Jump to content

Soliloquia (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Soliloquia
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 32



Soliloquia

Soliloquia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

LIBER PRIMUS.

Instituit se ipse Augustinus ad capessendam Dei et animae scientiam; ac primum divinam opem implorat, tum agnita illius, quam concupiscit, scientiae praecellentia, colloquitur secum de animi sui sanitate promovenda, ut ad contemplandum Deum tuto demum assurgat. Ad extremum libri colligit, ea quae vere sunt, immortalia esse.

CAPUT PRIMUM.-- Precatio ad Deum.

1.

Volventi mihi multa ac varia mecum diu, ac (0869)per multos dies sedulo quaerenti memetipsum ac bonum meum, quidve mali evitandum esset; ait mihi subito, sive ego ipse, sive alius quis extrinsecus, sive intrinsecus, nescio: nam hoc ipsum est quod magnopere scire molior: ait ergo mihi, R. . Ecce, fac re invenisse aliquid; cui commendabis, ut pergas ad alia? A. Memoriae scilicet. R. Tantane illa est ut excogitata omnia bene servet? A. Difficile est, imo non potest. R. Ergo scribendum est. Sed quid agis, quod valetudo tua scribendi laborem recusat? Nec ista dictari debent; nam solitudinem meram desiderant. A. Verum dicis. Itaque prorsus nescio quid agam. R. Ora salutem et auxilium quo ad concupita pervenias, et hoc ipsum litteris manda, ut prole tua fias animosior. Deinde quod invenis paucis conclusiunculis breviter collige. Nec modo cures invitationem turbae legentium; paucis ista sat erunt civibus tuis. A. Ita faciam.

2.

Deus universitatis conditor, praesta mihi primum ut bene te rogem, deinde ut me agam dignum quem exaudias, postremo ut liberes. Deus per quem omnia, quae per se non essent, tendunt esse. Deus qui ne id quidem quod se invicem perimit, perire permittis. Deus qui de nihilo mundum istum creasti, quem omnium oculi sentiunt pulcherrimum. Deus qui malum non facis, et facis esse ne pessimum flat. Deus qui paucis ad id quod vere est refugientibus, ostendis malum nihil esse. Deus per quem universitas etiam cum sinistra parte perfecta est. Deus a quo dissonantia usque in extremum nulla est, cum deteriora melioribus concinunt. Deus quem amat omne quod potest amare, sive sciens, sive nesciens. Deus in quo sunt omnia, (0870)cui tamen universae creaturae nec turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. Deus qui nisi mundos verum scire noluisti. Deus pater veritatis, pater sapientiae, pater verae summaeque vitae, pater beatitudinis, pater boni et pulchri, pater intelligibilis lucis, pater evigilationis atque illuminationis nostrae, pater pignoris quo admonemur redire ad te.

3.

Te invoco, Deus veritas, in quo et a quo et per quem vera sunt, quae vera sunt omnia. Deus sapientia, in quo et a quo et per quem sapiunt, quae sapiunt omnia. Deus vera et summa vita, in quo et a quo et per quem vivunt, quae vere summeque vivunt omnia. Deus beatitudo, in quo et a quo et per quem beata sunt, quae beata sunt omnia. Deus bonum et pulchrum, in quo et a quo et per quem bona et pulchra sunt, quae bona et pulchra sunt omnia. Deus intelligibilis lux, in quo et a quo et per quem intelligibiliter lucent, quae intelligibiliter lucent omnia. Deus cujus regnum est totus mundus, quem sensus ignorat. Deus de cujus regno lex etiam in ista regna describitur. Deus a quo averti, cadere; in quem converti, resurgere; in quo manere, consistere est. Deus a quo exire, emori; in quem redire, reviviscere; in quo habitare, vivere est. Deus quem nemo amittit, nisi deceptus; quem nemo quaerit, nisi admonitus; quem nemo invenit, nisi purgatus. Deus quem relinquere, hoc est quod perire; quem attendere, hoc est quod amare; quem videre, hoc est quod habere. Deus cui nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit, Deus per quem vincimus inimicum, te deprecor. Deus per quem accepimus ne omnino periremus. Deus a quo admonemur ut vigilemus. Deus per quem a malis bona separamus. Deus per quem mala fugimus, et bona sequimur. Deus per quem non cedimus adversitatibus. Deus per quem bene servimus et bene dominamur. (0871)Deus per quem discimus aliena esse quae aliquando nostra, et nostra esse quae aliquando aliena putabamus. Deus per quem malorum escis atque illecebris non haeremus. Deus per quem nos res minutae non minuunt. Deus per quem melius nostrum deteriori subjectum non est. Deus per quem mors absorbetur in victoriam (I Cor. XV, 54). Deus qui nos convertis. Deus qui nos eo quod non est exuis, et eo quod est induis. Deus qui nos exaudibiles facis. Deus qui nos munis. Deus qui nos in omnem veritatem inducis. Deus qui nobis omnia bona loqueris, nec insanos facis, nec a quoquam fieri sinis. Deus qui nos revocas in viam. Deus qui nos deducis ad januam. Deus qui facis ut pulsantibus aperiatur (Matth. VII, 8). Deus qui nobis das panem vitae. Deus per quem sitimus potum, quo hausto nunquam sitiamus (Joan. VI, 35). Deus qui arguis saeculum de peccato, de justitia, et de judicio (Id. XVI, 8). Deus per quem nos non movent qui minime credunt. Deus per quem improbamus eorum errorem, qui animarum merita nulla esse apud te putant. Deus per quem non servimus infirmis et egenis elementis (Galat. IV, 9). Deus qui nos purgas, et ad divina praeparas praemia, adveni mihi propitius tu.

4.

Quidquid a me dictum est, unus Deus tu, tu veni mihi in auxilium; una aeterna vera substantia, ubi nulla discrepantia, nulla confusio, nulla transitio, nulla indigentia, nulla mors. Ubi summa concordia, summa evidentia, summa constantia, summa plenitudo, summa vita. Ubi nihil deest, nihil redundat. Ubi qui gignit, et quem gignit unum est. Deus cui serviunt omnia, quae serviunt; cui obtemperat omnis bona anima. Cujus legibus rotantur poli, cursus suos sidera peragunt, sol exercet diem, luna temperat noctem: omnisque mundus per dies, vicissitudine lucis et noctis; per menses, incrementis decrementisque lunaribus; per annos, veris, aestatis, autumni et hiemis successionibus; per lustra, perfectione cursus solaris; per magnos orbes, recursu in ortus suos siderum, magnam rerum constantiam, quantum sensibilis materia patitur, temporum ordinibus replicationibusque custodit. Deus cujus legibus in aevo stantibus, motus instabilis rerum mutabilium perturbatus esse non sinitur, frenisque circumeuntium saeculorum semper ad similitudinem stabilitatis revocatur: cujus legibus arbitrium animae liberum est, bonisque praemia et malis poenae, fixis per omnia necessitatibus distributae sunt. Deus a quo manant usque ad nos omnia bona, a quo coercentur a nobis omnia mala. Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil est. Deus sub quo totum est, in quo totum est, cum quo totum est. Qui fecisti hominem ad imaginem et similitudinem tuam, quod qui se ipse novit agnoscit. Exaudi, exaudi, exaudi me, Deus meus, Domine meus, rex meus, pater meus, causa mea, spes mea, res mea, honor meus, domus mea, patria mea, salus mea, lux mea, vita mea. Exaudi, exaudi, exaudi me more illo (0872)tuo paucis notissimo.

5.

Jam te solum amo, te solum sequor, te solum quaero, tibi soli servire paratus sum, quia tu solus juste dominaris; tui juris esse cupio. Jube, quaeso, atque impera quidquid vis, sed sana et aperi aures meas, quibus voces tuas audiam. Sana et aperi oculos meos, quibus nutus tuos videam. Expelle a me insaniam, ut recognoscam te. Dic mihi qua attendam, ut aspiciam te, et omnia me spero quae jusseris esse facturum. Recipe, oro, fugitivum tuum, Domine, clementissime pater: jamjam satis poenas dederim, satis inimicis tuis, quos sub pedibus habes, servierim, satis fuerim fallaciarum ludibrium. Accipe me ab istis fugientem famulum tuum, quia et isti me quando a te fugiebam acceperunt alienum. Ad te mihi redeundum esse sentio: pateat mihi pulsanti janua tua; quomodo ad te perveniatur doce me. Nihil aliud habeo quam voluntatem; nihil aliud scio nisi fluxa et caduca spernenda esse; certa et aeterna requirenda. Hoc facio, Pater, quia hoc solum novi; sed unde ad te perveniatur ignoro. Tu mihi suggere, tu ostende, tu viaticum praebe. Si fide te inveniunt qui ad te refugiunt, fidem da; si virtute, virtutem; si scientia, scientiam. Auge in me fidem, auge spem, auge charitatem. O admiranda et singularis bonitas tua!

6.

Ad te ambio, et quibus rebus ad te ambiatur, a te rursum peto. Tu enim si deseris, peritur: sed non deseris, quia tu es summum bonum, quod nemo recto quaesivit, et minime invenit. Omnis autem recte quaesivit, quem tu recte quaerere fecisti. Fac me, Pater, quaerere te, vindica me ab errore; quaerenti te mihi nihil aliud pro te occurrat. Si nihil aliud desidero quam te, inveniam te jam, quaeso, Pater. Si autem est in me superflui alicujus appetitio, tu ipse me munda, et fac idoneum ad videndum te. Caeterum de salute hujus mortalis corporis mei, quamdiu nescio quid mihi ex eo utile sit, vel eis quos diligo, tibi illud committo, Pater sapientissime atque optime, et pro eo quod ad tempus admonueris deprecabor: tantum oro excellentissimam clementiam tuam, ut me penitus ad te convertas, nihilque mihi repugnare facias tendenti ad te, jubeasque me dum hoc ipsum corpus ago atque porto, purum, magnanimum, justum, prudentemque esse, perfectumque amatorem perceptoremque sapientiae tuae, et dignum habitatione, atque habitatorem beatissimi regni tui. Amen, amen.

CAPUT II.-- Quid amandum.

7.

A. Ecce oravi Deum. R. Quid ergo scire vis? A. Haec ipsa omnia quae oravi. R. Breviter ea collige. A. Deum et animam scire cupio. R. Nihilne plus? A. Nihil omnino. R. Ergo incipe quaerere. Sed prius explica quomodo tibi si demonstretur Deus, possis dicere, Sat est. A. Nescio quomodo mihi demonstrari debeat, ut dicam, Sat est: non enim credo me scire aliquid sic, quomodo scire Deum desidero. R. Quid ergo agimus? Nonne censes prius tibi esse sciendum, quomodo tibi Deum scire satis sit, quo cum perveneris non amplius quaeras? A. Censeo quidem; sed quo pacto fieri possit, non video. (0873)Quid enim Deo simile unquam intellexi, ut possim dicere, Quomodo hoc intelligo, sic volo intelligere Deum? R. Qui nondum Deum nosti, unde nosti nihil te nosse Deo simile? A. Quia si aliquid Deo simile scirem, sine dubio id amarem; nunc autem nihil aliud amo quam Deum et animam, quorum neutrum scio. R. Non igitur amas amicos tuos? A. Quo pacto eos possum, amans animam, non amare? R. Hoc modo ergo et pulices et cimices amas? A. Animam me amare dixi, non animalia. R. Aut homines non sunt amici tui, aut eos non amas: omnis enim homo est animal, et animalia te non amare dixisti. A. Et homines sunt, et eos amo, non eo quod animalia, sed eo quod homines sunt; id est, ex eo quod rationales animas habent, quas amo etiam in latronibus. Licet enim mihi in quovis amare rationem, cum illum jure oderim qui male utitur eo quod amo. Itaque tanto magis amo amicos meos, quanto magis bene utuntur anima rationali, vel certe quantum desiderant ea bene uti.

CAPUT III.-- Cognitio Dei.

8.

R. Accipio istud: sed tamen si quis tibi diceret, Faciam te sic Deum nosse, quomodo nosti Alypium; nonne gratias ageres, et diceres, Satis est? A. Agerem quidem gratias, sed satis esse non dicerem. R. Cur, quaeso? A. Quia Deum ne sic quidem novi quomodo Alypium, et tamen Alypium non satis novi. R. Vide ergo ne impudenter velis satis Deum nosse, qui Alypium non satis nosti. A. Non sequitur. Nam in comparatione siderum, quid est mea coena vilius? et tamen cras quid sim coenaturus ignoro; quo autem signo luna futura sit, non impudenter me scire profiteor. R. Ergo vel ita Deum nosse tibi satis est, ut nosti quo cras signo luna cursura sit? A. Non est satis: nam hoc sensibus approbo. Ignoro autem utrum vel Deus vel aliqua naturae occulta causa subito lunae ordinem cursumque commutet: quod si acciderit, totum illud quod praesumpseram, falsum erit. R. Et credis hoc fieri posse? A. Non credo. Sed ego quid sciam quaero, non quid credam. Omne autem quod scimus, recte fortasse etiam credere dicimur; at non omne quod credimus, etiam scire. R. Respuis igitur in hac causa omne testimonium sensuum? A. Prorsus respuo. R. Quid? illum familiarem tuum quem te adhuc ignorare dixisti, sensu vis nosse, an intellectu? A. Sensu quidem quod in eo novi, si tamen sensu aliquid noscitur, et vile est, et satis est: illam vero partem qua mihi amicus est, id est ipsum animum, intellectu assequi cupio. R. Potestne aliter nosci? A. Nullo modo. R. Amicum igitur tuum et vehementer familiarem, audes tibi dicere esse ignotum? A. Quidni audeam? Illam enim legem amicitiae justissimam esse arbitror, qua praescribitur ut sicut non minus, ita nec plus quisque amicum quam seipsum diligat. Itaque cum memetipsum ignorem, qua potest a me affici contumelia, quem mihi esse dixero ignotum, cum praesertim, ut credo, ne ipse quidem se noverit? R. Si ergo ista quae scire vis, ex eo sunt genere quae intellectus assequitur, cum dicerem impudenter te velle Deum scire, cum Alypium nescias, non debuisti (0874)mihi coenam tuam et lunam proferre pro simili, si haec, ut dixisti, ad sensum pertinent.

CAPUT IV.-- Certa scientia quae.

9.

Sed quid ad nos? Nunc illud responde: si ea quae de Deo dixerunt Plato et Plotinus vera sunt, satisne tibi est ita Deum scire, ut illi sciebant? A. Non continuo, si ea quae dixerunt, vera sunt, etiam scisse illos ea necesse est. Nam multi copiose dicunt quae nesciunt, ut ego ipse omnia quae oravi, me dixi scire cupere, quod non cuperem si jam scirem: num igitur eo minus illa dicere potui? Dixi enim non quae intellectu comprehendi, sed quae undecumque collecta memoriae mandavi, et quibus accommodavi quantam potui fidem: scire autem aliud est. R. Dic, quaeso, scisne saltem in geometrica disciplina quid sit linea? A. Istud plane scio. R. Nec in ista professione vereris Academicos? A. Non omnino. Illi enim sapientem errare noluerunt; ego autem sapiens non sum. Itaque adhuc non vereor earum rerum quas novi, scientiam profiteri. Quod si, ut cupio, pervenero ad sapientiam, faciam quod illa monuerit. R. Nihil renuo: sed, ut quaerere coeperam, ita ut lineam nosti, nosti etiam pilam quam sphaeram nominant? A. Novi. R. Aeque utrumque nosti, an aliud alio magis aut minus? A. Aeque prorsus. Nam in utroque nihil fallor. R. Quid haec, sensibusne percepisti, an intellectu? A. Imo sensus in hoc negotio quasi navim sum expertus. Nam cum ipsi me ad locum quo tendebam pervexerint, ubi eos dimisi, et jam velut in solo positus coepi cogitatione ista volvere, diu mihi vestigia titubarunt. Quare citius mihi videtur in terra posse navigari, quam geometricam sensibus percipi, quamvis primo discentes aliquantum adjuvare videantur. R. Ergo istarum rerum disciplinam, si qua tibi est, non dubitas vocari scientiam? A. Non, si Stoici sinant, qui scientiam tribuunt nulli, nisi sapienti. Perceptionem sane istorum me habere non nego, quam etiam stultitiae concedunt: sed nec istos quidquam pertimesco. Prorsus haec quae interrogasti scientia teneo: perge modo; videam quorsum ista quaeris. R. Ne propera, otiosi sumus. Intentus tantum accipe, ne quid temere concedas. Gaudentem te studeo reddere de rebus quibus nullum casum pertimescas, et quasi parvum negotium sit, praecipitare jubes? A. Ita Deus faxit, ut dicis. Itaque arbitrio tuo rogato, et objurgato gravius, si quidquam tale posthac.

10.

R. Ergo lineam in duas lineas per longum scindi, manifestum tibi est nullo modo posse? A. Manifestum. R. Quid, transversim? A. Quid, nisi infinite secari posse? R. Quid, sphaeram ex una qualibet parte a medio, ne duos quidem pares circulos habere posse pariter lucet? A. Pariter omnino. R. Quid linea et sphaera? unumne aliquid tibi videntur esse, an quidquam inter se differunt? A. Quis non videat differre plurimum? R. At si aeque illud atque hoc nosti, et tamen inter se, ut fateris, plurimum differunt, est ergo differentium rerum scientia indifferens? A. Quis enim negavit? R. Tu paulo ante. Nam cum te rogassem (0875)quomodo velis Deum nosse, ut possis dicere, Satis est; respondisti te ideo nequire hoc explicare, quia nihil haberes perceptum, similiter atque Deum cupis percipere, nihil enim te scire Deo simile. Quid ergo nunc? linea vel sphaera similes sunt? A. Quis hoc dixerit? R. Sed ego quaesiveram, non quid tale scires, sed quid scires sic, quomodo Deum scire desideras. Sic enim nosti lineam ut nosti sphaeram, cum se non sic habeat linea ut se habet sphaera. Quamobrem responde utrum tibi satis sit sic Deum nosse, ut pilam illam geometricam nosti; hoc est, ita de Deo nihil, ut de illa, dubitare.

CAPUT V.-- Dissimilium eadem aut par scientia.

11.

A. Quaeso te, quamvis vehementer urgeas atque convincas, non audeo tamen dicere ita me velle Deum scire, ut haec scio. Non solum enim res, sed ipsa etiam scientia mihi videtur esse dissimilis. Primo, quia nec linea et pila tantum inter se differunt, ut tamen eorum cognitionem una disciplina non contineat: nullus autem geometres Deum se docere professus est. Deinde, si Dei et istarum rerum scientia par esset, tantum gauderem quod ista novi, quantum me Deo cognito gavisurum esse praesumo. Nunc autem permultum haec in illius comparatione contemno, ut nonnunquam videatur mihi si illum intellexero, et modo illo quo videri potest videro, haec omnia de mea notitia esse peritura: siquidem nunc prae illius amore jam vix mihi veniunt in mentem. R. Esto plus te ac multo plus quam de istis Deo cognito gavisurum, rerum tamen non intellectus dissimilitudine; nisi forte alio visu terram, alio serenum coelum intueris, cum tamen multo plus illius quam hujus aspectus te permulceat. Oculi autem si non falluntur, credo te interrogatum utrum tibi tam certum sit terram te videre quam coelum, tam tibi certum esse respondere debere, quamvis non tam terrae quam coeli pulchritudine atque splendore laeteris. A. Movet me, fateor, haec similitudo, adducorque ut assentiar quantum in suo genere a coelo terram, tantum ab intelligibili Dei majestate spectamina illa disciplinarum vera et certa differre.

CAPUT VI.-- Sensus animae in quibus percipit Deum.

12.

R. Bene moveris. Promittit enim ratio quae tecum loquitur, ita se demonstraturam Deum tuae menti, ut oculis sol demonstratur. Nam mentis quasi sui sunt oculi sensus animae; disciplinarum autem quaeque certissima talia sunt, qualia illa quae sole illustrantur, ut videri possint, veluti terra est atque terrena omnia: Deus autem est ipse qui illustrat. Ego autem ratio ita sum in mentibus, ut in oculis est aspectus. Non enim hoc est habere oculos quod aspicere; aut item hoc est aspicere quod videre. Ergo animae tribus quibusdam rebus opus est ut oculos habeat quibus jam bene uti possit, ut aspiciat, ut videat. Oculi sani mens est ab omni labe corporis pura, id est, a cupiditatibus rerum mortalium jam remota atque purgata: quod (0876)ei nihil aliud praestat quam fides primo. Quod enim adhuc ei demonstrari non potest vitiis inquinatae atque aegrotanti, quia videre nequit nisi sana, si non credat aliter se non esse visuram, non dat operam suae sanitati. Sed quid, si credat quidem ita se rem habere ut dicitur, atque ita se, si videre potuerit, esse visuram, sanari se tamen posse desperet; nonne se prorsus abjicit atque contemnit, nec praeceptis medici obtemperat? A. Omnino ita est, praesertim quia ea praecepta necesse est ut morbus dura sentiat. R. Ergo fidei spes adjicienda est. A. Ita credo. R. Quid, si et credat ita se habere omnia, et se speret posse sanari, ipsam tamen quae promittitur lucem non amet, non desideret, suisque tenebris, quae jam consuetudine jucundae sunt, se arbitretur debere interim esse contentam; nonne medicum illum nihilominus respuit? A. Prorsus ita est. R. Ergo tertia charitas necessaria est. A. Nihil omnino tam necessarium. R. Sine tribus istis igitur anima nulla sanatur, ut possit Deum suum videre, id est intelligere.

13.

Cum ergo sanos habuerit oculos, quid restat? A. Ut aspiciat. R. Aspectus animae, ratio est: sed quia non sequitur ut omnis qui aspicit videat, aspectus rectus atque perfectus, id est quem visio sequitur, virtus vocatur; est enim virtus vel recta vel perfecta ratio. Sed et ipse aspectus quamvis jam sanos oculos convertere in lucem non potest, nisi tria illa permaneant: fides, qua credat ita se rem habere, ad quam convertendus aspectus est, ut visa faciat beatum; spes qua cum bene aspexerit, se visurum esse praesumat; charitas, qua videre perfruique desideret. Jam aspectum sequitur ipsa visio Dei, qui est finis aspectus; non quod jam non sit, sed quod nihil amplius habeat quo se intendat: et haec est vere perfecta virtus, ratio perveniens ad finem suum, quam beata vita consequitur. Ipsa autem visio, intellectus est ille qui in anima est, qui conficitur ex intelligente et eo quod intelligitur: ut in oculis videre quod dicitur, ex ipso sensu constat atque sensibili, quorum detracto quolibet, videri nihil potest.

CAPUT VII.-- Fides, spes, charitas quo usque necessariae.

14.

Ergo cum animae Deum videre, hoc est Deum intelligere contigerit, videamus utrum adhuc ei tria illa sint necessaria. Fides quare sit necessaria, cum jam videat? Spes nihilominus, quia jam tenet. Charitati vero non solum nihil detrahetur, sed addetur etiam plurimum. Nam et illam singularem veramque pulchritudinem cum viderit, plus amabit; et nisi ingenti amore oculum infixerit, nec ab aspiciendo uspiam declinaverit, manere in illa beatissima visione non poterit. Sed dum in hoc corpore est anima, etiamsi plenissime videat, hoc est intelligat Deum; tamen quia etiam corporis sensus utuntur opere proprio, si nihil quidem valent ad fallendum, non tamen nihil ad non ambigendum, potest adhuc dici fides ea qua his resistitur, et illud potius verum esse creditur. Item quia (0877)in ista vita, quanquam Deo intellecto anima jam beata sit; tamen, quia multas molestias corporis sustinet, sperandum est ei post mortem omnia ista incommoda non futura. Ergo nec spes, dum in hac est vita, animam deserit. Sed cum post hanc vitam tota se in Deum collegerit, charitas restat qua ibi teneatur. Nam neque dicenda est fidem habere quod illa sint vera, quando nulla falsorum interpellatione sollicitatur; neque quidquam sperandum ei restat, cum totum secura possideat. Tria igitur ad animam pertinent, ut sana sit, ut aspiciat, ut videat. Alia vero tria, fides, spes et charitas, primo illorum trium et secundo semper sunt necessaria: tertio vero in hac vita, omnia; post hanc vitam, sola charitas.

CAPUT VIII.-- Quae ad cognoscendum Deum necessaria.

15.

Nunc accipe, quantum praesens tempus exposcit, ex illa similitudine sensibilium etiam de Deo aliquid nunc me docente. Intelligibilis nempe Deus est, intelligibilia etiam illa disciplinarum spectamina; tamen plurimum differunt. Nam et terra visibilis, et lux; sed terra, nisi luce illustrata, videri non potest. Ergo et illa quae in disciplinis traduntur, quae quisquis intelligit, verissima esse nulla dubitatione concedit, credendum est ea non posse intelligi, nisi ab alio quasi suo sole illustrentur. Ergo quomodo in hoc sole tria quaedam licet animadvertere; quod est, quod fulget, quod illuminat: ita in illo secretissimo Deo quem vis intelligere, tria quaedam sunt; quod est, quod intelligitur, et quod caetera facit intelligi. Haec duo, id est, teipsum et Deum, ut intelligas, docere te audeo. Sed responde quomodo haec acceperis; ut probabilia, an ut vera? A. Plane ut probabilia; et in spem, quod fatendum est, majorem surrexi: nam praeter illa duo de linea et pila, nihil abs te dictum est quod me scire audeam dicere. R. Non est mirandum: non enim quidquam est adhuc ita expositum, ut abs te sit flagitanda perceptio.

CAPUT IX.-- Amor nostri.

16.

Sed quid moramur? Aggredienda est via: videamus tamen, quod praecedit omnia, utrum sani simus. A. Hoc tu videris, si vel in te, vel in me aliquantum aspicere potes: ego quaerenti, si quid sentio, respondebo. R. Amasne aliquid praeter tui Deique scientiam? A. Possem respondere, nihil me amare amplius, pro eo sensu qui mihi nunc est; sed tutius respondeo nescire me. Nam saepe mihi usu venit ut cum alia nulla re me crederem commoveri, veniret tamen aliquid in mentem, quod me multo aliter atque praesumpseram pungeret. Item saepe, quamvis in cogitationem res aliqua incidens non me pervellerit, revera tamen veniens perturbavit plus quam putabam: sed modo videor mihi tribus tantum rebus posse commoveri: metu amissionis eorum quos diligo, metu doloris, metu mortis. R. Amas ergo et vitam tecum charissimorum tuorum, et bonam valetudinem tuam, et vitam tuam ipsam in hoc corpore: neque enim aliter amissionem horum metueres. A. Fateor, ita est. R. Modo (0878)ergo, quod non omnes tecum sunt amici tui, et quod tua valetudo minus integra est, facit animo nonnullam aegritudinem: nam et id esse consequens video. A. Recte vides; negare non possum. R. Quid, si te repente sano esse corpore sentias et probes, tecumque omnes quos diligis concorditer, liberali otio frui videas, nonne aliquantum tibi etiam laetitia gestiendum est? A. Vere aliquantum; imo, si haec praesertim, ut dicis, repente provenerint, quando me capiam; quando id genus gaudii vel dissimulare permittar? R. Omnibus igitur adhuc morbis animi et perturbationibus agitaris. Quaenam ergo talium oculorum impudentia est, velle illum solem videre? A. Ita conclusisti quasi prorsus non sentiam quantum sanitas mea promoverit, aut quid pestium recesserit, quantumque restiterit. Fac me istud concedere.

CAPUT X.-- Amor rerum corporis et externarum.

17.

R. Nonne vides hos corporis oculos etiam sanos, luce solis istius saepe repercuti et averti, atque ad illa sua obscura confugere? Tu autem quid promoveris cogitas, quid velis videre non cogitas: et tamen tecum hoc ipsum discutiam, quid profecisse nos putas. Divitias nullas cupis? A. Hoc quidem non nunc primum. Nam cum triginta tres annos agam, quatuordecim fere anni sunt ex quo ista cupere destiti, nec aliud quidquam in his, si quo casu offerrentur, praeter necessarium victum liberalemque usum cogitavi. Prorsus mihi unus Ciceronis liber facillime persuasit, nullo modo appetendas esse divitias, sed si provenerint, sapientissime atque cautissime administrandas. R. Quid honores? A. Fateor, eos modo, ac pene his diebus cupere destiti. R. Quid uxor? Nonne te delectat interdum pulchra, pudica, morigera, litterata, vel quae abs te facile possit erudiri, afferens etiam dotis tantum, quoniam contemnis divitias, quantum eam prorsus nihilo faciat onerosam otio tuo, praesertim si speres certusque sis nihil ex ea te molestiae esse passurum? A. Quantumlibet velis eam pingere atque cumulare bonis omnibus, nihil mihi tam fugiendum quam concubitum esse decrevi: nihil esse sentio quod magis ex arce dejiciat animum virilem, quam blandimenta feminea, corporumque ille contactus, sine quo uxor haberi non potest. Itaque, si ad officium pertinet sapientis (quod nondum comperi) dare operam liberis, quisquis rei hujus tantum gratia concumbit, mirandus mihi videri potest, at vero imitandus nullo modo: nam tentare hoc periculosius est, quam posse felicius. Quamobrem, satis, credo, juste atque utiliter pro libertate animae meae mihi imperavi non cupere, non quaerere, non ducere uxorem. R. Non ego nunc quaero quid decreveris, sed utrum adhuc lucteris, an vero jam ipsam libidinem viceris. Agitur enim de sanitate oculorum tuorum. A. Prorsus nihil hujusmodi quaero, nihil desidero; etiam cum horrore (0879)atque aspernatione talia recordor. Quid vis amplius? Et hoc mihi bonum in dies crescit: nam quanto augetur spes videndae illius qua vehementer aestuo pulchritudinis, tanto ad illam totus amor voluptasque convertitur. R. Quid ciborum jucunditas? quantae tibi curae est? A. Ea quae statui non edere, nihil me commovent. Iis autem quae non amputavi, delectari me praesentibus fateor, ita tamen ut sine ulla permotione animi vel visa vel gustata subtrahantur. Cum autem non adsunt prorsus, non audet haec appetitio se inserere ad impedimentum cogitationibus meis. Sed omnino sive de cibo et potu, sive de balneis, caeteraque corporis voluptate nihil interroges: tantum habere appeto, quantum in valetudinis opem conferri potest.

CAPUT XI.-- Externa commoda non propter se, sed propter alia vera bona possunt admitti verius quam expeti.

18.

R. Multum profecisti: ea tamen quae restant ad videndam illam lucem, plurimum impediunt. Sed molior aliquid quod mihi videtur facile ostendi; aut nihil edomandum nobis remanere, aut nihil nos omnino profecisse, omniumque illorum quae resecta credimus tabem manere. Nam quaero abs te, si tibi persuadeatur aliter cum multis charissimis tuis te in studio sapientiae non posse vivere, nisi ampla res aliqua familiaris necessitates vestras sustinere possit; nonne desiderabis divitias et optabis? A. Assentior. R. Quid, si etiam illud appareat, et multis te persuasurum esse sapientiam, si tibi de honore auctoritas creverit, eosque ipsos familiares tuos non posse cupiditatibus suis modum imponere, seque totos convertere ad quaerendum Deum, nisi et ipsi fuerint honorati, idque nisi per tuos honores dignitatemque fieri non posse? nonne ista etiam desideranda erunt, et ut proveniant magnopere instandum. A. Ita est ut dicis. R. Jam de uxore nihil disputo; fortasse enim non potest, ut ducatur, existere talis necessitas: quanquam, si ejus amplo patrimonio certum sit sustentari posse omnes quos tecum in uno loco vivere otiose cupis, ipsa etiam concorditer id sinente, praesertim si generis nobilitate tanta polleat, ut honores illos quos esse necessarios jam dedisti, per eam facile adipisci possis, nescio utrum pertineat ad officium tuum ista contemnere. A. Quando ego istud sperare audeam?

19.

R. Ita istud dicis, quasi ego nunc requiram quid speres. Non quaero quid negatum non delectet, sed qui delectet oblatum. Aliud est enim exhausta pestis, aliud consopita. Ad hoc enim valet quod a quibusdam doctis viris dictum est, ita omnes stultos insanos esse, ut male olere omne coenum, quod non semper, sed dum commoves, sentias. Multum interest utrum animi desperatione obruatur cupiditas, an sanitate pellatur. A. Quanquam tibi respondere non possum, nunquam tamen mihi persuadebis ut hac affectione mentis, qua nunc me esse sentio, nihil me profecisse arbitrer. R. Credo propterea tibi hoc videri, (0880)quia quamvis ista optare posses, non tamen propter seipsa, sed propter aliud expetenda viderentur. A. Hoc est quod dicere cupiebam: nam quando desideravi divitias, ideo desideravi ut dives essem, honoresque ipsos, quorum cupiditatem modo me perdomuisse respondi, eorum nescio quo nitore delectatus volebam; nihilque aliud in uxore semper attendi, cum attendi, nisi quam mihi efficeret cum bona fama voluptatem. Tunc erat istorum in me vera cupiditas; nunc ea omnia prorsus aspernor: sed si ad illa quae cupio non nisi per haec mihi transitus datur, non amplectenda appeto, sed subeo toleranda. R. Optime omnino: nam nec ego ullarum rerum vocandam puto cupiditatem, quae propter aliud requiruntur.

CAPUT XII.-- Nihil expetendum nisi quatenus conducit ad summum bonum, nihil horrendum nisi quatenus avocat.

20.

Sed quaero abs te, cur eos homines quos diligis, vel vivere, vel tecum vivere cupias? A. Ut animas nostras et Deum simul concorditer inquiramus. Ita enim facile cui priori contingit inventio, caeteros eo sine labore perducit. R. Quid, si nolunt haec illi quaerere? A. Persuadebo ut velint. R. Quid, si non possis, vel quod se invenisse jam, vel quod ista non posse inveniri arbitrantur, vel quod aliarum rerum curis et desiderio praepediuntur? A. Habebo eos, et ipsi me, sicut possumus. R. Quid, si te ab inquirendo etiam impediat eorum praesentia? nonne laborabis atque optabis, si aliter esse non possunt, non tecum esse potius quam sic esse? A. Fateor, ita est ut dicis. R. Non igitur eorum vel vitam vel praesentiam propter seipsam, sed propter inveniendam sapientiam cupis? A. Prorsus assentior. R. Quid? ipsam vitam tuam si tibi certum esset impedimento esse ad comprehendendam sapientiam, velles eam manere? A. Omnino eam fugerem. R. Quid? si docereris, tam te relicto isto corpore, quam in ipso constitutum, posse ad sapientiam pervenire, curares utrum hic, an in alia vita eo quod diligis fruereris? A. Si nihil me pejus excepturum intelligerem, quod retroageret ab eo quo progressus sum, non curarem. R. Nunc ergo propterea mori times, ne aliquo pejore malo involvaris, quo tibi auferatur divina cognitio. A. Non solum ne auferatur timeo, si quid forte percepi, sed etiam ne intercludatur mihi aditus eorum quibus percipiendis inhio; quamvis quod jam teneo, mecum mansurum putem. R. Non igitur et vitam istam propter seipsam, sed propter sapientiam vis manere. A. Sic est.

21.

R. Dolor corporis restat, qui te fortasse vi sua commovet. A. Et ipsum non ob aliud vehementer formido, nisi quia me impedit a quaerendo. Quanquam enim acerrimo his diebus dentium dolore torquerer, non quidem sinebar animo volvere, nisi ea quae jam forte didiceram; a discendo autem penitus impediebar, ad quod mihi tota intentione animi opus erat: tamen mihi videbatur, si se ille mentibus meis veritatis fulgor (0881)aperiret, aut me non sensurum fuisse illum dolorem, aut certe pro nihilo toleraturum. Sed quia etsi nihil majus aliquando pertuli, tamen saepe cogitans quanto graviores possint accidere, cogor interdum Cornelio Celso assentiri, qui ait summum bonum esse sapientiam, summum autem malum dolorem corporis. Nec ejus ratio mihi videtur absurda. Nam quoniam duabus, inquit, partibus compositi sumus, ex animo scilicet et corpore, quarum prior pars est animus melior, deterius corpus est, summum bonum est melioris partis optimum, summum autem malum pessimum deterioris: est autem optimum in animo sapientia, est in corpore pessimum dolor. Summum igitur bonum hominis sapere, summum malum dolere, sine ulla, ut opinor, falsitate concluditur. R Posterius ista videbimus. Aliud enim fortasse nobis ipsa ad quam pervenire nitimur sapientia persuadebit. Si autem hoc esse verum ostenderit, hanc de summo bono et summo malo sententiam sine dubitatione tenebimus.

CAPUT XIII.-- Quomodo et quibus gradibus perspiciatur sapientia. Amor verus.

22.

Nunc illud quaerimus, qualis sis amator sapientiae, quam castissimo conspectu atque amplexu, nullo interposito velamento quasi nudam videre ac tenere desideras, qualem se illa non sinit, nisi paucissimis et electissimis amatoribus suis. An vero si alicujus pulchrae feminae amore flagrares, jure se tibi non daret, si aliud abs te quidquam praeter se amari comperisset; sapientiae se tibi castissima pulchritudo, nisi solam arseris, demonstrabit? A. Quid ergo adhuc suspendor infelix, et cruciatu miserabili differor? Jam certe ostendi nihil aliud me amare, siquidem quod non propter se amatur, non amatur. Ego autem solam propter se amo sapientiam, caetera vero vel adesse mihi volo, vel deesse timeo propter ipsam; vitam, quietem, amicos. Quem modum autem potest habere illius pulchritudinis amor, in qua non solum non invideo caeteris, sed etiam plurimos quaero qui mecum appetant, mecum inhient, mecum teneant, mecumque perfruantur; tanto mihi amiciores futuri, quanto erit nobis amata communior.

23.

R. Prorsus tales esse amatores sapientiae decet. Tales quaerit illa cujus vere casta est, et sine ulla contaminatione conjunctio. Sed non ad eam una via pervenitur. Quippe pro sua quisque sanitate ac firmitate comprehendit illud singulare ac verissimum bonum. Lux est quaedam ineffabilis et incomprehensibilis mentium. Lux ista vulgaris nos doceat quantum potest, quomodo se illud habeat. Nam sunt nonnulli oculi tam sani et vegeti, qui se, mox ut aperti fuerint, in ipsum solem sine ulla trepidatione convertant. His quodammodo ipsa lux sanitas est, nec doctore indigent, sed sola fortasse admonitione. His credere, sperare, amare satis est. Alii vero ipso quem videre vehementer desiderant, fulgore feriuntur, et eo non viso saepe in tenebras cum delectatione redeunt. Quibus (0882)periculosum est, quamvis jam talibus ut sani recte dici possint, velle ostendere quod adhuc videre non valent. Ergo isti exercendi sunt prius, et eorum amor utiliter differendus atque nutriendus est. Primo enim quaedam illis demonstranda sunt quae non per se lucent, sed per lucem videri possint, ut vestis, aut paries, aut aliquid horum. Deinde quod non per se quidem, sed tamen per illam lucem pulchrius effulgeat, ut aurum, argentum et similia, nec tamen ita radiatum ut oculos laedat. Tunc fortasse terrenus iste ignis modeste demonstrandus est, deinde sidera, deinde luna, deinde aurorae fulgor, et albescentis coeli nitor. In quibus seu citius seu tardius, sive per totum ordinem, sive quibusdam contemptis, pro sua quisque valetudine assuescens, sine trepidatione et cum magna voluptate solem videbit. Tale aliquid sapientiae studiosissimis, nec acute, jam tamen videntibus, magistri optimi faciunt. Nam ordine quodam ad eam pervenire bonae disciplinae officium est, sine ordine autem vix credibilis felicitatis. Sed hodie satis, ut puto, scripsimus; parcendum est valetudini.

CAPUT XIV.-- Ipsa sapientia medetur oculis ut videri possit.

24.

A. Et alio die: Da, quaeso, inquam, jam si potes, illum ordinem. Duc, age qua vis, per quae vis, quomodo vis. Impera quaevis dura, quaelibet ardua, quae tamen in mea potestate sint, per quae me quo desidero, perventurum esse non dubitem. R. Unum est quod tibi possum praecipere nihil plus novi. Penitus esse ista sensibilia fugienda, cavendumque magnopere, dum hoc corpus agimus, ne quo eorum visco pennae nostrae impediantur, quibus integris perfectisque opus est, ut ad illam lucem ab his tenebris evolemus: quae se ne ostendere quidem dignatur in hac cavea inclusis, nisi tales fuerint ut ista vel effracta vel dissoluta possint in auras suas evadere. Itaque, quando fueris talis ut nihil te prorsus terrenorum delectet, mihi crede, eodem momento, eodem puncto temporis videbis quod cupis. A. Quando istud erit, oro te? Non enim puto posse mihi haec in summum venire contemptum, nisi videro illud in cujus comparatione ista sordescant.

25.

R. Hoc modo posset et iste oculus corporis dicere: Tum tenebras non amabo, cum solem videro. Videtur enim quasi et hoc ad ordinem pertinere, quod longe est secus. Amat enim tenebras, eo quod sanus non est; solem autem nisi sanus videre non potest. Et in eo saepe fallitur animus, ut sanum se putet et sese jactet; et quia nondum videt, veluti jure conqueritur. Novit autem illa pulchritudo quando se ostendat. Ipsa enim medici fungitur munere, meliusque intelligit qusint sani, quam iidem ipsi qui sanantur. Nos autem quantum emerserimus, videmur nobis videre: quantum autem mersi eramus, et quo progressi fueramus, nec cogitare, nec sentire permittimur, et in comparatione gravioris morbi sanos esse nos credimus. Nonne vides quam veluti securi hesterno die pronuntiaveramus, nulla jam nos peste detineri, nihilque amare nisi sapientiam; (0883)caetera vero non nisi propter istam quaerere aut velle? Quam tibi sordidus, quam foedus, quam exsecrabilis, quam horribilis complexus femineus videbatur, quando inter nos de uxoris cupiditate quaesitum est! Certe ista nocte vigilantes, cum rursus eadem nobiscum ageremus, sensisti quam te aliter quam praesumpseras, imaginatae illae blanditiae et amara suavitas titillaverit; longe quidem longe minus quam solet, sed item longe aliter quam putaveras; ut sic tibi secretissimus ille medicus utrumque demonstraret, et unde cura ejus evaseris, et quid curandum remaneat.

26.

A. Tace, obsecro, tace. Quid crucias? quid tantum fodis alteque descendis? Jam flere non duro, jamjam nihil promitto, nihil praesumo, ne me de istis rebus interroges. Certe dicis quod ille ipse quem videre ardeo, noverit quando sim sanus; faciat quod placet: quando placet sese ostendat; jam me totum ejus clementiae curaeque committo. Semel de illo credidi quod sic erga se affectos sublevare non cesset. Ego nihil de mea sanitate, nisi cum illam pulchritudinem videro, pronuntiabo. R. Prorsus nihil aliud facias. Sed jam cohibe te a lacrymis, et stringe animum. Multum omnino flevisti, et hoc omnino morbus iste pectoris tui graviter accipit. A. Modum vis habere lacrymas meas, cum miseriae meae modum non videam? aut valetudinem corporis considerare me jubes, cum ego ipse tabe confectus sim? Sed, quaeso te, si quid in me vales, ut me tentes per aliqua compendia ducere, ut vel vicinitate nonnulla lucis illius, quam, si quid profeci, tolerare jam possum, pigeat oculos referre ad illas tenebras, quas reliqui; si tamen relictae dicendae sunt, quae caecitati meae adhuc blandiri audent.

CAPUT XV.-- Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum.

27.

R. Concludamus, si placet, hoc primum volumen, ut jam in secundo aliquam, quae commoda occurrerit, aggrediamur viam. Non enim huic affectioni tuae a moderata exercitatione cessandum est. A. Non sinam omnino concludi hunc libellum, nisi mihi modicum quo intentus sim de vicinia lucis aperueris. R. Gerit tibi ille medicus morem. Nam nescio quis me quo te ducam fulgor invitat et tangit. Itaque accipe intentus. A. Duc, oro te, ac rape quo vis. R. Animam te certe dicis, et Deum velle cognoscere? A. Hoc est totum negotium meum. R. Nihilne amplius? A. Nihil prorsus. R. Quid? veritatem non vis comprehendere? A. Quasi vero possim haec nisi per illam cognoscere. R. Ergo prius ipsa cognoscenda est, per quam possunt illa cognosci. A. Nihil abnuo. R. Primo itaque illud videamus, cum duo verba sint veritas et verum, utrum tibi etiam res duae istis verbis significari, an una videatur. A. Duae res videntur. Nam, ut aliud est castitas, aliud castum, et multa in hunc modum; ita credo aliud esse veritatem, et aliud quod verum dicitur. R. Quod horum duorum putas esse praestantius! A. Veritatem opinor. Non enim casto castitas, sed castitate fit castum; ita etiam, si quid (0884)verum est, veritate utique verum est.

28.

R. Quid? cum castus aliquis moritur, censes mori etiam castitatem? A. Nullo modo. R. Ergo, cum interit aliquid quod verum est, non interit veritas. A. Quomodo autem interit aliquid verum? Non enim video. R. Miror te istud quaerere: nonne ante oculos nostros millia rerum videmus interire? Nisi forte putas hanc arborem, aut esse arborem, sed veram non esse, aut certe interire non posse. Quamvis enim non credas sensibus, possisque respondere, ignorare te prorsus utrum arbor sit; tamen illud non negabis, ut opinor, veram esse arborem, si arbor est: non enim hoc sensu, sed intelligentia judicatur. Si enim falsa arbor est, non est arbor; si autem arbor est, vera sit necesse est. A. Concedo istud. R. Quid illud alterum? nonne concedis hoc genus rerum esse arborem, quod nascatur et intereat? A. Negare non possum. R. Concluditur ergo aliquid quod verum sit, interire. A. Non contravenio. R. Quid illud? nonne tibi videtur intereuntibus rebus veris veritatem non interire, ut non mori casto mortuo castitatem? A. Jam et hoc concedo, et magnopere quid moliaris, exspecto. R. Ergo attende. A. Isthic sum.

29.

R. Verane tibi videtur ista sententia: Quidquid est, alicubi esse cogitur? A. Nihil me sic ducit ad consentiendum. R. Fateris autem esse veritatem? A. Fateor. R. Ergo ubi sit, necesse est quaeramus; non est enim in loco, nisi forte aut esse in loco aliquid aliud praeter corpus, aut veritatem corpus esse arbitraris. A. Nihil horum puto. R. Ubinam igitur illam esse credis? Non enim nusquam est quam esse concedimus. A. Si scirem ubi esset, nihil fortasse amplius quaererem. R. Saltem ubi non sit, potes cognoscere? A. si commemores, fortasse potero. R. Non est certe in rebus mortalibus. Quidquid enim est, in aliquo non potest manere, si non maneat illud in quo est: manere autem, etiam rebus veris intereuntibus, veritatem paulo ante concessum est. Non igitur est veritas in rebus mortalibus. Est autem veritas, et non est nusquam. Sunt igitur res immortales. Nihil autem verum in quo veritas non est. Conficitur itaque non esse vera, nisi quae sunt immortalia. Et omnis falsa arbor, non est arbor, et falsum lignum non est lignum, et falsum argentum non est argentum, et omnino quidquid falsum est, non est. Omne autem quod verum non est, falsum est. Nulla igitur recte dicuntur esse, nisi immortalia. Hanc tu tecum ratiunculam diligenter considera, ne quid tibi concedendum non esse videatur. Si enim rata est totum negotium pene confecimus, quod in alio fortasse libro melius apparebit.

30.

A. Habeo gratiam, et ista mecum atque adeo tecum, quando in silentio sumus, diligenter cauteque tractabo, si nullae se tenebrae immittant, suique etiam, quod vehementer formido, mihi faciant delectationem. R. Constanter Deo crede, eique te totum committe quantum potes. Noli esse velle quasi proprius et in tua potestate; sed ejus clementissimi et (0885)utilissimi Domini te servum esse profitere. Ita enim te ad se sublevare non desinet, nihilque tibi evenire permittet, nisi quod tibi prosit, etiam si nescias. A. Audio, credo, et quantum possum obtempero; plurimumque ipsum deprecor, ut plurimum possim, (0886)nisi quid forte amplius a me desideras. R. Bene habet interim, facies postea quidquid jam visus ipse praeceperit.