature imbuta, ac pietatis lacte enutrita nedum fidei elementis , sed pleniori san ctissimae nostrae religionis cognitione sedulo ex colatur, atque ad virtutem, morumque honestatem, christianaeque vitae rationem conformetur, et ab omnibus perversionis» et oorrqptiopjs .illecebris,» et scopulis arceatur. Pari autem sollicitudine ne de sinatis unquam .fideles populos Vehis commissos opportunis quibusque modis ad religionem et pie» tatem etiam atque otium icxcitare. Itaque ea omnia peragito, quibus ipsi fideles populi magis io dies salutari cathplicae veritatis ac doctrinae pabulo icnu* triti Deum ex toto oonde diligant» eiusqup mandata apprime servent» Sanctuarium eius frequenter» as religiose adeant, Sabbata eius sanctificent, m saqpe qua par est veneratione et pietate tum divini Sa crificii celebrationi intersiat, tum ad sanctissima Poenitentiae» et Eucharistiae Sacramenta accedant, et .singulari devotione .Sanctissimam .Dei Genitricem Immaculatam Virginem Mariam prosequantur, et colant, ac mutuam inter se continuam caritatem habentes, et precibus instantes ambulant digne Deo per ,orania placentes, et in omai opere bono fru ctificantes. Cum autem sacrae Missiones ab idoneis operariis peractae summopere conducant ad fidei, religionisque spiritum in populis .excitandum, tepsque ad virtutis ac salutis semitam revocandos, vehe menter optamus, nt illas identidem in vestris Dioe cesibus agendas curetis. Ac meritas summasque laudes iis omnihus deferimus, qui e vestro ordine io suas Dioeooses tam salutare sacrarum Missionum Opus tam invexere» ex quo divioa adqpirante gratia uberes fructus perceptos fuisse gaudemus.

Haec potissimum in isto cestro convento prae oculis habeatis .oportet, Dilecti Filii Nostri, ac Ve nerabiles Fratres, ut communibus malis communi bus studiis provide mederi possitis. Eteuim ad prae

eipua cuiusque vestrae Dioecesis damBa reparanda, eiueque prosperitatem promovendam* nihil frequenti eiusdem fiioeceseos lustratione, et DioeceBaoae $y nodi celebratione validius esse .probe iotel]igjti& Quae duo quantopere a Concilio praesertim Tri dentino siut praescripta et tacnlcata netninem Ve stram fugit. Qnamobvem pro spectata vestra in gregem Vobis commissum sollicitudine, et caritate, nihil antiquius habere velitis , quam ex canonicis sanctionibus vestras Dioeceses impensissimo studio invisere, <ot ea omnia accurate perficere., quae ad ipsam visitationem fructuose peragendam omnino pertinent. Quo in munere obeundo Vobis summo pere cordi sit summa cura, ac paternis praesertim monitis, et frugiferis concionibus, aliisque opportu nissimis modis errores, corruptelas, et .vitia, si quae irrepserint, radicitus evellere t omnibus salutis .do cumenta pradbere, dleri .disciplinam sartam tectam que tueri., et fideles spiritaalibus praesertim qui busque subsidiis iuvare, munire, et omnes Christo luor i facere. Nec dissimilem diligentiam impendite .in Dioeeesanis Synodis iuxta sacrorum Canonum normam celebrandis ea praecipue statueates, quae ad maius cuiuBque vestrae Dioecesis bonum spe ctare pro vestra prudentia duxeritis. Ne vero in Sacerdotibus, qui doctrinae et lectioni attendere de bent, quique obstricti sunt officio docendi populum ea , quae «ire omnibus necessarium est ad salu tem, et ministrandi Sacramenta (1), sacrarum di ti) Condi. Trideat. Sess. 33 cep. 14 de Reformat.

sciplinarum studium unquam restinguatur aut lan guescat industria, optatissimum Nobis est, ut a Vo bis, ubi fieri possit, in omhibus vestrarum Dioece sium regionibus, instituantur opportunis regulis congressus de morum praesertim Theologia, ac de sacris Ritibus, ad quos singuli potissimum Presby teri teneantur accedere , et afferre scripto consi gnatam propositae a Vobis quaestionis explicatio nem, et aliquo temporis spatio a Vobis praefiniendo inter se disserere de morali Theologia, deque sa crorum Rituum disciplina, postquam aliquis ex ipsis Presbyteris sermonem de sacerdotalibus praecipue officiis habuerit* Cum autem in vestro grege pro curando operam prae ceteris, manum, auxiliumque Vobis praestent Parochi, quos in sollicitudinis par tem adscitos, et in arte omnium maxima obeunda adiutores habetis, eorum zelum omni studio in flammare ne intermittatis, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, ut proprio munere ea qua par est diligentia, ac religione fungantur. Iliis iccirco inculcate, ut nunquam cessent Christianam plebem sibi traditam sedulo pascere divini verbi praeconio, ac Sacramentorum et mqltiformis gratiae Dei dis pensatione , et rudes homines , ac maxime puerulos cbrislianae fidei mysteriis, nostraeque religionis documentis amanter , patienterque erudire , et er rantes ad salutis iter adducere, ut summopere stu deant odia, simultates, inimicitias, discordias, scan dala tollere, et confortare pusillanimes, et visitare infirmos, eosque omni praesertim spirituali ope iuvare, et miseros afflictos, atque aerumnosos conso lari, omnesque exhortari in doctrina sana, et monere, ut religiosissime reddant quae sunt Dei'Deo, et^iiae sunt Caesaris Caesari, docentes quod omnes non sollum propter iram , sed etiam 'propter con scientiam Principibus et potestatibus subditi esse et obedi re debent in iis : omnibus, quae Deii et Ec clesiae legibus minime adversantur. Pergite vero , ut facitis , cum summa vestri nominis laude , Di lecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, accuratam vestrarum Dioecesium relationem statutis tempori bus ad Nostram Concilii Congregationem mittere , ac Nos de rebus ad ipsas Dioeceses pertinentibus diligenter certiores facere, ut maiori cum vestrae , tum earumdem Dioecesium utilitati 'providere pos simus. Nobis autem innotuit in quibusdam geruVd nici territorii Dioecesibus aliquas circa parochiarum potissimum collationem invaluisse consuetudines, et nonnullos ex Vobis optare, ut buiusmodi consue tudines serventur. Nos quidem propensi sumus ad' adhibendam indulgentiam, postquam tamen easdem consuetudines ab unoquoque Vestrum spOciatim, ac perdiligenter expositas debito examine perpenderi mus, ut eas intra illos permittamus limites , quos necessitas, et praecipua locorum adiuncta suadere poterunt, cum prO Apostolici Nostri ministerii mu 1 tifere curare omnino debeamus, ut Canonicae prae scriptiones generarim sedulo observentur. ‘ 1

1 'Antequam finem huic Nostrae Epistolae facia mus,' qua Vos omnes Austriaci 1 Imperii 1 Sacrorum Antistites 'alloqui 1 summopere ; gaudemus , Nostrum ad' Vok sermonem ’ praesertim 1 convertimus ^ Vene rabiles'Fratres Archiepiscopi et ; Episcopi, qui in eodem 7 nobilissimo Imperio morantes, ac Nobiscum ip, vera fide, et catholica unitate <#oim«ti, et huic Petri Cathedrae adhaerentes, Orientalis Ecclesiae ri tus, et laudabiles eonsuetqdipes ah bac Sancta Sed* probatae» seu permissas colitis, Compertum explo ratumque Vobis est quo in pretio haec Apostabca Sedes vestros aemper habuerit ritus, quorum obser vaatiam: taotopere inculcavit, 'quemadmodum lucu tenleptastanUirtot Romanorum Pontificnm Deces sorum Nostrorum decreta et Constitutiones, inter quas commemorare satia est. Litteras Benedicti XiV Praedecessoris pariter Nostri die 26 tubi Anna 1755> editas, quarum initium « Allatae » et Nostras die 6 lapuarii Anno IBAS omnibus Orientalibus missas, quae incipiunt, « In suprema Petri Apostoli Sede ». Itaque Vos etiam summopere oscitamus» ut pro e*imia ; vestra religione et eptspopeft sollicitudine ministerium vestrum implentes, atque ante oculos habentes, ea omnia, de quibus k>q.uoti sumus» ve stram omnem curare» industriam et vigilantiam Continenter impendat», ut vester Clerus sirtutibus omnibusornatus, et, optimis disciplinis potissimum sacris aceurate excultus io sempiternam fidelium salutem quaeraodem intentissimo studio incumbat, ut fideles populi iosterjtviam,, quaedpcltad yitam, ut. quotidie magis sapeta, augeatm»* 0 t ampllQcabtr catholicae religionis; unipi, ut,,«aeramen U. admm^ atrentur» aq divina, celebrentur pfpm Wtia vestram disciplinam, ija tameo Utargiois,Uhria adtubiuvqui ab beeSanctc Seda probati fueeunt» En.cumi nlbU Nobtar optatius, quam vestris , 0 ^ vestrorum, fidel/um mdigqntjia. quam. Ijbeptissireo;becurrepe., pe omitr talis ad Noo; epofugere* NQbisqae. eapowife voetearum Dioecesium res, at illarum relationem *d No sltara Congregationem fidei propagandae praeposi tam quarto quoque adno mittere.

Denique, Dilecti Filii Nostri» ac Venerabiles Fra tres, Vos obtestamur, ut intentissimo studio tionni» tamini magis in dies conservare, fovere» et augere pacem et concordiam inter universum istarum omnium Dioecesium Cletum tum latini, tum graeoi' catholici' ritus, ut omnes , qui militant in oastriS Domini» mutaio fraternae caritatis affectu se invicem honore praevenientes. Dei gloriae, et animaram saluti unanimiter, ac studiosissime inserviant, Habetis quae pro impensissima Nostra erga Vos, et fideles istius vastissimi Imperii populos caritate Vobis, Dilecti Fiiii Nostri, ad Venerabiles Fratre», nunc potissimum significanda cenfcafmus , ae pro certo habemus? Vos pro egregia vestra virtute, religione, pietate, ac perspecta in Noa» et hanc Petri Cathedram fide et observantia hisce paternis Nostris desideriis, monitisque quam libentissime, et cumulatissime esse obsequuturos. Ac plane non dubitamus , quin vos omnes , Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, Pastorum Principem Christum Iesum continenter intuentes , qui se humilem et mitem corde est professus , quique dedit animam suam pro ovibus suis relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia Eius , contendatis totis viribus Illius exempla sectari, documenta obsequi , et gregi curae vestrae commisso assidue advigilare, in omnibus laborare, ministerium vestrum implere, et quaerere non quae vestra sunt, sed quae Christi lesu, neque iam ut dominantes in Cleris, sed uti Pastores, immo Patres amaatissimi, et faeti forma gregis ex animo nihil tam molestum, tam impeditum , tam arduum unquam fore putetis, quod io omni patientia, mansuetudine, lenitate, prodentia ferendum, expediendum ac providendum pro vestrarum ovium salute non curetis. Nos interim io humilitate cordis Nostri haud omittimus assiduas fervidasque demebtissimo luminum, et misericordiarum Patri Deo totius consolationis adhibere pre ees, ut uberrima quaeque suae Bonitatis dona super Vos propitius semper effundat, quae in dilectas quoque oves Vobis concreditas copiose descendant.

Cuius divini praesidii auspicem et propensissimae aeque ac studiosissimae Nostrae in Vos voluntatis testem Apostolicam Benedictionem ex imo corde depromptam Vobis singulis, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, cunctisque istarum Ecclesiarum Clericis, Laicisque fidelibus peramanter impertimur.

Datum Romae apud Sanctum Petram die 17 Martii Anno 1856 Pontificatus Nostri Anno Decimo.

  1. 'S. Cyprian. Epist. 43.
  2. Tertull. de praescript. cap. 41.
  3. Ad Rom. cap. 1. ad Hebr. cap. 11. Trid. Sess. 6. cap. 8.
  4. S. Cyprian. de unitat.,Eccl.
  5. S. Cyprian. Epist. 72.
  6. In psal. contr. part. Donat.
  7. S. Hieronym. epist. 14. al. 57. ad Damas.
  8. Lactant, divin. instituti lib. 3. cap. 1.
  9. Clemens Alex. Stromat. lib. l. cap. 3. lib. 2. cap. 2. et Gregor, thaumaturg; orat, panegyr. cap 7.13.
  10. Tertnll. de praescript. cap., 9,
  11. Mare. XVI. v. 16.
  12. s. HHat. de ; Triait.‘ lib*. 4.
  13. Cassiart. dSfne&rSAt 1 . lft. J fc<6apt. i. 1 1 ' (4^ BernSTdj epiA. i^O.
  14. S. Bfc#mtrd.idfe OdaaMatatM». ffiCSp; f.
  15. Lactant, divin. IdstitUf. HB. 3t edp. 1.
  16. S. Pici Dtam. opuscul. 3fc cap. *.
  17. Vine. Lirin. Commonitor.
  18. S. Ambros. de Incarnat. cap. 4. n. 32. Cassian. de In carnat. lib. 3. cap. 12.
  19. S. Ambros. de fide ad Gratian. Imperat, lib. 5. in prolog.