Sodoma (Auctor incertus)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sodoma
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 2


CAPUT PRIMUM.

(PL 2 1101B)

 Iam Deus omnipotens primaevi tempora saecli,
Vindice diluvio, cunctis aboleverat undis,
Quas coelum sparsit terrae, maris exspuit aequor;
Hactenus, haud liquido poenas decernere pactus
Excidio, quoties hyemes induceret aer;
Fraenandis varium pluvii mandaverat arcum,
Purpureo et viridi signantem nubila limbo.

CAPUT II.

(1101C)
 Sed recidiva hominum pariter cum gente secunda
Impietas, iterumque mali nova pullulat aetas,
Excidio iam non imbres sortita, sed ignes.
Sic Sodomum meruit tellus ardentibus uri
Roribus et finis portendere signa futuri.
Effera luxuries illic, inimica pudoris,
Instar legis erat, fugeret quam praescius hospes;
Ante vel ad Scythicas, vel apud Busiridis aras
Exoptans per sacra necem, caesusque crucem
Fundere Bebrycium, et Libycas satiare palaestras,
Anteque vel Circaea novas per pocula formas
Sumere, quam laesum Sodomis amittere sexum.
Pulsabant coelum invidia, connubia mixta
Incesta parili, generis natura rebellis.
(1101D) In sese, laesumque viri cum corpore nomen.
Tempore sed certo Deus omnia perspeculatus,
Iudicat iniustos patiens, ubi criminis aetas
Cessandi spatium vis nulla coegerit irae.
Iamque dies ultrix aderat, duo de grege missi
Angelico forma iuvenes, qui spiritus ambo
Diva ministerio Domini mandata ferebant,
(1102B) Succedunt Sodomis; illic de stirpe piorum
Transvena Loth aderat, sapiens, iustique colonus,
Unus erat, meminisse Deum; solet utilis arbor
In sylvis latitare feris velut hospita fructu.
Is tunc pro porta residens (vix moerenia adibant
Coelicolae) quanquam divinos nescius, ultro
Advocat, appellat, patrio veneratur honore,
Hospitioque vocat, longe stabulare parantes;
(1102C) Enisus longis precibus, pia pignora mensa
Officiisque probis studio dispungit amicos.
Nox requiem dederat, lux solverat altera noctem,
Et Sodoma in foribus strepitat conquesta rudendum.
Loth contra supplex: Ne vos nunc pacta libido
Incendat, iuvenes, ipsam faedare iuventam;
Quo luxus genitura vocat? quo semina frustra?
Quo nullae nuptant animae; non lustra colentes;
Non stabulis reduces, non undis subter hiantes;
Nec quae pennarum modulis prope nubila pendent,
Nec quae per terram protracto corpore manant.
Omne genus, luxus genus est; nisi foemina coniux
Omnibus, et nunquam cuiquam nisi foemina mater.
Nunc si fas iuvenilis habet vastare pudorem,
Sunt intus natae biiuges mihi, nubilis aetas,
(1102D) Virginitas in flore tumet, iam dedita messi,
Digna cupido viris, tulerit quam vestra voluptas;
Cedo pater proque hospitibus pensabo dolorem.
Vulgus ad haec demens: Quis nam tu, quantus, et unde?
Qui nobis domineris, ait, legesque recondas,
Transvena corrector Sodomorum? duplicat iras:
(1103A) Nunc igitur tute ipse lues, quod nostra cupido est
Pro natis, quoque hospitibus; satis unus in omnes.
Dicta et facta simul, vulgi mora nulla furentis.
Turbidus hiberno ut dum volvitur impete torrens,
Rivorum in numeros uno pede fertur in omnes,
Si qua illic arbor rapidis offenditur undis,
Haud mansura diu; quantum radice licebit
Crinitas durare moras, ubi subter adesam
Perdit humum circumfosso cum caudice pendens,
Huc illuc certam differt incerta ruinam:
Haud aliter Loth in media vertigine vulgi,
Nutabat vinci prope iam; sed diva potestas
Subvenit; angelici iuvenes de limine raptum
Restituunt tectis, demens sed vulgus ibidem
Poenarum auspiciis multatur lumine diro.


(PL 2 1103A) CAPUT III.

(1103B)
 Tunc decreta Dei reserant, dignam adfore poenam
De coelo Sodomis, ipsum meruisse salutem
Iustitiae titulo. Quin ergo accingeris isthinc
Festinare fugam, pariterque educere si quid
Gentis habes? nos exitium iam inducimus urbi.
Loth generos citus adloquitur, sed dura hominum mens,
Credere despexit monitum, risitque timorem.
Tempore mox quo lux tenebras conscendere tentat,
Et bicolor coeli facies de nocte dieque est,
Instabant iuvenes Chaldaeam educere gentem
Ex Sodomis, iustamque domum donare saluti:
Eia, age, Loth, exsurge tuamque adsume iugalem,
Et natas duplices, atque hinc exterminus ito.
(1103C) Praeveniens Sodomum poenas (manibus quoque amicis
Producunt trepidos) atque haec tibi caetera mando;
Serva Loth animam, ne visum in terga retrorsum
Vertere forte velis, coeptum vel sistere gressum,
In montem propera. Timuit Loth ardua tardo
Ereptare gradu, coelestes ne prius irae
Opprimerent, alios igitur deposcere portus
Adgreditur, parvam quam contra aspexerat urbem.
Huc, inquit, contendo fugas, vix moenibus exstat
Nec longe, nec magna. Illi favere petenti,
Urbis et ipsius pariter gessere salutem.
Inde Segor vico: nomen vox barbara novit.
Tunc Loth ingreditur Segor; simul exoritur sol,
Ultimus ille quidem, in Sodomamque incendia fervens
Infert; nam totos radios armaverat igni,
(1103D) Aemula subsequitur caligo includere lucem
Coeptans, atque globos confuso intexere coelo;
Fumantes coeunt nubes, novus irruit imber,
(1104A) Sulphura cum flammis flagrantibus aestuat aether,
Exustus crepitat liquidis ardoribus aether
Hinc habet in falso de vero fabula famam
Solis progeniem currus optasse paternos,
Nec valuisse levem puerum frenare superbos
Ignis equos, arsisse orbem; tunc fulmine raptum
Aurigam; illicitum planctum mutasse sorores. (1103D)
Viderit Eridanus, si qua illic populus albet,
Aut si quis plumat senio modulatior ales.
Hic aliter versae moerent miracula formae.
Namque comes coniux, heu me, male tum quoque legis
Foemina non patiens, divina ad murmura coeli
Audaces oculos nequicquam sola retorsit,
Nec habitura loqui quod viderit; et simul illic
(1104B) In fragilem mutata salem stetit ipsa sepulcrum,
Ipsaque imago sibi formam sine corpore servans.
Durat adhuc etenim nuda statione sub aethram,
Nec pluviis dilapsa situ, nec diruta ventis.
Quin etiam si quis mutilaverit advena formam,
Protinus ex sese suggestu vulnera complet.
Dicitur et vivens alio iam corpore, sexus
Munificos solito dispungere sanguine menses.
 Nusquam sunt Sodomi, nusquam illorum impia lucent
Moenia; cum dominis domus omnis inops ita nusquam
Tota rogus regio est, hinc atro horrore favillae,
Hincque situ cano cineres incendia signant,
Occidit illa prior feritas quam prospiciens Loth,
Nullus arat frustra piceas fulgine glebas.
(1104C) Semiperempta etiam si qua illic iugera laetas
Autumni conantur opes, facile optima sese
Promittunt oculis, pira, persica, et omnia mala,
Donec carpuntur; nam protinus indice tactum
Solvitur in cinerem, fit vana favillaque pomum.
Sic igitur coelo pariter terraque sepultis,
Nec mare vivit ibi, mors est maris illa quieti,
Quod nullus animal per anhela volumina fluctus;
Quodquod etiam patrio nunquam suspirat ab austro,
Quodque nequit proferre aliquam de gurgite gentem
Squamigeram, laevive cuti vel cortice septam,
Vel crispam concham, aut duplici compagine clausam.
Solum illic proprio mentitur fruge bitumen,
Exusti fuligo maris; quod vividus ardor
Subter stagna coquens, de sulphuris et salis aestu
(1104D) Temperat inque picem dat terrae haerere marinam.
Invehitur proprio cum tempore pingue crematae
Virus aquae, spumisque cutis super aequora nigra
(1105A) Texitur; appellunt queis est ea captio mercis.
Adclinant leves laterum libramine lembos,
Ut semel impositam doceant conscendere venam.
Nam se sponte levans adnabit mercis ad ora
Navigii, pretiumque dabit pro munere largo,
Ni plaga contigerit, quam mensis foemina vestit.
Ecce aliud monstrum pelagi de clade natatur;
Cuncta illic immissa natant; natura recessit
(1106A) Mergendis data corporibus; si denique teste
Luciferam narem insistens, qua spiritus igni est,
Velificavit apex, flammae si flamma perempta est,
Ibit subter aquas destructio naufraga lucis.
Hae Sodomum et Gomorum signatae in saecula poenae,
Gentibus iniustis, queis pectora dura timorem
Deseruere Dei; de coelo iura tueri,
Inque unum rerum Dominum spectare docebunt.