Jump to content

Sisyphus

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sisyphus
latina versio ab auctore ignoto, anno ignoto
Saeculo IV a.Ch.n.
editio: incognita
fons: incognitus

Dialogi personae: Socrates, Sisyphus

So. Nos vero Sisyphe heri te et longo spatio ad Stratonici ostentationem expectavimus, ut nobiscum virum sapientem res multas, et pulchras, verboque, et opere ostentantem audires: et postquam arbitrati sumus te amplius non esse venturum, ipsi virum audivimus.

Sis. Adesse mehercule non potui. Nam mihi negotium quoddam fuit magis quidem necessarium, quam ut id negligere possem. Magistratus enim nostri consultabant heri, proptereaque me sibi autorem esse coegereunt. Nobis autem Pharsalicis lex est, quae iubet magistratibus parere, si quem velint ipsi sibi consilium dare.

So. At honestum est cum legi parere, tum vero in primis a civibus suis bonum consiliarium existimari. quemadmodum et tu unus e Pharsalicis existimatus fuisti. Sed o Sisyphe (ego enim apud te oratioenm de bene deliberando habere non possem mecum reputans ad id multo otio, et longa oratione opus esse) quid deliberare sit, tecum velim quaerere. Potesne igitur mihi, ipsum Deliberare, non dico, vel bene, vel male, vel honeste: sed ipsum tantummmodo Deliberare quid sit, dicere? an tu potius, qui tam bonus consiliarius sis, id perfacile potes, nulloque negotio facere usque adeo, ut ego nimis curiose agam, qui hac de re te rogem?

Sis. An deliberare quid sit, est tibi ignotum?

So. Mihi quidem Sisyphe, si quid aliud est, quam quod is, qui nesciat ea, quorum aliquid facere oporteat, proponit, quasi vaticinans, et improviso, temereque pronuntians, atque adeo, quicquid ad dicendum occurit, ad ipsum non aliter accomodans, quam qui par impar ludunt, qui, quum nesciant, pariane sint, an imparia, quae manibus compriuntur, fortuito tamen enuntiant, atque de his vera dicunt. Sic igitur Deliberare saepe id esse videtur, quod is, qui nihil eorum sciat, de quibus aliquis deliberet, casu dicit, sed assequitur tamen, ut vera proferat. Si quidem igitur huiusmodi est, intelligo iam, deliberare quid sit: sin huiusmodi non est, haud equidem scio, quid sit.

Sis. Non est id profecto, quod in medium afferat is, qui sciat prorsus nihil: sed id, quod referat is, qui rei partem iam tum sciat, partem vero nondum scire potuerit.

So. An tu per Deos immortales deliberare tale quippiam esse dicis, quale sit, si quis (videor enim et ipse mihi quasi vaticinari, quae tua sit de Deliberando sententia) quaerat, detque operam, ut inveniat, quae sibi optima sint factu, nec tamen adhuc manifesto sciat, sed id totum alteri inesse cogitet? nonne tu sic dicis?

Sis. Dico equidem.

So. Utra quaerunt homines, quae scint, an quae nesciunt?

Sis. Utraque.

So. An igitur et hoc ita dicis, homines quaerere utraque, et quae sciunt, et quae nesciunt, simile esse, ac si quis, qui Callistratum cognoscat, sciatque, qui sit Callistartus, nesciat tamen, ubi sit, quaerat non ille quidem, ut inveniat, qui sit Callistratus? Itane vero dicis esse, quaerere utraque?

Sis. Dico.

So. Illud igitur quidem certe non quaerit, ut Callistratum cognoscat, qui iampridem illum cognovit.

Sis. Non certe.

So. Sed ubi ille sit, quaerit.

Sis. Mihi quidem videtur.

So. Quin hoc ne quaesisset quidem, ut, ubi esset ille, inveniret, si prius scisset: sed statim invenisset.

Sis. Sane.

So. Haec ergo, quae sciunt, non quaerunt homines, sed illa, quae nesciunt, ut apparet. Quod tibi Sisyphe ratio haec litigiosa videtur esse, nec propositae rei, sed disputationis causa dicis, debes considerare, an ea tibi ita, ut nunc dicitur, habere videatur. An nescis hoc in Geometria fieri solere, ut Geometrae lineam, quae diámetros dicitur, ignorent, non illi quidem, utrum diámetros sit necne (neque enim hoc ab illis quaeritur) sed quam longa sit, et quam proportionem habeat cum lateribus arearum, quas secet? nonne hoc est, quod de illa quaeritur?

Sis. Mihi sane quidem videtur.

So. Et quod ignoratur, nonne?

Sis. Prorsus.

So. Quid? quadrati illius, quod kúbos appellatur, duplum non nosti ob id a Geometris quaeri, ut quantum sit ratione inveniri possit: ab iisdem vero minime quaeri, cubus sit necne, quod id certo sciant?

Sis. Novi.

So. Non nosti quoque de aëre. Anaxagoram, Empedoclemque, et alios omnes, qui sublimia sunt scrutati, quaesisse, utrum sit is infinitus, an finem habeat?

Sis. Novi hoc quoque.

So. Sed illud non quaerebant illi, verum aër esset necne.

Sis. Non certe.

So. Iamne igitur mihi concederes, caetera omnia ita habere, ut nullius hominum sit, qui sciat, quaerere: sed ea potius, quae nesciat?

Sis. Concederem sane.

So. Deliberare nobis nonne simile videbatur esse, ac si quis quaerat, detque operam, ut veniant optima ex his quae facere sibi commodum putet?

Sis. Videbatur.

So. De rebus vero quaerere idem erat, quod Deliberare, nonne?

Sis. Erat profecto.

So. Nobis igitur iam nunc considerandum est, quid esse quaerentibus impedimento possit ad ea, de quibus quaerunt, invenienda.

Sis. Ita quidem mihi faciendum videtur.

So. An igitur quippiam nos aliud, quam inscitiam impedimento esse dicemus? Summo iatque studio nos, omni rudente explicato, et omni voce (quod dicitur) missa, consideremus: atque hoc in primis tu nunc iam mecum expende. An censes fieri posse, ut is homo de musica deliberet, qui Musicae sit imperitus, neque sciat, quo pacto sibi vel cithara canendum sit, vel aliud quippiam, quod ad Musicam pertineat, faciendum?

Sis. Haud equidem censeo.

So. Quid de re militari, vel nautica dicis? Tune existimas, eum qui harum neutram norit, posse deliberare, utrumn sibi e duobus sit faciendum, militesne regendi sint, an gubernanda navis, quum neque milites regere, neque navem gubernare sciat?

Sis. Minime.

So. An et de aliis omnibus idem iudicas: ut, quae quis nescit, nunquam prorsus intelligat, neque fieri unquam possit, ut, quae quis nescit, de his deliberet?

Sis. Ego quidem iudico.

So. At quaerere de his, quae quis nesciat, diximus, nonne?

Sis. Diximus sane.

So. Quaerere quidem non est amplius idem quod deliberare.

Sis. Qui?

So. Quod Quaerere quidem in his est rebus, quas aliquis nesciat: Deliberare vero non videtur homini circa illa esse posse, quae quis nesciat: nonne ita dictum est?

Sis. Dictum sane.

So. Vos igitur heri quaerebatis quidem, ut inveniretis, quae Reipublicae essent optima, sed ea ipsa nesciebatis. Nam si vos scissetis, eadem non quaesissetis amplius, quemadmodum eorum, quae scimus, nihil quaerimus: nonne ita est?

Sis. Ita est.

So. Utrum igitur tibi Sisyphe faciendum videtur, si quis nesciat, quaerendum an discendum?

Sis. Discendum mehercule.

So. Recte quidem tibi videtur. Sed utrum tibi propter hoc discendum potius, quam quaerendum videtur, quod citius, faciliusque invenire aliquis possit, si ab his qui sciunt, discat, quam si ipse imperitus quaerat: an hoc propter aliud?

Sis. Non, sed propter hoc.

So. Cur igitur vos heri, tuque, et urbis principes, non spreto consilio deliberandi de his, quae nesciebatis, et quaerendi, quae Reipublicae essent optima, facere possetis: sed (ut mihi quidem videtur) totum diem hesternum commiscentes, et de his, quae nesciebatis, ariolantes, neglecto prorsus dicendi studio, sedebatis? Haec tu fortasse dices a me tibi disputationis solum causa ioco dicta fuisse, non serio demonstrata: sed tu illud, quaeso, Sisyphe, nunc diligenter attende. Si concedatur, deliberare quiddam esse, nec verum illud esse, quod nunc dicimus, ipsum nihil aliud esse videri, quam scientiam, coniecturam, et commentum, quamvis nomen gravius, sed id tantum, nec aliud quicquam praeterea usurpari: an putas homines in bene deliberando, seque bonos consiliarios exhibendo, alios ab aliis aliquid differre, ut in aliis disciplinis omnibus alij ab aliis differunt, Fabri a Fabris, Medici a Medicis, Tibicinesque a Tibicinibus: atque alii omnes artifices ipsi inter se sunt dissimiles: ut, inquam, iidem in iisdem artibus differunt, an tu et in deliberando putas aliquid alios ab aliis differre?

Sis. Ego vero puto.

So. Dic mihi, non omnes, quique bene, quique male deliberant, de futuris deliberant?

Sis. Maxime.

So. Quid hic aliud dicamus, quam futura nondum esse?

Sis. Nihil aliud.

So. Nam si essent, non amplius essent futura, sed iam essent: nonne?

Sis. Nae.

So. Si igitur nullo pacto sunt, eadem ratione neque facta sunt, quum non existant.

Sis. Non hercle.

So. Si ergo nondum facta sunt, nullam adhuc naturam, quae propria ipsorum sit, habent.

Sis. Nullam prorsus.

So. Nonne igitur omnes bene, vel male deliberantes, de rebus deliberant, quae neque sint, neque fuerint, neque naturam ullam habenat, quando de futuris deliberant?

Sis. Videtur quidem.

So. Videturne igitur fieri posse, ut aliquis id, quod nusquam sit, vel bene, vel male consequatur?

Sis. Qua ratione hoc dicis?

So. Ego tibi exponam, quod volo dicere: tu diligentiam adhibe. Ex multis sagittariis quo pacto cognoscas, quis sit peritus, quisve contra imperitus? Atque hoc quidem haud difficile cognitu videtur esse. Fortasse enim iubeas illos skopòn sagittis petere: nonne?

Sis. Sane quidem.

So. Tu quidem igitur eum, qui saepius ita sagittas mittat, ut recte collineet, victorem decernas.

Sis. Decernam profecto.

So. Verum, si skopòs nullus sit propositus, in quem sagittas dirigant, sed unusquisque, quo velit, iaciat, quonam modo possis cognoscere, qui bene vel male iaculetur?

Sis. Nullo.

So. Ita quoque deliberantes vel bene, vel male, si nesciant, de quo deliberent, discernere nescires.

Sis. Verum.

So. Verum certe: nam si de rebus futuris deliberant deliberantes, nonne de his, quae non sunt deliberant?

Sis. Prorsus.

So. At fieri non potest, ut aliquis id quod nusquam sit, assequatur. Nam qua ratione tibi aliquis, quod nusquam sit, consequi posse videatur?

Sis. Nulla.

So. Postquam igitur fieri non potest, ut quis, quod non sit, assequatur, nullus erit amplius, qui de his, quae non sunt, deliberet. Fortuna enim in his, quae non sunt, numeratur: nonne ita res habet?

Sis. Mihi quidem videtur habere.

So. Nullus itaque, qui futura non consequatur, potest esse neque bonus, neque malus consiliarius.

Sis. Non videtur.

So. Quin neque alius alio melior consiliarius, neque peior esse poterit, nisi vel felicius id, quod non est, assequatur, vel ab eo infelicius aberret.

Sis. Non poterit.

So. Ad quid igitur respiciunt homines, quum quosdam homines bonos, et malos consiliarios vocant? An hoc tibi Sisyphe dignum videtur esse, de quo etiam atque etiam cogitemus?