Jump to content

Soliloquia animae ad Deum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Soliloquia animae ad Deum
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Auctor incertus

AucInc.SoAnAdD 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin


- CAPUT PRIMUM. Via ad vitam charitas. Modus diligendi Deum et...

- CAPUT II. Quare et qualiter diligendus Deus. Amor Dei excitatur...

- CAPUT III. Hominis sunt omnia.

- CAPUT IV. Animae dignitas. Ex Dei in eam amore dignoscitur....

- CAPUT V. Beneficia Dei recensentur.

- CAPUT VI. Beneficium creationis. Beneficium reparationis. Hominis valor.

- CAPUT VII. De beneficio vocationis ad fidem.

- CAPUT VIII. De virtutum munere. Dei ordinationi in omnibus acquiescere....

- CAPUT IX. De illustratione aliis beneficiis.

- CAPUT X. De Dei circa nos sollicitudine. Praesentia eius quid...

- CAPUT XI. De munere vitae in ortu servatae. De indultis...

- CAPUT XII. De longanimitate Dei. Tribus modis a peccando servamur....

- CAPUT XIII. De dono continentiae. Cuius hostis triplex.

- CAPUT XIV. Spes aeternae vitae stat in tribus.

- CAPUT XV. De beneficiis impertitis. Confitendum Deo et in bonis...

- CAPUT XVI. De beneficio redemptionis. Bona terrena et coelestia.

- CAPUT XVII. Promissa Dei. Ea nimium desiderari non possunt.

- CAPUT XVIII. Quale et quantum electorum gaudium. Beatorum mentes invicem...

- CAPUT PRIMUM. Aspiratio ad cognitionem et amorem Dei. Visionis Dei...

- CAPUT II. Dei ad hominem variae habitudines.

- CAPUT III. Hominis miseriaet fragilitas.

- CAPUT IV. Luminis Dei necessitas et imploratio.

- CAPUT V. Miseria nostra a peccato. Quod peccatum nihil sit....

- CAPUT VI. Peccatoris miseria. Sine Verbo nihil est, nihil conservatur....

- CAPUT VII. Amor Dei beneficiorum intuitu excitatur. Creationis beneficium. Homo...

- CAPUT VIII. Quando aequalis. Quatenus creatura dignissima. Quale beneficium posse...

- CAPUT IX. De omnipotentia Dei. Cur nos non lapis, arbor,...

- CAPUT X. Homo insufficiens ad laudandum Deum. Quis Deum laudet....

- CAPUT XI. Spes salutis nititur bonitate quae creavit.

- CAPUT XII. Contra concupiscentiarum laqueos oratio. Hos laqueos quis effugiat....

- CAPUT XIII. De mirabili luce Dei. Quod in solo Deo...

- CAPUT XIV. Quod Deus iugiter inspiciat opera et intentiones hominum....

- CAPUT XV. Quod homo per se nihil possit. Quod non...

- CAPUT XVI. De diabolo et tentationibus eius. Diaboli ubique laquei....

- CAPUT XVII. Lucis Dei ad eos cavendos necessitas. Diaboli versutia....

- CAPUT XVIII. Ingratitudinis mala. Beneficiorum Dei descriptio. De iisdem gratiarum...

- CAPUT XIX. Amoris fervens desiderium. Beneficiorum Dei recapitulatio.

- CAPUT XX. Quod omnia serviunt homini ut homo serviat Creatori....

- CAPUT XXI. Ex bonis temporalibus colligitur magnitudo coelestium.

- CAPUT XXII. Consolatio aeterna non est speranda cum praesenti. Dulcedo...

- CAPUT XXIII. Aspiratio ad fruitionem Dei. Non obtinetur nisi ex...

- CAPUT XXIV. Quod nihil sine Dei gratia possimus.

- CAPUT XXV. Quod voluntas humana sine gratia inefficax sit ad...

- CAPUT XXVI. Spem sublevant iam praestita Dei beneficia.

- CAPUT XXVII. Quanta Deus praestet homini per Angelos custodes. Unde...

- CAPUT XXVIII. De praedestinationis ac praescientiae Dei mysterio.

- CAPUT XXIX. De altitudine iudiciorum Dei.

- CAPUT XXX. Anima humana unde, quid sit et quo beata....

- CAPUT XXXI. Ubi Deus habitet. Quod per sensus non inveniatur...

- CAPUT XXXII. Confessio fidei de summa Trinitate. De Dei Filio....

- CAPUT XXXIII. Quod tenebrae a nobis, a Deo lux nostra....

- CAPUT XXXIV. Dei summa maiestas. Lucis amplioris postulatio.

- CAPUT XXXV. Dei ardens desiderium. Beatorum quanta felicitas. Miseria exsilii...

- CAPUT XXXVI. De gloriae lumine. Deum videre facie ad faciem...

- CAPUT XXXVII. Oratio ad sanctam Trinitatem.


CAPUT PRIMUM.

Aspiratio ad cognitionem et amorem Dei. Visionis Dei desiderium. Amoris Dei defectus causae. Hominis a Deo discrepantiae. Agnoscam te, Domine cognitor meus; cognoscam te, virtus animae meae. Ostende te mihi, consolator meus; videam te, lumen oculorum meorum. Veni, gaudium spiritus mei; videam te, laetitia cordis mei; diligam te, vita animae meae. Appare mihi; delectatio mea magna, solatium meum dulce, Domine Deus meus, vita et gloria tota animae meae. Inveniam te, desiderium cordis mei; teneam te, amor animae meae. Amplectar te, sponse coelestis, exsultatio mea summa intus et extra. Possideam te, beatitudo sempiterna; possideam te in medio cordis mei, vita beata, dulcedo summa animae meae. Diligam te, Domine fortitudo mea; Dominus firmamentum meum et refugium meum, et liberator meus (Psal. XVII, 2, 3). Amem te, Deus meus, adjutor meus, turris fortitudinis mihi, et spes mea dulcis in omni tribulatione mea. Amplectar te, bonum, sine quo nihil bonum: fruar te, optime, sine quo nihil optimum. Aperi penetralia aurium mearum, Verbum penetrabilius omni gladio ancipiti (Hebr. IV, 12), ut audiam vocem tuam. Intona, Domine, desuper voce grandi et forti. Tonet mare et plenitudo ejus, commoveatur terra et omnia quae in eis sunt (Psal. XCV, 11, 12). Illustra oculos meos, lux incomprehensibilis, fulgura coruscationem, et dissipa eos (Psal. CXLIII, 6) ut non videant vanitatem. Fulmina multiplica, et conturba eos, ut appareant fontes aquarum et revelentur fundamenta orbis terrarum (Psal. XVII, 16). Tribue visum, lux invisibilis, qui te videat. Crea novum olfactum, odor vitae, qui post te currat in odorem unguentorum tuorum (Cant. I, 3). Gustum sana, qui sapiat, et cognoscat, et discernat quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti his qui pleni sunt charitatis tuae (Psal. XXX, 20). Da cor quod te cogitet, animum qui te diligat, mentem quae te recolat, intellectum qui te intelligat, rationem quae tibi semper, summum dulce, fortiter adhaereat; te sapienter, amor sapiens, diligat.

O vita, cui omnia vivunt; vita, quae das mihi vitam; vita, quae es mea vita; vita, per quam vivo, sine qua morior; vita, per quam resuscitor, sine qua pereo; vita per quam gaudeo, sine qua tribulor: vita vitalis, dulcis et amabilis, semperque memorialis. Ubi, quaeso, es? ubi te inveniam, ut in me deficiam et in te subsistam? Prope esto mihi in animo, prope in corde, prope in ore, prope in auxilio: quia amore langueo, quia sine te morior, quia te recolens suscitor. Odor tuus me recreat, memoria tua me sanat: sed satiabor cum apparuerit gloria tua, vita animae meae. Concupiscit et deficit anima mea de memoria tua, quando veniam et apparebo tibi, laetitia mea? Quare faciem tuam avertis, gaudium per quod gaudeo? Ubi es absconditus, pulcher quem desidero? Odorem tuum haurio; vivo et gaudeo: te autem non video. Vocem tuam audio, et revivisco. Sed cur faciem tuam abscondis? Forte dicis, Non videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 20). Eia, Domine, moriar ut te videam; videam, ut hic moriar. Nolo vivere, volo mori; dissolvi cupio, et esse cum Christo (Philipp. I, 23). Mori desidero, ut videam Christum; vivere renuo, ut vivam cum Christo. O Domine Jesu, accipe spiritum meum. Vita mea, suscipe animam meam. Gaudium meum, attrahe cor meum; dulcis cibus meus, comedam te. Caput meum, dirige me: lumen oculorum meorum, illumina me: melos meum, tempera me: odor meus, vivifica me: verbum Dei, recrea me. Laus mea, laetifica animam servi tui. Intra in eam, verum gaudium, ut in te gaudeat: intra in eam, dulcedo summa, ut dulcia sapiat: lumen aeternum, illustra super eam, ut te intelligat, cognoscat et diligat.

Ob hoc enim non te diligit, Domine, si non diligit, quia non te cognoscit: et ideo non cognoscit, quia non intelligit: et idcirco non intelligit, quia lumen tuum non comprehendit: et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5). O lux mentis, o lucens veritas, o vera claritas, quae illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum (venientem quidem, sed non diligentem; quia qui diligit mundum, inimicus Dei constituitur [Jacobi IV, 4], expelle tenebras desuper faciem abyssi mentis meae; ut videat te intelligendo, ut cognoscat te comprehendendo, ut diligat te cognoscendo. Quisquis enim cognoscit te, diligit te; obliviscitur se, amat te plus quam se; relinquit se, et venit ad te, ut gaudeat de te. Hinc est ergo, Domine, quod non tantum diligo quantum debeo, quia non plene cognosco te. Sed quia parum cognosco, parum diligo; et quia parum diligo, parum in te gaudeo; sed a te vero gaudio interiori per exteriora recedens, dum te solo careo, adulterinas amicitias in his exterioribus quaero. Et sic miser ego cor meum, quod tibi soli debui toto amore totoque affectu impendere, vanis dedi; et vanus effectus sum, dum vanitatem dilexi.

CAPUT II. Dei ad hominem variae habitudines. Hinc etiam est, Domine, quod in te non gaudeo, et tibi non adhaereo: quia ego in exterioribus, tu in interioribus; ego in carnalibus, tu in spiritualibus; ego in transitoriis animo diffundor, cogitatione versor, locutione implicor, et tu, Domine, in aeternis habitas aeternitatem. Tu in coelo, ego in terra; tu diligis alta, ego infima; tu coelestia, ego terrestria. Et quando poterunt haec contraria convenire? Miser ego! quando poterit obliquitas mea tuae rectitudini adaequari? Tu, Domine, diligis solitudinem, ego multitudinem; tu silentium, ego clamorem; tu veritatem, ego vanitatem; tu munditiam, ego immunditiam sequor. Quid plura, Domine? Tu vere bonus, ego malus; tu pius, ego impius; tu sanctus, ego miser; tu justus, ego injustus; tu lux, ego caecus; tu vita, ego mortuus; tu medicina, ego aeger; tu gaudium, ego tristitia; tu summa veritas, ego universa vanitas, ut omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6).

Heu! Quid igitur, o Creator, dicam? Audi, o Creator. Creatura tua sum, jam perii; creatura tua sum, jam morior; factura tua sum, jam ad nihilum redigor. Plasma tuum sum: manus tuae, Domine, fecerunt me; et plasmaverunt me (Psal. CXVIII, 73); manus, inquam, illae quae clavis affixae sunt pro me; opus manuum tuarum, Domine, ne despicias; vulnera manuum tuarum precor ut aspicias. Ecce in manibus tuis descripsisti me; lege ipsam scripturam, et salva me. En ad te suspiro creatura tua; Creator es, recrea me. En ad te clamo factura tua; vita es, refice me. En ad te respicio tuum plasma; plasmator es, restaura me. Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei (Job VII, 16). Quid est homo, ut possit alloqui Deum factorem suum? Parce mihi colloquenti tibi, ignosce servo qui praesumit loqui Domino. Legem non habet necessitas. Dolor me compellit dicere, et calamitas quam patior, cogit me exclamare. Aegrotus sum, ad medicum clamo; caecus sum, ad lucem propero; mortuus sum, ad vitam suspiro. Tu es medicus, tu lux, tu vita. Jesu Nazarene, miserere mei; fili David, miserere mei (Matth. XX, 30): fons misericordiae, audi qui ad te clamat infirmum. Lux quae transis, exspecta caecum: praebe manum, ut ad te veniat, et in lumine tuo lumen videat (Psal. XXXV, 10). Vita vivens, revoca mortuum.

Quid sum ego, qui loquor tecum? Vae mihi, Domine, parce mihi: ego cadaver putridum, esca vermium, vas fetidum, cibus ignium. Quid sum ego qui loquor tecum? Vae mihi, Domine, parce mihi: infelix ego homo; homo, inquam, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletus multis miseriis (Job XIV, 1); homo, inquam, vanitati similis factus (Psal. CXLIII, 4), comparatus jumentis insipientibus, et jam similis illis factus (Psal XLVIII, 13). Quid iterum ego? Abyssus tenebrosa, terra miseriae, filius irae, vas aptum ad contumeliam, genitus per immunditiam, vivens in miseria, moriturus in angustia. Heu miser quid sum? heu quid futurus sum? Et quid sum? Vas sterquilinii, concha putredinis, plenus fetore et horrore: caecus, pauper, nudus, plurimis necessitatibus subditus, ignorans introitum et exitum meum. Miser et mortalis, cujus dies sicut umbra praetereunt, cujus vita sicut umbra lunaria evanescit; sicut flos in arbore crescit, et statim marcescit; nunc floret, et statim aret (Psal. CI, 12). Vita, inquam, mea, vita fragilis, vita caduca, vita quae quanto magis crescit, tanto magis decrescit; quanto magis procedit, tanto magis ad mortem accedit: vita fallax et umbratica, plena laqueis mortis. Nunc gaudeo, statim contristor; nunc vigeo, jam infirmor; nunc vivo, statim morior; nunc felix appareo, et semper miser; nunc rideo, et statim fleo: sicque omnia mutabilitati subjacent, ut mihi vix una hora in uno statu permaneat. Hinc timor, hinc tremor, hinc fames, hinc sitis, hinc calor, hinc frigus, hinc languor, inde dolor exuberat. Subsequitur his importuna mors, quae mille modis quotidie miseros homines rapit. Hunc namque febribus, illum doloribus opprimit; hunc consumit fames, illum sitis exstinguit: illum vero suffocat aquis, hunc interimit laqueo, illum perimit flammis, alium dentibus bestiarum ferocium vorat, hunc trucidat ferro, illum veneno corrumpit, alterum tantum repentino terrore miseram vitam finire compellit. Et nunc super haec omnia magna miseria, quia cum nihil sit certius morte, ignorat tamen homo finem suum; et cum stare putat, tollitur et perit spes ejus. Nescit enim homo quando vel ubi vel quomodo morietur: et tamen certus est quod eum mori oportet. Ecce, Domine, quam magna miseria hominis in qua sum, nec timeo; quam grandis calamitas quam patior, nec doleo, et ad te non clamo. Clamabo, Domine, antequam transeam: si forte non transeam, sed in te maneam. Dicam ergo, dicam miseriam meam: confitear, nec erubescam ante te, vilitatem meam. Adjuva me, fortitudo mea per quam sublevor; succurre, virtus per quam sustentor; veni, lux per quam video; appare, gloria per quam gaudeo. Appare, inquam, et vivam.

CAPUT III. Hominis miseriaet fragilitas. O lux quam videbat Tobias, quando oculis clausis docebat filium viam vitae (Tob. IV, 2-20); lux quam videbat Isaac interius, quando caligantibus oculis exterius filio futura narrabat (Gen. XXVII, 28); lux, inquam, invisibilis, cui omnis abyssus humani cordis est visibilis; lux quam Jacob videbat, quando, sicut tu intus docebas, filiis exterius ventura praedicebat (Id. XLIX, 1-28); ecce tenebrae sunt super faciem abyssi mentis meae, tu es lumen: ecce caligo tenebrosa super aquas cordis mei, tu es veritas. O Verbum per quod facta sunt omnia, sine quo factum est nihil; Verbum quod es ante omnia, ante quod nihil; Verbum creans omnia, sine quo nihil omnia (Joan. I, 3); Verbum regens omnia, sine quo non sunt omnia; Verbum quod dixisti in principio, Fiat lux, et facta est lux (Gen. I, 3), dic etiam nunc, Fiat lux, et facta sit lux: et videam lumen, et cognoscam quidquid non est lumen; quia sine te mihi tenebrae lumen, et lumen tenebrae ponuntur. Et sic sine tua luce non est veritas, adest error; adest vanitas, non est veritas; non est discretio, adest confusio; adest ignorantia, non est scientia; adest caecitas, non est visio; adest invium, non est via; adest mors, non est vita.

CAPUT IV. Luminis Dei necessitas et imploratio. Ecce, Domine, quia non est lux, est mors: imo non est mors, quia nihil est mors; nam per ipsam ad nihilum tendimus, dum nos nihil facere per peccatum non formidamus. Et juste quidem hoc, Domine; nam digna factis recipimus, dum ad nihilum devenimus sicut aqua decurrens: quia sine te factum est nihil, et nos faciendo nihil, facti sumus nihil: quia sine te sumus, per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil. O Domine Verbum, o Deus Verbum, per quod facta sunt omnia, sine quo factum est nihil (Joan. I, 3); vae mihi misero toties obcaecato, quia tu lux, et ego sine te; toties vulnerato, quia tu salus, et ego sine te; toties infatuato, quia tu es veritas, et ego sine te; toties oberrato, quia tu via, et ego sine te; toties mortuo, quia tu vita, et ego sine te; toties annihilato, quia tu Verbum per quod facta sunt omnia, et ego sine te, sine quo factum est nihil. O Domine Verbum, o Deus Verbum, qui es lux per quam facta est lux; qui es via, veritas et vita (Id. XIV, 6); in quo non sunt tenebrae, error, vanitas, neque mors; lux sine qua tenebrae, via sine qua error, veritas sine qua vanitas, vita sine qua mors; dic verbum, dic, Domine, Fiat lux, ut videam lucem, et vitem tenebras; videam viam, et vitem invium; videam veritatem, et vitem vanitatem; videam vitam, et vitem mortem. Illuminare, Domine lux mea, illuminatio mea, et salus mea, quem timebo, Dominus meus quem laudabo, Deus meus quem honorificabo, pater meus quem amabo, sponsus meus cui me servabo. Illuminare, inquam, illuminare, lux, huic caeco tuo qui in tenebris et in umbra mortis sedet, et dirige pedes ejus in viam pacis, per quam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis. Vere confessio est via per quam ingrediar ad te, via per quam egrediar ab invio, et redeam ad te viam, quia tu es vera via vitae.

CAPUT V. Miseria nostra a peccato. Quod peccatum nihil sit. Quod peccans nihil fiat. Confitear ergo, confitear tibi, Domine Pater, rex coeli et terrae, miseriam meam, ut me venire liceat ad misericordiam tuam. Miser quippe factus sum, et ad nihilum redactus sum, et nescivi; quia tu es veritas, et ego non eram tecum. Vulneraverunt me iniquitates meae, et non dolui; quia tu es vita, et ego non eram tecum. Ad nihilum deduxerunt me; quia tu es Verbum, et ego non eram tecum, per quem facta sunt omnia, sine quo factum est nihil: et ideo sine te factus sum nihil, quia est nihil quod ad nihilum ducit. Omnia per Verbum facta sunt, quaecumque facta sunt. Et qualia facta sunt? Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I, 31). Omnia quaecumque sunt, per Verbum facta sunt: et quaecumque per Verbum facta sunt, valde bona sunt. Quare bona sunt? Quia per Verbum facta sunt. Et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3); quia nihil bonum sine summo bono, sed malum est ubi non est bonum, quod utique nihil est; quia nihil aliud est malum, quam privatio boni; sicut nihil aliud est caecitas, quam privatio luminis. Malum igitur nihil est; quia utique sine Verbo factum est, sine quo factum est nihil. Illud autem malum est, quod privat illo bono per quod facta sunt omnia bona, scilicet Verbo per quod facta sunt omnia quaecumque sunt. At quae non sunt, per ipsum facta non sunt, et ideo nihil sunt. Et ideo mala sunt, quae facta non sunt; quia omnia quaecumque sunt, per Verbum facta sunt, et omnia per Verbum bona facta sunt. Cum igitur omnia per Verbum facta sunt, mala per ipsum non sunt: restat igitur, quod omnia quaecumque facta non sunt, bona non sunt; quia omnia quae facta sunt, bona sunt. Et ideo mala non sunt, quia facta non sunt, et ideo nihil sunt, quia sine Verbo factum est nihil Malum igitur nihil est; quia factum non est. Sed qualiter malum est, si factum non est? Quia malum privatio Verbi est, per quod bonum factum est. Esse ergo sine Verbo malum est; quod esse non est, quia sine ipso nihil est. Sed quid est separari a Verbo? Si hoc velis scire, audi quid sit Verbum. Verbum Dei dicit, Ego sum via, veritas et vita (Id. XIV, 6). Separari ergo a Verbo, est esse sine via, sine veritate, sine vita; et ideo sine ipso nihil, et ideo malum; quia separari a bono, per quod facta sunt omnia bona valde. Separari autem a Verbo, per quod omnia facta sunt, nihil aliud est quam deficere, et a facto transire in defectum: quia sine ipso est nihil. Quoties ergo a bono devias, a Verbo te separas, quia ipsum est bonum; et ideo nihil efficeris, quia sine Verbo es, sine quo factum est nihil.

Nunc, Domine, illuminasti me, ut viderem te: vidi te, et cognovi me, quia toties nihil factus sum, quoties a te separatus sum; quia bonum quod tu es, oblitus sum, et ideo malus effectus sum. Vae mihi misero! ut quid hoc non cognoscebam, quia te deserens nihil fiebam? Sed quid hoc quaero? Si nihil eram, quomodo cognoscere volebam? Scimus quia nihil nihil est; et quod nihil est, non est; et quod non est, bonum non est, quia nihil est. Si ergo nihil fui, cum sine te fui, quasi nihil fui, et velut idolum quod nihil est: quod quidem aures habet, et non audit; nares habet, et non odorat; oculos habet, et non videt; os habet, et non loquitur; manus habet, et non palpat; pedes habet, et non ambulat; et omnia lineamenta membrorum sine sensu eorum.

CAPUT VI. Peccatoris miseria. Sine Verbo nihil est, nihil conservatur. Cum igitur fui sine te, non fui; quia nihil fui. Et ideo caecus eram, surdus et insensibilis; quia nec bonum discernebam, nec malum fugiebam, nec dolorem vulnerum meorum sentiebam, nec tenebras meas videbam; quia eram sine te vera luce, quae illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Vae mihi! vulneraverunt me, et non dolui; traxerunt me, et non sensi: quia nihil eram, quia sine vita eram, quae est Verbum per quod facta sunt omnia. Ideo, Domine lux mea, inimici mei de me fecerunt quaecumque voluerunt, percusserunt, nudaverunt, polluerunt, corruperunt, vulneraverunt et occiderunt me: quia recessi a te, et factus sum nihil sine te. Heu, Domine, vita mea qui fecisti me, lux mea qui direxisti me. Defensor vitae meae, miserere mei et resuscita me. Domine Deus meus, spes mea, virtus mea, fortitudo mea, consolatio mea in die tribulationis meae, respice inimicos meos, et eripe me: fugiant a facie tua qui oderunt te, et ego vivam in te per te. Ipsi enim, Domine, consideraverunt me, et videntes me sine te, despexerunt me. Diviserunt sibi vestimenta virtutum quibus ornaveras me (Psal. XXI, 18, 19), fecerunt sibi viam per me, sub pedibus suis conculcaverunt me: faecibus peccatorum polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt me desolatum et moerore confectum. Ibam post eos caecus et nudus, et illaqueatus funibus peccatorum. Trahebant me post se in circuitu de vitio in vitium, et de luto in lutum: et ibam absque fortitudine ante faciem subsequentis. Servus eram, servitutem amabam. Caecus eram, caecitatem desiderabam. Vinctus eram, vincula non horrebam. Amarum dulce, et dulce amarum credebam. Miser eram, non cognoscebam; et hoc quia sine te Verbo eram, sine quo factum est nihil, per quod omnia conservantur, sine quo omnia annihilantur. Sicut enim omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; sic per ipsum omnia conservantur quaecumque sunt, sive in coelo, sive in terra, sive in mari, et in omnibus abyssis. Nec pars parti in lapide adhaeret, nec in aliquo creatorum: nisi quia per Verbum conservantur, per quod omnia facta sunt. Adhaeream ergo tibi, Verbum, ut conserves me; quia ubi a te recessi, perii in me: nisi quia tu qui feceras, refecisti me. Ego peccavi, tu me visitasti; ego cecidi, tu me erexisti; ego ignoravi, tu me docuisti; ego non vidi, tu me illuminasti.

CAPUT VII. Amor Dei beneficiorum intuitu excitatur. Creationis beneficium. Homo quatenus angelis inferior. Miser ego, Deus meus, quantum teneor diligere te, ostende mihi; quantum debeo laudare te, demonstra mihi; quantum debeo placere tibi, innotesce mihi. Intona, Domine, voce grandi et forti in interiorem aurem cordis mei: doce me et salva me, et collaudabo te; qui creasti me, cum nihil essem; qui illuminasti me, cum in tenebris essem; qui resuscitasti me, cum mortuus essem; qui pavisti me a juventute mea omnibus bonis tuis. Hunc inutilem vermem, foetentem peccatis, nutris omnibus optimis donis tuis. Aperi mihi, o clavis David, qui aperis, et nemo claudit illi cui tu aperis; claudis, et nemo aperit illi cui tu claudis: aperi mihi ostium luminis tui, ut ingrediar, et videam, et cognoscam, et confitear tibi in toto corde meo, quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori. Domine Deus meus, quam admirabile, quam laudabile est nomen tuum in universa terra! Et quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum (Psal. VIII, 2, 5)? Domine spes sanctorum, et turris fortitudinis eorum; vita animae meae, per quam vivo, sine qua morior; lumen oculorum meorum, per quod video, sine quo orbor; gaudium cordis mei, et laetitia spiritus mei, diligam te toto corde meo, tota anima mea, totis medullis et visceribus meis, quia tu prior dilexisti me (I Joan. IV, 10). Et unde hoc mihi, o creator coeli et terrae et abyssi, qui bonorum meorum non indiges; unde hoc mihi, quia dilexisti me? O sapientia quae aperis os mutorum, o Verbum per quod facta sunt omnia, aperi os meum, da mihi vocem laudis, ut enarrem omnia beneficia tua, quae mihi, Domine, a principio contulisti. Ecce enim sum, quia tu creasti me: et quod me creares, et in numero creaturarum tuarum numerares, ab aeterno tu praeordinasti. Antequam quidquam faceres a principio, antequam extenderes coelos; necdum erant abyssi, adhuc terram non feceras, nec montes fundaveras, necdum fontes eruperant (Prov. VIII, 22-27), antequam haec omnia quae fecisti, per Verbum faceres, me creaturam tuam fore, certissima veritatis tuae providentia praevidisti, et esse me creaturam tuam voluisti. Et hoc unde mihi, Domine benignissime, Deus altissime, pater misericordissime, creator potentissime et semper mitissime? Quae mea merita, quae mea gratia, ut complaceret ante conspectum tuae magnificae majestatis creare me? Non eram, et creasti me; nihil fueram, et de nihilo me aliquid esse fecisti? Quale autem aliquid? Non stellam, non ignem, non avem vel piscem, non serpentem vel aliquid ex brutis animalibus, non lapidem vel lignum; non ex eorum genere; quae tantum habent esse; vel ex eorum, quae tantum esse possunt et crescere; non ex eorum genere, quae tantum esse et crescere et sentire possunt: sed super omnia haec voluisti me esse ex his quae habent esse, quia sum; et ex his quae habent esse et crescere, quia sum et cresco; et ex his quae habent esse, crescere et sentire, quia sum, cresco et sentio.

CAPUT VIII. Quando aequalis. Quatenus creatura dignissima. Quale beneficium posse filium Dei fieri. Haec nobis capacitas ex mera gratia. Et paulo minus me parem creasti Angelis, quia rationem te cognoscendi cum ipsis a te communem accepi. Sed paulo minus utique dixi; nam illi tuam felicem notitiam jam habent per speciem, ego vero per spem; illi facie ad faciem, ego per speculum in aenigmate; illi plene, ego autem ex parte. Sed cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, quando jam revelata facie tuam faciem videbimus. Quid jam prohibebit nos non esse minores paulo minus ab Angelis, quos tu, Domine, corona spei, quae ornata est gloria, gloria et honore coronaveris; quos tu nimis quasi amicos tuos honorificaveris, imo per omnia pares et aequales Angelis feceris? Nempe et hoc veritas tua dicit: aequales enim sunt Angelis, et filii Dei sunt (Luc. XX, 36). Quidni filii Dei sunt, si pares erunt Angelis? Vere quidem erunt filii Dei, quia filius hominis factus est Filius Dei. Hoc itaque consideranti mihi fiducia est dicere, Non homo minor paulo minus est ab Angelis, non utique tantum aequalis Angelis; sed superior Angelis: quia homo Deus, et Deus homo, non angelus. Et dicam propter hoc hominem esse creaturam dignissimam quia Verbum quod erat in principio Deus apud Deum; Verbum per quod Deus dixit, Fiat lux, et facta est lux (Gen. I, 3), angelica scilicet natura, Verbum per quod Deus creavit omnia in principio, idem Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus (Joan. I, 1, 14). Ecce gloria per quam glorior, quando sanum glorior. Ecce gaudium per quod gaudeo, quando sanum gaudeo, Domine Deus meus, vita et gloria tota animae meae.

Confiteor ergo, Domine Deus meus, cum me creasti rationis capacem, Angelis quodam modo parem creasti: quia perfici possum per Verbum tuum, ut veniam ad aequalitatem Angelorum, ut habeam adoptionem filiorum per unigenitum Verbum tuum, Domine, per Filium tuum dilectum, in quo tibi bene complacuit, per virum cohaerentem et consubstantialem tibi et coaeternum Jesum Christum, unicum Dominum et redemptorem nostrum, illuminatorem et consolatorem nostrum, advocatum nostrum apud te, et lumen oculorum nostrorum, qui est vita et salvator noster, et spes unica nostra; qui nos dilexit magis quam se, per quem habemus fiduciam repositam et firmam spem apud te, et accessum veniendi ad te; quoniam dedit potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus (Ibid., 12). Laudem tribuam nomini tuo, Domine, qui me ad imaginem et similitudinem tuam creando (Gen. I, 27), tantae gloriae fecisti me fore susceptibilem, ut possim filius Dei fieri. Hoc utique non possunt arbores, non possunt lapides, non generaliter omnia quae moventur, vel crescunt in aere, vel in mari, vel in terra: quia non dedit eis potestatem Verbum tuum filios Dei fieri, quia rationem non habent; nam et haec potestas in ratione consistit, per quam cognoscimus Deum. Dedit autem hanc hominibus, quos creavit rationabiles ad imaginem et similitudinem suam. Et ego utique, Domine, per tuam gratiam, homo sum: et filius tuus esse possum per gratiam, quod illi non possunt.

Unde hoc mihi, Domine, veritas summa, veraque summitas, et principium omnium creaturarum; unde hoc mihi, Domine, ut possim filius tuus fieri, quod illi non possunt? Tu enim manens in aeternum omnia creasti simul. Simul creasti homines et jumenta, lapides et virentia terrae. Non praecesserunt merita, nulla eorum antecessit gratia: quia omnia tua tantum bonitate creasti, et pares omnes creaturae fuere in meritis, quia omnium nulla fuere merita. Et unde ergo magis tua bonitas in hac tua creatura, quam fecisti rationalem, quam in omnibus aliis quae sunt sine ratione, apparuit? Quare non ego sicut omnes illae, aut cur non omnes illae sicut ego, aut ego solus sicut et illae? Quae mea merita, quae mea gratia, ut me filium Dei posse fieri susceptibilem creares, quod illis omnibus denegares? Absit, Domine, ut hoc sentiam. Tua tantum gratia, tua tantum bonitas hoc fecit, ut essem particeps dulcedinis ejus. Illa igitur gratia qua me de nihilo creasti, illam, quaeso, Domine, da mihi gratiam, ut tibi de hoc referam gratias.

CAPUT IX. De omnipotentia Dei. Cur nos non lapis, arbor, etc., facti. Omnipotens manus tua semper una et eadem, creavit in coelo Angelos, in terra vermiculos: non superior in illis, non inferior in istis. Sicut enim nulla manus Angelum, ita nulla posset creare vermiculum: sicut nulla coelum, ita nulla posset creare minimum arboris folium: sicut nulla corpus, ita nulla unum capillum album posset facere aut nigrum; sed omnipotens manus tua, cui omnia pari modo sunt possibilia. Nec enim possibilius est ei creare vermiculum, quam angelum; nec impossibilius extendere coelum, quam folium; nec levius formare capillum, quam corpus; nec difficilius fundare terram super aquas, quam aquas fundare super terram: sed omnia quaecumque voluit fecit, in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis, et me inter omnia, sicut voluit, potuit et scivit. Potuit quidem manus tua, Domine, me lapidem, vel avem, vel serpentem vel belluam aliquam creare, et scivit: sed noluit propter suam bonitatem. Quare ego non lapis, vel arbor, vel aliqua bellua? Quia sic ordinavit bonitas tua. Et ut hoc ordinaret, non praecesserunt merita mea.

CAPUT X. Homo insufficiens ad laudandum Deum. Quis Deum laudet. Laus hominis vera. Rursum de insufficientia ad laudem Dei. Unde suppleatur. Unde hoc mihi, Domine? unde mihi laudes ad laudandum te? Sicut fecisti me sine me, sicut placuit ante te; ita laus tibi est sine me, sicut complacet ante te. Laus tua, Domine, tu ipse es. Laudent te opera tua secundum multitudinem magnitudinis tuae. Laus tua, Domine, incomprehensibilis est; corde non comprehenditur, ore non mensuratur, aure non percipitur: quia ista transeunt, et laus tua manet in aeternum. Cogitatio incipit, cogitatio finitur; vox sonat et transit; auris audit, et auditus desinit; laus vero tua in aeternum stat. Quis ergo est qui te laudet? Quis homo annuntiet laudem tuam? Laus tua perpetua est, transitoria non est. Hic te laudat, qui te ipsum laudem tuam credit. Hic te laudat, qui se ipsum noscit in tuam laudem non posse pertingere. Laus perpetua, quae nunquam transis, in te est laus nostra, in te laudabitur anima mea. Non nos laudamus te: sed tu te, et per te, et in te; et nobis etiam laus est in te. Tunc veram habemus laudem, quando a te habemus laudem, quando lux approbat lucem; quia tu vera laus veram tribuis laudem. Quoties ab alio quam a te quaerimus laudem, toties tuam amittimus laudem: quia illa transitoria est, sed tua aeterna. Si transitoriam quaerimus, aeternam amittimus. Si aeternam volumus, transitoriam non amemus. Laus aeterna, Domine Deus meus, a quo omnis laus, sine quo nulla est laus, non valeo laudare te sine te: habeam te, laudabo te. Quis enim ego sum, Domine, per me qui laudem te? Pulvis et cinis ego sum, canis mortuus et fetens ego sum, vermis et putredo ego sum. Quis ego sum, ut laudem te, Domine Deus, fortissime spirituum universae carnis, qui habitas aeternitatem? Numquid tenebrae laudabunt lucem, aut mors vitam? Tu lux, ego tenebrae; tu vita, ego mors. Numquid vanitas veritatem laudabit? Tu es veritas, ego homo vanitati similis factus. Quid ergo, Domine, laudabit te? Numquid miseria mea laudabit te? Numquid fetor laudabit odorem? Numquid mortalitas hominis, quae hodie est et cras tollitur, laudabit te? Numquid laudabit te putredo, et filius hominis vermis? Numquid laudabit te, Domine, qui in peccatis genitus est et natus? Laudet te, Domine Deus meus, omnipotens potentia tua, incircumscriptibilis sapientia tua, ineffabilis bonitas tua. Laudet te supereminens clementia tua, superabundans misericordia tua, sempiterna quoque virtus et divinitas tua. Laudet te omnipotentissima fortitudo tua, summa quoque benignitas et charitas tua, propter quam creasti nos, Domine Deus vita animae meae.

CAPUT XI. Spes salutis nititur bonitate quae creavit. Ego autem creatura tua, sub umbra alarum tuarum sperabo in bonitate tua, qua creasti me. Adjuva creaturam tuam, quam creavit benignitas tua: non pereat in malitia mea, quod operata est bonitas tua; non pereat in miseria mea, quod fecit summa clementia tua. Quae est enim utilitas in creatione tua, si descendam in corruptionem meam? Numquid enim vane constituisti omnes filios hominum? Creasti me, Domine, rege quod creasti. Opera manuum tuarum ne despicias, Deus. Me fecisti de nihilo; si me non regis, Domine, iterum revertar ad nihilum. Sicut enim, Domine, non eram, et de nihilo aliquid me fecisti; sic si me non regis, adhuc in nihilum redigar in me. Adjuva me, Domine vita mea, ne peream in malitia mea. Si non creares me, Domine, non essem: quia creasti me, jam sum; si non regis, jam non sum. Non mea merita, non mea gratia, te coegerunt ut creares me, sed benignissima bonitas tua et clementia. Illa charitas, Domine Deus meus, quae te ad creationem coegit, ipsa, quaeso, et modo cogat te ad regendum. Quid enim prodest quod compulit charitas tua, si peream in miseria mea, et non me regat dextera tua? Haec te cogat, Domine Deus meus, clementia ad salvandum, quod creatum est, quae te compulit creare, quando creatum non est. Ipsa te vincat charitas ad salvandum quae te vicit ad creandum; quia nec nunc minor est, quia ipsa charitas tu ipse es, qui semper idem es. Non est abbreviata manus tua, ut salvare nequeat; neque aggravata est auris tua, ut non audiat (Isai. LIX, 1); sed peccata mea diviserunt inter me et te, inter tenebras et lucem, inter imaginem mortis et vitam, inter vanitatem et veritatem, inter lunaticam hanc vitam meam et sempiternam tuam.

CAPUT XII. Contra concupiscentiarum laqueos oratio. Hos laqueos quis effugiat. Hae sunt umbrae, quibus operior in hac abysso caliginosa carceris hujus, in quo prostratus jaceo donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, fiatque vox in firmamento virtutis tuae, vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia: dicatque, Fiat lux, et effugentur tenebrae, et appareat arida, germinetque terra herbam virentem et facientem semen et fructum bonum justitiae regni tui. Domine Pater et Deus, vita per quam omnia vivunt, et sine qua omnia mortua computantur, ne derelinquas me in cogitatu maligno, et extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi. Aufer a me concupiscentias, et animo irreverenti et infrunito ne tradas me (Eccli. XXIII, 4-6): sed posside cor meum, ut te cogitet semper. Illumina oculos meos, ut te videant, et non extollantur ante te, gloria sempiterna: sed humiliter sentiant, non in mirabilibus super se; et quae a dextris sunt videant, non quae a sinistris abs te. Et palpebrae meae praecedant gressus meos: nam et palpebrae tuae interrogant filios hominum (Psal. X, 6). Allide concupiscentiam meam dulcedine tua, quam abscondisti timentibus te, ut concupiscam concupiscere te concupiscentiis sempiternis: ne vanis illectus et deceptus interior gustus ponat amarum dulce, et dulce amarum, tenebras lucem, et lucem tenebras in medio tot decipularum passim ab inimico super faciem viae hujus ad capiendas animas paratarum, quibus plenus est totus mundus, ut is qui vidit, sub silentio non transivit, inquiens: Quidquid enim est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae (I Joan. II, 16). Ecce, Domine Deus meus, mundus totus plenus est concupiscentiarum laqueis, quos paraverunt pedibus meis. Et quis effugiet hos laqueos? Profecto a quo tu abstuleris extollentiam oculorum suorum, ut non eum capiat concupiscentia oculorum; et a quo tu abstuleris carnis concupiscentiam, ne eum capiat carnis concupiscentia; et a quo tu abstuleris animum irreverentem et infrunitum, ne eum callide decipiat superbia vitae. O quam felix cui haec facies! quippe pertransibit immunis. Nunc deprecor te per te, adjuva me; ne corruam in conspectu adversariorum meorum captus laqueis eorum, quos paraverunt pedibus meis, ut incurvent animam meam. Sed erue me, virtus salutis meae: ne sibi risum exhibeant de me inimici tui qui oderunt te. Exsurge, Domine Deus meus, fortis meus; et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te a facie tua (Psal. LXVII, 1): sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Et ego abscondar in abscondito faciei tuae, et gaudeam cum filiis tuis, satiatus omnibus bonis tuis. Et tu, Domine Deus, pater orphanorum, et tu, mater pupillorum tuorum, audi ejulatum filiorum tuorum; et extende alas tuas, ut fugiamus sub eis a facie inimici, turris fortitudinis Israel, qui non dormitas neque dormis custodiens Israel, quia non dormitat hostis qui impugnat Israel.

CAPUT XIII. De mirabili luce Dei. Quod in solo Deo bene sit homini. De variis Dei beneficiis. Lux quam non videt alia lux, lumen quod non videt aliud lumen; lux quae obtenebras omnem lucem, et lumen quod excaecas omne extraneum lumen; lux a qua omnis lux, lumen a quo omne lumen; lumen ad quod omne lumen est tenebrae, ad quod omnis lux obscuritas; lux cui omnes tenebrae lumen, cui omnis obscuritas lux; lux suprema quam caecitas non obnubilat, quam caligo non hebetat, quam tenebrae non obfuscant, quam nulla obstantia claudunt, quam nunquam separat aliqua umbra: lux quae illuminas omnia tota simul et semel et semper, absorbe me in claritatis tuae abyssum, ut videam undique te in te, et me in te, et cuncta sub te. Ne derelinquas me; ne accrescant umbrae ignorantiae meae, et multiplicentur delicta mea. Sine te enim omnia mihi sunt tenebrae, omnia mala; quia nihil bonum sine te vero, solo et summo bono. Hoc confiteor, hoc scio, Domine Deus meus, quia ubicumque sum sine te, male est mihi praeter te, non solum extra me, sed etiam in me; quia omnis copia quae non est Deus meus, mihi est egestas. Satiabor tantum cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15). Etenim, Domine vita mea beata, ut miseriam meam confitear tibi, ex quo ab unitate tua cecidi, summum et unum bonum; temporalium rerum multiformitas lapsum me per carnales sensus disverberavit, et ab uno te in multa divisit: et facta est mihi abundantia laboriosa, et egestas copiosa, dum aliud et aliud sequebar, et a nullo implebar; dum in te non inveniebar, incommutabile et singulare et indivisum unum bonum, quod secutus non erro, quod consecutus non doleo, quod possidens satiatur totum desiderium meum. Heu miseria magna! heu me! Domine, misera anima mea te refugit, cum quo semper abundat et gaudet; et sequitur mundum, cum quo semper eget et dolet. Mundus clamat, Deficio; et tu clamas, Reficio: et misera anima mea magis sequitur deficientem, quam reficientem. Plane infirmitas mea haec est. Medice spirituum, sana illam, ut confitear tibi, salus animae meae, toto corde meo super omnibus beneficiis tuis, quibus pascis me a juventute mea et usque in senectam et senium. Te deprecor per te ipsum, ne derelinquas me.

Fecisti me cum non essem, redemisti me cum periissem. Perieram, mortuus fueram; ad mortuum descendisti, mortalitatem suscepisti, ad servum rex descendisti. Ut servum redimeres, te ipsum tradidisti; ut ego viverem, tu mortem suscepisti, mortem vicisti; me restaurasti, cum te humiliasti. Perieram, abieram, in peccatis venumdatus eram; venisti pro me, ut redimeres me: et tantum me dilexisti, ut sanguinem tuum in pretium dares pro me. Dilexisti me plus quam te, quia mori voluisti pro me. Tali pacto, tam caro pretio reduxisti me de exsilio, redemisti me de servitio, retraxisti me de supplicio. Vocasti me nomine tuo, signasti me sanguine tuo, ut memoriale tuum semper esset apud me, et nunquam recederet a corde meo, qui pro me nunquam recessisti a cruce. Unxisti me oleo tuo quo tu unctus fuisti ut a te Christo dicerer christianus. Et in manibus tuis descripsisti me; ut semper sit memoria mea apud te, si tamen memoria tua jugiter fuerit apud me. Sic igitur gratia tua et misericordia semper praevenerunt me: de multis namque periculis saepe liberasti me, liberator meus; quando erravi, ad viam reduxisti me; quando ignoravi, docuisti me; quando peccavi, corripuisti me; quando fui tristis, consolatus es me; quando desperavi, confortasti me; quando cecidi, erexisti me; quando steti, tenuisti me: quando ivi, duxisti me; quando veni, suscepisti me; quando dormivi, custodisti me; quando clamavi, exaudisti me.

CAPUT XIV. Quod Deus jugiter inspiciat opera et intentiones hominum. Haec et multa alia beneficia fecisti mihi, Domine Deus meus, vita animae meae: de quibus dulce esset mihi semper loqui, semper cogitare, semperque tibi gratias agere: ut possim te pro omnibus bonis tuis laudare, et amare te toto corde meo, et tota anima mea, et tota mente mea, et tota fortitudine mea, simul et ex omnibus medullis intimis cordis mei, et omnium compagum mearum, beata dulcedo, Domine Deus meus, omnium qui delectantur in te. Sed imperfectum meum viderunt oculi tui (Psal. CXXXVIII, 16): oculi, inquam, tui multo lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi, qui in omni loco semper contemplantur bonos et malos (Prov. XV, 3). Cum enim cunctis praesideas singula implens, totus semper ubique praesens, cunctorumque curam agens quae creasti, quia nihil odisti eorum quae fecisti; sic gressus meos semitasque consideras, et die noctuque super custodiam meam vigilas, omnes semitas meas diligenter notans, speculator perpetuus, veluti si totius creaturae tuae coeli et terrae oblitus, tantum me solum consideres, et nihil sit tibi curae de aliis. Neque enim crescit lux incommutabilis visionis tuae, si tantum unum aspicias; neque minuitur, si innumera videas et diversa: quia sicut unum totum simul perfecte consideras, sic singula quaelibet, licet diversa, perfecte simul totaque totus conspicit visus tuus. Sed omnia sicut unum, et sicut unum omnia, sic singula totus simul sine divisione, vel commutatione, vel diminutione consideras. Itaque totus tu in toto tempore sine tempore, totum me simul semperque consideras, ac si nihil aliud considerare habeas. Sic igitur super custodiam meam stas, sicut si omnium oblitus sis, et mihi soli intendere velis. Semper quippe te ubique praesentem exhibes, semper te paratum offers, si me paratum inveneris. Quocumque iero, tu me, Domine, non deseris, nisi prior ego te deseram. Ubicumque fuero non recedis, quoniam ubique es; ut quocumque iero, inveniam te, per quem possim esse ne peream sine te, cum sine te esse non possim. Fateor equidem, quia quidquid facio, quaecumque facio, ante te facio: et illud quidquid est quod facio, melius tu vides quam ego qui facio. Quidquid enim semper operor, tu pariter semper praesens assistis: utpote perpetuus inspector omnium cogitationum, intentionum, delectationum, et operationum mearum. Domine, ante te est semper omne desiderium meum, ante te tota cogitatio mea. Tu vides unde veniat spiritus, ubi sit, et quo vadat; quia tu es spiritus omnium spirituum ponderator. Et utrum radix sit dulcis, an amara, de qua foris pulchra folia emittuntur, tu judex internus melius ipse me nosti, et medullas etiam radicum subtilius perscrutaris: et non solum intentionem, sed etiam radicis ejus medullam intimam discretissima tuae lucis veritate colligis, intueris et signas; ut reddas unicuique non tantummodo secundum opera vel intentionem, sed etiam secundum ipsam interiorem absconditam medullam radicis, de qua procedit intentio operantis. Ad quid tendo cum operor, quidquid cogito, et in quocumque delector, tu vides, aures tuae audiunt, oculi tui considerant, signas attente, notas et scribis in libro tuo, sive bonum fuerit sive malum: ut reddas postea pro bono praemia, et pro malo supplicia, quando aperientur libri, et judicabimur secundum haec quae fuerunt scripta in libris tuis (Apoc. XX, 12). Hoc est forte quod jam dixisti nobis, Considerabo novissima eorum (Deut. XXXII, 20); et quod de te, Domine, dicitur, Universorum finem ipse considerat (Job. XXVIII, 3): quoniam tu quidem in omnibus quae agimus, finem intentionis, magis quam actum operationis attendis. Cumque haec diligenter considero, Domine Deus meus, terribilis et fortis, timore pariter et ingenti rubore confundor: quoniam magna nobis est indita necessitas juste recteque vivendi, cui cuncta facimus ante oculos judicis cuncta cernentis.

CAPUT XV. Quod homo per se nihil possit. Quod non habeat unde glorietur. Qui gratiae divitias promereatur. Quid homo per se. Gratiae est quod in peccata non labamur. Fortissime, magnipotens, Deus spirituum universae carnis, cujus oculi super omnes vias filiorum Adam, a die nativitatis eorum usque ad diem exitus eorum, ut reddas unicuique secundum opera sua bona vel mala; ostende mihi, ut confitear tibi, paupertatem meam: quoniam dixi quod dives essem, et nullius egerem; et nesciebam quia pauper eram, caecus, nudus, miser et miserabilis (Apoc. III, 17). Credebam me fore aliquid, cum nihil essem. Dixi, Sapiens efficiar; et stultus factus sum. Cogitabam esse continens; sed deceptus sum. Et video nunc quia donum tuum est, sine quo nihil possumus facere; quia nisi tu, Domine, custodieris civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). Sic docuisti me, ut cognoscerem me: quia dereliquisti me, et probasti me; non propter te ut cognosceres me, sed propter me ut cognoscerem me. Nam, ut dixi, Domine, credebam me aliquid fore ex me, existimabam me sufficere per me, nec percipiebam quoniam tu regebas me, donec aliquantulum te elongasti a me, et cecidi statim in me: et vidi et cognovi quoniam tu regebas me; et quod cecidi, fuit ex me, et quod surrexi, fuit ex te. Aperuisti mihi oculos, lux, et excitasti et illuminasti me: et vidi quoniam tentatio est hominis vita super terram, et quod gloriari non valeat ante te omnis caro, nec justificetur omnis vivens: quoniam si quid boni est parvum vel magnum, donum tuum est, et nostrum non est nisi malum. Unde igitur gloriabitur omnis caro? Numquid de malo? Haec non est gloria, sed miseria. Sed numquid gloriabitur de bono? numquid de alieno? Tuum, Domine, est bonum, tua est gloria. Qui enim de bono tuo gloriam sibi quaerit, et non tibi quaerit; hic fur est et latro, et similis est diabolo, qui voluit furari gloriam tuam. Qui laudari vult de tuo dono, et non quaerit in illo gloriam tuam, sed suam: hic licet propter tuum donum laudetur ab hominibus, a te tamen vituperatur; quia de dono tuo non tuam, sed suam gloriam quaesivit. Qui autem ab hominibus laudatur vituperante te, non defendetur ab hominibus judicante te, nec liberabitur condemnante te. At tu, Domine formator meus ex utero matris meae, non me sinas cadere in illam exprobrationem, ut exprobretur mihi furari voluisse gloriam tuam. Tibi sit gloria, cujus est omne bonum; nobis autem confusio faciei et miseria, quorum est omne malum, nisi tu volueris misereri. Misereris quippe, Domine, misereris omnium quae fecisti, et nihil odisti eorum quae fecisti, et das nobis de bonis tuis, et ditas nos inopes de optimis donis tuis: quoniam diligis pauperes, et divites facis eos divitiis tuis. Ecce nunc, Domine, pauperes nos filii tui sumus, et pusillus grex tuus: aperi nobis januas tuas, et edent pauperes, et satiabuntur, et laudabunt te qui requirunt te. Scio etiam, Domine, et confiteor docente te, quoniam soli illi qui cognoscunt se pauperes, et confitentur tibi paupertatem suam, ditabuntur a te: quoniam qui se divites existimant cum sint pauperes, a tuis divitiis invenientur exclusi. Et ego igitur confiteor tibi, Domine Deus meus, paupertatem meam: et sit tibi tua gloria tota, quoniam tuum est omne bonum. Per me enim, Domine, fateor, ut docuisti me, nihil aliud sum quam universa vanitas et umbra mortis, et abyssus quaedam tenebrosa, et terra inanis et vacua, quae sine tua benedictione nihil germinat, fructum quoque non facit, nisi confusionem, peccatum et mortem. Si quid boni unquam habui, a te recepi, quidquid boni habeo, tuum habeo. Si quando steti, per te steti, sed quando cecidi, per me cecidi. Semper in luto jacuissem, nisi tu me erexisses: semper caecus fuissem, nisi tu me illuminasses. Quando cecidi, nunquam surrexissem, nisi tu mihi manum porrexisses. Postquam me erexisti, semper cecidissem, nisi tu me sustinuisses; saepius perissem, nisi me gubernasses.

Sic semper, Domine, sic semper gratia et misericordia tua praevenit me, liberans me ab omnibus malis, salvans a praeteritis, suscitans a praesentibus, et muniens a futuris, praecidens etiam ante me laqueos peccatorum, tollens occasiones et causas; quia nisi tu hoc mihi fecisses, ego omnia peccata mundi fecissem: quoniam scio Domine, quod nullum peccatum est quod unquam fecit homo, quod non possit facere alter homo, si desit Creator a quo factus est homo. Sed quod non facerem, tu fecisti; quod abstinerem, tu jussisti; et quod tibi crederem, tu gratiam infudisti. Tu namque, Domine, regebas me tibi, servabas me tibi et mihi, ut adulterium et omne aliud peccatum non committerem.

CAPUT XVI. De diabolo et tentationibus ejus. Diaboli ubique laquei. Tentator defuit; et ut deesset, tu fecisti. Locus et tempus defuit; et ut haec deessent, tu fecisti. Adfuit tentator, non defuit locus, non defuit tempus; sed ut non consentirem, tu me tenuisti. Venit tentator tenebrosus, ut est; et ut eum despicerem, tu me confortasti. Venit tentator fortis armatus; et ut me non vinceret, eum refrenasti, et me roborasti. Venit tentator transfiguratus in angelum lucis; et ut me non deciperet, tu eum increpasti, et ut eum cognoscerem, tu me illuminasti. Ipse enim est, Domine, draco ille magnus, rufus, serpens antiquus, vocatus diabolus et satanas, habens capita septem et cornua decem (Apoc. XII, 3), quem creasti ad illudendum huic mari magno et spatioso manibus, in quo sunt reptilia quorum non est numerus, et animalia pusilla et magna (Psal. CIII, 25, 26); id est, diversa daemoniorum genera, quae nihil aliud die noctuque operantur, nisi quod circumeunt quaerentes quem devorent, nisi tu eripias. Ipse enim est draco antiquus ille, qui ortus est in paradiso voluptatis, qui cauda sua trahit tertiam partem stellarum coeli, et eas mittit in terram (Apoc. XII, 4), qui veneno suo corrumpit aquas terrae, ut bibentes homines moriantur, qui sternit sibi aurum quasi lutum (Job XLI, 21), et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Id. XL, 18), qui factus est ut nullum timeat. Et quis defendet a morsibus ejus, quis eruet ab ore ejus, nisi tu, Domine, qui confregisti capita draconis magni? Praetende, Domine, super nos alas tuas, ut fugiamus sub eis a facie draconis hujus, qui nos persequitur, et scuto tuo libera nos a cornibus ejus. Hoc enim est continuum studium suum, hoc unicum desiderium suum, ut animas devoret quas creasti. Et ideo ad te clamamus; libera nos ab adversario nostro quotidiano, qui, sive dormiamus, sive vigilemus, sive comedamus, sive bibamus, sive quodcumque opus operemur, omnibus modis instat die ac nocte, fraudibus et artibus, nunc palam, nunc occulte, sagittas venenatas contra nos dirigens, ut interficiat animas nostras. Et tamen, Domine, pessima insania nostra, quia cum continue videamus contra nos draconem ore aperto paratum ad devorandum, nihilominus dormimus et lascivimus in pigritiis nostris, tanquam securi ante eum, qui nihil aliud desiderat quam ut nos perdat. Inimicus ut occidat, semper vigilat sine somno: et nos ut custodiamus nos, nolumus evigilare a somno. Ecce tetendit ante pedes nostros laqueos infinitos, et omnes vias nostras implevit decipulis ad capiendas animas nostras. Et quis effugiet? Laqueos posuit in divitiis, laqueos in paupertate, laqueos tetendit in cibo, in potu, in voluptate, in somno, in vigiliis: laqueos posuit in verbo et in opere, et in omni via nostra. Sed tu, Domine, libera nos de laqueo venantium, et a verbo aspero (Psal. XC, 3): ut confiteamur tibi dicentes, Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 6, 7).

CAPUT XVII. Lucis Dei ad eos cavendos necessitas. Diaboli versutia. Et quidem, Domine lux mea, revela oculos meos, ut videam lumen, et ambulem in lumine tuo, et non impingam in laqueos ejus. Quis enim evadet laqueos istos multos, nisi videat eos? Et quis videbit, nisi quem tu illuminaveris lumine tuo? Ipse enim pater tenebrarum laqueos suos abscondit in tenebris suis, ut capiantur in eis omnes qui sunt in tenebris suis, qui sunt filii tenebrarum harum, non videntes lumen tuum, in quo qui ambulat, non timebit. Qui enim ambulat in die, non offendit: qui autem in nocte ambulat, offendit, quia lux non est in eo (Joan. XI, 9 et 10). Tu lux, Domine, tu lux filiorum lucis, tu dies qui nescis occasum, in quo ambulant filii tui sine offensione et sine quo omnes qui ambulant, in tenebris sunt, quia te lucem mundi non habent. Ecce quotidie cernimus, quia quo magis a te vero lumine quis elongatur, eo magis peccatorum involvitur tenebris; et quo magis est in tenebris, eo minus videt laqueos in via sua; et ideo minus cognoscit, et idcirco saepius capitur, et cadit in eis; et quod est horribilius, etiam se cecidisse ignorat. Qui vero suum casum ignorat, eo minus curat surgere, quanto se existimat adhuc stare. Tu vero, lux mentis, Domine Deus meus, nunc illumina oculos meos, ut videam et cognoscam, ne corruam in conspectu adversariorum meorum. Etenim in exterminium nostrum laborat inimicus noster, quem petimus ut facias liquefieri a facie nostra, sicut cera liquescit a facie ignis (Psal. LXVII, 3). Quoniam, Domine, ipse est latro primus et ultimus, qui consilium fecit ut raperet gloriam tuam, quando inflatus et elatus crepuit et cecidit in foveam suam, et ejecisti eum de monte sancto tuo, et de medio lapidum ignitorum, in quorum medio ambulavit. Et nunc, vita mea, Deus meus, ex quo cecidit, non cessat persequi filios tuos. Et in odium tuum, o rex magne, cupit perdere hanc creaturam tuam, quam creavit omnipotens bonitas tua ad imaginem tuam; ut non possideat gloriam tuam, quam ipse perdidit per superbiam suam. Sed contere eum, fortis noster, ante nos agnos tuos: et illumina nos ut videamus laqueos quos ipse paravit, et evadamus ad te, laetitia Israel.

Et haec omnia tu, Domine, melius nosti, qui nosti contentionem ejus, et cervicem ejus durissimam. Nec hoc dico ut ostendam tibi, qui omnia vides, et nulla te latet cogitatio. Sed ante pedes tuae majestatis de inimico meo querimoniam facio, judex aeterne, ut et ipsum damnes, et nos filios tuos salves, quorum fortitudo tu es. Versutus est, Domine, iste hostis et tortuosus: nec facile deprehendi possunt circuitus viae ejus, nec cognosci species vultus ejus, nisi tu illumines. Nam nunc hic, nunc illic; nunc agnum, nunc lupum; nunc tenebras, nunc lucem se ostendit; sed singulis quibuslibet qualitatibus, locis et temporibus, secundum varias rerum mutationes, varias exhibet tentationes. Nam ut tristes decipiat, tristatur et ipse; ut gaudentes illudat, fingit se et ipse gaudere; ut spirituales defraudet, in angelum lucis se transfigurat; ut fortes comprimat, apparet ut agnus; ut mites devoret, apparet ut lupus. Haec quidem omnia secundum similitudinem variarum tentationum effici habent, sicut alios a timore nocturno, alios a sagitta volante in die, alios a negotio perambulante in tenebris, alios ab incursu, alios a daemonio meridiano (Psal. XC, 5 et 6). Et ad haec quis idoneus ut cognoscat? Quis revelabit speciem indumenti ejus, et gyrum dentium ejus quis agnovit? En abscondit sagittas suas in pharetra, et laqueos etiam abscondit sub specie lucis, et hoc difficilius perpenditur, nisi a te, Domine spes nostra, lumen assumamus, ut videamus. Nam non solum in carnis operibus quae de facili agnoscuntur, non tantum in ipsis vitiis, sed in ipsis quoque spiritualibus exercitiis laqueos abscondit subtiles; et sub virtutum colore ipsa vitia induit, et transmutat se in angelum lucis. Haec et multa alia nititur contra nos filius Belial, iste Satan, Domine Deus noster. Et nunc ut leo, nunc ut draco, manifeste et occulte, intus et extra, die ac nocte insidiatur, ut rapiat animas nostras. Et tu eripe nos, Domine, qui salvas sperantes in te: ut ipse de nobis doleat, et tu lauderis in nobis, Domine Deus noster.

CAPUT XVIII. Ingratitudinis mala. Beneficiorum Dei descriptio. De iisdem gratiarum actio. Deum semper diligere tenemur, nec valemus nisi dederit. Ego autem filius ancillae tuae, quae me commendavit manui tuae, jam his pauperculis confessionibus meis confitear tibi, liberator meus, toto corde meo; et recolam ad mentem meam bona quae fecisti mihi a juventute mea, in omni vita mea. Scio namque quod ingratitudo tibi displiceat, quae radix est totius mali spiritualis, et ventus quidam desiccans et urens omne bonum, obstruens fontem divinae misericordiae super hominem: qua et mala mortua jam oriuntur, et viva jam opera moriuntur, et ultra non adipiscuntur. Et ego, Domine, gratias tibi agam, ne sim ingratus tibi, liberator meus, quoniam liberasti me. Quoties me jam absorbuerat ille draco, et tu, Domine, ab ore ejus extraxisti me? Quando vel quoties peccavi, et ipse paratus fuit deglutire me; sed tu defendisti me? Cum contra te inique agebam, cum tua mandata frangebam, stabat paratus ipse ut me raperet ad infernum; sed tu prohibebas. Ego te offendebam, et tu me defendebas; ego te non timebam, et tu me custodiebas. A te recedebam, et inimico meo me exhibebam; tu ipsum ne me acciperet, deterrebas. Haec mihi tu, Deus meus, beneficia conferebas, et ego non cognoscebam. Sic me multoties a faucibus diaboli liberasti, de ore leonis eripuisti, et ab inferno licet me nescientem multis vicibus reduxisti. Descendi enim usque ad portas inferni, et ne illuc intrarem, tu me tenuisti; appropinquavi usque ad portas mortis, et ne me ipsa caperet, tu fecisti. De morte etiam corporis me saepius eripuisti, salvator meus, cum me graves morbi tenerent, cum fui in periculis multis, per mare, per terras; ab igne et gladio, et ab omni periculo liberans, semper mihi astans, et misericorditer salvans. Sciebas quidem, Domine, quia si tunc mors me praeoccupasset, infernus animam meam suscepisset, et perpetuo damnatus fuissem: sed tua misericordia et tua gratia praevenerunt me, eripiens me de morte corporis et de morte animae, Domine Deus meus. Haec et multa alia mihi tua beneficia exhibuisti, et ego eram caecus, et non cognovi, donec illuminasti me.

Nunc igitur, lux animae meae, Domine Deus meus, vita mea per quam vivo, lumen oculorum meorum per quod video, en illuminasti me, et cognosco te, quia vivo per te, et gratias ago tibi, licet viles et exiles et impares beneficiis tuis, quales habet mea fragilitas offero. Quoniam tu es solus Deus meus, creator meus benignus, qui amas animas, et nihil odisti eorum quae fecisti (Sap. XI, 25). En ego primus inter peccatores quos salvasti, ut exemplum aliis tribuam benignissimae pietatis tuae, confitear beneficia tua magna, quoniam eripuisti me de inferno semel et secundo et tertio et centies et millies, et ego semper ad infernum tendebam, et tu me semper reducebas: et cum me juste millies damnasses, si voluisses; noluisti, quia amas animas, et dissimulas peccata mea propter poenitentiam, Domine Deus meus, quia multae misericordiae in omnibus viis tuis. Nunc ergo video haec, Domine Deus meus, et cognosco per lumen tuum, et deficit anima mea in misericordia tua magna super me; quoniam eripuisti animam meam ex inferno inferiori, et me reduxisti ad vitam. Totus eram in morte, totum me resuscitasti; et tuum igitur sit totum id quod vivo. Totus totum me tibi offero: totus spiritus, totum cor, totum corpus, tota vita mea vivat tibi, vita mea; quoniam totum me liberasti, ut totum me possideres; totum me refecisti, ut totum me rehaberes. Diligam te igitur; Domine virtus mea, diligam te, ineffabilis exsultatio mea, et vivat jam non mihi, sed tibi tota vita mea, quae perierat in miseria mea, quae resuscitata est in misericordia tua, qui es Deus misericors et miserator et multae misericordiae in millia his qui diligunt nomen tuum. Idcirco, Domine Deus meus, sanctificator meus, jussisti mihi lege tua, ut diligam te toto corde meo, tota anima mea, tota mente mea, tota fortitudine mea (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37), et ex omnibus viribus meis, et etiam ex intimis medullis cordis mei, omnibus horis et momentis quibus fruor bonis misericordiae tuae; quoniam semper perirem, nisi quia semper me regis; semper morerer, nisi quia semper me vivificas, et omni momento me tibi obligas, dum omni momento mihi tua magna beneficia praestas. Sicut ergo nulla est hora vel punctum in omni vita mea, quo tuo beneficio non utar; sic nullum debet esse momentum, quo te non habeam ante oculos in mea memoria, et te non diligam ex omni fortitudine mea. Sed nec hoc valeo, nisi tu dederis mihi, cujus est omne donum bonum, et omne datum optimum descendens a Patre luminum; apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacobi I, 17). Non enim est volentis neque currentis, sed tui miserentis (Rom, IX, 16), ut diligamus te. Tuum est, Domine, hoc donum, cujus est omne bonum. Jubes te diligi, da quod jubes, et jube quod vis.

CAPUT XIX. Amoris fervens desiderium. Beneficiorum Dei recapitulatio. Amo te, Deus meus, magisque semper amare cupio, quia tu es revera omni melle dulcior, omni lacte nutribilior, et omni luce clarior. Idcirco super omne aurum et argentum et lapidem pretiosum es mihi charior. Displicebat enim mihi quidquid agebam in saeculo prae dulcedine tua, et decore domus tuae, quam dilexi. O ignis qui semper ardes et nunquam exstingueris, o amor qui semper ferves et nunquam tepescis, charitas Deus meus, accende me. Accende, inquam, totum me, ut totus diligam solum te. Minus enim te amat, qui tecum aliquid amat quod non propter te amat. Diligam te, Domine, quoniam tu prior dilexisti me (I Joan. IV, 10). Et unde mihi verbum, ut explicem signa dilectionis tuae, maxime erga me, propter innumera beneficia tua, quibus a principio educasti me? Post beneficium nempe creationis, quando in principio de nihilo ad imaginem tuam creasti me, honorificans et exaltans me inter eas creaturas quas fecisti, et nobilitans lumine vultus tui, quo signasti superliminare cordis mei, quo ab insensibilibus pariter et sensibilibus brutis discrevisti me, et paulo minus ab angelis minuisti (Psal. VIII, 6). Parum hoc fuit ante conspectum bonitatis tuae, quoniam quotidianis et singularibus maximisque donariis tuorum beneficiorum me sine intermissione nutrivisti, et quasi filium tuum parvulum tenellum uberibus tuae consolationis lactasti et confortasti me. Ut enim tibi totus servirem, omnia quaecumque fecisti, in meum servitium tradidisti.

CAPUT XX. Quod omnia serviunt homini ut homo serviat Creatori. Omnia sub pedibus hominum subjecisti (Psal. VIII, 8); ut solus homo totus tibi subjiceretur; et ut tuus esset totus homo, super omnia tua dominatus est homo. Exteriora nempe pro corpore cuncta creasti, ipsum vero corpus pro anima, animam vero pro te; ut tibi soli vacaret, et te solum amaret, possidens te ad solatium, inferiora vero omnia ad servitium. Quidquid enim coeli ambitu continetur, inferius ab anima humana est, quae facta est ut summum bonum superius possideret, cujus possessione beata fieret; cui si adhaeserit, cunctarum mutabilitatum inferiorum necessitudines supergrediens, illius summae majestatis, cujus aemulatur speciem, aeternitate immortalitatis cum serenitate gaudebit. Tunc vero illis bonis optimis fruetur in domo Domini, quorum comparatione cuncta quae hic cernimus, velut nihilum computantur. Illa sunt quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9). Et haec quidem, Domine, daturus es animae. His etiam quotidie laetificas animas servorum tuorum, qui amas animas. Quid miror haec, Domine Deus meus? Imaginem quippe tuam honorificas, et similitudinem tuam ad quam creatae sunt. Nam et corpori nostro, licet adhuc corruptibili et ignobili, ut videret, dedisti claritatem coeli per manum ministrorum tuorum indefessorum, solis et lunae, qui praecepto tuo jugiter die ac nocte deserviunt filiis tuis; ut spiraret, largitus es aeris puritatem; ut audiret, sonorum varietates; ut odoraret, odorum suavitates; ut gustaret, saporum qualitates; ut contrectaret, dedisti corpulentorum omnium grossitates. Adjumenta suis necessitatibus dedisti jumenta; volucres quoque coeli et pisces maris, et fructus terrae ad reficiendum impendisti. Medicinas de terra propter singulas quasque suas corruptelas creasti, singula solatia singulis malis obviantia praeparasti; quoniam es misericors et miserator, et novisti figmentum nostrum figulus noster, et nos omnes quasi lutum in manu tua.

CAPUT XXI. Ex bonis temporalibus colligitur magnitudo coelestium. En aperitur mihi misericordia tua magna; lumine tuo illustra, quaeso, magis adhuc, ut mihi magis aperiatur. Nam ex his minimis tua magna, et ex his visibilibus tua invisibilia comprehendimus, Domine Deus sancte, et bone creator noster. Si enim, mi Domine, pro hoc corpore ignobili et corruptibili tam magna et innumera beneficia praestas a coelo et aere, a terra et mari, luce et tenebris, calore et umbra, rore et imbre, ventis et pluviis, volucribus et piscibus, bestiis et arboribus, et multiplicitate herbarum et germinum terrae, et cunctarum creaturarum tuarum ministerio nobis successive per sua tempora ministrantium, ut alleves fastidium; qualia, quaeso, et quam magna et innumerabilia erunt illa bona, quae praeparasti diligentibus te, in illa coeli patria, ubi te videbimus facie ad faciem? Si tanta facis nobis in carcere, quid ages in palatio? Magna et innumerabilia sunt opera tua, Domine rex coelorum. Cum sint haec omnia valde bona et delectabilia, quae bonis pariter malisque communia tradidisti; qualia futura sunt illa, quae solis bonis recondisti? Si tam innumera et varia dona tua, quae nunc amicis pariter tribuis et inimicis; quam magna et innumerabilia, quam dulcia et delectabilia, quae solis tuis es largiturus amicis? Si tanta solatia in hac die lacrymarum; quanta conferes in die nuptiarum? Si tanta delectabilia continet carcer; quanta, quaeso, continet patria? Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus te (Isai. LXIV, 4). Secundum enim magnam multitudinem magnificentiae tuae est etiam multitudo magna dulcedinis tuae, quam abscondisti timentibus te (Psal. L, 3; Psal. XXX, 20). Magnus enim tu es, Domine Deus meus, et immensus, nec est finis magnitudinis tuae (Psal. CXLIV, 3), nec est numerus sapientiae tuae, nec est mensura benignitatis tuae, nec est finis, nec numerus, nec mensura retributionis tuae: sed sicut magnus es tu, ita magna sunt donaria tua, quoniam tu ipse praemium et donum omnium legitimorum tuorum pugnatorum.

CAPUT XXII. Consolatio aeterna non est speranda cum praesenti. Dulcedo Dei demulcet amaritudinem mundi. Haec sunt beneficia magna tua, Domine Deus, sanctificator sanctorum tuorum, quibus repleturus es inopiam esurientium filiorum tuorum; quoniam factus es spes desperatorum, consolatio desolatorum: tu corona spei, quae ornata est gloria, praeparata vincentibus; tu famelicorum satietas aeterna, danda esurientibus; tu consolatio sempiterna, qui solis illis te tribuis, qui consolationem hujus mundi pro tua consolatione contemnunt. Nam qui hic consolantur, indigni tua consolatione habentur. Sed qui hic cruciantur, a te consolantur: et qui participant passionibus, participant et consolationibus. Nemo enim potest in utroque saeculo consolari, nec potest quis hic et in futuro gaudere; sed unum necesse est ut perdat, qui alterum voluerit possidere. Haec ubi considero, Domine consolator meus, renuo consolari animam meam, ut digna habeatur tuis consolationibus aeternis: quia justum est ut amittat te, quicumque in aliquo alio magis consolari eligit quam in te. Et obsecro, summa Veritas, te per te, non permittas me in aliqua consolatione vana consolari quam in te; sed omnia mihi peto ut amarescant, ut tu solus dulcis appareas animae meae, qui es dulcedo inaestimabilis, per quam cuncta amara dulcorantur; tua enim dulcedo Stephano lapides torrentis dulcoravit (Act. VII, 58): tua dulcedo craticulam Laurentio dulcem fecit. Pro tua dulcedine ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Id. V, 41); ibat Andraeas securus ad crucem et gaudens, quoniam ad tuam dulcedinem properabat; haec tua dulcedo ipsos Apostolorum principes sic replevit, ut pro ipsa crucis patibulum unus eligeret, alter quoque caput ferienti gladio supponere non timeret; pro hac emenda Bartholomaeus propriam pellem dedit; pro hac quoque gustanda veneni poculum intrepidus Joannes potavit. Hanc ut gustavit Petrus, omnium inferiorum oblitus clamavit quasi ebrius, dicens, Domine, bonum est nos hic esse, faciamus hic tria tabernacula (Matth. XVII, 4): hic moremur, te contemplemur, quia nullo alio indigemus; sufficit nobis, Domine, videre te, sufficit, inquit, tanta dulcedine satiari. Unam enim stillam dulcedinis iste gustavit, et omnem aliam fastidivit dulcedinem; quid putas dixisset, si magnam illam multitudinem dulcedinis divinitatis tuae gustasset, quam abscondisti diligentibus te? Hanc tuam dulcedinem ineffabilem et illa gustaverat virgo, de qua legimus, quod laetissime et glorianter ibat ad carcerem, et quasi ad epulas invitata. Hanc, ut reor, et ipse gustaverat, qui dicebat, Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te (Psal. XXX, 20)! quique monebat, Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Haec est illa beatitudo, Domine Deus noster, quam exspectamus daturum te nobis; pro qua tibi, Domine, continue militamus, pro qua mortificamur tota die, ut in tua vita vivamus.

CAPUT XXIII. Aspiratio ad fruitionem Dei. Non obtinetur nisi ex dono Dei. Tu autem exspectatio Israel (Jerem. XIV, 8), Domine, desiderium ad quod suspirat quotidie cor nostrum, festina, ne tardaveris. Surge, propera et veni, ut educas nos de isto carcere ad confitendum nomini tuo, ut gloriemur in lumine tuo. Aperi aures tuas clamoribus lacrymarum pupillorum tuorum, qui clamant ad te: Pater noster, da nobis hodie panem nostrum quotidianum (Matth. VI, 9 et 11), in cujus fortitudine ambulemus die ac nocte, usquequo perveniamus ad montem tuum Oreb. Et ego parvulus inter parvulos familiae tuae, Deus pater et virtus mea, quando veniam, et apparebo ante faciem tuam; ut qui nunc tibi confiteor ad tempus, ex tunc confitear tibi in aeternum? Beatus ero si fuero admissus ad videndum claritatem tuam. Quis mihi hoc tribuat, ut ad hoc venire permittas me? Scio, Domine, scio et confiteor me indignum ut intrem sub tectum tuum: sed fac propter honorem tuum, et ne confundas in te sperantem servum tuum. Et quis intrabit in sanctuarium tuum ad considerandas potentias tuas, nisi tu aperias? Quis autem aperiet, si tu clauseris? Si enim dextruxeris, nemo est qui aedificet; et si incluseris hominem, nemo est qui aperiat. Si continueris aquas, omnia siccabuntur; et si emiseris eas, subvertent terram. Si omnia quaecumque fecisti, ad nihilum redigas, quis contradicet tibi (Job. XI, 10)? Porro sempiterna bonitas misericordiae tuae, qua voluisti et fecisti omnia quaecumque voluisti. Tu nos fecisti, fabricator mundi, rege nos; tu nos creasti, ne spernas nos, quia opera tua sumus. Et quidem, Domine Deus noster, nos lutum et vermiculi non valemus in tuas aeternitates intrare, nisi tu induxeris qui de nihilo cuncta creasti.

CAPUT XXIV. Quod nihil sine Dei gratia possimus. Ego autem opus manuum tuarum confiteor tibi in timore tuo, quia non in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me (Psal. XLIII, 7), sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui. Alioquin desperarem, nisi quia spes mea es tu qui creasti me, et non derelinques me, quoniam non derelinquis sperantes in te. Tu quippe es, Domine Deus noster, suavis et mitis, patiens et in misericordia disponens omnia (Sap. XI, 21). Et nos si peccaverimus, tui sumus: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. Nos folium universi, et vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII 6), et ventus est vita nostra super terram (Job VII, 7): ne irascaris si cadimus pupilli tui, quoniam tu nosti figmentum nostrum (Psal. CII, 14), Domine Deus noster. Num, Deus inaestimabilis fortitudinis, contra folium quod vento rapitur ostendere vis potentiam tuam, et stipulam siccam persequi (Job XIII, 25)? num damnabis, rex Israel aeterne, num damnabis pulicem unum (I Reg. XXIV, 15)? Audivimus de misericordia tua, Domine, quoniam tu mortem non facis, nec laetaris in perditione morientium (Sap. I, 13). Propter te oramus te, ne permittas dominari quod non fecisti huic creaturae tuae quam fecisti. Si doles de perditione; quid te prohibet Domine, qui omnia potes, ne semper laeteris de nostra salvatione? Si vis, potes me salvare: ego autem etsi velim non possum, tam magna est multitudo miseriarum mearum mecum. Velle quippe mihi adjacet, perficere autem non invenio (Rom. VII, 18). Velle autem quod bonum est non possum, nisi tu velis; nec quod volo possum, nisi tua potentia me confortet; et quod possum, aliquando nolo, nisi tua voluntas fiat sicut in coelo et in terra; et quod volo et possum, ignoro, nisi tua sapientia me illustret. Et si sciam, quandoque nolens, quandoque non valens, imperfecta et vacua transit sapientia mea, nisi adjuver a vera sapientia tua. In tua autem voluntate cuncta sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati tuae, Domine universorum, principatum tenens omnis carnis: et quaecumque vis, facis in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. In nobis igitur fiat voluntas tua, super quibus invocatum est nomen tuum; ne pereat hoc nobile plasma tuum, quod creasti propter honorem tuum. Et quis est homo natus de muliere, qui vivat et non videat mortem, et eripiat animam suam de manu inferi, nisi tu solus eripias, vita vitalis omnis vitae, per quem omnia vivunt?

CAPUT XXV. Quod voluntas humana sine gratia inefficax sit ad bona opera. Ut enim jam tibi confessus sum, laus vitae meae, Deus meus, virtus salutis meae, sperabam aliquando in virtute mea, quae tamen non erat virtus. Et cum sic volui currere; ubi magis stare credebam, ibi magis cecidi; factusque sum magis retro, et non ante; et quod credebam consequi, longius elongavit a me. Sic per multa similia vires meas probans cognosco nunc, quia illuminasti me, quoniam ubi magis credidi posse per me, minus semper ibi potui. Dicebam enim, Hoc faciam, illud perficiam; fiebatque post nec hoc, nec illud. Aderat voluntas? non erat facultas. Aderat facultas? non aderat voluntas; quoniam de meis viribus confidebam. Nunc autem confiteor tibi, Domine Deus, pater coeli et terrae, quia non in fortitudine sua roborabitur vir (I Reg. II, 9), ut glorietur ante te stulta praesumptio omnis carnis. Nec est hominis velle quod possit, aut posse quod velit, vel scire quod velit et possit; sed potius a te gressus hominis diriguntur, illorum, inquam, qui non a se, sed a te dirigi se confitentur. Obsecramus itaque viscera misericordiae tuae, velis, Domine, salvare quod creasti: quoniam si vis, potes nos salvare; et in tua voluntate virtus est nostrae salutis.

CAPUT XXVI. Spem sublevant jam praestita Dei beneficia. Recordare misericordiae tuae antiquae, qua nos a principio in benedictionibus tuae dulcedinis praevenisti. Antequam enim nascerer ego filius ancillae tuae, Domine spes mea ab uberibus matris meae (Psal. XXI, 10), tu me praevenisti praeparans mihi semitas, quibus incederem et venirem ad gloriam domus tuae. Priusquam me formares in utero, novisti me; et antequam exirem de vulva, quidquid tibi placuit, praeordinasti de me. Quae qualia sunt in libro tuo de me scripta, in secreto consistorii tui, ego quidem ignoro, unde et valde timeo; tu vero nosti; quoniam quod ego per successus dierum et temporum hinc ad mille annos hujus temporalitatis exspecto, in conspectu aeternitatis tuae jam factum est; et quod futurum est, jam factum est. Ego autem stans in hac nocte tenebrosa haec ignorans, timor et tremor venerunt super me, dum video mihi undique imminere multa pericula, a multis quoque hostibus venari, multitudineque innumerarum miseriarum in hac vita circumdatum. Et nisi in tantis his malis adforet mihi tuum adminiculum, desperarem. Sed spes mihi magna subest de te, mitissime princeps Deus meus; et consideratio multitudinis miserationum tuarum, quae apud te sunt, sublevat mentem meam; et praecedentia signa misericordiae tuae, quae antequam nascerer praevenerunt me, et nunc specialiter in me effulserunt, de futuris benignitatis tuae melioribus et perfectioribus muneribus, quae tuis amicis reservas, spem meam admonent, ut in te laetetur, Domine Deus meus, laetitia sancta et viva, quae semper laetificas juventutem meam. Dilexisti enim me, unice amor meus, antequam diligerem te, et ad imaginem tuam creasti me, omnibus creaturis tuis praeposuisti me: quam dignitatem tunc quidem servo cum noverim te, propter quod fecisti me.

CAPUT XXVII. Quanta Deus praestet homini per Angelos custodes. Unde Dei cum homine deliciae. Insuper facis Angelos tuos spiritus propter me, quibus mandasti ut custodiant me in omnibus viis meis, ne forte offendam ad lapidem pedem meum (Psal. XC, 11, 12). Hi sunt custodes super muros tuos novae Jerusalem (Isai. LXII, 6), et montes in circuitu ejus vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem tuum (Luc. II, 8), ne quando rapiat ut leo animas nostras, dum non est qui redimat, ille antiquus adversarius noster, qui quasi leo rugiens semper circuit quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Hi sunt cives beatae civitatis supernae Jerusalem, quae sursum est mater nostra (Galat. IV, 26), in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14); ut eos liberent ab inimicis suis, et custodiant in omnibus viis suis; confortent quoque et moneant, et orationes filiorum tuorum offerant in conspectu gloriae majestatis tuae. Diligunt nempe concives suos, per quos suae ruinae scissuras instaurari exspectant; ideoque magna cura et vigilanti studio adsunt nobis omnibus horis et locis, succurrentes et providentes necessitatibus nostris, et solliciti discurrentes inter nos et te, Domine, gemitus nostros atque suspiria referentes ad te, ut impetrent nobis facilem tuae benignitatis propitiationem, et referant ad nos desideratam tuae gratiae benedictionem. Ambulant nobiscum in omnibus viis nostris, intrant et exeunt nobiscum, attente considerantes quam pie, quamque honeste in medio pravae nationis conversemur, quantoque studio et desiderio quaeramus regnum tuum et justitiam ejus, quantoque timore et tremore serviamus et exsultemus tibi, laetitia cordis nostri. Adjuvant laborantes, protegunt quiescentes, hortantur pugnantes, coronant vincentes; congaudent gaudentibus, de te, inquam, gaudentibus; compatiuntur patientibus, pro te, inquam, patientibus. Grandis est eis cura de nobis, magnus affectus dilectionis eorum erga nos; et hoc totum propter honorem tuae inaestimabilis charitatis, qua dilexisti nos. Diligunt enim quos tu diligis; custodiunt quos tu custodis; et deserunt quos tu deseris. Nec diligunt operantes iniquitatem, quoniam et tu odisti omnes qui operantur iniquitatem, et perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Quoties bene agimus, gaudent Angeli, et tristantur daemones; quoties vero a bono deviamus, diabolum laetificamus, et Angelos suo gaudio defraudamus: gaudium est enim eis super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 7), sed diabolo super uno justo poenitentiam deserente. Da igitur, da, pater, eis semper gaudere de nobis, ut et tu per eos semper lauderis in nobis, et nos cum eis in unum ovile tuum adducamur; ut confiteamur simul nomini sancto tuo, creator hominum et Angelorum. Haec ipse commemorans coram te, confiteor laudans te, quoniam beneficia tua magna sunt haec, quibus nos honorificasti, dans nobis angelos tuos spiritus in ministerium nostrum. Dederas enim quidquid coeli ambitu continetur; et quasi parva haec quae sub coelo sunt, nisi adderes et ea quae sunt super coelos. Laudent te de hoc omnes Angeli tui, confiteantur tibi de hoc omnia opera tua, et ipsi sancti tui benedicant tibi. O honorificentia nostra, quos nimis honorificans et ditans multis muneribus decorasti! Admirabile est nomen tuum, Domine, in universa terra (Psal. VIII, 2). Quid est enim homo, quia magnificas eum, et honorificas eum, et apponis erga eum cor tuum (Job VII, 17)?

CAPUT XXVIII. De praedestinationis ac praescientiae Dei mysterio. Dixisti enim, Veritas antiqua, Deliciae meae, esse cum filiis hominum (Prov. VIII, 31). Nonne homo putredo, et filius hominis vermis (Job XXV, 6)? Nonne universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6)? Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium! Doce me, abyssus profundissima, creatrix sapientia. Qui librasti in pondere montes, et colles in statera, et appendisti molem terrae tribus digitis, suspende molem corporalitatis hujus, quam gero, tribus invisis digitis tuis ad te, ut videam et cognoscam, quam admirabilis es in universa terra. Lux antiquissima, quae lucebas ante omnem lucem in montibus sanctis aeternitatis antiquae, cui nuda et aperta erant omnia (Hebr. IV, 13) antequam fierent; lux, quae odio habes omnem maculam, utpote mundissima et immaculatissima, quae tibi deliciae cum homine? quae conventio lucis ad tenebras (II Cor. VI, 14)? Ubi sunt in homine deliciae tuae? ubi praeparasti tibi in me dignum sanctuarium majestatis tuae, in quod introiens habeas delicias dilectionis tuae? Mundum enim coenaculum decet te, mundans virtus, quae nonnisi a mundis cordibus videri potes (Matth. V, 8), multo magis nec haberi. In homine autem ubi templum tam mundum, ut te suscipiat, qui regis mundum? Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es mundus (Job XIV, 4)? ab immundo enim quis mundabitur (Eccli. XXXIV, 4)? Nam et secundum legem, quam dedisti patribus nostris in igne comburente montem, et in nube tegente aquam tenebrosam, quidquid tetigerit immundus, immundum erit (Num. XIX, 22). Omnes autem nos quasi pannus menstruatae (Isai. LXIV, 6) de massa corrupta et immunda venientes, maculam immunditiae nostrae, quam celare saltem tibi qui omnia vides, non possumus, in frontibus portamus; quare mundi esse non possumus, nisi tu mundaveris, qui solus es mundus. Mundas autem de nobis filiis hominum eos in quibus tibi complacuit habitare; quos ab inaccessibilibus profundis secretis judiciorum incomprehensibilium sapientiae tuae, semper justorum, licet occultorum, sine eorum meritis praedestinasti ante mundum, vocasti de mundo, justificasti in mundo, et magnificas eos post mundum. Non autem omnibus hoc facis, quod admirantur tabescentes omnes sapientes terrae. Et ego, Domine, hoc considerans expavesco, et obstupesco de altitudine divitiarum sapientiae et scientiae tuae, ad quam ego non pertingo, et incomprehensibilia judicia justitiae tuae (Rom. XI, 33): quoniam ex eodem luto alia quidem facis vasa in honorem, alia in contumeliam sempiternam (Id. IX, 21). Quos igitur tibi elegisti de multis in templum, ipsos mundas, effundens super eos aquam mundam, quorum nomina numerumque tu nosti, qui solus numeras multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocas (Psal. CXLVI, 4); qui etiam scripti sunt in libro vitae, qui nequaquam perire possunt, quibus omnia cooperantur in bonum, etiam ipsa peccata. Cum enim cadunt, non colliduntur, quia tu supponis manum tuam (Psal. XXXVI, 24); custodiens omnia ossa eorum, ut unum ex eis non conteratur. Attamen mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII, 22); illorum, inquam, quos antequam faceres coelum et terram, secundum abyssum multam judiciorum tuorum occultorum, semper autem justorum, praescivisti ad mortem aeternam; quorum dinumeratio nominum et meritorum pravorum apud te est, qui numerum arenae maris dinumerasti, et dimensus es profundum abyssi, quos reliquisti in immunditiis suis, quibus omnia cooperatur in malum, et ipsa etiam oratio vertitur in peccatum; ut si etiam usque ad coelos ascenderint, et caput eorum nubes tetigerit, et inter sidera coeli collocaverint nidum suum, quasi sterquilinium in fine perdantur (Abdiae 4).

CAPUT XXIX. De altitudine judiciorum Dei. Magna sunt haec judicia tua, Domine Deus, judex juste et fortis, qui judicas aequitatem et inscrutabilia et profunda: quae cum considero, contremiscunt omnia ossa mea, quoniam non securatur homo vivens super terram: ut serviamus tibi pie et caste cunctis diebus vitae nostrae in timore, et exsultemus tibi cum tremore; ut non sit servitium sine timore, neque gaudium sine tremore, et non glorietur accinctus aeque ut discinctus (III Reg. XX, 11), neque glorietur ante te omnis caro, sed pavescat et contremiscat a facie tua, cum ignoret homo utrum amore an odio dignus sit; sed in futurum omnia reservantur incerta. Vidimus enim multos, Domine, et audivimus a patribus nostris (quod utique sine magno tremore non recolo, sine multo timore non confiteor), ascendisse primitus quidem usque ad coelos, et inter sidera nidum suum collocasse; postmodum autem cecidisse usque ad abyssos, et animas eorum in malis obstupuisse. Vidimus stellas de coelo cecidisse ab impetu ferientis caudae draconis, et eos qui jacebant in pulvere terrae, a facie sublevantis manus tuae, Domine, mirabiliter ascendisse. Vidimus vivos morientes, et mortuos a morte surgentes; et eos qui inter filios Dei ambulabant, in medio lapidum ignitorum quasi lutum ad nihilum defluxisse. Vidimus lucem obtenebrasse, et de tenebris lucem processisse, quia publicani et meretrices praecedunt incolas in regno coelorum; filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Quare autem ista omnia, nisi quia in montem illum ascenderunt, in quem primus ascendit angelus, et descendit diabolus? Quos autem praedestinasti, ipsos et vocasti, et sanctificasti, et mundasti, ut dignum habitaculum sint tuae majestatis; cum quibus et in quibus sunt tibi deliciae sanctae et mundae, in quibus tu delectaris, et laetificas juventutem eorum, habitans cum eis in medio eorum, ut ipsi templum sanctum tuum sint, quod magnae dignitatis commendatio est humanitatis nostrae.

CAPUT XXX. Anima humana unde, quid sit et quo beata. Anima enim quam creasti non de te, sed per Verbum tuum; non ex qualibet elementorum materia, sed ex nihilo; quae quidem rationalis, intellectualis, spiritualis, semper vivens, semper in motu, quam signasti lumine vultus tui, et consecrasti virtute lavacri tui: ita facta est capax majestatis tuae, quod a te solo, et a nullo alio possit impleri. Cum autem te habet, plenum est desiderium ejus; et jam nihil aliud quod desideretur exterius, restat. Dum autem aliquid exterius desiderat, manifestum est quod te non habet interius; quo habito, nihil est quod desideretur. Cum enim sis summum et omne bonum; non habet quod desideret amplius, si possidet omne bonum. Quod si non desiderat omne bonum, restat ut desideret aliquid quod non est omne bonum: ergo nec summum bonum, ergo nec Deum, sed potius creaturam. Cum autem creaturam desiderat, continuam famem habet; quia licet quod desiderat de creaturis, adipiscatur, vacua tamen remanet, quia nihil est quod eam impleat nisi tu, ad cujus imaginem est creata. Imples autem tu eos, qui nihil aliud desiderant praeter te; et facis eos dignos te, sanctos, beatos, immaculatos et amicos Dei; qui omnia reputant ut stercora, ut lucrifaciant te solum (Philipp. III, 8). Haec est beatitudo quam homini contulisti; hic honor quo eum inter omnes creaturas, sed et super omnes honorificasti, ut sit admirabile nomen tuum in universa terra (Psal. VIII, 2).

CAPUT XXXI. Ubi Deus habitet. Quod per sensus non inveniatur Deus. Quid Deum quaerendo quaeramus. Creaturarum de Deo testimonium. Qui ab homine ad Dei notitiam ascendatur. Deus sibi soli notus. Quatenus homini innotescat. Ecce Domine Deus meus summe, omnipotentissime, inveni locum ubi tu habitas: quia in anima quam creasti ad imaginem et similitudinem tuam (Gen. I, 27), quae te solum quaerit et desiderat; quia non in illa quae te non quaerit nec desiderat. Ego erravi sicut ovis quae periit, quaerens te exterius, qui es interius; et multum laboravi quaerens te extra me, et tu habitas in me, si tamen ego desiderem te. Circuivi vicos et plateas civitatis hujus mundi quaerens te; et non inveni, quia male quaerebam foris, quod erat intus. Misi nuntios meos omnes sensus exteriores, ut quaererem te; et non inveni, quia male quaerebam. Video enim, lux mea Deus qui illuminasti me, quia male te per illos quaerebam; quia tu es intus, et tamen ipsi unde intraveris nesciverunt. Nam oculi dicunt, Si coloratus non fuit, per nos non intravit; aures dicunt, Si sonitum non fecit, per nos non transivit; nasus dicit, Si non oluit, per me non venit; gustus dicit, Si non sapuit, per me non introivit; tactus etiam addit, Si corpulentus non est, nihil me de hac re interroges. Non ista sunt in te, Deus meus. Non enim speciem corporis, nec decus temporis, nec candorem lucis vel colorem, non dulces melodiarum cantus et quaecumque dulce sonantia, non florum et unguentorum vel aromatum odores, non mella vel manna gustui delectabilia, non caetera quaeque ad tangendum vel amplexandum amabilia, nec omnia alia sensibus his subjecta quaero, cum Deum meum quaero. Absit ut ista crediderim Deum meum quae etiam a brutalium sensibus comprehenduntur. Et tamen cum Deum meum quaero, quaero nihilominus quamdam lucem super omnem lucem, quam non capit oculus; quamdam vocem super omnem vocem, quam non capit auris; quemdam odorem super omnem odorem, quem non capit naris; quemdam dulcorem super omnem dulcorem, quem non sapit gustus; quemdam amplexum super omnem amplexum, quem non tangit tactus exterioris hominis mei. Ista lux fulget, ubi locus non capit; ista vox sonat, ubi tempus non rapit; odor iste redolet, ubi flatus non spargit; sapor iste sapit, ubi non est edacitas; amplexus iste tangitur, ubi non divellitur. Hic est Deus meus, et non aestimabitur alius ad illum; hoc quaero cum Deum meum quaero, istud amo cum Deum meum amo. Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova; sero te amavi: et tu intus eras, et ego foris; et ibi te quaerebam, et in ista formosa quae fecisti deformis irruebam. Mecum eras, et ego tecum non eram. Ea me tenebant longe a te, quae esse non poterant nisi in te. Circumibam enim omnia quaerens te, et propter omnia derelinquens me.

Interrogavi terram si esset Deus meus, et dixit mihi quod non; et omnia quae in ea sunt, hoc idem confessa sunt. Interrogavi mare et abyssos, et reptilia quae in eis sunt; et responderunt: Non sumus Deus tuus; quaere super nos eum. Interrogavi flabiles auras; et inquit universus aer cum omnibus incolis suis: Fallitur Anaximenes; non sum ego Deus tuus. Interrogavi coelum, solem, lunam, et stellas: Neque nos sumus Deus tuus, inquiunt. Et dixi omnibus quae circumstant fores carnis meae: Dixistis mihi de Deo meo quod vos non estis; dicite mihi de illo aliquid. Et exclamaverunt omnes voce grandi, Ipse fecit nos. Interrogavi proinde mundi molem, Dic mihi si es Deus meus, annon: et respondit voce forti, Non sum, inquit, ego; sed per ipsum sum ego; quem quaeris in me, ipse fecit me; super me quaere qui regit me, qui fecit et te. Interrogatio creaturarum, profunda consideratio ipsarum: responsio earum, attestatio ipsarum de Deo, quoniam omnia clamant, Deus nos fecit: quoniam, ut ait Apostolus, Invisibilia Dei per ea quae facta sunt, a creatura mundi intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20).

Et redii ad me, et intravi in me; et aio ad me, Tu quis es? Et respondi mihi, Homo rationalis, mortalis. Et incoepi discutere quid hoc esset: et dixi, Unde hoc tale animal, Deus meus? Unde nisi abs te? Tu fecisti me, et non ego ipse me. Quid tu? Tu per quem vivo ego, tu per quem vivunt omnia. Quid tu? Tu, Domine, Deus verus et solus, omnipotens et aeternus, incomprehensibilis et immensus, qui semper vivis et nihil moritur in te, immortalis, habitans aeternitatem, mirabilis oculis Angelorum, inenarrabilis, imperscrutabilis et innominabilis; Deus unus et verus, terribilis et fortis; nesciens principium neque finem, principium omnium atque finis, qui es ante primordia saeculorum, et ante omnes saeculorum origines. Tu es Deus et Dominus omnium quae creasti; et apud te omnium stabilium stant causae, et omnium mutabilium apud te immutabiles manent origines, et omnium rationabilium et irrationabilium atque temporalium sempiternae vivunt rationes. Dic mihi supplici servo tuo, Deus meus, dic misericors misero tuo, dic, quaeso per miserationes tuas; unde hoc tale animal, nisi abs te, Deus? An quisquam sese faciendi erit artifex? An aliunde quam a te trahitur esse et vivere? Nonne tu es summum esse, a quo est omne esse? Quidquid enim est, a te est, quia sine te nihil est. Nonne tu es fons vitae, a quo fluit omnis vita? Quidquid enim vivit, per te vivit, quia sine te nihil vivit. Tu ergo, Domine, omnia fecisti. Quaero, quis fecit me? Tu, Domine, fecisti me, sine quo factum est nihil. Tu factor meus, ego opus tuum. Gratias tibi ago, Domine Deus meus, per quem vivo ego, et per quem omnia vivunt, quoniam fecisti me; gratias tibi, plasmator meus, quia manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me (Job. X, 8); gratias tibi, lux mea, quoniam illuminasti me, et inveni me. Ubi inveni me, ibi cognovi me; ubi inveni te, ibi cognovi te; ubi autem cognovi te, ibi illuminasti me. Gratias tibi, lux mea, quoniam illuminasti me.

Quid est quod dixi, cognovi te? Nonne tu es Deus incomprehensibilis et immensus, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habes immortalitatem et lucem habitas inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest (I Tim. VI, 16)? Nonne tu es Deus absconditus (Isai. XLV, 15) et imperscrutabilis majestatis, solus tui ipsius maximus cognitor et mirabilis contemplator? Quis ergo cognovit quod nunquam vidit? Dixit enim Veritas tua, Non videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 20); dixit et praeco tuus per veritatem tuam, Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18). Quis ergo cognovit quod nunquam vidit? Dixit etiam Veritas tua, Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius (Matth. XI, 27). Sola Trinitas tua soli sibi integre nota est, quae exsuperat omnem sensum. Quid est ergo quod dixi, homo vanitati similis, quia cognovi te? Quis enim cognovit te, nisi tu te? Tu quippe solus Deus omnipotens, superlaudabilis, et supergloriosus, et superexaltatus (Dan. III, 52), et superaltissimus, et superessentialis in sanctissimis et divinissimis eloquiis nominaris; quoniam super omnem essentiam intelligibilem sive intellectualem atque sensibilem, et super omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro, superessentialiter et superintelligibiliter esse dignosceris; quoniam superessentiali et occulta divinitate, super omnem rationem, intellectum et essentiam inaccessibiliter et imperscrutabiliter habitas in te ipso, ubi lux inaccessibilis, et lumen imperscrutabile, et incomprehensibile, et inenarrabile, ad quod non attingit aliquod lumen, quoniam incontemplabile, et invisibile, et superrationale, et superintelligibile, et superinaccessibile, et superincommutabile, et superincommunicabile creditur, quod nullus unquam Angelorum vel hominum vidit, sed nec videre potest. Hoc est coelum tuum, Domine, coelum celans superarcanum, et superintelligibile, et superrationale, et superessentiale lumen, de quo dicitur, Coelum coeli Domino (Psal. CXIII, 16). Coelum coeli, cui terra est omne coelum, quia supermirabiliter superexaltatum est super omne coelum, ad quod terra est etiam ipsum empyreum coelum: hoc est coelum coeli Domino, quia nulli nisi Domino. Ad quod nemo ascendit nisi qui de coelo descendit, quia nemo novit Patrem, nisi Filius et eorum Spiritus: et nemo novit Filium nisi Pater et eorum Spiritus (Matth. XI, 27). Soli quidem tibi soli, Trinitas, integre nota es, Trinitas sancta, Trinitas supermirabilis, et superinenarrabilis, et superinscrutabilis, et superinaccessibilis, et superincomprehensibilis, et superintelligibilis, et superessentialis, superessentialiter exsuperans omnem sensum, omnem rationem, omnem intellectum, omnem intelligentiam, omnem essentiam supercoelestium animorum: quam neque dicere, neque cogitare, neque intelligere, neque cognoscere possibile est, etiam oculis Angelorum. Unde ergo cognovi te, Domine Deus altissimus super omnem terram, super omne coelum, quem neque Cherubim perfecte cognoscunt neque Seraphim; sed alis contemplationum suarum velatur facies sedentis super solium excelsum et elevatum, clamantes et dicentes, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria ejus; et expavit Propheta, et dixit, Vae mihi quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum (Isai. VI, 1-5): et expavit cor meum, et dixi, Vae mihi quia non tacui, quia vir pollutus labiis ego sum: sed dixi, Cognovi te. Verumtamen, Domine, vae tacentibus de te, quoniam loquaces muti fiunt sine te. Et ego non tacebo, quoniam fecisti me, et illuminasti me; et inveni me, et cognovi me, et inveni te et cognovi te, quoniam illuminasti me.

Sed qualiter cognovi te? Cognovi te in te. Cognovi te non sicut tibi es, sed cognovi te sicut mihi es; et hoc non sine te, sed in te, quia tu es lux quae illuminasti me. Sicut tibi es, soli tibi cognitus es: sicut mihi es, secundum gratiam tuam et mihi cognitus es. Sed quid mihi es? Dic mihi misericors misero tuo, dic mihi per miserationes tuas, quid mihi es? Dic animae meae, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3). Noli abscondere a me faciem tuam, ne moriar. Sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem, sine me loqui apud misericordiam tuam, quoniam misericordia tua magna est super me. Loquar ad Deum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII, 27). Dic mihi supplici tuo, dic misericors misero tuo, dic per miserationes tuas, quid mihi es? Et intonasti desuper voce grandi in interiorem aurem cordis mei, et rupisti surditatem meam, et audivi vocem tuam, et illuminasti caecitatem meam, et vidi lucem tuam, et cognovi quoniam Deus meus es. Propterea dixi quod cognovi te; cognovi te, quoniam Deus meus es; cognovi te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Erat enim tempus quando non cognoscebam te. Vae tempori illi quando non cognoscebam te! vae caecitati illi quando non videbam te! vae surditati illi quando non audiebam te! Caecus et surdus, per formosa quae fecisti deformis irruebam: et mecum eras, et tecum non eram; et ea me tenebant longe a te, quae non essent nisi essent in te. Illuminasti me, lux; et vidi te, et amavi te; nemo quippe te amat, nisi qui te videt; et nemo te videt, nisi qui te amat. Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua; sero te amavi. Vae tempori illi quando non amavi te!

CAPUT XXXII. Confessio fidei de summa Trinitate. De Dei Filio. De incarnationis mysterio. De judicio et resurrectione. De Spiritu sancto. Iterum de sancta Trinitate. Gratias tibi, lux mea, quae illuminasti me, et cognovi te. Qualiter cognovi te? Cognovi te solum Deum vivum et verum creatorem meum; cognovi te creatorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium, Deum verum, omnipotentem, immortalem, invisibilem, incircumscriptibilem, interminabilem, aeternum et inaccessibilem, incomprehensibilem et imperscrutabilem, incommutabilem, immensum et infinitum, principium omnium visibilium et invisibilium creaturarum, per quem omnia facta sunt, per quem cuncta subsistunt elementa; cujus majestas sicut principium nunquam habuit, sic nec desinit in aeternum. Cognovi te unum solum verum Deum aeternum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, tres quidem personas, sed unam essentiam omnino simplicem, indivisamque naturam; et Patrem a nullo, Filium a Patre solo, et Spiritum sanctum pariter ab utroque, absque initio, semper et sine fine Deum trinum et unum solum verum Deum omnipotentem, unum universorum principium, creatorem omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium, qui tua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidisti creaturam spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam quasi communem ex corpore et spiritu constitutam. Cognovi te, et confiteor te Deum Patrem ingenitum, te Filium unigenitum, te Spiritum sanctum paracletum neque genitum neque ingenitum, sanctam et individuam Trinitatem in tribus coaequalibus personis consubstantialibus et coaeternis, Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate, corde credens ad justitiam, et ore confitens ad salutem (Rom. X, 10).

Cognovi te Deum et Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, creatorem, salvatorem et redemptorem meum, et totius humani generis, quem confiteor ex Patre genitum ante saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, non factum, sed genitum, consubstantialem et coaeternum Patri et Spiritui sancto, per quem omnia facta sunt a principio; firmiter credens, et veraciter confitens te Deum unigenitum Jesum Christum, propter salutem hominum a tota Trinitate communiter incarnatum, et ex Maria perpetua virgine Spiritus sancti cooperatione conceptum, verum hominem factum, ex anima rationali et humana carne subsistentem. Qui cum secundum divinitatem, Unigenite Dei, impassibilis sis pariter et immortalis, propter nimiam dilectionem tuam qua dilexisti nos, idem ipse Dei Filius secundum humanitatem factus es passibilis et mortalis. Qui propter salutem humani generis, unice Fili Dei, in ligno crucis pati dignatus es passionem et mortem, ut nos a morte perpetua liberares: atque ad inferos, ubi sedebant in tenebris patres nostri, auctor luminis descendisti, et die tertia gloriosus victor ab inferis ad superos resurrexisti, resumens sacrum corpus, quod pro peccatis nostris mortuum jacuerat in sepulcro, et vivificans secundum Scripturas die tertia, ut ipsum in Patris dextera collocares. Assumpta namque tecum ex inferis captivitate, quam captivaverat antiquus humani generis inimicus, verus Dei Filius cum nostrae carnis substantia, id est, cum anima et carne humana ex virgine assumpta, super omnes coelos ascendisti, transcendens omnes ordines Angelorum; ubi sedes ad dexteram Dei Patris, ubi est fons vitae, et lumen inaccessibile, et pax Dei quae exsuperat omnem sensum. Ibi te Deum verum et hominem Jesum Christum adoramus et credimus, confitentes te Patrem habere Deum; indeque venturum judicem in fine saeculi exspectamus, ut judices vivos et mortuos, et reddas omnibus, bonis et malis, secundum opera sua, quae operati sunt in hac vita, vel praemium vel supplicium, prout unusquisque dignus fuerit requie vel aerumna. Resurgent enim in illa die a voce virtutis tuae omnes homines, quotquot humanam animam acceperunt, in carne sua quam hic habuerunt, ut totus homo pro meritis, vel gloriam suscipiat vel gehennam. Tu es ipse vita et resurrectio nostra, quem Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III, 20 et 21).

Cognovi te Deum verum et vivum Spiritum sanctum Patris et Filii, ab utroque pariter procedentem, consubstantialem et coaeternum Patri et Filio, paracletum et advocatum nostrum, qui super eumdem Deum et Dominum nostrum Jesum Christum in columbae specie descendisti (Matth. III, 16), et super Apostolos in linguis igneis apparuisti (Act. II, 3): qui et omnes sanctos et electos Dei a principio tuae gratiae munere docuisti, et ora Prophetarum, ut enarrarent mirabilia regni Dei aperuisti, quem cum Patre et Filio simul adorari et glorificari oportet ab omnibus sanctis Dei. Inter quos et ego filius ancillae tuae toto corde meo glorifico nomen tuum, quoniam illuminasti me. Tu es enim vera lux, lumen veridicum, ignis Dei et magister spirituum, qui unctione tua doces nos omnem veritatem, spiritus veritatis, sine quo impossibile est placere Deo, quoniam tu ipse Deus es ex Deo, et lux de luce, procedens a Patre luminum, et a suo Filio Domino nostro Jesu Christo, quibus consubstantialis et coaequalis et coaeternus existens, in unius Trinitatis essentia superessentialiter congloriaris et conregnas.

Cognovi te unum Deum vivum et verum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, trinum quidem in personis, sed unum in essentia: quem confiteor, adoro et glorifico toto corde meo verum Deum, solum sanctum, immortalem, invisibilem, incommutabilem, inaccessibilem, imperscrutabilem, unum lumen, unum solem, unum panem, unam vitam, unum bonum, unum principium, unum finem, unum creatorem coeli et terrae; per quem omnia vivunt, per quem omnia subsistunt, per quem omnia gubernantur, reguntur et vivificantur, quae in coelis sunt, et quae in terris, et quae subtus terram; praeter quem non est Deus in coelo et in terra. Sic cognovi te, cognitor meus, sic cognovi te. Cognovi te per fidem tuam quam inspirasti mihi, lux mea, lumen oculorum meorum, Domine Deus meus, spes omnium finium terrae, gaudium laetificans juventutem meam, et bonum sustentans senectutem meam. In te, Domine, jubilant omnia ossa mea dicentia, Domine, quis similis tui (Psal. XXXIV, 10)? Quis similis tui in diis, Domine (Psal. LXXXV, 8), non quem fecit manus hominum, sed qui fecisti manus hominum? Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum (Psal. CXIII, 4): non sic operator hominum. Omnes dii gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV, 5), Dominus ipse est Deus. Dii qui non fecerunt coelum et terram, pereant de coelo et de terra (Jerem. X, 11): Deus qui creavit coelum et terram, benedicant eum coeli et terra.

CAPUT XXXIII. Quod tenebrae a nobis, a Deo lux nostra. Gratiarum actio ob fugatas tenebras et impertitam lucem. Quis similis tibi in diis, Domine? quis similis tibi, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia? Sero te cognovi, lumen verum; sero te cognovi: erat autem nubes magna et tenebrosa ante oculos vanitatis meae, ita ut videre non possem solem justitiae et lumen veritatis. Involvebar in tenebris filius tenebrarum, tenebras meas amabam, quia lumen non cognoscebam; caecus eram, caecitatem amabam, et ad tenebras per tenebras ambulabam. Quis inde me eduxit, ubi eram homo caecus in tenebris et umbra mortis? quis accepit manum meam, ut inde me educeret? quis est illuminator meus? Non quaerebam eum, ipse quaesivit me; non invocabam eum, et ipse vocavit me. Quis est ille? Tu, Domine Deus meus, misericors et miserator, pater misericordiarum et Deus totius consolationis; tu, sancte Deus meus, quem confiteor toto corde meo, gratias agens nomini tuo. Non te quaerebam, tu me quaesivisti; non te invocabam, tu me vocasti. Vocasti me nomine tuo, intonasti desuper voce grandi in interiorem aurem cordis mei, Fiat lux; et facta est lux (Gen. I, 3), et descendit lux magna, et liquefacta est nubes tenebrosa, quae operuerat oculos meos. Et levavi oculos meos; et vidi lucem tuam, et cognovi vocem tuam: et dixi, Vere, Domine, tu es Deus meus, et eduxisti me de tenebris et umbra mortis, et vocasti me in admirabile lumen tuum; et ecce video. Gratias tibi, Deus meus, ecce video; gratias tibi, illuminator meus. Et conversus sum, et vidi tenebras meas in quibus fueram, et abyssum tenebrosam in qua jacueram; et contremui, et expavi: et dixi, Vae! vae tenebris meis in quibus jacui; vae! vae caecitati illi in qua videre non poteram lumen coeli! vae praeteritae ignorantiae, quando non cognoscebam te, Domine. Gratias tibi, illuminator et liberator meus, quoniam illuminasti me et cognovi te. Sero cognovi te, veritas antiqua; sero te cognovi, veritas aeterna. Et tu eras in lumine, et ego in tenebris, et non cognoscebam te; quia illuminari non poteram sine te, et non est lux extra te.

CAPUT XXXIV. Dei summa majestas. Lucis amplioris postulatio. Sancte sanctorum, Deus inaestimabilis majestatis, Deus deorum et Dominus dominorum, mirabilis, inenarrabilis, inexcogitabilis, quem tremunt in coelo angelicae Potestates, quem adorant Dominationes et Throni, et omnes Virtutes pavent a conspectu tuo, cujus potentiae et sapientiae non est numerus, qui fundasti mundum super nihilum, et mare colligasti in aere quasi in utre; omnipotentissime, sanctissime, fortissime, Deus spirituum universae carnis, a cujus conspectu fugit coelum et terra, ad cujus nutum omnia se subjiciunt elementa: te adorent et glorificent omnes creaturae tuae. Et ego filius ancillae tuae per fidem tuam flecto cervicem cordis mei sub pedibus majestatis tuae, gratias agens quoniam dignatus es per tuam misericordiam illuminare me. Lumen verum, lumen sanctum, lumen delectabile, lumen admirabile, lumen superlaudabile, quod illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9), et etiam oculos Angelorum, ecce video; gratias ago. Ecce video lumen coeli, interlucet oculis mentis meae radius desuper a facie luminis tui, et laetificat omnia ossa mea. O si perficeretur in me! Auge, quaeso, luminis auctor, auge, quaeso, quod interlucet in me; dilatetur, obsecro, dilatetur ex te. Quid est hoc quod sentio? quis est ignis qui calefacit cor meum? Quae est lux quae irradiat cor meum? O ignis qui semper ardes, et nunquam exstingueris, accende me! o lux quae semper luces et nunquam offuscaris, illumina me! O utinam arderem ex te! Ignis sancte, quam dulciter ardes, quam secrete luces, quam desideranter aduris! Vae his qui non ardent ex te, vae illis qui non illuminantur ex te, o lumen veridicum, illuminans omnem mundum, cujus lux implet mundum! Vae caecis oculis qui te non vident, sol illuminans coelum et terram; vae caligantibus oculis qui te videre non possunt; vae avertentibus oculos, ut non videant veritatem; et non avertentibus, ut non videant vanitatem! Nequeunt enim oculi tenebris assueti summae veritatis radios intueri, nec sciunt de lumine aliquid aestimare, quorum est in tenebris habitatio. Tenebras vident, tenebras diligunt, tenebras approbant; de tenebris euntes in tenebras, nesciunt ubi corruant miseri, nesciunt quid amittunt; miseriores utique qui et sciunt quid amittunt, qui cadunt apertis oculis, et descendunt in infernum viventes. O lux beatissima, quae non nisi a purgatissimis oculis videri potes! Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Munda me, mundans virtus, sana oculos meos, ut sanis te contempler oculis, quem non nisi sani oculi intuentur; aufer squamas caliginis antiquae radiis tuae illuminationis, splendor inaccessibilis, ut te videre valeam irreverberatis obtutibus, et in lumine tuo videam lumen. Gratias tibi ago, lux mea, ecce video. Dilatetur, obsecro, Domine, visus meus ex te; revela oculos meos, ut considerem mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18), qui es Deus mirabilis in sanctis tuis. Gratias tibi ago, lumen meum, ecce video, video, sed per speculum in aenigmate; sed quando facie ad faciem (I Cor. XIII, 12)? Quando veniet dies laetitiae et exsultationis, in qua ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei (Psal. XLI, 5), ut videam videntem me facie ad faciem, et satietur desiderium meum?

CAPUT XXXV. Dei ardens desiderium. Beatorum quanta felicitas. Miseria exsilii nostri, et aspiratio ad patriam. Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum (Psal. LXII, 2), quando veniam et apparebo ante faciem Dei mei? O fons vitae, vena aquarum viventium, quando veniam ad aquas dulcedinis tuae de terra deserta, invia et inaquosa, ut videam virtutem tuam et gloriam tuam, et satiem ex aquis misericordiae tuae sitim meam? Sitio, Domine; fons vitae, satia me: sitio, Domine, sitio Deum vivum. O quando veniam et apparebo, Domine, ante faciem tuam! Putasne videbo diem illam, diem, inquam, jucunditatis et laetitiae; diem quam fecit Dominus, ut exsultemus et laetemur in ea? O dies praeclara, nesciens vesperum, non habens occasum, in qua audiam vocem laudis, vocem exsultationis et confessionis, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21), intra in gaudium sempiternum, in domum Domini Dei tui, ubi sunt magna et inscrutabilia et mirabilia, quorum non est numerus; intra in gaudium sine tristitia, quod continet aeternam laetitiam, ubi erit omne bonum, et non erit aliquod malum; ubi erit quidquid voles, et non erit quidquid noles; ubi erit vita vitalis, dulcis et amabilis, semperque memorialis; ubi non erit hostis impugnans, nec ulla illecebra, sed summa et certa securitas, et secura tranquillitas, et tranquilla jucunditas, et jucunda felicitas, et felix aeternitas, et aeterna beatitudo, et beata Trinitas, et Trinitatis unitas, et unitatis deitas, et deitatis beata visio, quae est gaudium Domini mei! O gaudium super gaudium, vincens omne gaudium, extra quod non est gaudium, quando intrabo in te, ut videam Dominum meum qui habitat in te? Ibo et videbo visionem hanc grandem. Quid est quod me detinet? Heu me! quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5): heu me! quamdiu dicetur mihi, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 11)? quamdiu dicetur mihi, Exspecta, reexspecta? Et nunc quae est exspectatio mea? Nonne tu, Domine (Psal. XXXVIII, 8)? Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III, 21). Exspectamus Dominum quando revertatur a nuptiis, ut inducat nos ad suas nuptias. Veni, Domine, et noli tardare. Veni, Domine Jesu, veni visitare nos in pace, veni et educ vinctum hunc de carcere, ut laetemur coram te corde perfecto. Veni, Salvator noster, veni, desideratus cunctis gentibus, ostende faciem tuam, et salvi erimus. Veni, lux mea, Redemptor meus, educ de carcere animam meam ad confitendum nomini sancto tuo (Psal. CXLI, 8). Quamdiu miser jactabor in fluctibus mortalitatis meae, clamans ad te, Domine, et non exaudis? Audi clamantem, Domine, de hoc mari magno, et educ me ad portum felicitatis aeternae.

Felices qui de periculo maris hujus educti ad te Deum portum tutissimum pervenire meruerunt! O vere felices, qui de pelago ad littus, de exsilio ad patriam, de carcere ad palatium pervenerunt, optata jam quiete beati; quia bravium illud perpetuae gloriae, quod hic per multas tribulationes quaesierunt, jam felici jucunditate adepti, laetantur in perpetuum! O vere beati, o terque quaterque beati, qui jam omnium malorum exuti, securi jam de sua immarcescibili gloria ad regnum decoris pervenire meruerunt! O regnum aeternum, regnum omnium saeculorum, ubi lumen indeficiens, et pax Dei quae exsuperat omnem sensum (Philipp. IV, 7), in qua sanctorum animae requiescunt, et laetitia sempiterna super capita eorum: gaudium et exsultationem obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus! O quam gloriosum est regnum in quo tecum, Domine, regnant omnes sancti, amicti lumine sicut vestimento, habentes in capite suo coronam de lapide pretioso (Psal. XX, 4)! O regnum beatitudinis sempiternae, ubi tu, Domine, spes sanctorum et diadema gloriae, facie ad faciem videris a sanctis, laetificans eos undique in pace tua quae exsuperat omnem sensum! Ibi gaudium infinitum, laetitia sine tristitia, salus sine dolore, vita sine labore, lux sine tenebris, vita sine morte, omne bonum sine omni malo. Ibi juventus nunquam senescit, ibi vita terminum nescit, ubi decor nunquam pallescit, ubi amor nunquam tepescit, ubi sanitas nunquam marcescit, ubi gaudium nunquam decrescit, ubi dolor nunquam sentitur, ubi gemitus nunquam auditur, ubi triste nihil videtur, ubi laetitia semper habetur, ubi malum nullum timetur; quoniam ibi summum bonum possidetur, quod est semper videre faciem Domini virtutum. Felices igitur qui de naufraga vita praesenti ad tanta gaudia jam pervenire meruerunt.

Infelices heu nos et miseri, qui per hujus maris magni fluctus procellosasque voragines navem trahimus, ignorantes an ad portum salutis pervenire valeamus. Infelices, inquam, quorum est vita in exsilio, via in periculo, finis in dubio; nescientes finem nostrum, quia omnia in futurum reservantur incerta, et adhuc in pelagi fluctibus versamur, suspirantes ad portum. O patria nostra, patria secura, a longe te videmus. Ab hoc mari te salutamus, ab hac valle ad te suspiramus; et nitimur cum lacrymis si quo modo ad te perveniamus. Spes humani generis Christe, Deus de Deo, refugium nostrum et virtus, cujus lumen a longe inter caliginosas nebulas super maris procellas, quasi stellae maris radius oculos nostros irradiat, ut dirigamur ad portum, guberna, Domine, navem nostram tua dextera, clavo crucis tuae, ne pereamus in fluctibus, ne nos demergat tempestas aquae, neque absorbeat nos profundum; sed virtute crucis tuae trahe nos ab hoc pelago ad te, solamen unicum nostrum, quem a longe quasi stellam matutinam et solem justitiae vix lacrymantibus oculis in littore coelestis patriae nos exspectantem videmus. En ad te clamamus redempti tui, sed et nunc exsules tui, quos pretioso sanguine redemisti. Exaudi nos Deus salutaris noster, spes omnium finium terrae, et in mari longe (Psal. LXIV, 6): in mari turbulento versamur; tu in littore stans aspicis pericula nostra, salvos nos fac propter nomen tuum. Da nobis, Domine, inter Scyllam et Charibdim ita tenere medium, ut salva navi et mercibus securi perveniamus ad portum.

CAPUT XXXVI. De gloriae lumine. Deum videre facie ad faciem quid. Visio haec tota beatitudo. Interim Deum unum intendere. Cum ergo pervenerimus ad te sapientiae fontem, ad te lumen indeficiens, ad te lucem inexstinguibilem, ut te non jam per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem videamus (I Cor. XIII, 12); tunc satiabitur in bonis desiderium nostrum, quia nihil erit exterius quod desideretur. Tu, Domine summum bonum, eris praemium beatorum, et diadema decoris eorum, et laetitia sempiterna super capita eorum, pacificans eos intus et extra in pace tua quae exsuperat omnem sensum (Philipp. IV, 7). Ibi videbimus, amabimus et laudabimus. Videbimus in lumine tuo lumen tuum. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Quale autem lumen? Lumen immensum, lumen incorporeum, incomprehensibile, lumen indeficiens, inexstinguibile et inaccessibile, lumen increatum, lumen veridicum, quod illuminat oculos Angelorum, quod laetificat juventutem sanctorum, quod est lumen luminum et fons vitae, quod tu es, Domine, Deus meus. Tu es quippe lumen, in cujus lumine videbimus lumen: te scilicet in te, in splendore vultus tui, quoniam te videbimus facie ad faciem.

Quid est videre facie ad faciem, nisi quod ait Apostolus, cognoscere sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12)? Cognoscere Trinitatem tuam, hoc est videre facie ad faciem. Cognoscere Patris potentiam, Filii sapientiam, Spiritus sancti clementiam, ipsius summae Trinitatis unam et indivisam essentiam, est videre faciem Dei vivi. Hoc est summum bonum, gaudium Angelorum atque omnium sanctorum, praemium vitae aeternae, gloria spirituum, laetitia sempiterna, corona decoris, bravium felicitatis, requies opulenta, pulchritudo pacis, intimum et aeternum gaudium, paradisus Dei, Jerusalem coelestis, vita beata, plenitudo beatitudinis, gaudium aeternitatis, pax Dei quae exsuperat omnem sensum (Philipp. IV, 7). Haec est plena beatitudo et tota glorificatio hominis, videre faciem Dei sui, videre eum qui fecit eum, qui salvavit eum, qui glorificavit eum. Videbit eum cognoscendo, amabit diligendo, laudabit possidendo. Ipse enim erit haereditas populi sui, populi sanctorum, populi quem redemit. Ipse possessio felicitatis eorum, ipse praemium et merces exspectationis. Ero, inquit, merces tua magna nimis (Gen. XV, 1). Vere, Dominus Deus meus, magnus es tu nimis super omnes deos, et merces tua magna nimis. Magnum enim magna decent. Neque enim magnus es tu, et parva merces tua: sed ut magnus es tu, magna est merces tua; quoniam non aliud tu, et aliud merces tua: sed tu ipse magnus nimis, tu ipse merces magna nimis, tu ipse coronator es et corona, tu ipse promissor es et promissio, tu remunerator es et munus, tu praemiator et praemium felicitatis aeternae. Tu ergo coronator es et corona, Deus meus, diadema spei meae quae ornata est gloria, lumen laetificans, lux renovans, decor adornans, spes mea magna, desiderium cordis sanctorum, et desideratus eorum. Visio ergo tua tota merces est, totum praemium, totum gaudium quod exspectamus. Haec est vita aeterna. Haec est, inquit Sapientia tua, Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Cum igitur videbimus te solum Deum, Deum verum, Deum vivum, omnipotentem, invisibilem, incircumscriptibilem, incomprehensibilem, et Filium tuum unigenitum, consubstantialem et coaeternum tibi Deum, Dominum nostrum Jesum Christum, quem pro salute nostra misisti in mundum, in unitate Spiritus sancti trinum in personis, et unum in essentia, Deum sanctum solum, extra quem non est Deus; tunc habebimus quod quaerimus, vitam aeternam, gloriam sempiternam, quam praeparasti diligentibus te, quam abscondisti timentibus te, quam daturus es quaerentibus te, quaerentibus faciem tuam semper.

Et tu, Domine Deus meus, formator meus ex utero matris meae, quae me recommendavit manui tuae, non me permittas amplius ex uno distrahi in multa: sed collige me de exterioribus ad me, de me ad te, ut dicat tibi semper cor meum, Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8), faciem Domini virtutum, in qua sola consistit tota gloria beatorum, quam videre vita aeterna est, et laetitia sempiterna sanctorum. Laetetur ergo cor meum ut timeat nomen tuum, laetetur cor quaerentium Dominum, sed multo magis cor invenientium. Si enim laetitia est in quaerendo, qualis laetitia erit in inveniendo? Quaeram ergo semper ardenter et indesinenter faciem tuam, si quomodo tandem aperiatur mihi ostium et porta justitiae, ut intrem in gaudium Domini mei. Haec porta Domini, justi intrabunt in eam (Psal. CXVII, 20).

CAPUT XXXVII. Oratio ad sanctam Trinitatem. O tres coaequales et coaeternae personae, Deus unus et verus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui solus habitas aeternitatem et lucem inaccessibilem; qui fundasti terram in potentia tua, et regis orbem prudentia; sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth, terribilis et fortis, justus et misericors, admirabilis, laudabilis, amabilis; unus Deus, tres personae in una essentia; potentia, sapientia, bonitas, una et indivisa Trinitas: aperite mihi clamanti portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino. En ad ostium tuum, summe Pater familias, mendicus pulso. Jube aperiri pulsanti, qui dixisti, Pulsate et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Pulsant ad ostium tuum, pater misericordissime, desideria rugientium praecordiorum meorum, et clamores lacrymarum oculorum meorum. Ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII, 10). Et tu, Domine, non avertas faciem tuam amplius a me, nec declines in ira a servo tuo (Psal. XXVI, 9). Pater misericordiarum, audi ejulatum pupilli tui, et porrige manum tuam optimam adjutricem, ut trahat me de profundis aquarum, et de lacu miseriae, et de luto faecis: ne peream vidente misericordia oculorum tuorum, aspiciente clementia viscerum tuorum (Psal. XXXIX, 3); sed evadam ad te Dominum Deum meum, ut videam divitias regni tui, et intuear faciem tuam semper, et laudem dicam nomini tuo sancto, Domine, qui facis mirabilia, qui cor meum laetum facis memoria tua, qui illuminas juventutem meam, et non despicis senectutem meam, sed jubilare facis omnia ossa mea, et rejuvenescere facis ut aquilae canos meos. Omnis gloria, omnis laus, omnis virtus, omnis potentia, omnis magnificentia, omnis beatitudo, omnis clementia sit Deo Patri et Filio et Spiritui sancto. Amen