Jump to content

Soliloquium (Abaelardus)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Soliloquium
saeculo XII

editio: Charles Burnett 1984
fons: utoronto.ca


CANNED FROM: Charles Burnett, "Peter Abelard: Soliloquium: A Critical Edition" in Studi Medievali 25 (1984), 885-891.

/885/ <PETRI ABAELARDI SOLILOQUIUM>

Dixit A.P., dixit P.A., dixit eidem idem.


ABAELARDUS. Cum sit, Petre, Christus Deus a quo Christianis dicuntur, sola est gens nostra, ut aestimo, quae diuini nominis appellatione sit insignita.

PETRUS. Ipsi gloria qui tanti nominis gloriam tam infirme concessit creatura, ut ipso quoque uocabulo ei capiti cuius membra sumus coniuncti, ex ipsa nominis interpretatione id quod dicimur seruare moneamur. Christus quippe Graece a *chrismate* (id est unctione) dictus, Latine unctus interpretatur, quod Hebraicae messias sonat. Inungi autem tam reges quam sacerdotes solebent. /886/ Ideoque nomine unctionis tam rex esse quam sacerdos ostenditur rex quidem per potentiam qua suos eruere a periculis ac protegere potest; sacerdos per proprii corporis immolationem, qua quos eruit a diabolo reconciliat Deo. A Christo itaque Christiani quasi a messia Messianite dicimur -- id est a rege illo summo siue sacerdote, quasi regales siue sacerdotales. Quod beatus exprimens Petrus, regale nos sacerdotium appellat, quales esse debeamus commemorans -- nostrae uidelicet carnalitatis impetus regendo et, mactatis carnalibus concupiscentiis, nos ipsos Deo quasi sacrificium offerendo. Gratia itaque Christi in nobis dilatata <est>, iuxta illud Apostoli:

  Quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
  Sanctum qui datus est nobis.

Nomen quoque dilatari conueniebat, sicut etiam in Cantico Canticorum dicitur:

  Unguentum effusum nomen tuum.

Ac si diceret: nomen tuum, O Christe, quod unguentum (id est unctionem) sonat, est effusum (id est dilatatum) atque in multos deriuatum, qui inde scilicet Christiani dicti sunt.

ABAELARDUS. Sed et iuxta Apostolum, cum sit Christus ipsa Dei sapientia quam sophiam Greci nominant, /887/ nullos rectius dici philosophos autumo quam qui huius summae ac perfectae sapientiae amatores exsistunt.

PETRUS. Hoc equidem ipsa philosophici nominis etymologia requirit, et maxime, tam doctrinae fidei quam morum disciplina seu uita, ipsos nobis philosophos gentium certum est conuenire. Adeo namque de fide Trinitatis aperte disseruerunt, ut mirabile sit eos quoque in plerisque diligentius quam prophetas ipsos totem huius fidei summam exposuisse. Quorum etiam sequaces in tantam ausi sunt insaniam prorumpere, ut dominum quoque Iesum dicerent ea quae de fide Trinitatis praedicauit a philosophis didicisse. Unde et beatus Augustinus in libro VIII De ciuitate Dei:

  Mirantur, inquit, quidam nobis in Christi gratia /888/ sociati
  cum audiunt uel legunt Platonem eum de Deo ista sensisse quae
  multum congruere ueritati nostrae religionis agnoscuntur.

Idem enim in II De doctrina Christiana:

    Quidam lectores et dilectores Platonis ausi sunt in tantam
    prorumpere dementiam quod dicerent omnes domini nostri Iesu
    Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de
    Platonis libris eum didicisse.

Quod si uitam quoque philosophorum ac morum disciplinam pensemus, nullos aut paucos fidelium Christianorum de contemptu saeculi aut morum disciplina eis anteferendos esse censebimus -- qui etiam sophum siue philosophum magis ex uita quam ex scientia dicendum esse asserunt. De fide autem philosophorum atque uita seu etiam disciplina morum in exhortatione nostra ad fratres et commonachos nostros satis arbitror a nobis esse expositum. Quam quidem exhortationem quisquis legerit, uidebit philosophos non tam nomine quam re /889/ ipsa Christianis maxime sociatos. Neque enim Graecia tot philosophicis rationibus armata, euangelicae praedicationis iugo colla tam cito submisisset nisi antea scriptis philosophorum, sicut Iudea prophetarum, ad hoc esset preparata.

ABAELARDUS. Verbum quoque Dei -- quod Greci *logon* uocant -- solum Christum dicimus. Unde Augustinus in Libro Quaestionum LXXXIII, capitulo xliv:

    In principio erat uerbum, inquit, quod Graece *logos* dicitur.

Hinc, et iuxta nominis etymologiam, quicumque huic uero ac perfecto uerbo per doctrinam et amorem cohaerent, uere logici sicut et philosophi dicendi sunt, nullaque disciplina uerius logica dici debet quam Christiana doctrina.

PETRUS. Etsi hoc quidem modo sermonis usus non habeat -- ut uidelicet aut Christianos nunc specialiter nominemus philosophos, aut eorum de Christo scientiam aut a Christo traditam doctrinam appellemus logicam -- profitemur tamen his quae dicis nominum etymologias maxime consentire. /890/

ABAELARDUS. Immo etiam res ipsas plurimum attestari. Quo enim apud gentiles philosophicae potiores sunt disciplinae tanto uel multo amplius uniuersis sacris eruditionibus euangelica quam Christus tradidit perfectior est disciplina. Qui etiam suis quantam sermonis abundantiam daret, demonstratus in igneis linguis aduentus Spiritus Sancti manifestat, qui eos omnium linguarum uarietates -- omnium <uidelicet> sermonum genera -- perfectissime docuit. Unde scriptum est:

    Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur uoces eorum

ac si aperte diceretur "non sunt locutionum uarietates aut eloquentiae ornamenta uel genera quae suis ipse non dederit." Quibus etiam promiserat, dicens quod cum

    ueniret spiritus ille ueritatis, doceret illos omnem ueritatem

ut tam uerbis eos quam scientia perfectos efficeret, ut quae perfecte cognoscerent disserere ad integrum possent. Quanto autem de Deo perfectiorem sint adepti scientiam quam antiqui Patres, hii qui ab ipso unigenito Dei sunt edocti, Gregorius in extrema parte Ezechielis homelia iii edisserens, ait:

    Per temporum incrementa creuit in Patribus scientia Dei.

Unde Daniel:

    Pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia.

PETRUS. Et hoc quoque libenter accipimus quod et ueritas habet et nostrae fidei professionem commendat, quippe, quomodo per praedicationem paucorum et simplicium hominum tot in uniuersis mundi partibus Christus acquisisset, nisi eos interius mira sapientia repleret atque eloquentiae gratia insigniret? Sicut enim in ipsa. Rhetoricae fronte Tullius meminit:

    Nemo nisi sapientia et eloquentia praeditus homines a iocunda sua
    consuetudine, quae presertim iam naturae uim obtineret propter
    uetustatem, conuertere et ad diuersas rationes uitae traducere
    posset.

Quo autem difficiliora uidentur ac perfectiora Christi precepta, maior praedicatoribus eius discretio et eloquentia conferenda erat.

ABAELARDUS. Certe nihil uerius ac magis rationi consentaneum quam ut optimis tam scientiae quam eloquentiae munirentur armis quorum praedicatio ad uniuersum acquirendum mundum a Domino destinabatur, ut cum fiducia uerbum omnibus praedicarent. Quos et ipse, dum mittit, confortat, dicens:

    Cum steteritis ante reges et praesides, nolite cogitare quomodo
    aut quid loquamini. Dabitur enim uobis in illa hora quid
    loquamini.