Paulus V. Papa. Ad perpetuam rei memoriam . Solet circumspecta Romani Pontificis providentia, si quae aliquando super literis ab Apostolica Sede emanatis dubia oriantur, suae 253 declarationis oraculo tollere , et alias providere, prout tempo rum et personarum qualitatibus debite pensatis conspicit in Domino salubriter expedire. Alias siquidem felicis recordationis Clemens Papa VIII. praedecessor noster bonae memoriae Michaelem Archiepiscopum , et Metropolitam Kijoviensem et Hali ciensem ac totius Russiae , et cum eo plerosq. ejus compro vinciales Episcopos, et alios tunc expressos , una cum omni eorum Clero et populo nationis Ruthenae seu Russiae , qui cum Romana Ecclesia non communicabatur , ... intra gremium Ecclesiae Catholicae et unitatem S. R. E. uti membra sua in Christo sub certis modis et forma recepit, univit, adjunxit, annexuit et incorporavit , prout in dicti Clementis Praedeces soris nostri sub plumbo, sub data Romae apud S. Petrum An no Incarnationis Dominicae MDXCV. decima kalendas Ja nuarii, Pontificatus sui Anno quarto , expeditis literis plenius continetur; cum autem sicut Venerabilis Fratris Josephi Archi e iscopi moderni Kijoviensis et Haliciensis nomine nuper ex positum nobis fuit, non desint, qui veritatis ignari , aut ab aliis in errorem inducti, sibi persvadeant, Romanam Ecclesiam per unionem praemissam eorum Ritus et ceremonias in Divinis of. ficiis et Sacramentorum administratione tollere et extinguere voluisse, unde scandalum multorum provenire dignoscitur; ea propter nos ex pastoralis officii debito inimico homini, bono semini superseminandi zizanja occasionem auferre et errorem hujusmodi ex mentibus hominum evellere , ac scandalis occur. rere volentes nec non literarum praefatarum tenorem praesen tibus pro expresso habentes, supplicationibus dicti Josephi Ar chiepiscopi nomine, nobis super hoc humiliter porrectis incli tati, omnes Sacros Ritus et ceremonias, quibus Episcopi Ru theni et Clerus juxta Sanctorum Patrum Graecorum instituta in Divinis officiis , et Sacrosanctae Missae sacrificio , caetero rumq. Sacramentorum administratione, aliisq . sacris functionibus utuntur, dummodo veritati et doctrinae Fidei Catholicae non adyesentur et communionem cum Romana Ecclesia non ex 254 cludant, per unionem praemissam tollere , aut extinguere Ec clesiae Romanae intentionem , mentem , et voluntatem non fu isse, nec esse, neque id dici , aut censeri potuisse, nec posse, quinimo dictos Ritus Eisdem Ruthenis Episcopis et Clero, ex Apostolica benignitate permissos, concessos , et indultos esse, sicut ex literis praedictis , et Concilio Florentino apparet, et ex instituto Collegii Graecorum Urbis nostrae, in quo Alumni de ritibus hujusmodi servandis, sicut accepimus , juramentum praestant, tenore praesentium declaramus et decernimus , non obstantibus consvetudinibus et ordinationibus Apostolicis cae terisq. contrariis quibuscunq. Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris . Die decima Decembris MDCXV Pontificatus nostri Anno undecimo.
S. Cobellucius.