Somnium seu opus posthumum de astronomia lunari

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search



[I]

Domus Profeß. Pariſ. Societ. Iesu.
IOH. KEPPLERI
MATHEMATICI
OLIM IMPERATORII
SOMNIVM,
Seu
OPVS POSTHVMVM
DE ASTRONOMIA
LVNARI.
Divulgatum
à
M. LUDOVICO KEPPLERO FILIO,
Medicinæ Candidato.
Impreſſum partim Sagani Silesiorum, absolutum Francofurti,
ſumptibus hæredum
authoris
.

ANNO M DC XXXIV.
Ne extra hanc Bibliothecam efferantur. Ex obedientiâ.

[II]

[III]

ILLVSTRISSIMO CELSISSIMOQVE
Principi ac Domino
Dn.
PHILIPPO, LANDGRAVIO
Haſſiæ, Comiti in Catzenellenbogen, Dietz,
Ziegenhaim & Nittau, &c. Dn. ac Principi
ſuo Clementiſſimo, &tc.

C V M Illuſtrißime Celſißimeque Princeps, Domine Clementißime, Pater meus Johannes Kepplerus Mathematicus Cæſareus, iam ſatis eſſet de fatigatus à motu molis terreſtris, ſomniare cœpit de Aſtronomia et motu corporis Lunaris, ſed neſcio quid ominis ſecum at tulerit hoc ſomnium! Nobis ſanè ſuis liberis luctuoſiſ. ſimum; licet ipſi fuerit ſatis delectabilis, imò exoptatißimus huius ominis eventus. Conſcriptum n. hoc Somniū, cùm ſub prælo verſaretur, somno, (proh dolor!) captus Pater graviori, imò lætali, ſpiritu ſupra Lunarem regionem ad æthera (uti ſperamus) evolavit, nos liberos Martis iniuriis et Mundi huius miſeriis expoſitos, omniq; ferè temporali ope deſtitutos deſeruit. Huius impreßionis curam, cum Vir Clariſſ. atq; Doctiſſ. Dn. Jac. Barſchius Med. Doct. et Matheseos in Academiâ Argentinenſi Profeſſor deſignatus, affinis meus, ſuſcepiſſet, re nondum confectâ ipſe quoq; morbo correptus læthali obiit. Ego interim à peregrinatione, quam cum Barone quodam Auſtriaco ſuſceperam, in Germaniam reverſus, indè à biennio nullam habens notitiam conditionis meorum, Francofurto in Luſatiam ad ipſos scripſi, ut quomodo et an vivant, me certiorem facerent; Et ecce Noverca vidua cum quatuor pupillis ære deſtituta ad me venit. Et [IV] quidem in ſtatu turbulentiſſimo, inq; locum propter annonæ charitatem inconvenientiſſimum, poſt ſe ducens exemplaria huius Somnii incompleta, opemq; meam implorans, qui ipſe aliorū auxilio et promotione opus habeo. Completionē item exemplarium huius Somnii à me postulat: sed quid ego honi ſperare de hoc Somnio potero, cum Patri Et affini fuerit lethale? Interim tamen, cum nomen Parentis adeò clarum et honorificum non occultare; ſed potius, ſi ingenio ſuo famam augere non poſsit, tamē conſervare pro viribus, filium deceat, Ego quoq; petitionem hanc recuſare non potut, imò affectavi. Sed Patronus huic operi adhuc deest. Certe inter militares unus vixreperietur, ut qui parum iam ſunt ſolliciti de globi Lunaris Aſtronomiâ, quin potiu̍s circumſpicere coguntur, ne à globis ſclopedariis et tormentariis contundantur aut lædantur. Quare digniorem Te Illuſtrißime Princeps, cuius patrocinio hoc opuſculumfrui poſsit, haud invenire potut, Vt quiipſe en ſtudio Mathematico es exercitatisimus: qui à furore bellico es alieniſsimus: quiq; patrocinio tuo Clementiſsimo, Parentem noſtrum, dum adhuc in vivus eſſet, fovebas. Quare Pupilli firmâ fiduciâ freti, Te et ipſis et opuſculo huic. Patrocinium Tuum non eſſe denegaturum. Illuſtriſſ. Celſit. Tuæ. per me, ſeſe et Somnium hoc humiliter commendant, Deum Opt: Max: ardentiſsimis precibus exorantes, ut Illuſtriſſ. Celſit. Tuam cum Coniuge Illuſtriſsimâ, ſecundum corporis et animæ vires diu conſervare, et omnem hoſtilem impetū atq; moleſtias militares à ditione ipſius avertere, clementer dignetur. Tuitaq; Celſiſſ. Princeps Deo et Patriæ diutiſsime Vale. Dabam Francofurti ad Mœnum, die 8. Sept. An. M DC XXXIV.

Illuſtriſſ. Celſit. Tuæ.
                 Addictißimus
M. LVDOVICVS KEPPLERVS
Medicinæ Candidatus.   

[V]

JOANNIS KEPPLERI
Somnium, ſivè Aſtronomia
Lunaris.

CUm Anno 1608. ſerverent diſſidia inter fratres Imp. Rudolphum et Matthiam Archiducem; eorumque actiones vulgo ad exempla rc. ferrent, ex historia Bohemica petita; ego publica vulgi curioſitate excitus, ad Bohemica legenda animum appuli. Cumque incidiſſem in hiſtoriam Libuſſæ Viraginis, arte Magica celebratiſſimæ: factum quadam nocte, vt poſt contemplationem ſiderum et Lunæ, lecto compoſitus, altius obdormiſcerem: atque mihi per ſomnum viſus ſum librum ex Nundinis allatum perlegere, cuius hic erat tenor.

Mihi1 Duracoto2 nomen eſt, patria Islandia, quam veteres Thulen dixêre:3 mater erat. Fiolxhildis, quæ4 nuper mortua, ſcribendi mihi peperit licentiam, cujus rei cupiditate pridē arſi.5 Dum viveret, hoc diligenter egit, ne ſcriberem. Dicebat enim, multos eſſe pernicioſos oſores artium,6 qui quod præ hebetudine mentis non capiunt, id calumnientur:7 legesǵ̡ fig ant injurioſas humano generi;8 quibus ſanè legibus non pauci damnati,9 Heclæ voraginibus fuerint abſorpti.10 Quod nomen eſſet patri meo, ipſa nunquam dixit.11 piſcatorem fuiſſe, et centum quinquaginta annorum ſenem [2] deceſſiſſe perhibebat, me tertium ætatis annum agente, cum ille ſeptuagesimum plus minus annum in ſuo vixiſſet matrimonio.

Primis pueritis annis mater me manu trahens, interdamǵ̡ humeris ſublevans, cerebrò adducere est ſolita12 in humiliora juga, montis Heclæ,13 præſertim circa feſtum divi Joannis, quando Sol totis 24. horis conſpicus, nocti nullum relinquit locum.14 Ipſa herbas nonnullas leges multis cæremoniis, domiᶃ coquens,15 ſacculos factitabat. ex pellibus caprinis, quos inflatos ad vicinum portum venum importa pro Navium patronis, victum hoc pacto ſuſtentabat.

Cùm aliquando per curioſitatem reſciſſo ſacculo, quem mater ignara vendebat, herbisǵ̡ et16 linteis, quæ acu picta, varios præferebant characteres, explicatis, ipſam hoc lucello fraudaſſem: mater irâ ſuccenſa, me loco ſacculi Nauclero proprium addixit, vt ipſa pecuniam retineret. Atᶃ is poſtridiè ex inſperato ſolvens è portu, ſecundo vento17 quaſi Berg as Nordwegiæ tendebat. Post aliquot dies18 Boreà ſurgente, inter Nordwegiam et Angliam delatus, Daniam petijt, fretumǵ̡ emenſus, cùm haberet literas19 Epiſcopi Islandici, tradendas Tychoni Brahe Dano; qui in Inſula Wena habitabat, ego verò vehementer ægrotarem ex jactatione20 et auræ tepore inſueto, quippè quatuordecim aunorum adoleſcens: navi ad littus appulſa21 me apud piſcatorem inſulanum expoſuit cum literis; et ſpe reditus factâ, ſolvit.

Literis traditis Braheus valdè exhilaratus, cepit ex me mulris quærere;23 quæ ego linguæ imperitus non intellexi, paucis verbis exceptis. Itaᶃ negocium ſuis dedit Studiosis,24 quos magno numero alebat. vti mecum crebrò loquerentur, factumǵ̡25 liberalitute Brahei, et paucarum ſeptimanarum exercitio, vt mediocriter Danicè loquerer. Nec minùs ego promptus in narrando, quàm illi erant in quærendo. Multa quippè inſueta mirabar, multa mirantibus ex mea patriâ nova recenſebam.

[3] Deniᶃ reverſus navis magiſter, meǵ̡ repetens,26 repulſam tulit, valdè me gaudente.

27 Mirum in modum mihi arvridebant Aſtronomica exercitia; quippè Studioſi et Braheus, mirabilibus machinis totis noctibus intendebant Lunæ ſideribusǵ̡, quæ me res admonebat, matris, quippè28 et ipſa aſſiduè cum Luna ſolitā erat, colloqui.

Hac igitur occaſione ego patria ſemibarbarus, conditione egentiſſimus, in diviniſſimæ ſcientiæ cognitionem veni: quæ mihi ad majora viam paravit.

Etenim exactis annis aliquot in hac Inſula, tandem me cupiditas inceſſit reviſendæ patriæ; rebar enim non grave mihi futurum ob acquiſitam ſcientiam; emergere ad aliquam in mea gente rudi digniatem. Salutato igitur patrono, et veniâ diſceſſus impetratâ, veni Hafniam; nactusǵ̡ ſocios itineris, qui me ob linguæ et regionis cognitionem libenter in ſuum patrocinium ſuſceperunt: redij in patriam, quinto poſtquam exceſſeram anno.

Prima mei reditus fælicitas erat, quod matrem inveni adhuc ſpirantem, et eadem, quæ olim, factitentem; finemǵ̡ ei pænitudinis diuturnæ, ob amiſſum temeritate filium, vivus et ornatus attuli.29 Vergebat. tunc annus in Autumnum,30 ſuccedebantǵ̡ deinceps noctes illæ nostræ longæ, quippè Natalitio Chriſti menſe Sol in Meridie vix parum emergens, è veſtigio rurſum conditur.31 Ita Mater per hanc vacationem à ſuis operis, mihi adhærere, à me non diſcedere, quocunque me cum commendatitijs literis recepiſſem; percontari jam de Terris, quas adijſſem, jam de Cœlo, quam ſcientiam me didiciſſe vehementiſſimè gaudebat: comparare quæ ipſa habebat comperta, cum meis narratis, exclamare32 jam ſe promptam eſſe ad moriendum, vt quæ ſcientiæ ſuæ, quam ſolam poſſideret, filium hæredem ſit relictura.

Ego naturâ cupidiſſimus perdiſcendi nova, quæſivi viciſſim ex ipſa, de ſuis artibus, et quos earum habuiſſet magistros in gente [4] tantùm à cæteris diremta. Tunc illa quodam die, ſpacio ad loquendum ſumpto, rem omnem à primis initiis repetijt, in hunc ferè modum? Proſpectum est Duracote fili, non cæteris ſolùm provinciis, in quas veniſti, ſed noſtræ etiam patriæ. Etſi enim nos vrgent frigora et tenebræ, aliaǵ̡ incommoda, quæ nunc Rerum cauſas aperiemus. demùm ſentio, poſtquam ex te felicitatem intellexi regionum cæterarum:33 at nos ingenijs abundamus,34 nobis præſtò ſunt ſapientiſſimi fpi ritus, qui tantam lucem regionum cæterarum, ſtrepitumǵ̡ hominum peroſi, noſtras appetunt vmbras, et nobiſcum familiariter converſantur. Sunt ex iis præcipui35 Novem, ex quibus36 vnus mihi pecuariter notus, et vel37 maximè omnium mitis atᶃ innoxius38 viginti et vno characteribus evocatur.39 Cujus ope non rarò momento temporis in alias oras, quas ipſi dixero, transportor,40 aut ſi ab aliquibus longinquitate abſterreor, quærendo de iis,41 tantùm proficio, quantum ſi præſens ibi eſſem: qui pleraᶃ eorum, quæ tu vel oculis notaſti, vel fando accepiſti, vel ex libris hauſiſti, eodem quo tu modo, mihi recenſuit.

Imprimis ejus, de qua toties mihi dicit, regionis, te velim ſpectatorem fieri, me comite: valdè enim mira ſunt, quæ de ea narrat.42 Levaniam indigitavit.

Nec mora conſentio, vt Magistrum illa ſuum accerſat, et conſideo, paratis ad audiendam totam et itineris rationem, et regionis deſcriptionem.43 Tempus jam erat vernum, Lunâ creſcente in cornua, quæ vt primum Sole ſub Horizontem condito crepit enitere, juncta Planetæ Saturno in Tauri ſigno; mater44 ſeorſim à me ſe recipiens in45 proximum bivium, et46 pauculis verbus, clamore ſublato, enunciatis, quibus petitionem ſuam proponebat;47 cæremoniisǵ̡ peractis, revertitur,48 prætensâ dextræ manus palmâ ſilentium imperans, propterǵ̡ me aſſidet. Vix49 capita veſtibus (vt conventum erat) involveramus; cum ecce50 ſcreatus exoritur blæſæ et obtuſæ vocis et ætatim in hunc modum, æed idiomate Islandico, infit.

[5]
ASTRONOMIA LUNARIS.
51 Dæmon
ex52 Levania.

53 Quinquaginta millibus miliarium Germanicorum in ætheris profundo54 ſita eſt LEVANIA inſula:55 iter ad eam hinc, vel ex ea in has terras rariſſimè patet: & cum patet56 noſtræ quidem genti facilè eſt;57 hominibus verò tranſportadis planè difficilimum, & cum ſummo vitæ periculo conjunctum:58 Nulli à nobis ſedentarijadſciſcuntur in hunc comitatum, nulli corpulenti, nulli delicati;59 ſed legimus eos, qui ætatem veredorum aſſiduo vſu conſumunt, aut qui navibus frequenter Indias adeunt, pane biſcocto, allio, piſcibus duratis, & cibis abhorrentibus victitare ſueti.60 Inprimis nobis apt æ ſunt vetulæ exſuccæ, quibus indè à pueritia trita eſt ratio, hircos nocturnos, aut turcas, aut trita pallia inequitandi, trajiciendiǵ̡ per immania terrarum ſpacia.61 Nulli è Germania viri apti ſunt: Hiſpanorum ſicca corpora non reſpuimus.

62 Totum iter quantum eſt, quatuor ad ſummum horarum ſpacio abſolvitur.63 Neque enim nobis ſemper occupatiſſimis, anteà conſtat [6] de tempore eundi, quàm Luna ab orientis partibus ceperit deficere: quæ vbi tota luxerit, nobis adhuc in itinere hærentibus: irrita redditur noſtra profectio.64 Tàm præceps occaſio efficit, vt paucos ex humana gente, nec alios, niſi noſtri obſervantiſsimos comites habeamus.

65 Ergò hominem aliquem hujus modi agminatim invadimus, omnesque ſubtus nitentes, in altum eum tollimus.66 Prima quæqe molitio duriſſima ipſi accidit.67 Nec enim aliter torquetur ac ſi pulvere Bombardico excuſſus, mōtes & maria tranaret.68 Proptereà Narcoticis et Opiatis, ſtatim in principio ſopiendus eſt, &69 membratim explicandus, ne corpus à podice, caput à corpore geſtetur, ſed vt violentia in ſingula membra dividatur.70 Tunc excipit nova difficultas, ingens frigus, &71 prohibita reſpiratio,72 quorū illi, ingenita nobis vi,73 huic verò, ſpongijs humectis ad nares admotis, ob. viam imus.74 Confectâ primâ parte itineris, facilior redditur vectio.75 Tunc libero aeri ex-. ponimus corpora, manusǵ; ſubtrahimus. Atque illa in ſele conglobantur vt aranei:76 quæ nos ſolo ferè nutu tranſportamus.77 adeò vt denique moles corporea ſponte ſuâ vergat in locum [7] cum propoſitum.78 Sed parum nobis eſt vtilis hæc ροπή, quia nimis tarda: itaque nutu vt dixi acceleramus; & præcedimus jam corpus, ne duriſſimo impactu in Lunam, damni quid patiatur.

79 Solent homines, cum expergiſcuntur, queri de ineffabili membrorum omnium laſſitudines à qua ſerò admodum ſe recipiunt, vt ambulent.

Multæ prætereà occurrunt difficultates, quas longum eſſet recenſere.80 Nobis nihil admodum evenit mali. Tenebras enim Telluris quam longæ illæ ſunt, confertim inhabitamus; quæ vbi LEVANIAM attigerint, præſtò ſumus,81 quaſi ex navi in terram exſcendentes:

82 & ibi nos properè in ſpeluncas & loca tenebroſa recipim9, ne nos Sol in aperto paulò pòſt obruturus, optato diverſorio ejiciat, vmbramq́ue diſcedentem inſequi cogat.83 Dantur ibi nobis induciæ exercendorum ingeniorum ex animi ſententia; conferimus cum ejus provinciæ dæmonibus, initaq́ue ſocietate,84 vbi primùm locus Sole carere ceperit, junctis agminibus in vmbram exſpaciamur, & ſi illa mucrone ſuo,85 quod plerumque fit, Tellurem feriat,[8] 86 Terris & nos, ſocijs exercitibus incumbimus: quod non alias nobis licet, quàm cum Solem homines viderint deficere. Hinc evenit, vt de fectus Solis adeò metuantur.

Atque hæc de itinere in LEVANIAM dicta ſunto.

Sequitur, vt de ipſius provinciæ forma dicam, exorſus, more Geographorum, ab ijs, quæ cœlitùs illieveniunt.

87 Etſi ſiderum fixorum aſpectus tota Levania habet nobiſcum eoſdem; motus tamen Planetarum & quantitates, ab ijs, quas nos hîc videmus, obſervat diverſiſſimas: adeò vt planè alia ſit totius apud ipſos Aſtronomiæ ratio.

88 Quemadmodum igitur Geographi noſtri orbem terræ dividunt in quinque Zonas, propter Phœnomena Cœleſtia:89 Sic Levania ex duobus conſtat hemiſphærijs, vno Subvolvarum, altero Privolvarum: quorum illud perpetuò fruitur ſuâ90 volvâ, quæ est illis vice noſtræ Lunæ; hoc verò Volvæ conſpectu in æternum privatur.

Et circulus Hemiſphæria dividens, inſtar noſtri coluri ſolſtitiorū,91 per polos munditransit, appellaturq́; Diviſor.

[9] Quæ igitur vtriq; ſunt communia hemiſphærio, primo loco explicabo.

92 Itaque Levania tota viciſſitudines ſentit diei & noctis, vt nos:93 Sed carent illi hac noſtrâ annuâ varietate toto anno. Pertotam enim Levaniam æquantur dies ferè noctibus:94 niſi quòd Privolvis regulariter omnis dies eſt brevior ſuâ nocte; Subvolvis longior. Quid autem per circuitum annorum8 varietur, infrà erit dicendum.95 Sub vtroq; verò polorum, in compenſationē noctis, Sol dimidi9 tegitur, dimidius lucet, montes circulo circumiens.96 Nec enim minùs Levania ſuis incolis immota ſtare videtur, currentibus aſtris, quàm Terra noſtra nobis hominibus.97 Nox & dies juncti, æquant vnum ex noſtratibus mensib9: quippè Sole orituro manè, integrum ferè Zodiaci ſignum poſtridie plus apparet, quàm pridie.98 Et vt nobis in vno anno 365 Soles, & 366. ſphæræ fixarum, ſeu præciſiùs in 4 annis 1461. Soles, ſed 14. 65. ſphæræ fixarum volvuntur: Sic illis in vno anno Sol duodecies, ſphæra fixarum tredecies; ſeu præciſiùs in 8 annis Sol 99ies, ſphæræ fixarum centies ſepties circumit. Sed familiarior eſt ipſis circulus annorū novendecim. Etenim in tot annis Sol oritur ducenties [10] tricies quinquies, fixæ verò ducenties quinquagies quater.

Oritur Sol ſubvolvarum medijs ſeu intimis, quando nobis apparet vltima quadra, Privolvarum verò intmis tunc, quando nobis eſt prima quadra.99 Quæ autem de meditullijs dico, de totis ſemicirculis intelligenda ſunt per polos & meditullia ductis, ad divisorē rectis: quos ſemicirculos Medivolvani appellare poſſis.

Eſt autem Circulus aliquis inter Polos intermedius, vicem gerens noſtri æquatoris Terreſtris: quo etiam nomine indigetabitur: bifariam ſecans tam diviſorem, quam Medivolvanum in punctis oppoſitis: cui quæcunque loca ſubſunt: eorum verticem Sol quam proximè quotidiè, & præcise quidem diebus duobus oppoſitis in anno tranſit, in puncto meridici. Cæteris qui verſus polos vtrinq; habitant, in meridie100 Sol eclinatà vertice.

Habent in LEVANIA & nonnullam viciſſitudinem ſtatis & hyemis: ſed eam nec comparandam varietate cum noſtra; nec vt nos, ſemper ijſdem in locis, eodem anni tempore.101 Fit enim decem annorum ſpacio, vt æſtas ilIa migret ab vna parte anni ſiderij, in partem [11] oppoſitam, ecodem loco ſuppoſito: quippè circulo annorum novēdecim ſideriorum, ſeu dierum 235, verſus polos vicies fit æſtas, totiesq́ue hyems; ſub æquatore quadragies: ſuntq́;102 apud illos quotannis ſex dies æſtivi, reliqui hyemales, vt apud nos Menſes. Ea viciſſitudo vix ſentitur circa æquatorem, quia Sol non vltra 5 Gradū ijs locis rurſum prorſumq́ue ad latera vagatur Magis ſentitur juxta polos; quæ loca Solem alternis ſemeſtribus habent, aut nonhabent: vti penes nos in Terris, ij qui ſub alterutro polorum habitant. Itaque etiam LEVANIAE globus in quinq; Zonas abit Terreſtribus noſtris quo dammodò reſpondentes; ſed Torrida vix habet 10. gradlus, vt & Frigidæ; totum reliquum cedit103 temperatarum noſtrarum Analogis. Et tranſit torrida per meditullia Hemiſphæriorum: ſemiſſis ſcilicet longitudinis per Subvolvanos, reliquus ſemiſſis per Privolvas.

104 Ex ſectionibus circulorum æquatoris & Zodiaci exiſtunt etiam quatuor puncta Cardinalia, vt ſunt apud nos æquinoctia & ſolſtitia; & ab ijs ſectionibus9; initium eſt Zodiaci circuli. Sed valde velox eſt motus ſtellarum fixarum [12] ab hoc initio in conſequentia:105 quippè annis viginti Tropicis, id eſt, vnâ æſtate, & vna hyeme definitis, totum Zodiacum tranſeunt, quod fit apud nos vix annis 26000.

Atq; hæc de Motu primo.

Secundorum motuum ratio non minus eſt illis diverſa ab ijs, quæ nobis apparent; multoq́; magis, quàm penes nos, intricata. Quippèomnibus Planetis ſex, Saturno, Jovi, Marti, Soli, Veneri, Mercurio, præter tot inæqualitates, quæ ſunt nobis cum illis communes, tres aliæ accidunt apud illos, duæ longitudinis, vna diurna, altera per circuitum annorum 8: tertia latitudinis, per circuitum annorum 19.106 Nam Medij Privolvarum Solem in meridic ſuo, cæteris paribus, habent majorem, Subvolvæ minorem quàm ſi is oriatur:107 vtrique junctim exiſtimant, Solem a liquot minutis ab Ecliptica rurſum prorſumq́; declinare jam apud has, jam apud illas fixas; & hæc nutamenta, ſpacio 19. annorum, vt dixi, reſtituuntur in priſtina veſtigia.108 Pluſculum tamen occupat hæc evagatio Privolvis; minus aliquanto Subvolvis. Et quamvis motu primo Sol & fixæ ponantur æquabiliter circa LEVANIAM incedere,109 Sol [13] tamen Privovlis in meridie penè nihil ſub fixis promovet, Subvolvis celerrimus eſt in meridie: contrarium teneatur de media nocte. Adeoq́; Sol videtur ſub fixis quaſi quoſdam ſaltus facere, ſingulos diebus ſingulis.

110 Eadem vera ſunt in Venere. Mercurio & Marte; in Jove & Saturno penè inſenſibilia ſunt iſta.

111 Atqui ne æqualis quidem ſibi ipſieſt, motus iſte diurnus, omnium dierum horis conſimilibus; ſed lentior aliquando, tàm Solis, quam fixarum omnium, velocior in parte anni oppoſita, in conſimili horâ diei. Et tarditas iſta per dies anni ambulat; vt nunc æſtivam occupet, nunc hybernam, quæ alio anno celeritatem ſenſerat;112 circuitu vno abſoluto per ſpacium annorum paulò minus novem.113 Itaque jam dies longior fit (naturali tarditate, non vt apud nos in Terris, ſectione inæquali circuli diei naturalis) jam viciſſim nox. 114 Quòd ſitarditas Privolvis in noctis medium incidit, cumulatur ejus exceſſus ſupra diē; ſin in diem, tunc exequantur magis nox & dies, quod in annis 9. fit ſemel: permutatim apud Subvolvanos.

[14] Tantum igitur de ijs, quæ quodammodò communiter Hemiſphærijs eveniunt.

De Hemiſphærio Privolvarum.

Jam quod ſingula Hemiſphæria ſeorſim attinet, ingens inter ea eſt diverſitas. Neq; enim tantum præſentia & abſentia Volvæ diſſimilima exhibet ſpectaculaſed hæc ipſa communia Phænomena, diverſiſſimos habet effectus hinc et inde: adeò vt rectùs fortaſè Privolvarum hemiſphærium dici poſſit intemperatum; Subvolvarum temperatum. Nam apud Privolvas nox eſt noſtros quindecim vel ſedecim dies natura les lōga, perpetuis horrida tenebris, quantæ apud nos ſunt nocte illuni, quippe nullis Volvæ radijs ne illa quidē illustraturvnquam; itaque omnia rigent gelu115 & pruinis116 inſuperq́; & ventis rigidiſſimis & validiſſimis: ſuccedit dies,117 quatuordecim noſtros longa, vel eo paulò minus, quibus &118 Sol major, &119 ſub fixis tardus, &120 venti nulli. Itaque immenſus æſtus. Atque ſic ſpacio noſtratis menſis, ſeu diei LEVANICI, vno eodemq; loco & [15] æſtus eſt quindecies fervētior Africano noſtro, & gelu intolerabilius Quvirano.

Peculiariter notandum, quòd Planeta Mars ijs, qui in Meditullio Privolvarum ſunt, nocte mediâ cæteris inſuo cuique noctis articulo, pene121 duplo major interdum cernitur, quam nobis.

De Hemiſphærio Subvolvarum.

Tranſiturus ad hoc, incipio ab ejus limitaneis, qui circulum diviſorem inhabitant. Ijs enim hoc122 peculiare eſt, vt digreſſiones Veneris & Mercurija Sole obſervent multo majores quàm nos.123 Ijsdem & Vnus certis temporibus duplo apparet major, quàm nobis,124 præſertim ijs, qui ſub polo Septentrionali habitant. Omnium verò jucundiſſima eſt in Levania, ſpeculatio Volvæ ſuæ, cujus illi fruuntur conſpectu in compenſationē Lunæ noſtræ;125 qua cùm ipſi tum & Privolvæ carent penitùs. Et à Volvæ huj9 perēni præſentia regio ea denominatur Subvolvana; ſicut reliqua ab ejus abſentia, Privolvarum dicitur; quòd ſint privati conſpectu Volvæ.

[16] Notis Terrarum incolis Luna noſtra, cùm plena eſt exoriens, ſuperq́; domos longinquas ingrediens, dolij circulo videtur adæquari; vbi in medium cœli aſcenderit, vix humani vultus latitudinem repræſentat. Subvolvis verò Volva ſua in ipſo Cœli medio (quem ſitum obtinet apud eos, qui habitant in meditullio ſeu vmbilico hujus Hemiſphæri;) paulò126 minus quadruplo longiori diametro cernitur, quàm nobis noſtra Luna, adeò, vt diſcorum inſtituta comparatione, quindecuplo major ſit illorum Volva, Lunâ noſtrâ. Quibus verò Volva Horizonti perpetuo inhæret, ijs eminus montis igniti ſpeciem exhibet.

Quemadmodum igitur nos regiones diſtinguimus per Elevationes Poli majores minoresque, licet Polum ipſum oculis non cernamus: ſic illis eidem vſui ſervit altitudo Volvæ, ſemper conſpicuæ, diverſis locis diverſa.

Quorundam enim, vt dixi, verticibus imminet, alijs locis juxta circulum Horizontem depreſſa videtur; reliquis a vertice verſus Horizotem declinat, quolibet loco127 conſtantem perpetuò alitudinem oſtentans.

Cum autem & ipſi128 ſuos habeant Polos, [17] qui129 non apud illas fixas ſunt, ubi nobis ſunt Poli Mundi,130 ſed circa alias, quæ ſunt nobis indices Polorum Eclipticæ, qui lunarium Poli ſpacio 19. annorum ſub ſtellis Draconis & oppoſitis Xiphiæ (Dorado) & paſſeris (Piſcis volantis) et Nubeculæ majoris, circellos parvos circa Polos Eclipticæ emetiuntur: cumq́ue in Poli131 quadrante circuli ferè diſtent ab ipſorum Volva; ut ita deſcribi poſſint regiones et ſecundum Polos, & ſecundum Volvam; patet, quanta ipſi commoditate nos vincant; longitudinem enim locorum ſignant per132 Volvam ſuam immobilem;133 latitudinem, & per ſuam Volvam, & per polos; cùm nos134 pro longitudinibus nihil habeamus, niſi contemtiſſimā illam, & vix internoſcibilem declinationem magnetis.

135 Stat igitur illis ſua Volva quaſiclavo cœlis eſſet affixa, immobilis quoad locum, ſuperq́; eam ſidera cætera, ipſeq́; adeò Sol, ab ortu in occaſum tranſeunt,136 nec vlla nox eſt, in qua nō aliquæ ex ſtellis fixis, quæ ſunt in Zodiaco, poſt hanc Volvam ſeſe recipiant, eq́; contraria plagâ rurſum emergant. At137 non omnibus noctibus eædem fixæ hoc faciunt, ſed permutant [18] vices inter ſe, omnes illæ, quæ æunt ab Ecliptica remotæ138 ad 6 vel 7 gradus,139 fitq́ue circuitus annorum novendecim; quo exacto reditur ad primas.

140 Nec minus creſcit illorum Volva, decreſcitq́ue, quàm noſtra Luna; cauſa vtrobique eadem, Solis præſentia vel digreſſio ab illa; tempus etiam, ſinaturam ſpectes, idem: ſed aliter illi numerant, aliter nos; illi vnum diem & vnā noctem putāt, intra quod ſpacium omnia Volvæ ſuæ incrementa & decrementa abſolvuntur, quod ſpacium nos menſem appcellamus. 141 Nunquam ferè ne in Noivolvio quidem Vova latet apud Subvolvanos, propter magnitudinem & claritatem,142 præſertim apud Polares, Sole ad tempus carentes; quibus Volva in ipſo intervolvio tempore meridiei cornua ſurſum vertit.143 Nam in univerſum inter Volvam & Polos habitantibus, ſub circulo medivolvano, Novivolvium eſt meridici ſignus; prima Quadra, veſperæ; Plenivolvium, noctis æquas partes diſcriminat; ultima Quadra Solem reducit.144 Qui verò Volvam & Polos habent in Horizonte ſitos habitantes ſub ſectione Aequatoris cum diviſore, ijs fit in Novivolvio & [19] Plenivolvio Mane vel Veſpera, in Quadris, mediatio dieivel noctis. Ex his judicium ſumatur & de ijs qui interjecti ſunt.

Et de die quidem hoc pacto diſtinguunt horas, alijs atq; alijs Volvæ ſuæ Phaſibus: vt quantò propiùs coeunt Sol & Volva, tantò propius inſtet, illis meridies, his veſpera vel occaſus Solis. De nocte verò, quæ regulariter quatuordecim noſtrates dies noctesq́ue longa eſt, multò ſunt inſtructiores ad dimetienda tēpora, quàm nos. Etenim præter illam ſucceſſionem Phaſium Volvæ, quarum Plenivolvium mediæ noctis indicium eſſe diximus ſuo Medivolvano; etiam ſua ipſis Volva per ſeipſum diſtinguit horas.145 Etſi enim loco nequaquā moveri cernitur:146 intra tame locum ſuum, contrâ quam noſtra Luna, gyratur, &147 admirabilem macularum varietatem ſucceſſivè explicat, aſſiduè ab148 ortu in occaſum translatis maculs.149 Una igitur talis revolutio, quando eædem maculæ redeunt, Subvolvanis habetur pro una hora temporali;150 æquat autē paulò quid ampliùs, quàm unū diem & unam noctem noſtratem Eſtq́;151 hæc sola æquabilis mēſura temporis.152 Supra enim dictum eſt, Solem & aſtra Lunicolis dietim circumire [20] inæqualiter; quod vel maximè hæc turbinatio Volvæ prodit, ſi cum ea compares, elongationes fixarum à Luna.

In153 universum Volva iſta, quod ſuperiorem Septentrionalem partem attinet, duas videtur habere medietates;154 alteram obſcuriorem, & continuis quaſi maculis obductā,155 alteram paulò clariorem,156 interfuſo pro diſcrimine utriuſque, cingulo lucido ſeptentrionetenus. Figura difficilis eſt explicatu.157 Parte tamen orientaliori cernitur inſtar158 Protomes capitis humani, axillarumtenùs reſecti, admoventis ad oſcula159 puellulā cum160 veſte longa, quæ161 extenta retrorſum manu162 felem aſſultantem provocet.163 Major tamen & latior maculæ pars ſine evidēti forma verſ9 164 occidentem procurrit.

In altera medietate165 Volvæ, latiis diffunditur ſplendor quàm166 macula. Effigiem diceres167 Campanæ de168 fune dependētis &169 in occidentem170 jactatæ.171 Quæ ſuprà172 infraq́; ſunt, aſſimilari nequeunt.

Nec ſatis, ut hoc pacto Volva illis diſtinguat horas diei: quin etiam anni partium non obſcura documenta dat, ſi quis attendat, aut ſi quē [21] ratio fixarum fugiat.173 Etiam quo tempore Sol Cancrum obtinet, Volva Polum Septentrionalem ſuæ turbinationis manifeſtè oſtētat. Eſt enim174 parva quædam & obſcura macula, ſupra effigiem puellæ, in175 mediam claritatem inſerta;176 quæ à ſumma & extrema Volvæ parte verſus orientem, & hinc deſcensu in diſcum facto, verſus177 occidentem movetur, à quo extremo rurſum in ſummitatem Volvæ verſus orientem concedit,178 atq́; ſic tunc perpetuò apparet. At Sole Capricornum tenente, nuſpiam hæc macula cernitur: toto circulo cū Polo ſuo, poſt Volvæ corpus abdito.179 Et his quidem duabus anni partibus macule rectà petunt occidentem: intermedijs verò temporib9, Sole in Oriente vel Libra conſtituto, maculæ nonnihil inflexâ lineâ vel deſcendunt transverſim, vel aſcendunt. Quo argumento cognoſcimus,180 Polos hujus turbinationis, manente Centro corporis Volvæ, circumire in circulo polari, circa polum illorum, ſemel in anno.

Notant & hoc diligentiores, non ſemper hanc Volvam retinere eandem magnitudinē.181 Ijs enim diei horis, quibus aſtra ſunt velocia, Volvæ diametrum eſſe multò majorem, [22] vt tunc omninò excedat quadruplum noſtræ Lunæ.

Quid verò nunc de Eclipſibus Solis & Volvæ dicam, quæ & eveniunt in LEVANIA, & ijsdem momentis eveniunt, quibus hîc in Telluris globo Eclipſes Solis & Lunæ rationibus tamen oppoſitis planè.182 Quando enim nobis videtur deficere Soltotus, deficit ipſis Volva; quando viciſſim deficit nobis noſtra Luna, deficit apud ipſos Sol.Neque tamen omnia quadrant.183 Partiales enim Solis defectus ipſi crebrò vident, quando nobis de Luna nihil deeſt, & contra,184 immunes ſunt ab Eclipſibus Volvæ non rarò, quando nos partiales habemus Solis defectus.185 Volvæ defectus apud ipſos in Plenivolvijs, vt & apud nos, Lunæ in Plenilunijs, Solis verò in Novivolvijs, vt apud nos in Novilunijs.

Cumq́; dies & noctes habeant adeò longas, creberrimas experiuntur obtenebrationes vtriuſq; ſideris. Pro eo enim, quod penes nos magna defectuum pars tranſit ad noſtros Antipodas: illorum contra Antipodes, quippè Privolvæ, nihil penitùs horum vident, ipſi Subvolvæ ſoli omnia.

[23] 186Eclipſin Volvæ totalem non vident vnquam, ſed tranſit ipſis per corpus Volvæ, macula quædamt187 parva188 rubicunda in extremis,189 in medio nigra, factoq́ue ingreſſu190 ab oriente Volvæ, exit per occidentalem oram,191 eandem quidem viam cum maculis Volvæ nativis, præveniens tamen eas celeritate. Duratq́; ſextam horæ ſuæ partem, ſeu192 quatuor horas noſtrates.

Solaris deliquij cauſa fit ipſis ſua Volva, planè vt nobis noſtra Luna; quæ Volva, cùm dimetientem habeat quadruplo majorem Sole; fieri non poteſt, quin Sol ab oriente per meridiem pone Volvam immobilem, in occidente transiens, creberrimè poſt Volvam abeat: & ſic ab ea ſeu pars, ſeu totum corpus Solis occultetur. Eſt autem, licet frequens, valdè tamen notabilis totius corporis Solis occultatio,193 quia aliquot horas noſtrates durat, & lumen vtrumq; Solis & Volvæ ſimul extingutur, quod apud Subvolvas quidem magnum quid eſt, quippè qui aliàs habent noctes haud multò obſcuriores diebus, propter Volvæ perpetuò præſentis ſplendorem & magnitudinem; cùm in Eclipſi Solis vtrumq; ipſis Luminare ſit extinctum, Sol & Volva.

[24] 194 Habent tamen apud ipſos Eclipſes Solis hoc ſingulare, quod frequenter admodum fit, vt Sole vix poſt corpus Volvæ abdito, à parte oppoſita oriatur ſplendor, quaſi Sole diſtento et totum Volvæ corpus amplexos cùm tamen aliàs tot partibus Sol minor appareat, quàm Volva. Itaque meræ tenebræ non ſemper fiunt,195 niſi & centra corporum propè admodùm jungantur, &196 medij diaphani diſpositio cōſentiat.197 Sed nec Volva ſic ſubitò extinguitur, vt penitùs cerni non poſſit: quamvis Sol totus poſt ipſam lateat, niſi tantùm198 in medio defectionis maximæ articulo. In principio verò totalis defectionis, in quibusdam locis Diviſoris, Volva adhuc albet: quaſi â flammâ, ſuperſtes carbo vivus; quà albedine etiam extinctâ, medium eſt defectus maximi (nam199 nō maximo, non extinguitur hæc albedo) redeunte verò albedine Volvæ (in oppositis locis diviſoris circuli) etiam Solis conſpectus appropinquat: vt ita vtrumq; luminare quodammodò extinguatur ſimul, in medio defectus maximi.

Atque hæc de apparentijs in LEVANIAE hemiſphærio vtroque tàm Subvolvano, quàm Privolvano. Ex quibus non eſt difficile vel me [25] tacente, judicare, quantum in cæteris conditionibus Subvolvæ à Privolvis differant.

Nox enim Subvolvarum etſi noſtratia quatuordecim Ννχθήμερα longa ſit, Volvæ tamen præsentia terras illuſtrat, & à frigore cuſtodit.200 Tanta quippe moles, tantus ſplendor, non poteſt non calefacere.

Viciſſim etſi dies apud Subvolvas moleſtam habeat Solis præſentiam per noſtra 15. veli 16. Ννχθήμερα; Sol tamen201 minor, non adeò infeſtis est viribus, &202 Luminaria jucta, proliciunt aquas omnes in illud Hemiſphærium,203 terris obrutis, vt planè parum de ijs extet,204 arente contrà & frigente Hemiſphærio Privolvano, quippe ſubtractis omnibus aquis.205 Nocte autem ſubeunte apud Subvolvas, die apud Privolvas, cùm Hemiſphæria inter ſe diviſa habeant luminaria; dividantur et aquæ, & Subvolvis quidem nudantur agri, Privolvis verò in exiguum ſolatium æſtus, ſuppeditatur humor.

206 Cumq́; tota LEVANIA nonvltra mille & quadringenta milliaria Germanica pateat in circuitum, quod eſt quarta demùm telluris noſtræ pars;207 montes tamen habet altiſſimos,208 valles profundiſſimas, & prolixas; adeoq́ue [26] multum Telluri noſtræ in perfectione rotunditatis concedit.209 Poroſa interim tota eſt & cavernis ſpeluncisq́ue perpetuis quaſi perfoſſa,210 maximè per Privolvanos tractus:211 quod precipuum incolis remedium eſt contra æſtum et frigora.

212 Quicquid vel terra naſcitur, vel ſuper terram ingreditur, monſtrosæ magnitudinis eſt.213 Incrementa fiunt celerrima; brevis vitæ ſunt omnia, cùm ad tam immanem corporum molem adoleſcant.

214 Nullus Privolvis certus nidus, nulla habitatio ſtata; Totum globum vnius ſuæ diei ſpacio agminatim pervagantur, pars pedibus, quibus longiſſimè camelos noſtros prævertūt, pars pennis, pars navibus, fugientes aquas conſectātur; aut ſi mora pluſculorum dierum eſt neceſſaria; tunc ſpeluncas perreptant, prout cuique natura eſt. Urinatores ſunt plurimi: omnia naturaliter animantia ſpiritum trahunt lentiſſime: ſub aquis igitur degunt in profundo, naturam arte adjuvantes.215 Ajunt enim in illis altiſſimis aquarum ſinubus frigidam perdurare, ferventibus a Sole ſuperioribus vndis:216 in ſuperficie quicquid hæret, id elixatur à Sole in [27] meridie, fitq́; pabulum adventantibus peregrinantium colonorum exercitibus. Nam invniverſum Subvolvanum Hemiſphærium noſtris pagis & opidis & hortis æquiparatur: Privolvanum noſtris agris & ſylvis & deſertis.

217 Quibus reſpiratio magis eſt neceſſaria, ij ferventes aquas anguſto canali in ſpeluncas admittunt, vt longo meatu in intima receptæ paulatim refrigeſcant. Ibi ſe potiori diei parte continent, eoque potu vtuntur; veſperâ adveniente prodeunt pabulatum.

218 In ſtirpibus cortices, in animalibus cutis, aut ſi quid ejus vicem obtinet, majorem corporeæ molis partem abſolvit, fungoſumq́; & poroſum eſt: acſi quid deprehenſum in die fuerit, in ſummitate induratur & aduritur; veſperâ ſuccedente deglubitur.

Terrâ naſcentia, licet in montium jugis pauca ſint, plerumq; eodem die & creantur & enecantur, novis quoti diè ſuccreſcentibus.

219 Natura viperina in unverſum prævalet. Miraculo enim ſunt, Soli ſeſe in meridie exponentes, quaſi voluptatis cauſa: non tamen alibi, niſi ponè orificia ſpeluncarum, vt tutus & promptus ſit receptus.

[28] 220 Quibusdam per diei æſtum ſpiritus exhauſtus, vitaq́; extincta, per noctem redeunt, contrariâ ratione quàm apud nos Muſcis.

221 Paſſim per ſolum diſperſæ moles figurâ nucum pinearum, per diem aduſtis corticibus, veſperi quaſi recluſis latebris, animantia edunt.

222 Præcipuum æſtus lenimentum in Subvolvano Hemiſphærio, ſunt cōtinua nubila & pluviæ223 quæ aliquando per dimidiam regionem aut eo plus obtinent.

Hucuſq; cū perveniſſem ſomniando; ventus ortus cum ſtrepitu pluviæ, ſomnum mihi diſſolvit, vnaq́ue libri Francofurti allati extrema abolevit.

Ipſe itaque relictis, Dæmone narrante, & auditoribus,
Duracoto filio cum matre Fiolxhildi,
vt erant obvolutis capitibus, ad me reverſus,
verè caput pulvnari, corpus
ſtragulis obvolutum deprehendi.



[29]

JOANNIS KEPPLERI
In Somnium Aſtronomicum
Notæ, ſucceſſivè ſcriptæ inter annos
1620. 1630.

1. SOnus ipſe vocis mihi occurrit ex recordatione Nominum propriorum ſimiliter ſonantium hiſtoriæ Scoticæ, quæ regio proſpectat Oceanum Islandicum.

2. Lingua noſtra Teutonica ſonat Terram glacialem. In hac vero remota inſula locum ego mihi diſpexi dormiendi & ſomniandi; vt imitarer Philosophos in hoc genere ſcriptionis. Nam & Cicero trajecit in Africam ſomniatutus, & Plato Atlanticam in eode Oceano Heſperio fabricatus eſt, vnde fabuloſa virtuti militari ſubſidia accerſeret, & Plutarchus denique, libello de facie Lunæ: poſt multum ſermonem in Oceanum Americanum exſpaciatur, deſcribitq́ue nobis ſitum talem inſularum, quem Geographus aliquis modernus Azoribus, & Gronlandiæ et Terræ Laboratoris regionibus circum Islandiam ſitis probabiliter applicaverit. Quem quidem Plutarchi librum quoties relego; toties impensè ſoleo mirari, quo caſu factum ſit, vt noſtra nobis ſomnia ſeu fabulæ tam accuratè congruerent. Nam ego quidem ſat fidâ memoriâ repeto occaſiones ſingularum commenti mei partium; quòd eæ mihi non omnes ſint natæ ex lectione hujus libri. Extat apud me charta pervetus, tuâ Clariſſime D. Christophore Beſolde manu exatata: cùm theſes circiter viginti, de cœleſtibus apparentijs in Luna, ex meis diſſertationibus anno 1593. concepiſſes, easq́; D. Vito Millero tunc diſputationum Philoſophicarum ordinario Præſidi, diſputaturus de ijs, ſi ipſe annuiſſet, exhibuiſſes. Quo quidem tempore Plutarchi [30] opera mihi nondū viſa erant. Poſteà incidi in Luciani libros duos historæ veræ, græcè ſcriptos; quos ego libellos mihi delegi, vt linguam addiſcerem, adjutus jucunditate audaciſſimæ fabulæ, quæ tame aliquid de totius vniverſi natura innuebat; vt quidem ipſe Lucianus monet in exordio. Atq; etiam ille vltra columnas Herculis in Occanum enavigat, rapiturq́; ventorum turbinibus cum ipſa navi ſublimis, & Lunæ invehitur. Hæc mihi prima fuêre veſtigia itineris in Lunam poſterioribus temporibus affectati: Grætij primùm anno 1595. Plutarchi libellum ſum nactus, admonitus de eo, ex lectione Commentarij Eraſmi Reinholdi in Theorias Purbachij; exq́; eo Pragæ anno 1604. multa in Aſtronomiæ partem opticam tranſtuli. Non dedi tamen hoc inſulis à Plutarcho nominatis ex Oceano Islandico, quòd lslandiam ad Hypotheſin mei ſomnij elegi. Sed erat hæc inter cauſas, quòd id temporis Pragæ venalis eſſet libellus Luciani de navigatione in Lunam, translatus in linguam Teutonicam à Rollenhagij filio, junctis narrationibus, S. Brandani, & de Purgatorio Patriciano in ſubteraneis Islandici montis Heclæ ignivomi: cùm etiam Plutarchus ex ſententia Theologiæ gentilium, purgatorium animarum ſtatueret in Luna, placuit mihi, profecturo in Lunam, potiſſimùm ex Islandia ſolvere. Major hujus inſulæ commendatio fuit à narratione Tychonis Brahei, de qua infrà Nec nihil potuit recordatio lectionis hiſtoriæ de Hibernatione Hollandorum in glaciali nova Sembla, quæ & ipſa plurima præbet exercitia Aſtronomica à me translata in Aſtronomiæ partem Opticam anno 1604.

3. In habitatione mea, quâ vtebar ex conceſſione Martini Bacchatij, Rectoris Academiæ Carolinæ, pendebat ad parietē Charta Geographica Europæ pervetus, in qua vocabulum FIOLX Islandiæ locis adſcriptum erat. Id quicquid ſonaret, placuit milhi truci ſono, addidiq́ue vſitatum fœminis in veteri lingua vocabulum HILDIS; vnde Brunhildis, Mathildis, Hildegard, Hiltrud & ſimilia.

4. Quia veriſimilius hoc de filio, matris artium promulgatore, quā ſi ea ſuperſtite ſcribere fingeretur. Sed & hoc innuere volebam, Imperitâ experientiâ, ſeu medicorum vſu loquendi. Empiricâ exercitatione genitrice, naſci prolem Scientiam: atque illi non tutum eſſe, quamdiu ſupereſt inter hiomines mater lgnorantia, rerum cauſas occuitiſſimas in vulgus propalare; quin potius parcendum verecundiæ antiquitatis, [31] expectandam annorum maturitatem, qua veluti ſenio confecta lgnorantia, tandem emoriatur. Cùm igitur Somnij mei ſcopus ſit, argumentum pro motu Terræ, ſeu ſolutionem potius objectionum ab vniverſali contradictione gentis humanæ deſumptarum, moliri exemplo Lunæ: jam tunc extinctam ſatis arbitrabar, exq́; memoria ingenioſorum hominum eradicatam veterem hanc lgnorantiam; etſi quidem luctatur etiamnum Anima in nexu artuum tam multorum, tot ſæculis firmiſſimè coalito; ſupereſtq́ue in Academijs annoſa mater, ſed ita vivit, vt mors ei vitâ fœlicior æſtimanda videatur.

6. Id mihi in peregrinatione mea nupera ſic evenit; quanquam non Anno 1620 ſoli, ſed cœtui plurium conſentientium. Cùm enim nos Theologus, Anno 1620 Auguſtanam Confeſſionem profeſſus, ingenti cum zelo invaſiſſet, exq́; Scriptura ſibi videretur machinas petere ad nos oppugnandos; tandē accenſus noſtris defenſionibus ſublatâ voce, conteſtatusq́ue omnia ſacra, dogma hoc contra omnem rationem pugnare exclamavit. Cùm ego, rupto deniq; ſilentio contumaci, hactenus enim aſſederam auditor merus, Nimirum, inquam, hoc est, quod veſtræ factionis homines vrget vel ignaros. Si enim dogmatis hujus vtilitatem, neceſſitatem et poſſibilitatem rationis veſtræ angustiis caperetis, jamdudum vim argumentorum à Scriptura petitorum vos ipſi declinaretis, quæſit â commodâ interpretatione, vt alias ſoletis non rarò. At nunc tanta est rationis tuæ imbecillitas, vt non videas, etiam penes nos particulam aliquam eſſe rationis. Non igitur contra omnem rationem dogma pugnat quod contra Astronomorum et Phyſicorum rationem non pugnat. Quod enim non capit vnus, capit alter im materia peritior. 7. Sua cuiq; injuria, in Copernici opus Revolutionum hæc capitalis eſt injuria, quòd imperiti rerum Aſtronomicarum (Cenſuras librorum non ex mente ſua, ſed perperam interpretati) exiſtimant, non eſſe legendum id opus, niſi prius exempto motu Terræ: quod tantundem eſt, ac ſi diceres, non legendum eſſe prius, quàm flammis fuerit exuſtū. Hos itaque non argumentis ego, ſed riſu refutandos ratus, tale ſcripſi Epigramma:

Ne laſciviret, poterant caſtrare Poetam,
Testiculis demptis vita ſuperſtes erat.
Væ tibi Pythagora, Cerebro qui ferris abuſus;
Vitam concedunt, ante ſed excerebrant.

[32] 8. Fallor an authior Satyræ procacis, cui nomen Conclave lgnatianum, exemplar nactus erat hujus opuſculi; pungit enim me nominatim etiam in ipſo principio. Nam in progreſſu miſerum Copernicum adducit ad Plutonis tribunal, ad quod, ni fallor, aditus eſt per Heclæ voragines. 3. 5. 8. 9. Vos amici, qui notitiam habetis rerum mearum, et quæ mihi cauſa fuerit peregrinationis proximæ in Sueviam, præſertim, ſi qui veſtrum antehac manuſcriptum nacti fuerunt, libellum iſtum, ominoſa iſta mihi meisq́; fuiſſe cenſebitis. Nec ego diſſentio. Magnum equidem eſt mortis omen in vulnere lethali inflicto, in veneno epoto: nec minus fuiſſe videtur cladis domeſticæ, in propalatione hujus ſcripti. Credideris ſcintillam delapſam in materiam aridam: hoc eſt, exceptas voces iſtas ab animis intus furvis, furva omnia ſuſpicantibus. Primum quidem exemplar Praga Lipſiam, inde Tubingam perlatum eſt anno 1611. à Barone à Volckerstorff ejuſq́ue morum & ſtudiorum Magiſtris. Quantùm abeſt, vt credatis, in Tonſtrinis, (præſertim ſi quibus eſt ab occupatione Fiolxhildis meæ nomen ominoſum) in his igitur, confabulatum fuiſſe de hac mea fabula? Certe equidem ex illa ipſa vrbe & domo enati ſunt ſermones de me ipſo calumnioſi proximè ſuccedētibus annis: qui excepti ab animis inſenſis, tandem exarſerunt in famam, imperitia & ſuperſtitione ſusflantibus. Niſi fallor, ſic cenſebitis potuiſſe & domum meam carere vexatione ſexennali, & me peregrinatione annali proxima, niſi ſominiata præcepta Fiolxhildis hjus violaſſem. Placuit igitur milhi, ſomnium hoc meum vlciſci de negocio exhibito, vulgatione libelli: adverſarijs aliud mercedis erit.

9. Heclæ, montis ignivomi, nota eſt hiſtoria ex Mappis & libris Geographicis. In genere ſupplicij, reſpexi ad fabulam, vt exiſtimo, Empedoclis illius, apud Diogenem Lærtium, qui cum Aethnam mōtem aſcendiſſet, et divinis poſt obitum potiretur honoribus, in ipſos ſe Crateras demiſiſſe, ſeq́ue flamis immolaſſe vivuus ſingitur; qui fortaſſis cauſas æterni quæſiturus incendij, cæcaq́ue temeritate progreſſus eo, vnde regredi non poterat, fatiſcente ſub veſtigijs cinerum incruſtata ſuperficie, ſerâ pœnitudine curioſitatis, nec vllâ famæ hiujus curâ, lugentem invitus dimiſit animam. Nam aſſine fatum C. Plinio fuit, qui Veſuviani clade incendij per infeſtos cinerum & pumicum imbres philoſophandi cauſi Pompejanum invectus, ſulphureo fœtore & [33] cineribus oppletis ſpiraculis ſuffocats eſt. Sic Homerus ænigmate Piſcatorum, Ariſtoteles Euripi reciprocationibus excruciati vitam in vidas abjeciſſe fabuloſis narrationibus feruntur. Ita pleriq; amorem in ſe ſcientiæ vlciſcuntur paupertate, & odijs ignorantum divitum provocatis.

10. Alluſi ad mores barbaros idiotarum. Si etiam ſcientiæ matrem des, quam ego ſuprâ dixi, ignorantiam, Rationem verò patrem: equidem hunc patrem ab illa matre vel ignorari, vel celari par eſt.

11. In hiſtorica deſcriptione Scotiæ & Orcadum, authore Buchanano, mentio fit piſcatoris, qui cùm eſſet annorum 150, ex juvencula vxore pater ſit factus aliquot liberorum.

12. Quia ſupernis nives & confragoſa, in ſummo ignes è ſubterraneis, vt teſtantur hiſtoriæ.

13. Quia Islandia ſub Polari circulo eſt ſita. Sic audivi etiam à Tychone Brahe, qui hæc ex relatu recenſuit Epiſcopi Islandici.

14. Medicinæ & Aſtronomiæ ſtudia cognata, ex eodem fonte, deſiderio cognitionis rerum Naturalium. Herbariæ verò Empiricæ plerunq; ſunt annexæ ſuperſtitiones.

15. Trita eſt hæc traditio, verm an falſa, in Geographicis, Gubernatores navium ex Islandia navigantes, Ventorum quem velint, aperto Venti vtre excire: quod ſi quis ad Roſæ nauticæ Rhombos, indicu lumq́; magneticum, & rectionem gubernaculi transferat, is vera propemodum dixerit. Cùm enim 32. venti cenſeantur, quocunq; ex 16 vnius Hemiſphærij flante, ſi gubernatoria peritia acceſſerit, indicio roſæ & remigio gubernaculi navis impelletur deſtinato ejus Hemiſphærij itinere: ventos vero contrarij Hemisphærij dispaciando ad latera rursum prorsumque, quod appellant Lavare, tantisper eludunt, dum ij in corum contrarij Hemiſphærij vnum commutentur.

16. Ita referebat Epiſcopus Islandicus Tychoni Braheo. Virgines Islandicas inter audiendum in Templo Verbum Dei, ſolere dicta aut voces nonnullas exceptas acu & filis coloratis admirabili celeritate in linteis exprimerenendo.

17. Scotiâ & Orcadibus ſuperiori Oceani præteritis.

18. Scilicet hic ſacculo caruit, vt Boreæ injurias effugere, Nordvvegiam deſtinatam attingere non poſſet.

19. Ex relatu Tychonis, vt ſuprà N. 13.

[34] 20. De Rangiferis, cervorum Septentrionalium genere, ſcribit ad Landgravium Haſſiæ Tycho Braheus, eos non durare in Dania, quòd illa quantumvis frigida regio, multo tamen ſit tepidior Boddiâ, Finnoniâ, Lappiâ, vbi naſcitur hioc animal. Islandiæ igitur, quæ & ipſa ſub Arctico Polari ſita, eandem frigoris magnitudinem tribuere conſentaneum eſt.

21. Nullos habet incolas illa inſula, quippe ſtevilis & ſaxoſa, nec ampla præter piſcatores ad 40.

22. Hic viti verè philoſophici mos fuit perpetuus, percontari, diſcere, magni facere narrationes hujuſmodi, crebrò ruminare, ad theoremata phyſica applicare.

23. Idem quidem Teutoniſmus, diverſiſſimæ verò ejus dialecti in Dania, inq́ue Islandia, quæ, vt apparet, Nordvvegiorum eſt colonia: ad quos ejus & vicinæ Gronlandiæ Imperium ante centum annos pertinuit. Quin etiam Orcadas ipſas Teutonum mores & linguam obtinuiſſe ante 200 annos, ex narrationibus cujuſdam mercatoris Veneti naufragi conſtat.

24. 27. Rarò infra decem, nonnunquam ad triginta: quos exercere ſolitus eſt tractatione inſtrumentorum variorum, ad obſervationes ſiderum; deſcriptionibus, computationibus, Pyronomicis laboribus,& ſimilibus Philoſophiæ ſtudijs.

25. Opum ſuarum, quæ magnæ ei erant ex hæreditate, dominus erat, largusq́ue in ſtudia diſpenſator: victor inſuper omnis tædij, rerumq́ue vulgo desperatarum affectator indefeſſus: quod obſervandi ratio accuratiſſima demonſtrat; in qua cum ipſa Natura viſus humani pugnavit, vicitq́ue.

26. Fuit hæc inter delectationes ejus viri vna, vt nonnunquam abituros ex inſula, jamq́ue dimiſſos, percelleret inopinàtâ repulsâ apud cymbarios, teneretq́ue vltra quàm vellent, niſi quis volare didiciſſet.

28. Verſabar tunc in lectione Operis Martini Delrio de diſquiſitionibus magicis. Et notus ex Virgilio versus:

Carmina vel cœlo poſſunt deducere Lunam.

Ante omnia quadrabat plaga cœli: Nam in Islandia ſæpè Luna, cæteris populis plena, non apparet: Et Septentrionalibus populis magiam familiarem tradunt ſcriptores, & credibile eſt ſpiritius illos tenebrarum [35] inſidiari longis illis noctibus: eſt verò & Islandia in Septentriones profundè recondita. Nimirum & Philoſophiæ ſunt amica ſubluſtris lucis ocia, noctesq́; continuatæ. Confirmat Illuſtriſſimus VVirtēbergiæ Dux Iulius Fridericus, qui peregrinatione memorabili Septentrionen quoq; pervagatus, viros ait paſſim in eo reperiti ad miraculū doctos, & Philoſophiam inuſitatâ nobis humanitate erga advenas reddentes.

29. Hoc tempus anni commodiſſimum navigationi ex Portu illo regni Daniæ in Islandiam ſum ratus.

30. Id ſequitur ex Num.13. per doctrinam ſphæricam.

31. Redi ad Notam 28.

32.
Iudicibus lites, aurigæ ſomia currus,
Quasq́; die quæris, nocte potiris opum.

33. Perquam ingenioſos Islandos affirmavit Tychoni Brahe ſupradictus Epiſcopus.

34. Spiritus hi ſunt ſcientiæ, in quibus aperiūtur rerum cauſæ Admonuit me hujus allegoriæ vox Græca Dæmon, quæ à δαίειν deducitur, quod eſt Scire, quaſi δάήμων. Hoc ſuppoſito lege iam notam 28. à § Nimirum.

35. Cauſa genuina numeri mihi excidit. An ad novem Muſas reſpexi, quia & ipſæ Deæ ſunt gentilibus, quod eſt mihi, ſpiritus? An has in numerum adſcivi. 1. Metaphyſica. 2. Phyſica. 3. Ethica. 4. Aſtronomia. 5. Aſtrologia. 6. Optica. 7. Muſica. 8. Geometria. 9. Arithmetica?

36. Certus ſum, hîc vel Vraniam ê nnmere Muſarum, vel Aſtronomiam ê ſcientijs in animo mihi ſuiſſe. Quod niſi multis vitæ præſidijs carerent ſeptentrionales, ob frigora; dicerem plus illos ad Aſtronomiam aptos eſſe quàm cæteros: quia dierum & noctium diſcrimina, res ad Aſtronomiam invitans, apud ipſos ſunt majora.

37. Si de Muſis iſta, vanitatis aliquid in cæteris arguitur. Sin de Scientijs, Phyſica docet etiam venena, procreat etiam Chymiſtas, incircumſpecte tractata. Metaphyſica præpoſterè affectata inflat, dogmata Catholica turbat ſubtilitatibus nimijs & importunis. Ethica magnificentiam commendat, non omnibus proficuam. Aſtrologia ſupertitionibus patrocinatur, Optica decipit, Muſica famulatur amoribus, Geometria dominatui injuſto, Arithmetica avaritiæ. Sed melior ſenſus, quòd cùm omnes ſeipſis ſint mites & innoxiæ, (eoq́ue non [36] ſpiritus illi apoſtatæ & nequam, quibus eſt cum Magis & Sagis commercium, qui ſuæ crudelitatis & noxarum teſtimonium habent irrefutabile, à proprio ſuo patrono Porphyrio.) præcipuum tamen hoc ſit in Aſtronomia, ſubjecti ſui conditionibus.

38. Quærendo, quæ causa hujus numeri mihi fuerit, non plus profeci, quàm, quod totidem inveni literas, ſeu characteres in vocibus ASTRONOMI COPERNICANA; quodq́ue totidem ſunt formæ conjunctionum inter binos Planetas, quorum ſunt numero ſeptem. Et jucundum hoc accedit, totidem etiam eſſe jactus binarum teſſerarum Cubicarum. Est quippè 21 Numerus Trigonicus, baſi 6. Allegoria Evocationis eſt ex Delrio & Magia deſumpta; ſubeſt autem ſenſus Grammaticus. Evocatur, id eſt, enunciatur.

39. Hoc etiam de Finnonibus Septentrionali gente, vicinisq́; Lappis commemorat Olaus & alij. Ego verò ad doctrinam traduxi de diebus naturalibus,. Zonis & Climatibus, & ad experientiam Holandorum in mari Glaciali, qui omnia ſic comparata invenerunt, vt nos Aſtronomi hic foris jam à multis ſæculis docendo ſcivimus.

40. Priora de plagis terrarū erant poſita, quæ ab homine adiri poſſunt, hæc jam de cœleſtibus regionibus accipite.

41. Populare ſcomma eſt, credam potiis, quàm vt in rem præſentem eam. Quæruntq́; plerique, dudúmne ex cœlo delapſi ſimus Aſtronomi? Quibus magis ad captum ſuum reſpondit Galilæi nuncius ſiderius: at validius eſt Rationis judiciū, quæ teſtis eſt omni exceptione major; quod experti ſunt Hollandi in illis ſuis Hibernis, Num. 35.

42. Luna Hebræis eſt Lbana, vel Levana, Selenitida potui indigetare, ſed Hebrææ voces, remotiores ab auditu, majori ſuperſtitione commendantur in occultis artibus.

43. Ecce iterum, vt me neceſſitas ipſa meorum ſuppoſitorum ejecerit in hoc littus, quod Plutarchus legit, Saturni & ipſe reditum in taurum commemorans. At ſeries hujus electionis meæ talis fuit. Morem Aſtrologorum affectavi, vt tàm Solem, quàm Lunam in proprijs conſtituerem dignitatibus Atqui Sol in Leone domicilio ſuo fuit. antequam Duracotus domum reditet: id ſi non fuiſſet. Sol quidem in eo ſigno, Luna in Cancro, domo itidem ſua, collocari potuit, decreſcēs & corniculata: at incommodum hoc acceſſurum fuit, quòd Solem cogebar ſub horizonte ortivo collocare: cùm nox congruentius eligatur [37] ad iſta. Propter hæc incommoda delevi ſignum Cancri, deſeruiq́; annum, quo Saturnus in Cancro fuit; annum ſc. 1593, quo anno ſcripta fuit illa diſputatio Lunaris, tuâ Beſolde manu: quas lituras etiamnum invenio in primo meo exemplari. Viciſſim igitur Duracoto meo exactâ hyeme in patria, Martium elegi, Solemq́ue in æquinoctio, bono ſigno Aſtronomico, inq́; aditu Arietis exaltationis ſuæ: Luna igitur ſi corniculata debuit videri, in ſigno ſc. Soli vicino: non equidem in alio dignitatem aliquam habuit, quàm in Tauro, exaltationem. ltaq; vt videri poſſet juxta ſtellas alias, oportuit Solem ſub occiduum horizontem referre, principio noctis, quod fuit ex voto, præſertim in ſignis longarum deſcenſionum, in quibus Luna tali ſitu valde eſt conſpicua toto corpore intra complexum comu lucidi: vt in opticis, inq́ue diſſertatione cum nuncio ſiderio Galilæi deniq; in Epitoma dixi. Vt igitur etiam Saturnus Lunæ jungeretur, quod habent Aſtrologi argumentum occultarum artium; Saturnus quoq; in Tauro ponendus fuit. lta emergit tempus, quo maximè fervebant obſervationes Tychonis, anno 1589. Mart verſperi: quando etiam conjunctio in conſtellationem Pleiadum incidit, quod ſidus juxta Lunam collocatum, imaginationes nati multiplicat, vt in Harmonicis conceſſi. Quin etiam Aſtronomicæ rationes commendant hunc aſteriſmum in obſervatione Lunæ corniculatæ. Vide hujus generis Obſervationem in Opticis meis, Cap. XI. fol. 247. ex anno 1598. 8. April & 27 Iulij.

44. 46. 47. Hæc quoque magica ceremonia: cui reſpondet in rarione docendi Aſtronomiam, quod ea nequaquam eſt profeſſoria ſeu extemporanea, ſed indiget omnis expedita reſponſio quiete, recollectione ſenſuum, conceptisq́; verbis. In particulari obſerationis cujuſdam praxi, quæ mihi Pragæ circa illos annos crebra erat, quoties me convenerunt ſpectatores ſpectatriceſve; ſolitus ego ſum prius ab illis colloquentibus me ſubducere in angulum domus proximum, ad hoc opus electum, diei lucem excludere, ſeneſtellai aptare minutiſſimo ex foramine, parietem albo veſtire; peractis ijs, advocare ſpectatores. Hæ mihi cæremoniæ, hi ritus; vultis & characteres? In tabela nigra, quæ mihi videbantur apta ſpectatoribus, cretâ perſcripſi; literis capitalibus, literarum figurâ retro verſa (en ritum magicum) vt Hebraica ſcribuntur; hanc tabellam foris ſub dio, ſitu literarum everſo ſuſpendi in Sole; vt ita quæ ſcripſeram, ea introrſum ad album parietem pingerentur [38] ſitu erecto, & ſi tabellam ventulus agitaret foris, literæ intus motu vago parietem reciprocarent.

45. Qui ſuperſunt ex dictis meis ſpectatoribus. videbunt, vbi quodnam id bivium fuerit, in habitatione mea recollegerint animis. At hîc jam Aſtronomicum intelligitur bivium in ſchemate cœleſti ſuppoſito, idq́ue geminum, vnum Solis in puncto æquinoctiali constituti; in quo ſe mutuò tranſcindunt æquator et Ecliptica Solis ſemita. Et extat im manuſcriptis Braheanis eo die habita obſervatio alt. Solis in ipſo puncto æquinoctiali. Alterum biuium eſt nodus Lunæ deſcendens, ſeu cauda Draconis, quæ tunc etat in fine Aquarij: ad quam reſpiciendum eſt Aſtronomo, vt ſciat, quando Luna ſit in limitibus, vti quidem tunc erat in Auſtrino limite, in fine Tauti; qui ſitus Lunæ iuvitat Aſtronomos ad obſervandam latitudinem limitum.

48. Hos quoq; ludos ipſiſſimos adjicere ſum ſolitus, tanto gratiores ſpectatoribus, quod intelligerent, ludos eſſe.

49. Hoc ipſo ritu (hui quàm magicè magico) obſerv averamus paulò prius, quam libellum ego conciperem,Eclipſin Solis, anno ſcilicet 1605. . Octobris. Meminiſtis qui interfuiſtis. Legati Palatini Neoburgici. In ſolario enim domus deliciariæ in hortis Cæſaris camerâ deſtituebamur obſcurâ, quare pallijs obnubentes capita, ita diei lucem arcuimus.

50. Non impoſſibile exiſtimo, varijs inſtrumentis ſingulas tàm vocales, quàm conſonantes ad imitationem loquelæ humanæ repræſentare. Id tamen, quicquid futurum eſt, ſtrepitui & ſcreatui quàm vivæ voci ſimilius erit. Et in hac mechanica puto nonnullas eſſe collocatas inſidias ſuperſtitioſis & credulis, vt quandoque exiſtiment, ſibi loqui dæmonas, cùm præſtigias magicas ars imitetur. Quanquam quid hujus veriſſimè contingat, id rectius alijs legitime affirmantibus credo, quàm ipſe nulla propriâ ſuffultus experientiâ, negaverim.

Offert ſe tamen hîc mihi jucunda memoria Matthiæ Seiffarti bonæ memoriæ Symmyſtæ à Tychone Braheo hæredibus ſuis relicti; qui tres menſes inſumpſit in computanda ex præceptis Tychonicis Ephemeride Lunæ in annum vnum: cui equidem vox erat verbis hiſce non abſimilis, morbus etiam obtigit melancholicus & phreneticus, [39] in quo non eat locus ludendisquiq́; tandem in Hydropem lethalem exijt.

51. Scientia apparitionis ſiderum; à δαίειν ſcire.

52. Ex Luna accerſita, in quam oculi per fictionem erant translati.

53. Vni gradui circuli magni in terræ globo adſcribuntur 15 Milliaria Germanica. Vt quia Romæ eſt Alt. P. 41. 50. Noribergæ 49. 26, ſub eodem ferè Meridiano, Milliaria igitur 114, & ad Danubij ripam 100. Roſtochij A. P. 54. 10. Ergo Noriberga Roſtochium 71. Sic Lincij A. P. 48. 16, Pragæ 50. 6. Differentia 1. 50. censentur verò milliaria 26. Si gradus vnus habet milliaria 15, erunt in ejus circuli, hoc eſt, in orbis Terræ ſemidiametro Milliaria 860. Et verò in Hypparcho demonſtro, & in Epit. Aſtr. Copern. à ptiori deduco, Lunam Apogæon 59 ferè ſemidiametris Terræ abeſſe. Ductis 59 in 860, producuntur 50740. milliaria.

54. Non ſita eſt, ſed natat potiùs, ſi ad lnſulæ ſimilitudinē reſpicimus. Sed hîc jam ad imaginationem viſus loquendum fiuit. Nam qui in Luna eſſet, omninò is Lunam ſtare loco fixam exiſtimaret.

55. Subeſt ratio physica, joco mixta, cur Eclipſes Solis & Lunæ tantum inferant malorum? Nimirim mali ſpiritus, dicuntur poteſtates tenebrarum & aeris. Credideris igitur damnatos, & quaſi relegatos eſſe in regiones vmbroſas, in conum vmbræ Terræ. Quando ergo hic conus vmbrſæ Lunam attingit, tunc dæmones agminatim Lunam invadunt, vmbræ cono pro ſcalis vſi. Viciſſim quando conus vmbræ Lunæ Terram attingit, in Eclipſi Solis totali, dæmones per eum revertuntur in Terras, vt infrà. Num 86. Hæ verò occaſiones raræ ſunt. Quatenus verò hoc loco Dæmon ſumitur pro ſcientia Aſtronomica: ſeria erit affirmatio, non aliud eſſe iter menti in Lunam, niſi per vmbram Terræ, & quæ hinc dependent alia. Vide Sciametriā Hipparchi partē.

56. Si allegoriæ inſiſtimus, facile eſt Rationi, adminiculo Sciametriæ, eniti ad cognitionem rerum cœleſtium: fin de Natura corporum & Spirituum cogitamus; rurſum patet ratio affirmati. Et indulgeo ſanè hîc joco, fronte quidem in phyſicam ratiocinationem intenta; ad latera verò ſpiculis Satyricis paſſim evibratis in ſpectatores ſui ſecuros.

57. Hoc intellige phyſice, ſi corpus, cui ſua gravitas horæ ſpa [40] per 12 millia milliarium rapiatur in altum. Adde privationem aeris, de qua Num. 71, quâ homines perire neceſſe eſt, vt piſces privatione aquæ. Nam inter dogimata, quæ præſtantiſſimis phyſicis accepta fero, hoc etiam eſt. Aeris ſuperficiem cum ipſis montium altiſſimorum faſtigijs, aut etiam inferius, terminari.

58. Crebra occurrunt in ſcriptis Tychonis Brahei probra conjecta in hujuſmodi homines, qui tamen Piiloſophiam jactant: dum ipſe ſuos labores, vigiliasq́; nocturias comparat.

59. Reſpexi ad Epigramma, quo olim jocatus ſum in habitum corporis Mæſtlini præceptoris tunc mei. Quo levius gracili fert corpore pondus; Hoc citius ſuperas evolat ille domos. Gracilitas ingenij,. ſubtilis eſt nota. Interim ignoſcite, qui eſtis puncti.

60. En Aulida, & fœdus, quod Trojam perdidit. Mihi verò tantum jocari, erat animus; & jocose argumentari. Si verum eſt, inquā, quod de Sagis tradunt pleraque tribunalia, quòd illæ tranſportentur per aerem: erit fortè & hoc poſſibile, vt corpus aliquod terris divulſum importetur in Lunam.

61. Eſt inter apparatus jocorum & hoc, vt dum applauſum vnius audiente altero captare cenſeris, ferias & hunc, & proximum. Laudem tamen habet, vt Germania copulentiæ & edacitatis, ſic Hiſpania ingenij & judicij, & frugalitatis. In ſubtilibius igitur ſcientijs, cujusmodi eſt Aſtronomia (& præsertim hæc Lunaris, conſtans positione inſolenti, ſi quis ex Luna ſpectaret) ſi pariter annitantur Germanus & Iiſpanus, multum hic prævertet. Et libellum igitur hunc prædixi deridiculo futurum Germanis, at in aliquo cenſu, Hiſpanis.

62. Duratio Eclipſis Lunæ centralis ab initio ad finem, Luminaribus in Apogæis ſuis conſtitutis, excurrit pauculis minutis vlterius. Eſt enim Parallaxis Solis 0′. 59″. Lūæ 58′. 22″, ſumma 59′. 21″, ſemidiameter Solis 15. 0. Ergò ſemidiameter Vmbræ 44. 21. Cui addita ſemidiameter Lunæ 15. 05 ſummam reſtituit 59′. 21″. Horarius vero Lunæ verus 29. 44. Solis 2. 23. Lunæ à Sole 27. 21. cujus duplum pro horis duabus ablatum relinquit 4′. 39″. Sed 4′. 33″. 30″′ conficiuntur Minutis 10′. Et reſidua 5″. 30″′, Secundis 12″. Itaq; tota duratio fit Horarum 4°. 20′. 25″: Hæc tamen prolixitas eſt rariſſima. lgitur ſi corpus aliquod terris profectum, Lunæ inferendum eſt, illud equidem aut multos per dies in cono vmbræ terræ ſublime circumferri debet, vt ad momentum [41] ingreſſus Lunæ in hunc conum, præſto ſit: aut ſi hoc naturæ coporis valde adverſum & inimicum eſt, totum iter à terra ad Lunam breviſſimo illo tempore, quo Luna in cono vmbræ verſatur, transmittet. Suppetit & causa ex philoſophia magnetica. Luna terris cognatum corpus eſt. Multis id adſtruit Plutarchus, libello de facie Lunæ hîc adjuncto, in perſona vnius ex colloquentibus. Trahunt & Ariſtotelem in partes, interpretes ejus Arabes. Niſi fallor locū illum Lib. Il de cœlo, f. 426. de quo in præfatione in lib. IV. Epitomes Aūtron. Copernicanæ, cap. 12. nobis inculcant. Sed documentum evidentiſſimum cognationis hujus eſt in fluxu & refluxu maris; de quo vide introductionem meam in commentaria de motibus ſtellæ Martis. Luna in vertice conſtituta Oceani Atlantici, Oceani Auſtralis dicti, Oceani Eoi, Oceani Indici, attrahit aquas, terræ globo circumfuſas, quâ prolectatione fit, vt aquæ vndiq; properantes ad locum ſpacioſum, terrarumq́ue continentibus non intercluſum, qui Lunæ ad perpendiculum eſt ſubjectus, detegant littora. Interim verò dum ſunt in itinere. Lunâ à vertice vnius Oceani abeunte, agmen aquarum impingens in littus Occidentale, deſertumq́; à tractrice cauſa, refunditur, littoribusq́; Orientalibus viciſſim infunditur. In Harmonicis lib. IV. Cap vlt deliberavi de cauſa inſuper aliâ fluxus & refluxus Maris; quæ huic quidem connexa eſt Sed ea, quam hîc tango, ſufficit inſtituto præſenti. Nam ſi Dæmones non alibi niſi in cono vmbræ verſantur, illi verò corpus aliquod in ſublime verſus coni verticem rapere finguntur: certe niſi Luna ſimul adſit, conum perambulans, ſoli erunt, nullâ re adjuti, laborabunt, ſudabunt, defetiſcentur ſcilicet. At ſi Lunâ ſecundâ opus aggredientur, ea præſens in vmbra, tractu magnetico corporis cognati, conatus eorum adjuvabit Vide infra N. 78.

63. En verò cauſam aliam brevitatis temporis ad hanc tranſovectationem, non longioris duratione eclipſis, non à natura corporis, ſed à mente vectatorum accerſitam.

64. Tota periodus ad allegotiam pertinet. Cùm raræ ſint Eclipſes inſignes & magnæ, raræ occaſiones eas obſervandi, ſcientia Aſtronomica (ſpirituum vnus.) non vulgò per Eclipſes, innoteſcit: ſed Philoſophi ſunt, qui ſcientias philoſophicas omnes (ſpirituum ſc. horum familiam) impense colunt: illi inquam tempori defectuum Lunarium inſidiantur: illi ſcalis hiſce vſi, audent aſcensum in Lunam, ſeu indagationem [42] naturæ & curſus ſiderum affectare. Ex gente humana minima pars eſt eorum, qui philoſophantur: è Philoſophorum numero, vix vnus eſt alter Aſtronomiæ fines proferre nititur.

65. Revertor hîc ad contemplationem Naturæ corporum; fictionne adhibitâ.

66. Gravitatem ego deſinio virtute, magneticæ ſimili, attractionis mutuæ. Hujus verò attractionis major vis eſt in coporibus inter ſe vicinis, quàm in remotis. Fortiùs igitur reſiſtunt divulſioni vnius ab altero, cùm adhuc ſunt vicina invicem.

67. lctus validus non eſt, vbi facilè cedit corpus, quod truditur. Proprereà validiùs percutitur globus plumbeus, quàm lapideus, quia plus in illo ponderis, major igitur reſiſtentia Cū ergo corporea ſint gravia, reſiſtent motui: tàm pernicis igitur truſionis ictus violentiſſimus erit.

68. Hîc ego doloris ſaltem acerbitati conſului; caveat alius incolumitati viatoris, ne is minutatim contundatur, nullo diſcrimine dormiens, an vigilans.

69. In conglobatis, partes, proximæ cauſæ impellenti, plus patiuntur, preſſæ pondere partium incumbentium.

70. Corpoa noſtr foventur tepore evaporationis continuæ ex viſceribus terræ, quæ vel in pluvias, vel per noctem abſente Solis radio calido, in rorem & pruinas coacta, decidit. Cutis, hoc tepido vapore extraneo denudata, horrere incipit. Vapor etiam ex corpore emanans, amiſſo calore, cujus vi expiraverat, in ſe coit, fitq́ue jam materia frigida, & coagulationis operi, motum acquirit verſus corpus, vndè pullulat, illatusq́; corpori, frigus illi infert. Aura denique ætherea. Solis radio deſtituta, frigida est, privatione caloris. Ea vt tenuiſſima, ſic minimæ etiam efficaciæ frigus per ſe ipſa concipit, quamdiu immota eſt. At motus accedens, denſitatis ei quandam vim effectu ipſo conciliat, vt quo violentior impactus eijus in corpus, aut corporis volantis in ipſum, noc denſior, & ſubtilitate ſuà penetrantior, adeoq́ue & frigidior fiat. Fitq́ue frigus qualitas activa, denſatione materiæ, quam nondum denſatam privativè tantùm frigidam agnoſco. Tranſitum à forma privativa ad activam, relinquo alijs explicandum. Vide ſpeculationem hanc in Opticis meis, per comparationem lucis & coloris nigri, traductam; & quâ parte me vides laborare, adjuva ad cauſas eruendas. [43] 71. Vide ſuprà Num. 57.

72. Hoc tantùm dicis cauſa. Natura me deſerit; ad jocum tranſire in re ſeria haud ſcio an gratum. Allegoria etiam friget Defectum rerum ad victum neceſſariarum, Dæmon ille, qui Aſtronomia dicitur, ingenitâ vi fervoris ignei ad ſpeculandum. frigidè admodum ſupplet.

73. Non erat prætereunda tàm opportuna narratio Ariſtotelis, de Philoſophis in montem Aſiæ Olympum ſpeculationis cauſa conniſis.

74. Nimirùm vbi corpus ereptum ex orbe virtutis magneticæ tellutis tanto ſpacio. vt jam præponderet virtus magnetica orbis Lunæ.

75. Suſpenſis virtutibus magneticis Terræ et Lunæ contrari tractione; perinde eſt, ac ſi nullum corpus quoquam prolectaret. Tunc igitur corpus ipſum, vt totum, trahit ſua membra, vt partes, minores toto.

76. Non planè nuntu Opus eſt viribus etiamnum. Nam omne corpus ratione materiæ ſuæ obtinet inertiam quandam ad motum, quæ corpori quietē præſtat in omni loco, in quo id collocatur extra virtutes tractorias. Hanc vim, ſeu inertiam potius, neceſſe eſt vincat is, quid id corpus loco ſuo eſt emoturus.

77. Quando ſcil ob propinquitatem, præpollet orbis virtutis magneticæ Lunæ. Poſito enim, quod moles quælibet terræ, æqualis globo Lunari, trahat æquè validè; corpus ſic locatum inter vtrumque globum, vt eadem ſit proportio ſuæ ab vtroque diſtantiæ, quæ eſt ipſorum inter ſe corporum, hærebit immobile, tractionibus in diverſa, ſe mutuò abolentibus: vt ſi abſit à Terra 58 ſemidiametris Terræ à Luna verò partibus ſemidiametri terræ. Ideē verò paulò adhuc propiùs admotum Lunæ, jam Lunam trahentem ēequetur, præpollente ejus vi ob propinquitatem.

78. Initiò quidem parùm; at proximè Lunam valdè multim, vt ſtatim ſequitur. Item; parùm vtilis, planè nihil annitentibus: nitentes verò corpus tollere, etiam tum juvat, cùm adhuc terra præpollet: Vide ſuprà Num. 62.

79. Vide Num. 67. 68. 69. Videat verò viator, vt ſic incolumi corpore pervenerit, vt etiam expergiſci poſſit. Allegoria hîc probatam medicinam propinat ijs, qui Virginitatis voto ſunt obſtricti, contra motus naturales: ſpeculationem intentam, continuant, æſtuantem.

[44] 80. Quod ſuprà Num. 6. corporum naturæ valdè adverſum & inimicum; imò impoſſibile.

81. Incundiſſimum mihi, eadem penè verba me in Plutarcho jam invenire.

82. Quia ſpiritus tenebrarum dicuntur, vt ſuprâ Num. 55. Sed Allegoria, itineri per vmbram, comparat Obſervationem Eclipſium; Soli, negocia politica; cavernis vmbroſis Lunæ, ſeceſſum & vmbras ſcholaſticas; moræ in cavernis, ſpeculationem continuatam, obſervationibus Eclipſium inſiſtentem. Erat mihi Pragæ habitatio, in qua nullus angulus aptior obſervationi diametri Solis, quam cella cereviſiaria ſubterranea; ex cujus fundo per foramen ſublime, tubum Aſtronomicum in Opticis deſcriptum dirigere ſum ſolitus in Solem meridianum diebus ſoliſtitialibus. Sed hanc partem Allegoriæ latius diducit numerus 83. ſeq.

84. Quod fit die 7 vel 8 poſt Eclipſin Lunæ, vt infrâ.

85. Crebiores Solis, quàm Lunæ eveniunt totales defectus.

86. Iocus ſupra Num. 55. explicatijs propoſitus. Sed ad allegoriam ſi traxeris, elicies jam viciſſim prædictiones Eclipſium Solarium. derivatas ex ſpeculatione, quæ obſervationi deliquiorum Lunarium innititur.

87. Si eſt enim vt ſemidiameter Solis ad ſecmidiametrum orbis Saturni, ſic hæc ad ſemidiametrum Fixarum, vt à priori deduxi Ep. Astr. Lib. IV: fit vt Saturnij cœli ſemidiameter vix ſit bis millesima ſemidiametri Fixarū ſphæræ; Cœli verò, in quo Terra cum Lunâ, vix vicies millesima; & Lunaris ſphæræ ſemidiameter eſt pars de ſemidiametro jam dicti cœli. Variantur igitur intervalla Telluris à fixis, parte non majore quam eſt decies milleſima; Lunæ verò digreſſiones adiiciunt hujus tam minutæ variationis particulam circiter triceſimam. Ita omnis Lunæ à fixis digreſſio efficitur planè inſenſibilis.

88. Quia Luna ſemper easdem maculas ad nos Telluris incolas convertit,; ex eo intelligimus, illam circumire Terram, perindè ac ſi filo eſſet illi annexa; & parte ſui ſuperiore nunquam videre Terram, parte ſeu hemiſphærio inferiori ſemper.

89. 90. Quam nos Terram appellamus, Telluris incolæ: eam ex imaginatione populorum Lunarium libuit appellare Volvam. Quemadmodum enm nobis nocturnum Luminare Hebraicè Lebhana diciturà [45] colore albicante & dialecto Hetruſca (ex Punica, vt puto, derivatâ) Luna; Græcè Selene à σέλας, quod albicantem nitorem ſignificat; quippè nobis in tertra verſantibus talis apparet: ſic etiam populis Lunaribus, appellationem noſtræ Telluris, quam illi loco alicujus Lunæ vident, ab apparitionis ſpecie derivatam, tribui par eſt. Apparet verò ijs globus iſte in cœlo, perpetuâ cum volutione circa ſuum axem immobilem; cujus volutionis indicium deſumere illis licet à macularum varietate, vt infrâ dicetur. A volvendo igitur Volva dicatur, & Subvolvæ vel Subvolvani, qui vident Volvam: Privolvæ, qui ſunt privati conſpectu Volvæ.

91. Nos in hoc Terræ globo, Polos mundi cenſemus, illa duo puncta ſphæræ fixarum inter ſe oppoſita, in quæ axis Telluris vtramque in plagam continuatus incidit. Hæc enim duo puncta in primi motus apparitione ſpectamus vt immobilia. Hæc duo puncta Lunaribus, poli Mundi non cenſentur: non apparet enim ipſis cœlum ſtellarum tam brevi temponis ſpacio, quod nos viginti quatuor horis noſtratibus cenſemus, circa eos circumvolvi. At viciſſim axis corporis lunaris, ad planum Eclipticæ rectus vel quaſi, continuatus, incidit in puncta fixarum Polis Eclipticæ vicina: ij ſunt Lunicolis poli Mundi; quia Sphæra fixarum ſpacio temporis, quod nos menſem dicimus, ijs circa hunc axem volvi cernitur, pro eo, quòd verè globus ipſe Lunæ circa hunc ſuum axem, ejusq́; duas extremitates convertitur, velut immobiles loco. Etſi enim Globus Lunæ, & in eo, hic etiam axis, circa globum telluris menſtruo ſpacio circumfertur; at manet ille interim in omni ſitu, ſibi ipſi parallelus; eoq́; ſemper in vna quidem revolutione eadem ferè puncta fixarum oſtendit; quia orbis Lunæ amplitudo, comparata adſphæram fixarum, fit inſensibilis. Quod autem Diviſor circulus, tranſeat per hos globi Lunaris polos, apparet ex eo, quia ſemper eædem maculæ Lunæ Telluri obvertuntur, toto tempore circuitus menſtrui. Quantum enim de Lunæ globo nos ita cernimus velut immobile, tantum veriſſimè volvitur circa dicta puncta.

92. Quia globus Lunæ ſic circumit circa Tellurem, vt ſemper idem hemiſphærium ejus obvertatur telluri: quod poſſis anticam Globi hujus dicere: patet, eam, cùm inter Solem & Terram eſt, nobisq́ue Nova ſeu exili cum cornu apparet, tunc tergum obvertere. Soli, anticam à Sole avertere: at cùm nobis plena, interpoſitis ſc. ſe inter & Solem: [46] tergum obvertit fixis, à Sole avertens, anticam & Soli & Terræ objicit. Sol verò præſens diem, abſens noctem efficere in toto mundo cenſetur. Habent igitur vtrique ſuam diem & noctem, ſed non tàm breve Νυχθήμερον, vt nos. Totum enim menſtruum nobis ſpacium, ipſis abſumitur in vnius diei & noctis longitudinem.

93. Varietas dierum & noctium extra dies æquinoctiorum penes nos eſt ex eo, quod poli mundi longè nobis videntur diſtare à polis Eclipticæ. His quos nos habemus polis mundi, Lunares carent: contrà alios habent mnndi polos, polis Eclipticæ proximos. Et ſi qua eſt varietas ex eorum diſtantia parvula à polis Eclipticæ, ea cū illa noſtra comparanda non eſt, certè ſenſibilis adeò non eſt, eoq́; ferè perpetuum ipſi habent æquinoctium, per totum globum: ſicut etiam penes nos in terra, die æquinoctij per totum orbem terrarum eſt æquinoctium.

94. In Ephemeridibus meis, phaſis Lunæ bifalcata differt à quadratura Lunæ cum Sole ad ſummum duarum horarum noſtratium ſpacio cum 10. Minutis: quod fit, quia proportio orbis Lunæ ad circuitum Solis (vel Terræ) eſt vt 1 ad 59. in Apogæo ſc. Iam verò dies oritur Subvolvarum medijs, cum locus globi Lunæ conſtituitur in circulo illuminationis Lunæ, qui phaſin format, non cum in quadrato Solis verſatur centrum globi Lunæ. Quare cùm in vtrâque phaſi fiat Luna propior Soli, quàm Terra: pars etiam orbitæ Lunæ ab his terminis exterius circa terram circumducta, longior eſt parte interius inter Terram & Solem continuata: Et illa pars exterior, medijs Subvolvarum admetitur diem, medijs Privolvarum noctem: Ergo Subvolvanis dies, Privolvis nox, præter tempus ſemimenſtruum à nobis cenſitum, adſciſcit inſuper horas noſtrates circiter quatuor; tantundemq́ue nocti illorum, diei horum, viciſſim decedit. Porrò quæ de medijs Hemiſphæriorum ſunt dicta, ea pertinent etiam ad ſuccedentes verſus ortum vel occaſum, cum hac ſola varietate, vt quot gradibus longitudinis quilibet locorum à Meditullio removetur, totidem etiam globus Lunæ ſuperet ſitum illum, in quo Medijs dies oriebarur.

95. Sicuti fieri neceſſe eſt in globo terræ, ſub ipſo polo, die æquinoctij.

96. En hypotheſin totius ſomnij, argumentum ſc. pro motu Terræ, ſeu diſſolutionem potiùs argumenti contra motum Terræ, ex ſenſu extucti.

[47] 97. Si dies definitur præſentiâ Solis, præſes verò Sol eſt ibi, vbi loca ejus lumine cernūtur illuminata; certè totis 15 diebus eædē Lunæ maculæ in medio ej9 corpore cernūtur à nobis illuminatæ continuè, nullâ interpoſitâ nocte, Lunâ enim plenâ, patet earū conſpectus nobis, vno loco manentibus, vltra 16 horas, etiamq́; cum nobis Luna latet ſub Horizonte, alijs apparet per rotunditatem Terræ. Dies igitur illorum eſt noſtra Ννχθήμερ quindecim longa, & quod ſequitur, nox illorum alia noſtra quatuordecim et amplius.

98. Si nos in terris, non populus quidem promſcuè, ſed Aſtronomi tamē, numeramus in annis 8 menſes 99; ſeu in annis 19, menſes 235; quamvis Lunationes naturales negocijs noſtris non eadem neceſſitate immiſceantur, quâ dies & noctes: quid aliud de Lunaribus populis, quos ſupponimus, cogitare poſſumus; quā eoſdem illos obſervare numeros, ſi qua ibi creatura eſt, numeri capax; cùm aliam ipſi diem non habeant. Signum verò exactæ periodi 19 annorum, eſt ipſis, ſi eadem ſidera priſtino ordine exactè oriantur.

99. Medivolvanos intellige denominari vt noſtros Meridiāos. Sed nobis Meridiani plurimi ſunt, ipſis Medivolvanus vnicus, quippè per duo ſolum puncta hemiſphæriorum, à Volva denominatorum, exacte invicem oppoſita. Non ſunt tamen hi Medivolvani loco noſtrorñ Meridianorum: ſed habent & Lunares, ſuos juxta Meridianos, per polos et vertices locorum ductos, ſocios quaſi Medivolvani omnismſ medij. Noſtri quidem Meridiani terreſtres principium naturale non habent: illorum verò Meridiani habent, ſc. medium omnium Medivolvanum; vt in quem Sol & Volva ſimul eodem momento incidunt, in Meridianos cæteros non eodem, ſed diſtinctis.

110. Cùm Luna globus ſit, centum ejus petent omnia gravia lunaria: & corpora, globi ſuperficiei inſiſtēt ad angulos rectos; cenſebuntq́; hūc ſuum verticē inter fixas, in quē punctum recta ex centro globi lunaris per ſua veſtigia continuata incidit. Quæcunque ſtellæ ab illo puncto diſtant, â vertice obſervatoris in Lunâ collocati, declinare cenſebuntur. Hoc igitur eſt fundamentum imaginatonis Aequatoris inter polos medij & declinationis Solis a vertice locorum. Et quia ponitur Sol non quotidiè per totum annum tranſire verticem eorum, qui ſub æquatore ſun; ſed tantim die æquinoctij: igitur axis globi Lunaris, circa quem ille convertitur, parallelus non eſt axi Eclipticæ, ſed inclinatur ad [48] eum; ſemper ſc. ad rectos angulos erectus eſt ſuper planum orbitæ Lunæ, quam illa quovis tempore permeat, vt inclinatam eâ ad planum Eclipticæ, axis etiam illius ad axem hujus inclinetur.

101. Nodi Lunæ motu retrogrado circumeunt in annis 19, obviantes Soli; circumeunt igitur & limites eodem tempore, & poli orbitæ Lunæ, qui ſunt Lunaribus loco polorum mundi, in circello, cujus diameter habet gradus 5. Annis igitur ſiderijs 19 conficiuntur apud ipſos anni Tropii 20. Itaque in 9 ſiderijs, hoc eſt in 10 Tropicis, decima æſtas, ijs quibus initio contingebat, Sole in conſtellatione Cancri verſante, contingit jam, Sole in Capricorni conſtellatione conſtituto. Tale quid etiam nobis in terra contingit, ſed multò tardiùs. Noſtra enim æſtas ante duo millia annorum eveniebat, Sole in conſtellatione Cancri verſante, cane cum Sole oriente hodie profecta eſt noſtra æſtas in conſtellationem Geminorum: etſi dodecatemorium Zodiaci retinet nomen antiquum Cancri.

102. Harum ſex dierum vna ſola vel duæ ſunt verè æſtivæ, cæteræ ad latus vtrumq; declinant ad quantitatem diei æquinoctialis.

103. Temperatas enim & ipſas vix ſuſtineo dicere. Nulla enim eſt in Luna temperies; vt apparebit.

104. Zodiacum habent nobiſcum communem. Noſter enim Zodiacus motu annuo telluris circa Solem deſcribitur: Luna verò & ipſa Tellurem noſtram circumit, ſicut nos eam circumhabitamus. Eadem igitur vtriſq; eſt cauſa imaginandi Zodiaci.

105. Hæc ſunt ijs correlata, quæ ad N. 101. ſunt dicta Conſentaneū enim eſt, reſpectum anni tropici, ſi non tantum, quantus eſt penes nos, majorem ſaltem eſſe penes Lunares, reſpectu ſui anni tropici.

Reſpice verò hîc ad Hypotheſin libelli; & diſce, quæ nobis ſunt inter totius mundi præcipua, duodecim ſigna cœleſtia. Solſtitia Aequinoctia. Annos Tropicos, Siderios, Aequatorem, Coluros, Tropicos, Polares. Polos Mundi; omnia reſtringi ad anguſtiſſimum globum Telluris, ſolâq; Terricolarum imaginatione conſtare: vt ſi ad alium globum transferamus imaginationem, omnia mutata concipere neceſſe ſit.

106. Quia orbis Lunæ, ſeu diſtantia ejus à Terrâ apogæa, eſt de diſtantia Solis & Terræ. Cùm ergo Privolvæ habent Solem in ſuo Meridiano, propiores Soli fiunt quàm terra, per totius: at cùm Subvolvæ; remotiores. Luna quippe plena diſtat à Sole 60 partibus, Terra [49] Luna Nova 58. Cum diminutione verò intervalli, augetur Solis ſpecies. At in Quadris Luna exiſtens, & Terra, æqualiter abſuntà Sole. Et, in Quadris, diximus; Medijs tàm privolvatum, quàm ſubvolvarum, oriri vel occidere Solem.

107. Luna ab Ecliptica diſcedit ad latera circiter 5 gradus, ex terris inſpecta; ex Sole verò, totidem circiter ſcrupula, quia orbium proportio eſt ſexagecupla paulò major.

108. Quando privolvæ Solem vident in ſuo meridie, Soli viciniores ſunt Tellure; quando Subvolvani, remotiores; parte ſexageſimâ paulò plus, & igitur Subvolvani Privolvis remotiores circiter triceſimâ totius. Itaque ſi Sol declinat Privolvis cum plurimùm, ſcrup. 5′. 30″, Subvolvis declinabi ſcr. 5′. 20″. Hæc non ideo dicuntur, quaſi magna ſit & notabilis iſa varietas: quippè cùm nobis ipſis in Terris ſextam ſcrupuli partem obſervare, penè ſit impoſſibile: ſed vt diluatur ſuſpicio majoris alicujus varietatis ex hoc motu latitudinis Lunæ. Si retinerem eam orbium proportionem, quam cum veteribus tradit Ptolemæus, Declinatio hæc ad 15 ſcrupula excurreret.

109. Quia Tellus et Luna circa Solem incedunt motu annuo, Luna etiam circa tellurem interim: fit vt media inter Solem & terram veniens, quando obis nova cenſetur, obviet motui telluris. Non ramen obviat tantum, quantum tellus progreditur. Terra enim partem trecenteſimam ſexageſimam quintam orbis ſui dietim pergit, Luna tricesimam tantùm ſui, quia cùm ſit paulò major ſexageſimâ parte illius: hujus igitur ſexageſimæ triceſima eſt milleſima octingenteſima circiter, totius itineris terreſtris, & ſic pars quinta partis . Itaque Luna cùm nobis plena cenſetur, conficit partes eijus, quod terra; at cùm nova, partes , & ſic hic motus eſt illius ſubſeſqui plus. Sed monendus eſt lector, ſcriptum eſſe ſomnium ante vltimam perfectionem proportionis orbium; quando adhuc dabam veteribus, Solem abeſſe 1200 circiter ſemidiametris terræ, Lunam 60, & ſic proportionem orbium non ſexagecuplam, ſed vigecuplam eſſe. Cùm ergo Lunæ orbita, ponatur ſic eſſe viceſima pars orbitæ terræ, hujus igitur viceſimæ pars triceſima diurna ſcilicet eſt ſexcenteſima orbitæ terræ, & ſic plus quàm dimidia diurti motus terræ. Relinquitur igitur de promotione Terræ diurna [50] ſub fixis, relinquitur, inquam, Lunæ Novæ minis quàm dimidium, quod eſt penè nihil, accumulatur plenæ plus quàm ſeſquialterum; hoc eſt, plùs quàm quadruplo celerius promoveretur plena quàm nova. Cùm autem Luna ipſa populis ſuis quieſcere cenſeatur, Sol viciſſim hunc motum & hanc inæqualem promotionis ſuæ celeritatem ſuſtinere videbitur. Hûc provocatur à ſequente Notâ 152.

110. Soli per ſe penitùs immobili ſimpliciùs tranſcribitur à Terricolis motus Telluris diurnus in orbe magno, à Lunaribus, motus Lunæ, compoſitus ex motu Telluris annuo & Lunæ menſtruo, tendens circa Solem; Mercurio, Veneri, Marti magis confusè tranſcribitur, ſcilicet cùm involutione motuum ejus propriorum apparentium. Nam ſi omninò Terra & Luna motu annuo & Luna menſtruo quieſcerent: viderentur nihilominùs hi planetæ moveri. Mars quidem per totum Zodiacum, tardiſſimè, quando eſt cum Sole, velociſſimè in ejus oppoſito: Venus verò & Mercurius non per totum Zodiacum, ſed in vicinia Solis viderentur motu reciproco, certis gradibus nunc antecedere, nunc ſequi Solem. Huic ipſorum apparentiæ propriæ, jam motus illi, quibus vehuntur. Tellus & Luna, adimiſceri videntur Terricolis & Lunicolis.

111. Si motus, quibus Luna movetur, ſideribus tranſcribuntur, ex apparentiæ viſoriæ deceptione: certe inter motus Lunæ eſt & ille, qui Lunam Apogæam reddit tardam. perigæam velocem. Accidit verò, vt Luna jam plena ſit tardiſſima, jam nova, jam bifida, & in omni ſucceſſive phaſi. Cùm verò plena eſt Luna, Subvolvanorum Medij cenſent horam eſſe meridianam, cum nova, horam mediæ noctis; Privolvæ contrarium.

112. Tantus eſt motus Apogæi per Zodiacum.

113. Poſito, quòd T R recta per C centrum terræ, rectis angulis inſiſtens connectenti centra Solis & Terræ. C S diſſeparet arcus orbitæ Lunæ. T P R: diurnum, verbi cauſa Privolvarum T N R à Nocturno T P R: æquatio certè maxima Lunæ in quadris T. R. eſt Gr. 7, duplum 15°. Arcus igitur, qui Apogæum habet in ſui medio, conficitur temporibus 195°, reſiduus temporibus 165°. Hoc perindè eſt, ac ſi noctem noſtratem diceres longam horas 13, diem 11, aut viciſſim. Etſi ipſis ſunt horæ numero alio.

[51] Bild 51o62 114. Tarditas eſt à conſtitutione Lunæ in Apogæo; & Privolvarum medij habent noctis medium eo tempore, quo nobis terricolis plenilunium videtur. Si ergò coeunt Luna plena & Apogæum, Privolvis eſt nox cumulatè longa; ſin nova Luna in apogæo fit. Privolvis dies nocti magis æquantur, cauſis contrarijs ſe mutuò perimentibus.

115. Si viventia ponis Lunam inhabitare, concedes eis ſuſtentandis & fovendis etiam evaporationes ex corpore Lunæ; vapor verò tenuis, frigore circumventus, cogitur in ſcobem nivoſam, quæ formatio eſt pruinæ.

116. In ſomnio libertas requiritur comminiſcendi quādoq; etiam eijus, quod in ſenſibus nunquam fuit. Ita hîc ponere oportet, ventos exiſtere ex eo, quod globi obveniant auræ ætheriæ: quam cauſam memini me non repudiare in cauſis dicendis, cur tempus matutinum omnibus et animantibus & terra naſcentibus ſit gratius et ſalubrius: itemque, cur in ſummis plerumque cacuminibus montium, etiam Torridæ zonæ, nives perennent.

[52] 117. Diei Priolvarum tribuo noſtrates dies tantùm 14, nocti 15; quia lineæ S L. S V ex centro Solis S ad contactum L. V. Orbitæ lunatis ductæ, diſſeparant partem ejus exteriorem L P V ab interiorē L N V, longiorem illam ſtatuentes iſtâ, pro modulo proportionis orbium, gradibus circiter quatuor. Iam verò toto arcu exteriori. Privolvarum medij, ſunt in vmbra Lunæ; in duobus verò contactibus L. V, primò & vltimò Solis radijs illuſtrantur, eisq́; toto interiori arcu orbitæ L N V potiuntur.

118. Solem ex terrâ videmus quantitate 30′ ſcrupulorum. Luna in Novilunio parte circiter 59a vel eo paulò minus, propior fit Soli, quàm nos & Terra noſtra. Ergò acquirit Sol in illo hemiſphærio Lunæ, quod à Sole tunc illuminatur, apparentiam tantulo majorem; hoc eſt, dimidio circiter ſcrupulo. Veteres tamen proportionem multò minorem crediderunt orbium; eam ſcilicet, quæ eſt vnius ad octodecim; quæ paulò minùs duobus ſcrupulis efficeret.

119. Vt ſuprà, Nota 109. tertiâ quippè parte tardior Sol cenſetur Privolvarum medijs in ſuo Meridie, quàm Subvolvanis in ſuo.

120. Poſitis ijs, quæ poſuimus Nota 116. Certè enim lenius Luna in novilunio atteritur ad auram ætheriam quàm Terra, parte , lenius quàm ipſa in Plenilunio, parte .

121. Penè, inquam, duplo. Solis à Terra diſtantia Apogæa eſt 101800. Martis perigæa diſtantia à Sole 138243. Si ergò Terra Aphelia & Mars Perihelius in eadem longitudine jungerentur, intervallum relinqueretur 36443. Pone jam ex ſententia veterum, orbem Lunæ eſſe planè decimam octavam partem orbis Solis causâ diametri, & Lunam plenam; ſic vt Privolvæ in ſua media nocte proximum habeant Martem. Pars decima octava de 101800 eſt 5655, quibus appropinquarent illi Marti magis quàm nos Terricolæ. Atqui hujs ad 36443 proportio minor adhuc eſt, quàm ſubſextuplâ. A proindè Subvolvani in Novilunio noſtro, ſuo verò Plenivolvio, Martem minùs quàm triplo minorem viderent, quàm Privolvæ in plenilunio noſtro, ſuâ verò Mediâ nocte.

ltaq; in veriori proportione orbium, quâ ſum vſus in tabulis Rudolplhi, autenuatur iſta proportio; vt Lunæ appropinquatio ad Martem non ſit viceſima prima pars diſtantiæ Solis; eoq́ue differentia [53] apparitionum penes illos et hos paulò minor vndecimâ parte totius.

122. Digreſſiones Veneris & Mercurij à Sole poſſunt obſervari etiam à Medijs Subvolvanis; ſed in tali ſitu Lunæ, qui non multum diſtet aliter à Sole, quàm ipſa terra. At qui diviſorem inhabitant; illis Sol in Horizonte tunc apparer, cùm Luna vel plena eſt, & remotiſſima à Sole, vel nova & proxima Sol. Digreſſiones verò Planetarum illorum obſervantur, vel ante ortum, vel poſt occaſum Solis proxime, præsertim Mercurij: Eſt ergò, in vera orbium proportione, diſcrimen intervallorum Solis & Lunæ rectilineorum circiter triceſima totius, quare non multò aliud, harum etiam digreſſionum.

123. Vt Venus major appareat Lunicolis, quàm Terricolis, oportet & Venerem Terris, & Lunam Soli eſſe proximam. Atqui cùm eſt Luna Soli proxima in Novilunio noſtre; Subvolvanorum medij non vident Solem nec Venerem; cùm habcant tunc ſuam mediam noctem. Relinquitur igitur hæc apparitio ijs, qui Diviſorem incolunt. Eſt autem paulò evidentiùs diſcrimen apparitionis Veneris penes Subvolvanos, quàm Martis penes Privolvas (etſi hi diviſoris incolæ vtriuſq; aſpectu potiri poſſunt) quia in appropinquatione proxima Veneris & terræ, relinquitur intervallum 25 300, cujus vt minoris, quàm erat ſupra Martis 36443) diameter Lunæ, major eſt portio.

124. Diviſor circulus ſupra definitus eſt per polos converſionis Lunæ menſtruæ tranſire. Iam verò Lunæ orbita habet latitudinem hâc in hoream, illâc in Auſtrum; & axis, cujus extrema. Poli, rectis angulis ponitur inſiſtere plano Eccentricæ orbitæ. Etſi igitur neuter polorum Lunæ propius altero annuit ad Solem; fit tamen vt polus noſtræ Eclipticæ, quæ ipſis cenſetur Ecliptica media, differat à polo orbitæ Lunæ: quippè hic illum ſpacio 19 annorum circumit. Cùm ergò Veneris ſitus requiratur inter terram et Solem: oportet vt illa tunc videatur non per elongationem longitudinis, ſed per ſolam latitudinem. Atqui limes ejus Auſtrinus eſt in ſigno Piſcium, Intervallum ejus Aphelium non longe ante, in principio Aquarij: Videtur autem tunc ex Terra & Luna, in contrarijs ſignis, Leonis & Virgins. Si ergò polus Lunæ ad hæc ſigna Eclipticæ mediæ annuit, [54] in ſeptentriones nuit: & ſic nuens, rectiùs & evidentiùs videre poteſt Venerem ſub Sole per ejus latitudinem, quippè latitudo ipſa major eſt Apheliæ, quàm Periheliæ.

125. Carent conſpectu Lunæ, intellige tanquam inter ſidera currentis. Nam cum eam inhabitent, vt jam fingimus: ſic eam vident, vt nos noſtram Terram.

126. De viſibilibus diametris agitur, non de veris. Igitur Lunæ Apogææ viſibilis ſemidiameter eſt 15: At Parallaxis ejuſdem eodem in ſitu eſt 58′. 22″, quod paulo minùs eſt quàm 60, quadruplum de 15. Quanta verò eſt parallaxis Lunæ, tanta terræ ſemidiametros appareret, ſi oculus in Luna eſſet. Eſt ergò proportio paulò minor quadrupla, quæ duplicata fit paulò minor ſedecuplâ, id eſt, major quindecupla diſcorum apparentium. Ecce

58′. 22″. Logar. Logiſt.   2761
15′. 0″. Logar. Logiſt. 138681
Proportio eſt   135868
Duplicetur ea, vt ſit   271736.

Hic numerus vt Logar. Logiſticus, oſtendit 3′. 58″. Ergò ſi Diſcus Terræ eſt 60′. Lunæ eſt 3′. 58″: cum 4′. 0″. ſit quindecima de 60. Ergò proportio paulò major eſt.

127. Quia Luna maculas ſemper eaſdem obvertit Terræ: Linea igitur connectens centra Terræ & Lunæ, ſecat ſuperficiem Lunæ ſemper in eadem maculâ. Et qui maculam illam inhabitant, illi Terram noſtram, id eſt, volvam ſuam, ſemper habent, in vertice. Quot verò gradibus circuli magni, quilibet locus diſtat ab hac maculâ, totidem gradibus in cœlo videtur ab ejus vertice declinare Volva.

128. Fit aliqua corporis Lunaris converſio, ſpacio menſtruo: toto enim circuitu faciem eandem Terris obvertit: quod confirmat nobis macularum perpetua conſtantia. Cùm autem Terra, id eſt, Volva, circumire videatur menſtruo ſpacio per totum Zodiacum: etiam Lunæ facies vnà cum eâ circumit, vertens ſe nunc in Cancrum, nunc in Capricorni oppoſitum ſignum; quod eſt, Converti. Verùm ijs, qui in Luna ſunt, non apparet ipſa converti, ſed habetur pro quieſcente, ſicut Terra noſtra nobis videtur quieſcere. Ergò vice [55] Lunæ, cœlum ipſum converti videtur in oppoſitum. Sequitur igitur, eſſe etiam duo cœli puncta, circa quæ tanquam immobilia, cœlum ijs menſtruatim ſemel converti videtur. Illa Poli appelantur.

129. Si axis Lunæ maneret parallelus axi telluris in toto circuitu: interdum novas maculas circa oram Lunæ ſeptentrionalem & auſtralem videremus: tunc ſcilicet, cùm Lunam Soli oppoſitam Cancro vel Capricorno cernimus. Linea enim ex centro Terræ educta per limitem Zonæ Torridæ, & Zodiaco occurrens in alterutro punctorum ſolſtitialium, ſecat axem terræ ad angulos inæquales; ſecaret igitur etiam ejus paralelum axem Lunæ ad eoſdem angulos; quare tunc alter polorum Lunæ pateret conſpectui noſtro; & in oppoſita parte anni oppoſitus. Hoc cùm non appareat: non igitur axi Terræ parallelus eſt axis globi Lunæ; ſed rectis perpetuò angulis ſecaturà linea ex centro Terræ. Non igitur in illa puncta tendit, in quæ axis terræ. Tendit verò axis Terræ in polos, quos dicimus mundi; non igitur in illos tendit axis Lunæ.

130. Poli converſionis et circumgeſtationis menſtruæ globi Lunæ, non ſunt ijdem cum Polis Eclipticæ, ſed circumeunt illi hos in circellis, quorum ſemidiametri habent Gr. 5. & abſolvunt vnum circuitum in antecedentia, ſpacio 19. annorum, vt ſequitur. Cùm ergo à polis Eclipticæ non vltra 5 Gr. diſcedant, jure circa illos eſſe dicuntur & ſic etiam, circa illas fixas, quæ ſunt Polorum Eclipticæ indices.

131. Etſi Luna ſui translatione deſcribit orbitam, de cujus polis agimus: omnis verò circuli ſphææ maximi poli, perfectis ſemper Quadrantibus diſtant à circumferentiæ partibus omnibus: attamen orbita Lunæ non eſt circulus perfectus: in quadris enim auctiores ſunt latitudines hujus orbitæ; hoc eſt, excurrit illa longiùs verſus ſuos, quos obſervat in copulis, Polos: atq; ita non plane tunc integro quadrante, ſed ferè quadrante abeſt ab illis Copularum Polis. Tale autem iter Lunæ flexuoſum, circa terram velut immobilem in centro mundi, ij qui Lunam incolunt, imaginatione quieſcentis ſuæ ſedis, transferunt in hanc terram, ſuam ſc. Volvam.

132. Dictum eſt Notâ 127. omnem circulum maximum, qui per Volvam ducitur, frui eâ immobili, & gradus eijus diverſos, diverſâ Volvæ altitudine diſtingui. Eſt autem inter circulos maximos & [56] ille, qui medius inter polos Lunæ incedit, ab occaſu in ortum. Quare etiam in illo fieri poterit diſtinctio locorum ſecundum gradus altitudinis Volvæ in occaſum vel ortum. Hæc verò eſt differentia Meridianorum, ſeu Longitudinis.

133. Poli quidem Lunarium altitudo eadem habet obſervationis adminicula, quæ in Terris, aut non multo diverſa. Hæc altitudo Poli poteſt ad latitudinem locorum ſervire æqualiter ſub omnibus Meridianis, quia omnes in Polis Lunarium concurrunt: at Volvæ altitudo, obſervationis quidem parabiliſſimæ eſt, non tamen omnibus Meridianis ex æquo ſervit ad conſtituendam latitudinem loci. Sub ſolo enim Medio Meridianorum omniū illo, qui per Volvam perpetuò ducitur; in ſolo ejus ſemicirculo, qui medios Subvolvanos dividit, ipſa Volvæ altitudo ſtatim prodit et latitudinem loci: extra hunc verò Meridianum primarium, ad alttudinem Volvæ debet accedere argumentatio, adjungens Elongationem ejus à Meridiano primario: quali vtimur argumentatione, cùm ex altitudine Solis in Æquinoctio conſtituti, ſed extra Meridianum verſantis, inveſtigamus altitudinem noſtri Terricolarum Poli.

134. Habemus quidem Eclipſes & applicationes Lunæ ad fixas: ſed ea eſt operoſa valde & lubrica Methodus. Porrò Magnetis Declinatio à Meridiano tunc, cùm Aſtronomiam Lunarem ſcriberem, in aliqua exiſtimatione fuit, quaſi illa ad vniverſaliter arguendas locorum latitudines ſit apta. Circa id enim tempus exiverât in lucem Mecometria Gallî cujuſdam. At Philoſophia Magnetica Gilberti Gulielmi, & experientia crebra diligentius penſitatæ, irritos eos & inanes conatus convicerunt. Non eſt enim certus in globo terræ punctus extra ſubpolarem, ad quem lingula magnetica annuit: ſed ſunt edita montana, regionis cujuſque, ad quæ lingula nonnihil prolectatur.

135. Habes hic hypotheſeos primariæ inculcationem plenâ oratione. Nimirum exiſtamus nos Terricolæ, planitiem illam, ſuper quam conſiſtimus, & cum eâ pilas in Turribus ſtare immobiles; ſidera verò tranſire illas pilas, ab ortu in occaſum tendentia. At hoc nihiil derogat vel præſcribit veritati. Sic enim et Lunares putant Lunarem ſuam planitiem & Volvæ pilam in ſublimi ſuſpenſam ſuper ea, ſtare loco; cùm certò ſciamus, Lunam eſſe vnum ex mobilibus ſideribus.

[57] 136. Non de minimis tantùim & inconſpicuis verum hoc eſt, ſed etiam de evidentibus primorum Ordinum. Eſt enim vna nox ipſis longa, noctes noſtrates quindecim, & in ea pars viceſima quinta de Zodiaco, id eſt 14 gradus, Volvam trajicere videntur: quia nimirum in vno anno inſunt 25. ferè ſemiſtes menſium naturalium. In 14 verò Gradibus facilè occurrunt aliquæ fixæ idoneæ, vt quibus cœlum vndiq; conſperſum eſt.

137. Quicquid Luna nobis terricolis quovis tempore interſepit: idem Lunicolis in oppoſita parte temporis, interſepit ſua Volva, id eſt terra noſtra. lam inſpice Ephemeridas meas, quas edidi in annos futuros: videbis in calce hanc permutationem fixatum. Vna aliqua fixa pleriſque menſibus totius anni ſemel tegitur à Luna, ſequenti anno libera manet illa, viciſſimq́ue alia hanc ſortem ſubit.

138. Centrum Lunæ excedit ê ſemita Eclipticæ Gr. 5°. 18′; ſummùm: cui arcui ob Parallaxin accedunt ſcr.15′ circiter, quia ſemidiameter Lunæ eſt paulò major quartam parte de ſemidiametro terræ. Iam Volvæ ſemidiameter viſibilis occupat ferè quadruplum ſemidiametri Lunæ viſibilis: vt ſit ea tanto major, quanto minor parallaxis, in eadem proportione verarum ſemidiametrorum. Ita vtrobique colligitur ſumma graduum 6 cum triente circiter.

139. Reditur quidem ſæpius ad eaſdem; ſed non eodem ordine; niſi poſt exactum Cyclum. Cauſa permutationis hujus eſt, circuitus Nodorum Lunæ, in totidem annis, in antecedentia.

140. Vide ſchema ad hanc contemplationem aprum Epitomes Aſtr. fol. 560.

141. Si enim penes nos Luna crebrò, die Novilunij, vix à paucis horis progreſſa è Solis radijs, conſpici tamen poteſt non cornu tantùm illuminato, ſed planè toto corpore; quod conſtat fieri per illuminationem à terrâ hemiſphærij Lunaris à Sole averſi; quia Terra tunc plenum orbem à Sole illuminatum, Lunæ obvertit, lucem Solis in Lunam revibrans: equidem analogia docet, haud diſſimilia videre Lunicolas in ſua Volva, quæ noſtra eſt terra. Poſito enim Novivolvio: ponetur Luna nobis Terriolis viciſſim plena Luna verò plena quanta claritate Terram (quæ Lunicolarū Volva eſt) pingat, præſertim noctibus hibernis, quando Luna in Cancro incedens, [58] terras noſtras ex alto irradiat: id inquam notum eſt omnibus. Nihil igitur abſurdi dicit, qui affirmat, illo ipſo lumine lunari quod nobis montes & planities vicinas de nocte in conſpectum adducit, eandem Telluris (Lunaribus Volvæ) planitiem conſpicuam eſſe vſque in Lunam. Etſi enim Luna vix quindecimam partem excipit, revibratq́ue ejus Luminis, quod excipit Terra ab eodem Sole, at viciſſim Terræ ipſius vultus, quindecim partibus ſpacioſior eſt habitantibus Lunam, quàm nobis Terricolis Luna. Fit ergò compenſatio. Adde nunc cornu lucidum, quod Volva ob digreſſionem in latum à via Solis, rurſum quindecuplo clarius oſtentat Lunicolis, quàm nobis Terricolis Luna ſuum. Et ad hoc Volvæ corn præcipuè ſpectat vox ferè. Quando enim latitudo nulIa, nullum etiam in conjunctionis articulo reſiduum eſt cornu.

142. Cæteris enim locis in Luna ſimul apparent in articulo Novivolvij, Sol & Volva; vbi ſi ob claritatem Solis præſentis, corniculum Lunæ, quod ei reſiduum eſt ob latitudinem, non cernitur, id fit ex rationibus viſus. At ijs, qui inter polos viæ Lunæ, & viæ Solis habitant, Sol quidem in ipſo meridie ſuo ſub Horizonte eſt, Luna paulò ſupra Horizontem: tanto igitur evidentius conſpicua.

145. Si diei principium id cenſetur, quod Solem primum ſiſtit in Horizonte: equidem Lunâ in L prima quadrâ verſante, quando angulus S L C connectentium cum centro Lunæ L. Centra Solis S & Terræ C rectus eſt, etiam tangentium corpus Lunæ S G anguli S G L recti erunt proximè. lam ſi radius ex centro Solis, Terræ ſuperficiem contigerit, vt S T: Sol cenſebitur in Horizonte eſſe illius loci Terræ, quem ſignat Contactus T. Eadem igitur de cauſa etiam loco Lunæ G, qui contingitur à S G, Sol in Horizonte eſſe cenſebitur: Et recta ex L Cenro Lunæ per contactum G ducta in terram, ſignabit illius loci Lunaris verticem. Ergò quibus tunc Volva in vertice, ijs Sol eſt in Horizonte, id eſt, habent illi initium tunc diei.

Bild 59o70 144. Viciſſim, quibus Lunicolis tempore quadræ Volva in Horizonte apparet, vt in O: in eorum regione radij Volvæ C O, orbem Lunæ contingunt, & recta L O ex centro Lunæ L per contactum [59] O ejecta facit angulum O rectum: Ergò cùm hic contactus ſeſe diffundat in circulum integrum corporis Lunaris maximum ferè: erit ejus aliquod punctum, per quod ducta recta ex L, incidat in Eclipticam: Sit id O. Locis verò ſub Ecliptica jacentibus, poli Eclipticæ in Horizonte ſunt. Si ergò quadræ tempus eſt, cùm etiam in hujus momento ſit angulus L O C rectus, oportet tali loco O, qui & Polos Eclipticæ, & Volvam in Horizonte habet, lineam L O proximè Solem venire, & ſic Solem tunc imminere vertici; eſſeq́; horam Meridiei.

145. Terræ globus verè loco movetur, permeans Zodiacum anni ſpacio: at Lunicolis planè videtur loco quieſcere, quia nulla habent adminicula, ſenſu notandi hunc motum: putant igitur, potiùs Solem in duodecimſemis Nychthemeris ſuis, illum motum perficere in plagam oppoſitam: quod idem & nobis Terricolis vſu venit circa eundem Solem.

146. Terræ globus etiam volvitur diurno ſpacio ſemel circa ſuum axem. Hic Telluris [60] motus eſt expoſitus oculis Lunicolarum: nec eſt vlla ipſis obvia cauſa ſuſpicandi; quaſi non ipſe Volvæ orbis circa ſuum axem tornetur, ſed potius totus mundus (quod tenet vulgatis penes nos opinio) & cum eo ipſum quoq; domicilium illud ſuum, Luna circa Volvam eat; omnes ejus orbis partes ſucceſſivè contemplans: quamvis hoc potius reipſa verum ſit. Cape exemplum in apparitione Solis Macularum; eas videmus ſpacio dierum 26 circiter, circa corpus Solis ire. Quis vnquam in hanc venire poſſet ſententiam; Solis quidem maculas quieſcere: noſtram verò illam navim, quæ Terra dicitur, nos tam brevi temporis ſpacio circa Solem vehere, diverſas eijus ſuperficiei partes & maculas ſucceſſivè nobiſmetiplis aperientes? Copernicani ipſi, qui ſe annuo tempore circa Solem vehi perſuaſum habent, eo ipſo certi ſunt, ſe 26 diebus hoc iter non abſolvere: ſunt enim iſta contradictoria. Certiſſimum igitur argumentum nobis viſus præbet, converſionis Solis. Et Lunicolis igitur viſus atteſtatur, Volvam ſuam circa ſuum axem converti. Decipiatur hîc illorum viſus, an omninò certum affirmet, perindè eſt: vtrum eligas, teſtimonium certè perhibet perſuaſos eſſe oportere lunares, ſi qui ſunt, de gyratione Volvæ, quod erat demonſtrandum. Quantum verò attinet occultiorem illum ſcopum hujus fabulæ, naſcitur nobis amœna retorſio. Clamant omnes, oculis expoſitos eſſe motus ſiderum circa Terram, terræ quietem: regero ego, Oculis Lunarium expoſitam eſſe gyrationem noſtræ Terræ, ſuæ Volvæ, quietem verò ſuæ Lunæ. Si dixerint, decipi Lunarium meorum populorum ſenſis Lunaticos: pari ego jure regero, decipi Terricolarum ſenſus terreſtres ratione caſſos.

147. Ex Lunæ maculis ratiocinamur de forma ſuperficiei Lunaris, mixta ex aquis & aridâ. Nec vana eſt ratiocinatio. Demonſtramus enim opticis principijs certiſſimis, cum illa macularum & lucis varietate conjunctam eſſe aſperitatem & æquabilitatem ſuperficiei: ſic vt quæ lucida, ea & alta ſint & collicoſa; quæ obſcura, & plana & humilia. Hoc verò comitatur, diſcrimen Terrarum & aquarum. Hæc ſic nos Terricolæ de ſuperficie globi Lunaris.

Viciſſim igitur & Lunicolis meis, ex permutatione ratiocinationis ejuſdem, hoc tribuo, quod quia Terræ ſuperficies & montes [61] habet & æquora, objiciat Lunicolis ſpeciem etiam macularum in lucido. Vide 154.

148. Terræ quidem ſuperficies, reſpectu centri, gyratur circum axem ab occaſu in ortum: at reſpectu Lunicolarum ſpectatorum, pars orbis Lunæ obverſa, ab ortu tendere videtur in occaſum: ex illo axiomate Mechanicorum Ariſtotelis, quod circuli (ſeu globi) partes oppoſitæ contrariam viam ire videantur, extra circuli ambitum inſpectæ.

149. Si præſentia Solis dies eſt dicenda, abſentia nox: equidem mora Solis fatis diuturna ſuper horizonte locorum Lunarium, ſubdiſtinctione indiget in partes minutiores. Nam ſi noſtra dies cum nocte ſua, quæ eſt diei noctiſq́; lunaris pars vndetriceſima demum, paulò minor: ſi hæc, inquam, tam brevis mora vſus cauſa in 24 partes ſubdividitur, quanto magis illa tam longa dies diſtinctione opus habebit. Et nos quidem Terricolas natura deſtituit, vt quod mens, arbitriumq́ue hominis ſpectat, oculis internoſcere non queamus: nihil enim eſt vſpiam, quod vnius horæ noſtratis ſpacio converſum, in priſtina revertatur veſtigia. At in Luna, ſubvolvani habent motum hunc. Volvæ ſuæ circa ſuum axem in oculos incurrentem; qui macularum Volvæ ordinem eundem reducit, idq́ue intra vnam noctem Lunarem, facit quatuordecies. Quare nequaquam eſt veriſimile, hanc obſervationem à Lunicolis negligi. Ex eo verò quadamtenùs æſtimari poteſt Privolvarum egeſtas & ſolitudo; vt qui Volvæ conſpectu privati, hoc etiam adminiculo temporis diſtinguendi careant. 150. Tres reſtitutiones ſuperficiei Terræ ſeu Volvæ ſunt hîc diſtinguendæ: vna, cùm idem ſuperficiei locus ſub eandem fixam revertitur: hæc paulò brevior eſt vnâ die & nocte noſtrate naturali: altera, cùm reſtitutio fit ad lineam per centra Solis & Terræ ejectam, ex eadem Terræ plagâ; hæc planè æquat, adeoq́ue & cauſatur diem noctemq́; naturalem. Tertia cùm reſtitutio fit ad lineam, ex centro terræ per centrum Lunæ ejectam: hæc demùm maculas Volvæ in conſpectum Lunæ reducit. Hujus longitudinem ſic computa. In annis 76 ſunt lunationes 940 interim dum fixæ, novendecies abſolverunt circuitus 1465, id eſt 27835, ſeu gradus 10020600. Cùm autem hoc temporis ſpacio dies noſtrates labātur 27759, aufer lunationes 940, [62] reſtabunt 26819: toties maculæ eædem Volvæ revertuntur ſub Lunicolarum aſpectum. Divide ſummam Graduum per 26819, veniunt 373. Tot labuntur tempora æquatoris, interim dum macularum Volvæ ordinem reſtitutum vident Lunicolæ. Eſt ſcilic vna Lunicolarum hora, vnam noſtratem diem & noctem cum triceſima paulò plus parte longa, hoc eſt, ferè viginti quinque horas noſtrates.

151. Quippè eadem terræ revolutio & nobis Terricolis, gignit imaginationem primi mobilis, cujus motus ab Aſtronomis concipitur vt æquabilis perpetuò.

152. Vide num. 109, & rem & cauſam hujus inæqualitatis motus Solis, qualem Lunicolæ obſervant.

153. Duæ Medietates, ſunt duæ partes orbis, vna Antiqui cohærentibus in eo Europâ, Asiâ, Africâ; altera Novi, cujus partes, Americæ Septentrionalis &t Auſtralis. Quod autem diſcrimen hoc medietatum reſtrinxi ad Septentrionem magis; id factum proptereà, quia Magellanica, fuſiſſima per Auſtrum regio incognita eſt, & perpetua continens eſſe cenſetur, extenſa in vtrumque hemiſphærium, tàm nori, quàm veteris Orbis.

154. Hunc Paragraphium allegavi in diſſertatione cum Nuncio Galilæi ſiderio, quem edidi Pragæ anno 1610. ſimulq́ue & cenſuram addidi neceſſatiam. Docuit me Galilæus, Edita Lunæ & Aſpera, non maculas eſſe, ſed claritatem, fuſa verò in depreſſlas partes æquora, nigricare, macularumq́ue ſpeciem induere. Ad eundem igitur modum etiam de terreſtri globo ſtatuendum eſt, Occanum & Maria Terris interfuſa, obſcuritatem induere; Continentes verò & Inſulas, luce Solis eximiè reſplendeſcere. Quod priùs in contrariam iveram ſententiam, cauſa hæc fuit, quia terræ ſuperficies, varios induit colores; Aquæ colore vacare cenſebantur. Omnis autem color, præter album, gradus eſt ad nigredinem. Sunt verò reſplendeſcentiæ luminis ſolaris, analogæ obſcuritati ſuperficierum, vnde repercutiuntur. Aliud argumentum ſuppeditabant aquæ. Nam vtrunq; quis ſuperficies juxta invicem poſitas intueatur, terrarum & aquarum, ſemper nigreſcunt terræ, ſplendent aquæ. Experimentum vide in Opticis, captum ex Styriæ quodam monte Seculo, inſpecti fluvij Muræ fol. 251. Nitoris cauſam reputabam, Æquabilitatem [63] ſuperficiei ſpecularem in aquis, aſperitatem in terris. Multus ſum in Opticis capite 1, in harum cauſarum contemplatione.

In præſens igitur diſſolvenda mihi ſunt argumenta iſta, (quod etiam feci brevibus in diſſertatione f. 15.) rationibusq́; ſtabilienda ſententia contraria, quam in Diſſertatione laudavi, à Galilæo propoſitam. Quod igitur attinet colores terrarum; equidem rectius ſaltem æquo jure dixeris, omnes colores, præter nigrum, gradus eſſe ad lucem puram. Quod vacuitatem colorum in aquis: negat eam Ariſtoteles, libello de Coloribus: defendit expreſſis, Aquæ colorem in nigrum vergere. Argumento vtitur à ſenſu viſus; quod terra omnis, pluvijs humecta, nigrior ſit, ſiccato humore per calorem Solis, clarius eniteat. Experimentum ego addidi aliud è re præſenti, cùm Pragæ me propter ſtaret literatus quiſqiam in Ponte, ſplendorem mihi aquarum inculcans, vt Galilæi aſſertionem convelleret Iuſſi enim, ad imagines domorum in vndis reſpiceret, eaſque cum recto aſpectu domum ipſarum compararet: manifeſtum enim claritatis diſcrimen eſt, & imagines in vndis obſcuriores. Sic itaque & dilutum & retortum eſt prius argumentum meum, de coloribus terrarum & vndarum. Quod alterum attinet, à reſplendeſcentia: id tale eſt, vt in ipſis Opticis alio loco, vbi de iluminatione Lunæ ago, vim ejus diſſolverim. Nam ſi exemplum vndarum, de propinquo ſpectatarum, applicamus ad corpora rotunda, immenſis intervallis ſemota; longiſſime aberramus à via, vt cauſam, adducentes, eam quæ non eſt cauſa. Quòd enim aquæ, propter terras fusæ, ſplendent, faciunt id ſplendore non ſuo, ſed aeris a Sole illuminati, cujus ab omni plagâ illapſi radij lucidi ad noſtros repercutiuntur oculos. Age enim velum poſt aquas obducito, quo claritas aeris vlterioris interſepiatur, ilico videbis extinctum hunc aquarum ſplendorem. Hanc ſolutionem argumenti mei adjunxi in margine fol. 252. Opt. Aſtr. inter relegendum. lam verò corpora cœleſtia lumine Solis colluſtrata & inſpecta eminis, nequaquam videntur repercuſſis Optica & ſpeculari lege radijs Solis, ſed luce communicata à Sole, vt in Opticis eam appellavi, & propriâ jam corporum factâ, ob aſperitatem ſuperficierum. Atque hæc lux communicata, vi definitionis ſuæ, fortior eſt in Terris, quàm in vndis. Satis hoc ad dilutionem argumenti contrarij. Pro verâ ſententiâ, quæ maculoſas partes tradit eſſe [64] vt maria & lacus, lucidas verò, vt ſiccam continentem vel inſulas: argumenta planè demonſtrativa habes in Nuncio ſiderio Galilæi, inq́ue mea cum illo diſſertatione, fol 16. deniq; Aſtron. Copern. lib. VI. fol. 831; & ſuprà Notâ 147.

Hiſce præmiſſis, ad cautionem neceſſariam; nunc jam rationes explicabo ſingularum hujus deſcriptionis particularum. Et primo quidem Antiqui orbis aſpectum obſcuriorem feci; ratus, vt dixi, Terras nigricare. Maculas quaſi continuas dixi, quia Europa cum Aſia continuatur in Scythia; Asia cum Africâ in Arabiæ ea parte, quæ eſt inter Ægyptum & Palæſtinam.

155. Medietatis in qua novus Orbis, aſpectum paulò clariorem dixi ex eodem errore, quia plus is habet Marium, & magna Oceani ſpacia, tàm interioris, quàm exterioris; quæ Americam in medio cogunt in Iſthmum anguſtum, eamq́; quaſi jugulant.

156. Oceanus Braſilianus, Atlanticus, Deucaledonius, Glacialis, tendens in fretum Anian, exiensq́; in Oceanum laponcum, & Philippinatum, Moluccarumq́; & Salomoniarum.

157. Reſpectu habito ad Cingulum dictum, ſeu ad Oceanum Atlanticum.

158. Africa. 159. Europa. 160. SaImatia, Thracia, Ponti regiones, Moſcovia, Tartariæ.

161. Britannia. 162. Scandinavia, ſeu Dania, Nordvvegia. Suecia.

163. Aſia, Tartaria, Cathaia, Sinæ, India, &c.

164. Aſia quidem in orientem procurrit ab Europa. At quia Luna eam incedit viam circa terram, quam ſuperficies terræ circum axem, fit vt inferius Terræ ſeu Volvæ hemiſphærium Lunicolis in occidentem ire videatur.

165. Oceanus vterq; ex falſa ſcilicet Hypotheſi.

166. Continens Americana. 167. America Meridionalis. 168. Nicaragua, lucatana, Popajana. 169. Vide 164. Nam Braſilia quidem verſus Africam in Orientem ſpectat.

170. Braſilia. 171. America Septentrionalis. 172. Magellanica.

173. Sole in Cancro verſante, polus Terræ B, ſeu primi mobilis, hoc eſt, turbinationis Volvæ, Solis 66 gradibus, (angulo ſc. S C R) [65] à Sole recedit, & ſic etiam à centro ſui diſci, quem ex linea per centra Solis & Volvæ aſpiciunt Lunicolæ in N. Diſcus igitur Volvæ T R vltra polum ejus B excurrit per 23 gradus, decliviter quidem inſpectos. Eſt ergò, qualium CR ſemidiameter Diſci 60′, talium CI linea ex centro diſci ad locum ſub polo B 55′.

174. Thule ſeu Islandia, ſed ex falſa hypotheſi, quaſi ſicca ſuperficiei Terræ, eſſent obſcuriora humidis.

175. In Oceanum Septentrionalem.

176. Extremitas Diſci Volvæ tangitur à Polari arctico. Islandia verò ſubjacet Polari; quare in via qualibet turbinatione Volvæ, ſemel in extremitatem diſci incidit, Sole in Cancro verſante.

177. Vt Numero 169 & 164.

178. Valent enim hæc Ανακαλιν, ſi Sol in Cancro omnibus habitatoribus ciculi Polaris perpetuo apparet per totam converſionem primi mobilis: ergò etiam circulus arcticus ſeu Soli, ſeu oculo conſtituto in lineâ per centra Solis & Terræ ducto, vt ſunt Lunicolæ, apparebit perpetuo.

179. Superficies enim per centra Lunæ & Terræ ducta, rectis angulis circumferentiam Eclipticæ ſecans, tranſit tunc etiam per polos turbinationis Volvæ. At Sole in punctis æquinoctialibus verſante, Polus Volvæ ſtat ad hujus ſuperficiei latus. ltaque æquator Volvæ obliquis angulis tunc ab ea ſecatur. Eſt autem jucundum, hoc idem obſervari etiam in ipſius Solis maculis, vt in Epiſtola ad Bartschium anno 1629 de Illuſtriſs. P. & D. D. Philippi Haſſiæ Landgavij obſervationibus ſcripsi.

180. Polis Volvæ ſuæ neceſſe eſt Lunicolæ motum annuum aſcribant, quia neſciunt ſe vnà cum Volva ſua motu annuo ſub fixis circumvehi. Etſi enim axis Terræ per totum annum vergit ad eaſdem fixas; quia tamen diſtant illi à polo Eclipticæ, Terra verò cum Lunâ per Eclipticam invehitur, ſemper æqualiter diſtante Terrâ à polis Eclipticæ, at nunc propinquante fixis illis, ſub quibus eſt Volvæ polus, nunc diſcedente ab illis; fit vt locus poli Volvæ viciſſim cis & vltra polum Eclipticæ venire, & ſic circa eos circumire videatur.

181. Varietas diametri Volvæ inſpectæ ex Luna, omninò eadem eſt, quæ à nobis reputatur parallaxeos Lunæ. Eſt ergo ſemidiameter [66] Volvæ apogææ 58′. 22″. Perigææ, cùm Sol velox, 63′. 41″. cùm nobis in apogæo ſemidiameter Lunæ appareat 15′, cujus quadruplum eſt 60′.

182. Solem nobis tegit Luna, Lunam obumbramus nos ipſi, hoc eſt, globus Terræ noſter. Similiter noſtram terram, id eſt, ſuam Volvā ibi obumbrant Lunicolæ ipſi, id eſt, Lunâ ſuâ, hîc Solem ipſis adimit Volva ſua ſeu Terra noſtra.

183. Pallet tamen etiam penes nos tunc Luna, præcipuè quâ parte viciniorem habet vmbram.

184. Tunc quando centrum penumbræ, quod plerumque obtinetur à mera vmbra Lunæ, non ingreditur diſcum terræ. Aut etiam quando ingreditur; vmbra verò Lunæ nulla eſt, ſed circulus de Sole manet reſiduus. Etſi verò in primo caſu Lunicolæe nullam vident vmbram plenariam in Diſco ſuæ Volvæ, vident tamen in ejus extremitate, quam penumbra occupat, pallorem aliquem & obſcuritatem: aut ſi in ſecundo caſu centum vmbræ ſic comparatum pertranſeat: vident vmbram ſemiplenam circa centrum, quaſi à tara nebula, aut à velo pellucente jactam, eamq́; incertorum terminorum: non ſecus ac penes nos in terris, pilæ ex altis turibus, vmbras non plenarias, ſed radijs Solis dilutas, projiciunt in ſubjectam planitiem.

185. Vt tamen non obliviſcaris; eodem temporis articulo nobis eſſe Novilunium, quo ipſis Plenivolvium: nobis Plenilunium, quo ipſis Novivolvium.

186. Quippe Diſcus Terræ (ſeu Volvæ ipſorum) ſemidiametrum habet inter 63′. 41″. & 58′. 22″. Vmbra verò Lunæ, quæ cauſatur Lunicolis Eclipſin ſuæ Volvæ, ob magnitudinem Solis attenuatur à Luna vſque ad diſcum Volvæ, vt nunquam ſit majori ſemidiametro, quàm 1′. 22″. ſæpè nulla.

187. Nunquam major ſcil. parte quadrageſima ſextâ de diametro Volvæ.

188. Propter deminutionem radiorum ſolarium. Reſpexi ad ea, quæ in camera cauſa eveniunt, Sole per anguſtiſſimum foramen irradiante. Sed ibi fimbria rubere ſolet, quia circumſtat eam mera vmbra, lumenq́ue Solis intra fimbriam eſt: comparatio evidentior eſt. At in diſco Volvæ, vmbra Lunæ eſt intus e& contemtiſſimæ quantitatis; foris verò totus Volvæ diſcus lucet. Itaque rubedo in [67] comparatione circumſtantis claritatis, neceſſe eſt evaneſcat. Ecce vt anxie præoccupem, me corrigens: ne quis me nuperus ſpectator harum rerum ex Luna delapſus coarguat.

189. Qualis ſit Aſpectus vmbræ in planitie terrea, quam Sol radijs colluſtrat, obvium eſt omnibus experiri, ex locis editis deſpiciendo, in meridie æſtivo. Eadem enim terra eſt quam nos Terricolæ de propinquo, & illi Lunicolæ è longinquo intuentur, ſub nomine Volvæ. Nigrior tamen erit locus obumbratus, quando nobis mera nox in Eclipſi Solis inguit, quod ſit interdum ob circumſtantias aeris vel auræ cœleſtis circa Solem. Vide Epit. Aſtronom. Copern. fol. 895.

190. Vt ſuprà Num. 164. 169. 177. Nam et terræ ſuperficies, & Luna illi ſuperſtans verſus Solem, & vmbra Lunæ in ſuperficiem terræ demiſſa, quam fingimus ſpeculari Lunicolas, moventur in plagam vnam & eandem.

Bild 67o78 191. Vide ſchemata Eclipſium Solarium vniverſaliter conſideratarum, in veſtibulis Ephemeridum mearum. Nam ea ſunt planè comparata ad repræſentandas has Lunicolatum Eclipſationes Volvæ ſuæ: quippè etiam in illis ſchematibus, oculus in Luna eſſe fingitur, neceſſitate Demonſtrationum. Sumatur horæ ſpacium, Volventur [68] 15 gradus æquatoris terreſtris in medio Diſci Terræ A. Semiſſis verò vnius Gradus de orbe Lunæ tranſibit; & paulò quid amplius conficiet vmbra Lunæ in Diſco Terræ, verbi cauſa P C. Sed vnus ſemiſſis in Orbe Lunæ, æquat ferè ſexaginta ſemiſſes in terra, ex proportione diametrorum globi terræ & orbis Lunæ. Trajicit ergò vmbra Lunæ P C in vna hora noſtrati, 30 amplius gradus æquatoris terreſtris in diſco terræ, in quo de ſuperficie globi Terræ Soli 15 gradus volvuntur. Et ſic vmbra C P duplo celerior eſt, partibus. Terræ proximis centro Diſci. Aquæ Lunicolis objiciuntur directe; incomparabiliter verò celerior eſt vmbra in R vel S, partibus æquatoris terræ devexis, in F G extremitatibus Disci aſpectabilis.

192. Nondum tunc erant adornatæ Tabulæ Rudolphi. Vide tamen anno 1633. 8 Aprilis & 3 Octobris exempla Conjunctionum proximè centralium; ad amuſſim reſpondent tempora. Sed memmeris quo longiùs à centro transit vmbra Lunæ, hoc breviorem fieri moram ejus in Diſco.

193. Deliquium noſtræ Lunæ, eſt Lunicolis deliquium Solis. At durare poteſt Eclipſis Lunæ ab initio ad finem Horas noſtrates 4 Minuta 20. Tota verò in vmbra terræ moratur Horas 2, Minut. 8. Vide Epit. Aſtr. Copern. fol. 868. Ergò etiam Lunicolis Sol totidem horis totus latere poteſt.

194. Schema habes in Opticis meis capite de Eclipſibus Lunæ: in quo repræſentavi refractionem radiorum Solis in aere Terras amiciente; vbi radij refracti ingrediuntur terminos vmbræ à parte v. c. orientali, continuanturq́ue per Coni vmbrosi profunditatem, & exeunt à parte occidentali. Itaque Luna appellens ad terminum occidentalem vmbræ, obvios habet radios Solis refractos, venientes à margine Terræ orientali. Ij verò fiunt radij viſivi, putant igitur Lunicolæ ſe videre particulam de Sole orientalem vltra ſuam Volvam, cùm tamen Sol ferè totus appareat etiam ante Volvam in orientali ejus plaga. Atq; hoc evenit illis locis Lunæ, quæ nos in ejus Eclipſi valdè rubere videmus. Hic enim rubor cauſam habet, radios Solis refractos.

195. Et quidem Lunâ per Apogæum incedente. Nam experimentis obſervationum conſtat, radios Solis refractos inferiùs trajicere vmbram; Apogæam Lunam non aſſequi.

[69] 196. Nimirim ineſt interdum in ipſa materia vaporum, lux aliqua prodigioſa, non veniens à Sole, neq; per primos radios, neque per ſecundos. Cùm id fiat in aere terreſtri, poterit eodem modo fieri etiam in Lunari.

197. Terra enim, ſeu Volva, illuminatur etiam à Luna plena, acquiritq́; ex ea illuminatione quandam albedinem. Quamdiu ergò non tota Luna conſpectu Solis privatur, ſed tantummodo marginum alteruter, hoc eſt Diviſoris circuli pars orientalis vel occidentalis; neque Volva vnà cum Sole penitùs ſit inconſpicua; ſed Solem quidem illi margini Lunæ occultat totum, ipſa verò ſuâ albedine à Luna accepta, viciſſim illis Lunicolis eſt conſpicua. Sunt autem hæc confuſê ſcripta, nec debent intelligi de aliqua eclipſatione Volvæ, ſed de ordinaria extinctione in Novivolvio, ſicut nobis Luna extinguitur in omni Novilunio.

198. Medium hîc accipe non reſpectu ſingularis loci in Luna, ſed totius moræ Lunæ in vmbra terræ: tunc enim Luna carens ipſâ lumine, nullum etiam ſpargit in terram ſeu Volvam, vt quæ tunc toti Lunæ totum Solem interſepſit.

199. Sic etiam accipe voces, Defectus Solis apud Lunares maximi & non maximi, vt reſpondeant, Eclipſi Lunæ apud terricolas totali & partiali In omnibus hiſce, vocem Defectionis vel Defectus. refer ad Solem; ad Volvam non aliter, quàm quatenùs ob Solem deficientem, etiam lux Solis à Lunæ globo repercuſſa in terram, ſeu Volvam deficit; vt ita Volva, Solis quidem primario lumine careat propter conſuetum Novivolvium; Lunæ verò lumine ſecundario, etiam propter Solem Lunaribus eclipſatum.

200. Lunaris luminis calorem (quamvis id vix ſit quindecima pars de lumine Volvæ) licet nobis explorare tactu, arte quidem adjutum. Nam ſi radios Lunæ plenæ excipias ſpeculo cavo Parabolico aut etiam Sphærico, ſenties in loco foci, vbi coeunt radij, velut habitum quendam tepidum. Hoc mihi contigit Lincij experimentis alijs ſpecularibus intento, cùm de calore luminis non cogitarem. Circumſpicere enim cepi, num quis manum meam afflaret.

Eſſe verò ſplendorem hunc volvæ (id eſt Terræ noſtræ à Sole illuminatæ) de genere calefacientium, probatione non indiget: cùm interdum tanta radiorum Solis ſit violentia per æſtatem vt ſylvæ, vt [70] tecta lignea ardeant, quando vulgus incendiarios reos ſubjicit. Quid tum igitur, ſi quinquaginta millibus miliarium Luna abeſt ab hoc calore? Cùm remotio majorem etiam & planè Hemiſphærio proximam Globi terreſtris partem ſimul in conſpectum det.

201. Hoc per ſe parum eſt; in congerie tamen cauſarum fortè negligi non debet. Tota enim diametro Cœli Lunæ, Sol longius abeſt à Subvolvanis in Novivolvio, quàm à Privolvis in ſuæ diei medio.

202. Conjectura eſt probabilis, non demonſtratio plena. Tradunt periti rei nauticæ, majores eſſe æſtus maris in copulis Luminarium, quàm in Quadris. At æſtuum maris cauſæ videntur eſſe corpora Solis & Lunæ, trahentia aquas maris, vi quadam magneticæ ſimili. Trahit verò & corpus terræ aquas ſuas, quam nos gravitatem dicimus. Quid impedit igitur, quin dicamus, terram etiam Lunares aquas trahere, ſicut Luna trahit terreſtres. Hoc dato, ſi jam vel coeant Sol & volva, vel opponantur; adunabitur ipſarum vis tractoria. Cùm autem juncta corpora diu inhæreant vertici ſubvolvanorum; nec ita properè diſcedant, vt à terreſtris Oceani verticibus: Videbatur fatis eſſe temporis ad eliciendas omnes aquas ex vno Hemiſphærio in aliud. Veùm deeſt aliquid huic ratiocinationi. Vt enim hoc fiat, oportet totam Lunæ ſuperficiem patere vndis, nec vſpiam objici littora. Nunc autem detexit nobis Teleſcopium montes, colles & littora immenſa. Oportet igitur perruptes eſſe illos velut aggeres, vallibus & foſſis tanquam ſciſſuris profundiſſimis; vt tantum aquarum ex vno Hemiſphærio in aliud rurſum prorſumq́ue commeare poſſit. Id tantiſper credamus, dum quis explorator in rem præſentem eat.

203. Tantâ altitudine tam conferta montium culmina, vt mergantur, periculum eſt nullum.

204. Tunc quidem & Privolvæ habent Medinoctium, eſtque & illis. Volvæ (licet non conſpicua) cum Sole. Hoc ſi comparemus cum Terricolatum obſervationibus nauticis: equidem affirmant ij contrarium, ſcilicet etiam in media nocte æquè magnum eſſe fluxum Oceani, abſentibus luminaribus, ac in meridie, ijs præſentibus. Titubat ergo & hoc loco ariolatio. Niſi fluxum nocturnum Ocenni noſtri derivaveris ex repercuſſu à littoribus Americæ, in quæ Luna [71] undas poſt ſe trahens impingit, viciſſimq́ue à littoribus Europæ & Africæ, per reciprocam fluctuatuonem: quam Luna poſtridiè revertens novo ducatu moderetur Tales occurſus littorum, fluctuationis vndatum occasionem, temoveas à Luna neceſſe eſt, ſi vis Privolvas in ſuo medinoctio omnibus vndis expoliare.

205. Sanè quidem in Quadris perhibetur fluxus & refluxus maris, ferè inobſervabilis; quaſi compenſatio fieret tractus inter Sole ſurgentem, & Lunam ex Medio cœli abeuntem, aut viciſſim.

206. Diameter, & ſic etiam circulus maximus Terreſtris ad Lunarem, eſt vt; 389 ad 100 Epit. Aſtr. Copern. fol. 483. Eſt ergò paulò major diameter Lunaris, parte quartà terreſtris.

207. Hæc particula Somnii majorem habet ætatem, quam Teleſcopium Belgicum; quam omninò ad Mæſtlinum, meum in Aſtromicis Præceptorem, refero: eſtque particula Thesium, quarum ſuprà Num 2. feci mentionem: tranſtulique illam etiam in Optica f. 250. Verùm eam egregiè confimat vſus Teleſcopij, & obſervata Galilæi laudata in diſſertatione mea fol. 20. quædam & mea: Promontoria quinque millibus paſſuum in perpendiculo à ſuperficie ſurſum erecta, conſpici incipiunt à quadrageſ. quinto milliari Germanico. Vide Epit. Aſtron. Copern. fol 23. lam verò ſi omnes Oceani navigationes pervolitaveris, vix majus invenics intervallum, à quo Terræ ſint conſpectæ. Nullus igitur mons ſuper Aquæ ſuperficiem vltra milliare magnum Germanicum attolitur. Vide Snellij Eratoſthenem Belgicum. Luna verò quantos habeat, quàm altos montes, quanto intervalo in Luna bifida, puncta lucida recedant à ſectione in partem vmbroſam; è profundo vmbroſo exporrecta in lucem radiorum Solis: vide apud Galilæum In Trutinatore, contra Sarſium ſcripto, & paſſim. Cùm anno 1612 menſe Majo contemplarer Eclipſin Solis, radio per tubum viſorium cum vitro duplici, immiſſo ſuper tabellam albam: vidi in circumferentia vmbræ Lunæ, hoc eſt defectûs, quem interpoſitio Lunæ in ſpecie Solis cauſabatur; vidi, inquam, in hac circumferentuâ cavâ duo tubercula evidentiſſima vltra rotunditatem vmbræ, hoc eſt, Lunæ, in ſpeciem lucidam concavam excurrentia, & ne dixeris vel à vitro fuiſſe, vel à deceptione viſus: morabantur in diſco Solis, eumq́ue permeabant ad motum Lunæ, vnaq́ue alteram prævertit exeundo. Si proportionem [72] quæris eorum altitudinis ad diametrum Lunæ, impoſſibile fuiſſet, illos animadvertere, niſi ad minimum ſexageſimam æquaſſent diametri partem. Nam parvus admodum etat radius, nec multò major monetâ argente lmperiali. Fuerunt igitur montes in Luna, octo milliarium altitudinem ſuperantes minimum, quia diameter Lunæ valet circiter 500 milliaria.

208. Infra in additamento invenies foveam exactè circularem, ac ſi eſſet manu facta, quæ decem milliaria Germanica habet in diametro. Eſt fiſſura ingens & flexuosa in medio; qualem puto apparituram vallem Anaſi, per montem Cæcium reptantis, aut Oeni, per Alpes; ſi quis eas Sole occumbente ex alto æthere intueretur. Sed proportione multò profundior & horridior eſt illa Lunæ. Et ne delit, quod mireris; videtur alicubi trajectu minus vmbroſo, quaſi quodam ponte juncta. Sed recentiora ſunt hæc experimenta, libello ipſo. Tantò magis delectat hæc veri præſumptio, ante annos, animumq́ue gerens, vultumq́; virilem.

209. Hæc non planè nuda fuit hariolatio, ex contemplatione ingentis æſtus, à die tam longa; vt ſcilicet etiam inhiabitari poſſit Selenitis ab animantibus: ſed formatas habebam conjecturas raritatis in corpore Lunæ, etiam ex ejus motu; quas in Commentarijs Martis recenſui. Provimo anno prodijt Galilæi nuncius ſiderius, qui experimentis evidentiſſimis, quæ Lunam caudæ pavonis, crebritate ſpecuum aſſimilant, dogma hoc reddidit validius. Vide mcam cum hoc nuncio Diſſertationem, fol. 14. Et hûc pertinet tota Epiſtola, quam Appendicem feci ad hoc Somnium; cum demonſtrationibus ſuis.

210. Quos oculus nullus unquam vidit. Vides tamen in mentione Privolvarum rationem. Valet ea nimirùm imprimis ibi, vbi maxima intemperies, & violentiſſima viciſſitudo ſummi æſtus, ſummiq́ue frigoris.

211. En rationem ipſam, deſertam ab omnibus documentis viſus. At ſi tunc conſtitiſſet milhi, Lunam tot habere depreſſas lacunas, quas in lucem protulit tubus Galilæi; aut ſi Plutarchum legiſſem, de ſpecu Hecates fabulantem: credo liberiori calamo dogmata dictaſſem.

[73] 212. Terrâ inquam Selenitide. Animantia cenſebam analogiam habere ad montes. Vide Aſtron. partem Opticam fol. 250. Nec tantùm corporum ea proportio ad noſtra terreſtria, ſed etiam facultatum, reſpirationis, famis, ſitis, vigiliarum, ſomni, laboris, quietis. Teſtatur magnitudo operum ex appendice potiſſimùm conſpicienda: teſtatur & continuitas exceſſuum caloris & frigoris, & raritas refocillationum: de quo vide libellum Plutarchi folio 1730.

213. Ex Theſibus hoc Tubingenſibus. Et hoc quoque ad Analogiæ dictamen, cujus ab ineunte ætate fui obſervantſſimus. Quæ proportio motus fixarum lentiſſimi penes nos, ad reſtitutiones ſingulorun Planetarum, ipſiuſq́ue adeò Telluris diurnum, breves: ea mihi viſa eſt eſſe proportio ætatis humanæ ad molem corporum modicam. Ergò viciſſim in Luna, cum fixæ revertantur celeriùs, quàm Saturnus, dies contra ſit trigecuplo longior noſtra: brevem animantibus vitam, incrementa maxima tribuenda cenſui: vt nihil ad conſiſtentiam perveniat, omnia in medijs intereant incrementis. In Theſibus ad politica tranſij, Vniverſalia crebris maximiſq́ue viciſsitudinibus eſſe obnoxia: privatorum res frequenter magnas.

214. Cûm aquas Privolvis ademiſſem, æſtùs et frigoris viciſſitudines immanes proximis omninò temporum articulis relinquere cogerer: ſubijt animum, eos tractus habitari non poſſe, ſaltem ſub dio. Ex opportuno igitur aquæ influebant certis diei tempeſtatibus: eas iterum recedentes juſſi viventia comitari; & vt tam properè poſſent, longos pedes dedi, alijs nandi facultatem, et aquarum patientiam: vt tantùm non in piſces degenerarent. Nec quicquam hujus illi erit incredibile, qui de Cola Siculo, Homine-pisce, legerit. Etiam illud reputabam; nihil in tertis tàm eſſe nobis violentum, cujus tolerantiam non indiderit Deus certo generi animalium; famis & æſtus Africani, Leonibus; ſitis & immenſorum deſertorum Syriæ Palmyrenes, Camelis; frigoris Hyperborei, Vrſis, &c.

215. Ex hoc fundamento; quòd omnis materia in quantum materia, animâa carens, ſeipsâ ſit frigida, & ſi ab extrinſecâ cauſâ calefiat, ſponte ſuâ ſuo frigori teſtituatur, extincto per ceſſationem [74] cauſæ, calore adventitio. Iam aquæ Privolvarum in ſummo quidem, æſtum radiorum Solis ſentiunt: ad penitiores verò receſſus, radij Solis non pertingunt, ob profunditatem opinor.

216. Omnia quippè certis uſibus deſtinanda erant. Fervor autem aquarum ſequebatur ex die tam longa, & experimento Chilenſis provinciæ, ſub circulo Capricorni, Zonaq́ue torrida etiam die noſtro brevi: ſcribunt enim pluvias cadere planè calidas.

217. Hæc eſt velut occupatio. Si quis enim objiciat, inhabitabiles eſſe regiones illas, ſi etiam aquæ ferveant; eum ego ad noſtras cellas & puteos profundos remitto, in quibus æſtate, potum noſtrum infrigidamus.

218. Præivêre noſtrarum ſtirpium & fructuum cortices diverſi, diverſi proviſione naturæ, præivêre teſtæ Oſtrearum & teſtudinum clypeiformes: præivêre calli pedum, vngulæ & ſoleæ animantum.

219. Legeram in Armobio Afro, inter delicias ejus gentis & hoc receptum, vt ſe nudos exponant Soli, apricantes vt lacertæ, &, ni fallor, etiam crocodili; quorum, vt beſtiæ patriæ, naturam Afros habere ex eo cenſui. Nam id quidem nobis Europæis tormenti potius genus eſſet.

220. Sic de populis Lucumoriæ, provinciæ Scythicæ Hyperboreæ ſcribitur: eſſe qui, nocte illâ longâ ingruente, emorinantur, Sole redeunte, reviviſcant: eoq́; tuta quærere conditoria, ne quid ipſis ſiniſtri per abſentiam Animæ eveniat. De ijs vide diſſerentem Mart. Delrio in Diſquiſitionibus Magicis.

221. Ex reſinâ, exſudante ex trabibus navium per Solis fervorem, & globatim adhæreſcente, Anates naſci, quibus vltimum totius corporis, noſtrum matureſcat, quo ſoluto, ſe dent vndis ſubjectis, refert Scaliger in Exercitationibus. Nota eſt multorum celebratione, arbor Scotiæ, quæ eundem fœtum proferati Anno 1615. æſtate ficciſſimâ, vidi Lincij allatum ex Drani campis deſertis, amulum juniperi, cui adnata erat figura inſecti inſolita, colore ſcarabæi cornuti, mediotenus extans, & ſeſe movens lento motu, poſteriora arbori adhærentia, erant reſina juniperina.

[75] 222. De Provincijs novi orbis ſcribit loſephus à Coſta eadem. Vide Diſſertationem meam cum Nuncio ſiderio f. 18.

223. Hanc conjecturam derivavi ex diſputatione quadam. Mæſtlino præſide, quæ edita eſt anno 1605. titulo, De paſſionibus Planetarum, de qua etiam ago in Diſſertatione fol. 19. Digna tamen eſt res, quæ tota etiam hîc referatur, propter cognationem. Ergò pauliſper in eam exſpaciemur.

lgitur author Theſibus 136, & 143 incipit de hoc πάθει ægere, quòd Luna interdum eâdem die & manè vetus, & veſperi nova apparet, quando non plus 6 vel 7 gradibus à Sole diſtare poteſt: cùm tamen aliàs ejus emerſroni 12 gradus præſcribantur. Ad expediendas phænomeni cauſas Th. 146. novum dogma proponit, Lunam amiciri ſubſtantiâ quadam aeriâ. Nam Theſ. 139 probaverat, Lunam tunc cùm totis 12 gradibus diſceſſit à Sole, vix octogeſimam diametri viſibilis partem illuminatam à Sole habere. Quanto igitur erit illa etiamnum minor, ſi non vltra 7 gradus à Sole abfuerit? Statuit igitur, totum id aeris, quod vltra terminum corporis Lunæ procurrit, à Solis radijs tingi, quippe ab ijs pemeabile ſeu pellucidum: nunquam itaque Lunam penitùs extingui, ne in ipſa quidem centrali copulâ.

Hoc dogma confirmat experimentis inſuper alijs quinque. Primum, quod radius Solis deficientis per foramen intromiſſus, ſemper in effigie Solis circumferentiam exteriorem convexam faciat majorem, quàm interiorem concavam, defectus ſcilicet à Lunæ convexo corpore exciſi ſe tecti: cùm tamen Luna plena diametro plerumque ſit majori quàm Sol. Putat igitur, cùm plenam metimur, nos id metiri, quod vltra corpus extat de illuminato aere lunari circumcirca: cùm verò ipſa Solem tegit, ſolam id præſtare, nihil adjutam ab hac ſuâ tunicâ aeriâ, vt quam Solis radij tranſeant, nihil impediti nec interſepti.

Hoc experimentum ab obſervatione Eclipſis Solis petitum veriſſamum quidem eſt: movitq́ue etiam Tychonem Brahe, vt diametrum Lunæ Novæ traderet minorem, diametro plenæ: tueturq́ue magiſtrum etiam Longimontanus in Aſtronomia Danica. Multus fuit in hac Lunæ camiſiâ etiam Davides Fabricius Aſtronomus Frisius; cujus placita ventilavi in Prolegomenis Ephemeridum. [76] veriſſimum, inquam, eſt, in effigie Solis deficientis, per foramen parvum immiſſa, convexam circumferentiam eſſe majoris circuli portionem, concavam minoris: at cauſa allata à diſputatore non eſt idonea. Non eſt mihi animus, negare aerem Lunarem: recepi eum in Opticis fol. 252. 302. & in Diſſertatione f. 18. is tamen non efficit hoc, quod quærit diſputator. Eſt enim experimenti cauſa alia, ſemidiameter forminis, per quod radius Solis irrumpit. Hujus ſemidiametri latitudine, fimbria lucida accreſcit effigiei falcatæ Solis circumcirca, etiam in acuminibus cornuum, itaque illa fiunt obtuſa. Hac fimbriâ lucidâ deterſâ, relinquitur effigies ſincera, cujus circumferentia exterior jam eſt contractior; interior & concava, laxior. Itaq; hac medicina adhibita, reperitur diameter Lunæ Solem tegentis, congrua diametro plenæ.

Hanc meam ſolutionem Nodi, ex Opticis meis ea tempeſtate editis; adducit idem ille, qui reſpondentis partes ſuſtinebat, in nota ad theſin, laudatq́ue & acceptat negatum à me diſcrimen inter Lunam novam & plenam: neque tamen expunxit è numero experimentorum aeris lunaris, hoc primum: puto quia judicium lectori permittendum cenſuit. An quia foramine ſe putat vſum omninò renuiſſimo, per quod & cornua effigiei redderentur acuta fatis? Atqui non ego credulus illi: magnum enim diſcrimen eſt inter proportionem diametrorum, quam author allegat ex Eclipſis Solis obſervatione anno 1605. Octobris, interq́ue eam, quam ego deprehendo in conſimilibus obſervationibus. ltaque monendi ſunt obſervatores, tabellam, quæ ſuſcipit effigiem Solis deficientis, oportere munitam eſſe contra omnem titubationem, ſemperq́ue perpendiculariter objici foramini in eadem diſtantia. Nam ſi deflectat, diſtorquentur citcumferentiæ ſpeciei lucidæ, inq́; Ellipticas degenerant à circularibus. Viderit itaq; diſputator, an ſatis huic incommodo proſpexerit.

Quod rem ipſam attinet, pro cauſa diminutæ diametri adductam: quia eam ipſam per ſe non nego; docendum etiam eſt, cur hæc cauſa diminutionis illius eſſe non poſſit. Nimirùm, quia etiam pellucida vmbram faciunt, in Sole collocata. Probavi in Opticis, experimentis bullæ vitreæ, aquâ plenæ; ea & tranſmittit radios Solis, & in tantum condenſat, vt vrant veſtes, & incendant [77] pulverem: at tranſmiſſos, in alium locum deflectit; magines verò bullæ interim jaculantur vmbram ſuam, rectis lineis à Sole. Quòd ſi quâ Solis lùmen tranſire poteſt, inde nulla defluit vmbra; qud fiet Eclipſibus Lunæ, quas ſæpe videmus, vtroque luminari ſupra Horizontem præſente? Tranſivit hic aerem noſtrum Solis lumen, pergitq́ue etiam ad Lunam vsque, terrâ non impediente; quippe vtrumque luminare ſupra eſt. Quid igitur eſt illud, quod Lunam vmbræ tunc involvit, ſi id non eſt aer noſter, impediens directos Solis radios? Non abolet igitur falſa Solis ſpecies, per radios aerem permeantes, & in eo refractos; non abolet, inquiam, vmbram aeris terreſtris: non gitur neque Lunaris aeris vmbram abolebit. Tantum igitur de primo hoc documento lunaris aeris.

Secundum experimentum aeris circa Lunam, habet Theſis 148. Luna biſecta, quando ſtellam aliquam tegere incipit parte obſcura, ea propiùs centro Lunæ videtur, quàm oppoſitus limbus lucidus: plena, ſtellas occultatura, videtur eas priùs recipere intra complexum hujus ſuæ tunicæ lucidæ, pellucentes per eam; tunc demum eas poſt corpus abdit, planeq́ue tegit. Et habes hujus generis obſervationem Tabb. Rudolph. Præcept. 133. pag. 94. in ♂ ☽ ♀. Ejuſdem generis eſt & quartum, Theſi 150: quòd Luna naſcens, quando videtur toto corpore, lumine imbecilli & diluto, juxtâ & cornu ſeu falx clara, quòd tunc, inquam, circumferentia falcis lucidæ, multò laxior apparet, quàm circumferentia oppoſita corporis. Diſputator putat, clarum lumen falcis, eſſe ab aeris lunaris amplitudine, vltra corpus procurrente. Adjunge & quintum experimentum, ex Theſi 151: quòd Lunæ cornu nunquam exilius cenſetur vnius digiti latitudine, quamvis interdum eodem die & plena & nova cernitur, illuminatim parte vix octogeſimam diametri occupante. Diſputator iterùm vult, videri tunc tunicam hanc aeriam, extantem vltra terminos corporis.

Hæc ego tria experimenta non cenſui idonea ad teſtandum de procurſu tam prolixo, vltra corpus Lunæ. Cauſam apparentiæ contuli in naturam viſus: nam & de nocte dilatatur pupilla oculi motu naturali, irrumpitq́ue confertior lux puncti viſibilis lucentis, imbuitq́; latè ſpiritus viſorios in retiformi tunica: & fit idem de die etiam, oculo in lumen forte directo. Hoc pacto vitiatur pictura viſibilium [78] in retiformi tunicâ, dilatatis partibus lucidis, & regionem obſcurorum conterminorum occupantibus. Picturæ verò huic intra oculum in cavitate Retiformis, exactiſſimè reſpondet ex oppoſito & viſio rei viſibilis forinſeca.

Agnoſcit & hanc ſolutionem author, in nota ad Thesin 151, ſuppreſſo meo nomine, eamq́ue declinat vtcunque, cauſatus eadem de die etiam contingere At id, quô ego rationem diſſolvo, etſi de nocte eſt evidentiùs, tamen & ipſum de dic etiam valet.

Non tamen nullum hinc, præſertim ex quarto & quinto experimentis, teſtimonium colligitur pro aere lunari. Nam quia radij Solis eum tranſeunt, lucidiſſimumq́ue reddunt,; etſi limbus aliàs idoneus eſt nihilominùs ad vmbram projiciendam, idem tamen claritate hac ſuâ combibitâ vehementer movet viſum; cui vehementiæ reſpondet illa paſſio & tinctio diffluens in retiformi, ac proinde etiam apparitio tantæ latitudinis lucidæ partis in re viſibili, quæ etſi non reali latitudine, at reali vigore & claritate ſua maturam illam Lunæ emerſionem cauſatur. Non inquam falcis realis latitudo viſibilis, cauſatur apparentem latitudinem quaſi ſibi commenſuracam, ſed realis claritas, cauſatur falſam latitudinem T nimiam, propter fortem tinctionem tunicæ retiformis. Vide quæ in hunc modum diſputavi contra experimenta haud abſimilia Davidis Fabricij, in Prolegomenis Ephemeridum mearum.

Tranſilivi documentum tertium, id Diſputator infert Theſi 149. Lucentis Lunæ margo clarus & purus eſt, & ſine maculis, in medio tota Luna maculoſa apparet: quia nimirùm aer lunaris in medio corpore rarus & vadoſus n devexis, verſus margines, profundus occurrit viſui. Sic enim in terræ planitiebus, aer ſuprta capita, quamvis à Sole illuminatus, non valdè movet viſum, & è profundo puteo proſpectantibus non tegit ſtellas majores: at aer montibus eminus circumfuſus, quia magnæ profunditatis tranſitum præbet viſui, albeſcit, montes vltra poſitos cœrulco colore tingit, imò penitùs effuſcat, etiamq́; abſente Sole, ſtellas clariſſimas orientes obnubilat. Sic nubes plerumq; ſupra vertices aut nullæ aut ſparſæ & tranſparentes: verſus Horizontem ſemper, vbi vel minimum quid eſt in vertice, denſiſſimæ.

[79] Hæc ſunt documenta Mæſtlini de aere Lunari, hæc eonrum vis. Poſt hæc igitur infert Theſin 152, eamq́ue penultimam libelli, in qua aerem lunarem ille compatat aeri noſtro Terris circumfuſo, comparat claritatem illam limbi, quæ mirabilium apparitionum cauſa exiſtit, auroræ noſtræ; attollitq́ue oculos noſtros in altum, vt ego in Lunam, inde agnituros in hac Tellure noſtra apparitiones planè conſimiles.

Denique Notam ſubjicit, An, inquiens, aër ille, ſimiliter vt noſter in nubes concreſcat, quæ opacitate ſpeciem induant ſolidiſſimorum corporum, eoǵ̡, vt apud nos Sole oriente vel occidente. candentes aut igneæ appareant: in medio relinquimus. Hoc certè nos docuit experientia, quòd circumfluuss ille ſplendor diverſis temporibus appareat. limpidior plus minúſve. Et addit documentum meæ aptum hypothesi: Anno 1605 vespera Palmarum in Lunæ deficentis corpores eandentis ferri colorem repræſentant, verſus Boream nigricans quadam macula, et obſcurior reliquo corpore conſpecta fuit: dixiſſes nubila in multam regionem extenſa pluviis et tempeſtuoſis imbribus gravida: cujuſmodi ab excelſorum montium jugis in humiliora convallium loca deſpicientibus, non rarò videre contingit. Veni aliquanto poſt cum eo in colloquium, cùm ille mihi affirmavit, maculam illam non vulgaris fuiſſe quantitatis, ſed dimidiam præterpropter diametri partem occupaſſe. Atq;

hoc ipſum eſt: cujus recordatio partem hanc vltimam abſolvit
mei Somnij. Ego quoque in ejus repetitione
Notas has finio.




[80]

Appendix Geographica,
ſeu mavis, Selenographica,
Ad admodùm Reverendum P. Paulum Guldin
Societatis JESV Preſbyterum, etc.

VENERABILIS ET DOCTISſime Vir. Fautor Colende. Vix eſt quiſquam, quo cum ego hoc tempore coram de ſtudijs Aſtronomicis loqui mavelim, quàm tecum: ſi præter hujus col loquij jucunditatem aliquod inſuper itineris mei pretium hoc turbulento tempore, quo tota aula bellicis curis eſt exercitata, appareret. Quò gratior mihi accidit ſalutatio abs R. D. T. mihi dicta, per ſui Ordinis homines, qui hîc ſunt. Inprimis P. Zuccus munus ſuum præſtantiſſimum, perſpicillum dico, non alij potuit committere, cujus mihi gratior in hac re ſit opera, quàm tua. A quo primo cùm audiam, clinodium hoc in meam tranſire proprietatem; primo etiam tibi fructum aliquem [81] voluptatis literariæ propinandum cenſeo, ab experientia hujus doni petitum.

Nam quid ego non dicam?a Oppida Lunaria ſi mentem afferas, tibi me videre comprobabo.b Cavitates illæ Lunares à Galilæo primum animadverſæ, maculas potiſſimum inſigniunt; hoc eſt, vt ego demonſtro,c partes depreſſas in quandam æquoris planitiem, vti ſunt penes nos maria.d Sed ex ipſa cavitatum figuratione colligo,e loca potiùs eſſe paluſtria. Atque in ijsf Endymionidæ ſolent metari ſpacia ſuorum oppidorum,g ſui muniendi cauſâ,h tàm contra humorem muſcoſum,i quàm contra Solis ardores,k fortè etiam contra hoſtes. Ratio munitionis eſt hæc.l Palum defigunt in centro ſpacij muniendi;m ab hoc palo nectunt funiculos, pro capacitate futuri oppidin longos an breves,o longiſſimum deprehendi quinq; miliarium germanicorum.p Cùm hoc ſic defixo funiculo ad circumferentiam excurrunt futuri valli,q quā fines deſignant funiculorum. Tuncr πανδημεὶ ad vallum egerendum coëunt:ſ foſſæ latitudo non minor vno miliari germanico;t materiam egeſtam,u in alijs oppidis omnem introrſum [82] recipiunt;x in alijs, partim extrorſum egerunt, partim introrſum:y vt ita duplex fiat vallum,z intermedia foſſa profundiſſima.aa Valla ſingula in ſe redeunt, velut ad circinum exactâ rotunditate:bb quod funiculorum æqualitate à centrali palo extenſorum conſequuntur.cc Hoc pacto fit, vt non foſſa tantùm profundè admodum ſit depreſſa; ſed etiam centrum oppidi, veluti vmbilicus ventris extumeſcentis, in ſpeciem lacunæ dehiſcens ſpectetur,dd toto circum ambitu per acervationem materiæ ex foſſa egeſtæ, elato in altum.ee Nam à foſſa ad centrum vſque, nimia eſſet intervalli prolixitas ad materiam egerendam.ff In hanc igitur foſſam, colligitur uliginoſi campi humor,gg et ſiccaturq́ue quicquid eſt ſpacij introrſum à foſſa:hh fitq́; foſſa, cùm aquis exundat, navigabilis, cùm exarut,ii terreſtri itinere permeabilis.kk Quacunque igitur ingruit illis violentia Solis: verſus illam circularis foſſæ partem ſeſe recipiunt ſub vmbram, valli exterioris.ll Quin Centro ſpacij ſunt,mm & qui vltra centrum in parte foſſæ à Sole averſæ, ſub vmbram interioris.nn Atque ſic per dies 15, quibus continuis à Sole torretur [83] locus, vmbram ſecuti, proprio vocabulo περιπατȣ̃σιν, æſtum tolerantes.oo Hæc problematis in morem tibi propoſita ſunto, membratim comprobanda ex ipſis apparentijs, perſpicillo detectis; ſi eæpp per Axiomata Optica, Phyſica, Metaphyſica ad collectiones iſtas accommodentur. Sed hæc ludica ſunt, &c.

Notæ ad hanc Appendicem.


A. Propoſitio quædam eſt et ſumma ſequentium Theſium: quas quia lit O O promiſi me demonſtrare velle ex apparentijs, P P. per Axiomata Optica, Phyſica, Metaphyſica accommodatis: id his in notis effectum dabo.

I. Apparentia. In ſuperficie Lunæ, cum cenſetur exacte διχότομος, partes lucidæ procurrunt ſeu continuantur vltra ſectionis rectam lineam per partes maculoſas ductam, & inſinuant ſe in alteram Lunæ partem vmbroſam.

II. Si ad hanc apparentiam applices axiomata indubitata; quòd radij Solis ſint rectilinei; quòd Luna ſit corpus globoſum, quòd ſectio illa Lunæ ſit nihil aliud, quàm terminus illuminationis ex Sole, in quo extremi Solis radij Lunam contingunt; ſic vt pars Lunæ citerior iluminata inclinetur verſus Solem, pars vlterior vmbroſa & non illuminata ob convexitatem inclinetur à Sole, & quòd proptereà, dato globo æquabili & perfecto, debeat omninò ſectio eſſe perfecta linea recta in quadra, aut perfecta elliptica ante & poſt quadram: ſequetur omninò, vt vbi ſectio non eſt perfecta linea recta, ſed velut interciſa dentibus lucidis in partem vmbroſam inſertis; ibi nec globus Lunæ perfectè ſit ſphæricus: vtq́; dentes illi lucidi, ſint partes extantes ſupra ſuperficiem partium maculoſarum: ſive vt partes maculoſæ reſpectu vicinarum lucidarum ſint depreſſæ: ſic [84] vt ijdem radij Solis, qui partes maculoſas vltra ſectionem contingere amplius nequeunt (impediti quippe ab earum convexitate,) coningant adhuc partes illas ſeu dentes lucidos, tanquam à centro globi Lunæ elevatiores: nec convexitate ſuâ jam abnuant à Sole (ſic enim ſectio etiam per illas recto tramite tranſiret;) ſed vt eorum procurſuum altitudo augeatur verſus ſemiſſem Lunæ vmbroſum progrediendo.

III. Apparentia Linea ſectionis, per partes lucidas traducta, aſperatur in ſpeciem ferræ aut fracturæ aſſeris tranſverſæ.

IV. Ergò quâ parte Luna eſt purè lucida, particulæ aliquæ verſus ſectionem aſſurgunt in altum, proximæ verſus eandem ſectionem ſunt declives, alternis. Hæc verò definitio eſt aſperitatis. Partes igitur in ſuperficiem Lunæ, quæ lucent puro lumine, verè ſunt aſperæ.

V. Apparentia Viciſſim per maculoſas partes ſuperficiei lunaris linea ſectionis trajiciens purè recta eſt.

VI. Ergò Lunæ, ſunt æquabilis & perfecte globoſæ ſuperficiei particulæ.

VI. Apparentia. Quando ſectio per maculas traducitur, apparent intra partem Lunæ illuminatam, rimæ quædam vmbroſæ ex inconſpicua Lunæ parte procurrentes, quæ maculas à partibus purè lucidis quaſi reſcindunt.

VIII. Ergò radij Solis illuminant & partes lucidas & partes maculoſas, cis & vltra illas rimas vmbroſas in ſemiſſe illuminato; regionem verò eam, quam rima tranſit, non illuminant.

IX. Sed per II. lucidæ ſunt altæ, maculoſæ depreſſæ: ergò rimæ illæ ſunt nihil aliud quàm vmbra lucidarum, ceu montium aut littorum, projecta in maculam tanquam planitiem aut æquor.

X. Apparentia. In parte Lunæ creſcentis inconſpicuâ, verſus ſectionem, cernuntur puncta lucida, quæ lapſu aliquot horarum fiunt clariora, donec coaleſcant cum parte illuminata ap. lineam ſectionis, & tunc apparet, quòd illa puncta pertineant ad partem Lunæ lucidam, non ad maculas.

XI. Ergò neceſſe eſt, ex ea parte ſuperficiei, quæ à radijs Solis nondum contingitur, exſurgere apices aliquos in tantam altitudinem, vt ij à radijs Solis contingi poſſint: & rurſum omnis illa vicinia circa tales apices, elevatior eſt parte ſuperficiei maculoſâ.

[85] XII. Apparentia. Quæ dicta ſunt Num. I. & VII, ſic deprehenduntur tàm in prima quadra, quàm in vltimâ, circa eandem numero maculam, per quam vtrq; ſecctionum tranſit, quæq́; ſuo tempore, in partibus tamen ejus oppoſitis.

XIII. Ergò macula depreſſa per II, & æquabilis per VI, ambitur vndiq; lucidis altis, per II. & aſperis per IV.

XIV. Apparentia. In ſemiſſe illuminato prope ſectionem, crebræ apparent lunulæ ſeu falces vmbroſæ, cornibus verſis verſus lineam ſectionis. Et illis quidem vmbroſis obvertuntur, veluti falces oppoſitæ, cornibus contiguis, luminis magis ſaturi, quàm eſt reliquum circumſtans.

XV. Ergò in illuminato ſemiſſe ſunt loca circulariter depreſſa, ſeu cavitates, quæ à radijs Solis contingi nequeunt, ex parte verſus Solē, quorum reliqua pars cavitatis, quæ eſt verſus ſectionem ardua, rectius objicitur radijs Solis, fortiuſq́; illuminatur, quàm reliqua exterior planities.

XVI. Apparentia. Inſignis eſt magnitudinis talis falx lucida, cornibus attingens ipſam lineam ſectionis, cui opponitur ſuperficies gibba vmbroſa in parte illuminata, quaſi circuli lege ex eâ exciſa: & ſunt hæ diſtinctiones lucis & vmbræ circularis, permutatæ in Quadris oppoſitis.

XVII. Ergò etiam in ſemiſſe inconſpicuo eſt cavitas ſeu fovea ingens, cujus labrum verſus Solem curvitate ſuâ excurrens, projicit vmbram in fundum foſſæ; labri verò ſemiſſis à Sole procurrens in ſemiſſem inconſpicuum, radium Solis excipit, admiſſum per hiatum ſeu excavationem labri oppoſiti.

XVIII. Cauſæ penes nos terricolas, quæ ſuperficiē terræ formant, ſunt duorum generum. Nam formatio hæc vel à mente eſt, vt cultus agrorum, extructio munimentorum, derivatio fluminum; vel à motu elementorum: vbi qualitates elementorū, quæ motui & tranſfigurationi dant occaſionem, ſunt humiditas & ſiccitas, durities & friabilitas. Humida enim defluūt in loca centro terræ viciniora, donec veniant ad commune æquilibriū: ſicca propter aquas labētes poſita, quæ duriora, durabiliora ſunt; quæ molliora vel friabilia, paulatim fathiſcunt. Exēplo vtar evidenti. Quæris, quis colles illos extruxerit, diſpersos per campos Bohemiæ, quà regio reducitur in anguſtū [86] verſus montes Miſniæ conterminos. Si ex edito monte longinquo ſeriem eorum aſpexeris: dixeris Gigantum opus et veluti monumenta ſepulchrorum eſſe. Dicam ego autiorem. ALBIS fluvius eſt: qui meatū nactus per montes inferius, ſubinde depreſſit, excavavitq́; ſuum alveum. Longa ætas eſt, quæ crebris imbribus ſuperfuſis pingui glebæ regionis campeſtris, paulatim eam elut, terramq́; abraſam in Albim devexit. Saxa deniq; ſunt, olim quidem ſubterranea; nunc verò terrâ ſubductâ, montana; quæ duritie ſuâ perdurarunt, glebâ circum, ob friabilitatem fathiſcente. Hæc cauſa eſt, cur in pleriſq; montium culminibus inveniatur ſaxorū congeries: arces olim ibi fuiſſe inconſiderati affimabunt. Hæc cauſa eſt, quæ ſaxa crebra per campos arenoſos Sileſiæ diſperſit. Cùm enim plena ſit terra, fluviorum impetus magnus non eſt: eluūtur igitur paſſim ſolæ valleculæ ceu foſſæ, à perennibus ſcaturiginibus fontium: parcitur planitiebus elevatioribus: niſi quantum imbres abradunt de ipſa latitudine agri. Exhauſtis illis, his depreſſis longo ævi decurſu, denudantur ſaxa, quæ olim terrâ jacebant obruta.

XIX. Cùm Mens ſit author ordinis, nec quicquam inordinatum & confuſum, quod mente diſpositum eſt: niſi arbitrio uſa permiſerit habenas cauſis inſtrumentalibus à ſe diverſis: ſequitur, vt ea, quæ ſunt inordinata, in quantum inordinata, ſint à motu clementorum & neceſſitate materiæ.

XX. Cùm igitur in ſuperficie corporis lunaris, quantum ad partes evidentiores, confuſio aliqua conſpiciatur, aliquæ partes altæ, aliæ depreſſæ, aliæ æquabiles, aliæ aſperæ, neceſſe eſt in lunari corpore eſſe aliquid analogon noſtris elementis, eorumq́; qualitatibus dictis. Eas liceat nobis appellare nominibus ijſdem: vt ſint durum, friabile, aridum, humor.

XXI. Sunt igitur Maculæ Lunæ humor aliquis, qui ſuà tinctione et mollitie lumen Solis hebetat, qui lapſu æquabili circa centrum globi, cauſatur & humilitatem & æquabilitatem ſuperficiei: ſunt montes, qui et claritudinem à Sole acceptam, ſiccitate et duritie ſuâ, clarè etiam revibrant, qui in altum ſupra aquarum ſuperficiem aſſurgunt, qui & inæquali partium elevatione ſuperficiem aſperant.

XXII. Apparentia. Inter maculas eſt diſtinctio, cauſa obſcuritatis, cùm ſint aliæ alijs nigriores. Eſt enim vna macula à centro Diſci verſus [87] meridiem remota, quæ ſpeciem præ ſe fert Clypei Auſtriaci, ſatura enim eſt nigredo ſupra & infrà: in medio verò diviſa eſt limbo æqualiter lato, paulò minùs obſcuro, quàm reliquum ſpacium; minùs tamen lucido, quàm partes Lunæ lucidæ.

XXIII. In Luna igitur partes maculoſæ hoc eſt, regiones humētes, differunt gradibus humoris: & ſunt aliæ ſicciores, aliæ humidiores. Eſt igitur aliquid analogon noſtris paluſtribus, aliquid puris maribus. Sic enim etiam in noſtris paluſtribus creſcunt gramina, calamus, juncus, arundo, paſſimq́; extant & glebæ, quæ ſunt duræ & ſiccæ, & albicantes, quæ clariùs revibrant Solis radios.

XXIV. Apparentia. Species macularum circa lineam biſectionis collocatarum, per Dioptram optimam, offertur oculo, haud abſimilis faciei pueri, variolis deformatæ, in altum protuberantibus: ſi quidem hanc faciem turgidam illuſtret lumen radijs à latere alterutro venientibus, verbi cauſa à ſiniſtro, vt ſit in ea ſpecies primæ Quadræ; à dextro verò, vt ſecundæ. Sicut enim in tali facie, tubercula variolorum omnia clareſcunt ab illo latere, quod eſt verſus lumen: ſic etiam in partibus Lunæ maculoſis, diſſeminata cernūtur ſpaciola rotunda, quæ omnia ab vna plagâ clara ſunt, ab oppoſitâ vmbroſa.

XXV. Quòd ſi etiam ad hæc ſpaciola ex illa plagâ, à qua clareſ cunt, Solis lumen allaberetur: concludendum eſ ſ et, verè tot eſ ſ e in Lunâ tubercula, quot ſ unt hujuſ modi areolæ; quæ in altum ardua, lumen Solis excipiant, projiciantq́; vmbram in plagam à Sole averſam. Sed quia contrarium cernimus, partes ſc. areolarum illas, quæ ſunt verſus Solem, obumbratas; partes verò in adverſam Solis plagam vergentes, lucidas: contraria etiam priori figura tribuenda eſt illis ſpaciolis; vt non aſſurgant in colliculos, ſed depreſſa ſint in cavitates rotūdas. Sic enim fit, vt limbus Soli obverſus, vmbram ſuam projiciat in fundum cavitatis, limbus verò oppoſitus Solis radios rectioribus angulis excipiens, clareſcat magis.

XXVI. Axioma. Ea, quæ ſunt ondinata, ſi ordinis cauſa[VF 1] deduci nequit à motu elementorum aut à neceſſitate materiæ, valde probabile eſt, eſſe ab aliqua cauſa mentis compote. Axioma declarandum eſt exemplis. Linea recta eſt ordinatum aliquid; globus plumbeus, emiſſus è ſclopeto, fertur in lineâ recta. Hic motus non eſt à mente aliqua, ſed à neceſſitate materiali. Materia enim nitroſa pulveris bombardici, [88] flammâ conceptâ eliditur, impellitq́; globulum, quâ is obſtat extenſioni, cùm igitur obſtet per totam longitudinem fiſtulæ ferreæ, fit per illā impreſſio violenta extruſionis rectilineæ. Sic motus gravium ſunt rectilinei: vt ſit hæc ſpecies ordinis, linea inquam recta, quodammodô propria corporum gravium, & maximè lucis radijs, qui ſunt veluti quoddam corpus immateriatum, quod movetur in inſtanti. Sic teſtudinis domuncula, ordinatam habet figuram Helicis; ea tamen non eſt à mente architectrice, ſed à neceſſitate materiali: convolvit enim ſe teſtudo, verſus hyemem, in metæ figuram, ſic convolutæ ſuperfunditur viſcoſus humor, qui indureſcit in cruſtam, & adduntur circuli ad numerum contractionum. Sic favi apum fiunt ſexanguli, neceſſitate materiali corporum, dum ſe ſtipant quàm arctiſſime. E contrario, quinarius in floribus, ordinatum quid eſt; & quia nequit eſſe à materia, refertur igitur ad facultatem formatricem, numeri, & ſic rationis quodammodò participem. Diſputavi de hac materia in lib. de ſtella nova cap. 26. & 27. an crebra multarū rerum convenientia in vnam decentem ſeriem, poſſit caſui cæco tranſcribi.

XXVII. Apparentia. Cavitates illæ, depreſſæ in Lunæ maculas, ſunt exactè rotundæ, quantum oculis conſequi poſſumus: non ſunt tamen omnes æquali ambitu. Eſt vbi etiam ordo quidam diſpoſitionis earum, velut in Quincuncem, apparet.

XXVIII. Si applicemus axioma præmiſſum ad has apparētias, naſcentur nobis concluſiones iſtæ, in vniverſum quidem in ſuperficie lunaris globi, quoad mixturam partium altarum & depreſſarum, caſum & neceſſitatem materialem dominari, abradi terram à coſtis ſubterraneis ſaxoſis; elui valles, vt extent montes, vndas defluere in regiones depreſſas, maculis inſignitas, ibiq́ue in æquilibrum diſponi, niſi rectilineo partium omnium verſus idem centrum globi lunaris: at in partibus Lunæ maculoſis, figuram cavitatum exactè rotundam, et diſpoſitionem earum, ſeu interſtitiorum quandam æqualitatem, eſſe factitium quid, & ab aliqua mente architectrice. Non poteſt enim illa excavatio ſponte in circuli formam fieri ab vllo motu elementorum, niſi dixexis, ſuperficiem Lunæ inſtratam eſſe arenâ profundiſſimâ, factoq́; foramine in fundo, ſub cruſta eſſe locum vacuum, in quem arena defluat. Hoc quò minùs ſtatui poſſit, impedit XXI. Humor enim obtinet illas partes, atq; is datâ portâ deflueret, partesq́; illas denudaret, vt ex maculoſis fierent albicantes & ſplendidæ. [89] Multo minùs poteſt dispoſitio plurium inter ſe macularum eſſe à motu elementorum.

XXIX. Ex præmiſſa concludendum videtur, in Luna creaturas eſſe viventes, rationis ad ordinata iſta facienda capaces, corporum verò mole præditas, non comparandâ montibus illis, vt ex quibus ordo nullus elucet. Sic enim & homines in Terræ ſuperficie, Montes quidem & Maria non faciunt (rari enim exiſtūt Xerxes, rari Nerones; ac nec horum opera comparanda ſunt cum naturalibus, montium & marium) at faciunt in eâ vrbes & caſtella, in quibus ordinem & artem licet agnoſcere. Equidem ob id ipſum ſuperficies globorum videtur permiſſa cœco caſui, vt in eâ ordinanda & ornanda per partes, locus eſſet exercitio rationis.

XXX. Apparentia. Si cavitates hujuſmodi diligentius intuearis, ductâ per imaginationem lineâ recti ex Sole per cavitatis centrum, ſex occurrunt in eâ diſcrimina, trina lucis, totidemq́; vmbræ, quaſi cavitas ſit intra cavitatem, majoris enim & exterioris vmbroſa pars dorſo verſus Solem eſt curvata, lucida verò, cornua quidem verſus Solem & vmbroſam partem convertit, curvaturam vero à Sole avertit. Eadē ſpecies apparet in intimo cavitatis interioris anguſtæ, at eā exteriùs verſus Solē lumen curvo dorſo Soli obverſo veſtit, ex oppoſito vmbra, cornibus ad Solem verſis. Et circa limbum quidem extimum reperitur aliqua diverſitas. In alijs enim cavitatibus, limbus hic nō eſt evidentior, neq; clarior exteriore regione, quā ad Lunæ maculas pertinere dixi; ſtatimq́; ab illo gradu lucis, quo fulgent maculæ, incipit nigredo curvata: & ex plaga Solis contraria, poſt denſam lucē parietis, qui Solis radijs rectà objicitur, ſuccedit claritudo minor, continua per regionem maculoſam. In alijs viciſſim, limbus extimus, verſus Solē quidē amicitur tenui linea lucis clariſſimæ, ex oppoſito v. Solis. tenui linea vmbræ, quæ limbū à regione reliquâ diſcriminat.

XXXI. Hinc demonſtratur, ex fundo quidē cavitatis exſurgere collem, qui in medio velut vmbilico iterum ſit in lacunam depreſſus, vt jam ann. 1625 in Hyperaſpiſte Tychonis indicavi f. 124: & cavitatum quidem alias ſtatim ab ipſa planitie depreſſas eſſe, alias vallo in altum elato veluti muniri contra regionem exteriorem.

XXXII. Multitudo individuorum artis operum, multitudinem etiam aliquam arguit eorum vſus; ſeu multi ſint vtentes, ſeu idē vtens diverſis temporibus vtatur: vbi tamen diſſimilitudinem aliquam [90] operum, analogam diverſitati temporum ratio fuadet. Sic ordo inter illa multa, rationem vnam omnia complexam evincit.

XXXIII. Ex hoc axiomate, & ex XXIX. facilè obtinemus, in Lunæ ſuperficie gentem aliquam eſſe rationis ad extruendas iſtas cavitates capacem, in plurima individua multiplicatā, vt vna pars hanc cavitatē extruat vſurpetq́;, alia aliaā, cùm eæ ſint inter ſe ad ſenſum nostrū planè ſimiles, & quidem certâ lege inter ſe diſpoſitæ, quod mutuum conſenſum arguit inter authores diverſarum cavitatum.

XXXIV. Hûc adde experimentum exſcriptum ex narratione de viſis à me Planetis Iovialibus; quod ineptum in frontibus titulum gernt. Præfationis ad lactorem. Exſcribo verba f. 17.

Non poſſum præterire, quin animi gratiâ explicem et ſpectaculum, quod nobis Luna decreſcens (quippè proximis diebus post plenilunium) exhibuit. Est in Lunæ facie ſupra oculum ejus ſiniſtrum è regione noſtri dextri, parvula macula vulgò nota, inſtar puncti nigerrimi: quam nunquam aliud quid eſſe cenſui, quâm profundam cavitatem, eam creſcente Luâ par est, minùs eſſe conſpicuam, quia in devexa Lunæ vergens Soli rectis objicitur, quam ſi Luna plena fuerit: tunc enim declinans lumen Solis, magis obumbratur. Hæc veſperi 4 Septemb. (an. 1610) vt erat inſtrumento explicata in ſpeciem latiſſimæ maculæ, ferrugines coloris erat, limbo limpidiſſimi luminis circumdata. At hoc manè 5 Sept. limbus hiabat verſus obſcuram partē Lunæ; nam circulus ſeu terminus illuminationis ſuper hanc maculā tranſibat lineâ ſyncerè curvâ Limbus verò fulgidiſſimus, vltra terminū luminis, in regionem obumbratam vtroᶃ brachio procurrebat, reducta habens brachia, et introrſum flexa, inſtar Probolarum, quibus Anconæ, Meſſanæ, Genua, et alibi portus efformantur in fine acuto flexu. erat expreſſiſſima lacus effigies, conformatione mare Caſpiū dixeris: ſed contentis magis Ponto Euxino aut mari Ionio ſimilis. Erat enim in ipſo lacus quâ intror ſum, verſus corpus Lunæ vergebat, lucidior areola, iſthmo conjuncta littoribus lucidiſſimis. Sic tria diſtincta erant lumina, clariſſimum litorum et montim, ferrugineum et obſcurum, maculæ ſeu lacus, usᶃ ad terminum illuminationis, mediocre, vicinius tamē lacus obſcuritate, candor illius areolæ. Veſperi horâ 9, cùm eſſet orta Luna. lumen lacum omnē deſernerat littoræ conſpiciebantur flexu circulari pulcherrimo, quaſi exſecta eſſet Luna aut excavata. Sola peninſula intra illā luttorū cavitatē adhuc illuminabatur.

Iſthmus apparnit clariſſimè; erat ſpecies veluti Tauricæ Cherſonneſi in Ponto, aut potim Pelponneſi, diviſa vtrinᶃ (à cōtinente) ſinubus vmbroſis, [91] longâ tamē fronte, et lacui rectè objectâ, nec vt nominatæ peninſulæ angulo acuto, prorsum in lacum procurrente: ſed triplo ferè longior quam latior. Mirum autem, in peninſula, quæ Iſthmo conjungitur lateribus montaſis, punctum erat lucidiſſimum, montis inſtar: è regione in lucidiſſima littorum continente punctum erat vmbroſum; indicium fortè vallis, per quā materia in lacum egeſta, peninſulam effecit vt de aggeſtione Ægypiti philoſophatur Herodotus. An has ſunt veſtigia Neronis alicujus. Iſthmum perfodientis, aut Cleombroti, peninſulam vallo munientis, contra neſcio quem Xerxis exercitum. Hæc ex narratione, edit. an. 1611 Francofurti.

lnvenio in obſervationibus anni 1622 die 22 Sept. deſcriptionem ſimilem maculæ procul dubio ejuſdem, Lunâ quippè iterū decreſcente; quando linea τῆς τομῆς exiguum cornu de ora Lunæ occidentali reſcindit. Verba ſunt: In Lunæ occidentali τομῇ (gibbam intellige lineam, ſeu Ellipticam) animadvertebatur quaſi littus et alta crepido ſinuoſa, vmbram velut in mare (verſus cornu illud Lunæ, jam deſertum à lumine Solis) projiciens; lux enim in partibus hujus maris vltra vmbram ſequebatur in medio ſinûs, continuata deinceps vſᶃ ad τομὴν. Paulò verſus meridiem quaſi Iſthmus luminoſus: ſed tamen in clara crepidine manifeſtum punctum atrum; et viciſſim, trans illud in mari mos clarus manifeſtus. Cornua crepidinis illius claræ, protenſa, vt promontoria: τομὴ per mare incedens, erat ab inferiori cornu quaſi intercepta, intra cornu in lineam ſuam (Ellipticam ſeu gibboſam) revertebatur, incedens per aliam maculam. Hæc anno 1622. 22. Sept.

Lubet verò etiam vnam obſervationem exſcribere totam, vnde aliquot particulæ deſumptæ ſunt in Apparentijs præmiſſis; quia de pluribus etiamnum monet: & quia in illâ ſunt quædam rudimenta epiſtolæ; in cujus partium demonſtratione verſamur.

An. 1623 d. 17. Jul. à media nocte incipiente Lunam ab hora 1 in 2: contemplatus ſum, vſus vitris P. Nicolai Zucci, longiſſimæ diſtantiæ. Cavitates pleræᶃ apparebant rotundæ, ſed in ſuperiori et inferiori parte Lunæ, quaſi Ellipticæ, ſecundum convexitatis globi declinationem à viſu: et vmbræ vallium, ſpecie Lunæ corniculatæ, quædam per obliquum Elipſium manifeſtè; vt facilè ex eo convexitatē Lunæ globi, vel viſu agnoſceres, Maculoſæ partus inferiores erant conſperſæ, lucidus nonnullis circulis, cavitates et vmbras intra ſe complectentibus; raris tamen ijs. Diceres, partes eſſe Lunæ paluſtres, ſeu limoſas, in quib. erecti aggeres circulares; vt putei, excludentes circumjectum humorem. Erat harum vna, paulò vergens ad altioram partem Lunæ, [92] quæ manifeſtam rimæ ſpeciem præ ſe ferebat, in media longitudine paulò patentior. Non omnium cavitatum erat evidens diſtinctio labri à reliquo Lunæ corpore (maculoſo ſeu paluſtri) Sed id continuâ et aquàbili illſtratione hebeti vſᶃ ad dehiſcentiam vmbræ. Pleræᶃ majores cavitates, habebāt in medio quandam imaginem circulorum vitreorum in feneſtris: ſcil. ex profundo cavitatum ſingalarum aſſurgebant colles ſingulti, non tamen ad altutudinem exteriorum crepidinum: atᶃ ij erant depreſſi rurſum in centro, velut in ventribus turgentibus vmbilcus, aut (exemplo magis cognato) crateres Æthnæ; quod vmbra eorum prodidit. Etſi verò non connivebant invicem, nec cohærebant cavitates, ſed quælibet ſeorſim ſtabat: tamen ab inferiori parte τῆς τομῆς (gibbæ hac vice) ſequebantur ſe vmbroſæ Lunulæ (ab invicem, vt dictum, interciſæ;) ſic vt ipſa ſerie repræſentarent ſpeciem quandam arcus elliptici vmbroſi. Atᶃ ita effigiabantur duæ fiſſuræ vmbroſæ, propinquæ invicem in partem lucidam, ſurſum reflexam, ſe inſinuantes à ſectione lucis et vmbræ; interpolatæ tamen hinc inde, vt dixi, partibius lucidis, quæ trajiciebant continuis tractibus: diceres vallem longiſſimam, quæ hinc indè ſub montibus ſinuoſis traducta, ijsᶃ a latere inſpectis, quaſi tecta ſit. Hæc 17. Iulij anno 1623.

Hæc ſunt igitur experimenta, hæc axiomata, ex quibus jam Epiſtolæ partes ſingulas literis diſtinctas demonſtrabo.

B. Quod cavitates maculas potiſſimim occupent, non partes lucidas, id pertinet ad XXIV: deſumptumq́; & ipſum eſt ex viſu.

C. Maculoſas partes, eſſe humiliores lucidis, ſequitur, vt XIII.

D. E. Ex macula ſaturæ nigredinis colligo maria XXI. & dilutiore nigro, paluſtria XXII. XXIII.

F. Si metantur ſpacia, conſenſum inter eos eſſe neceſſe eſt, quem habes per XXXIII.

G. Rationis eſt, ad certum finem tendere. Etſi verò etiam ludo indulget, fallendi temporis cauſâ: opera tamen ad ludum comparata, non ſunt magnitudine æquiparanda ijs, quæ ad finem tendunt ſui conſervandi. Hæc verò opera ſunt maxima, vt quæ à 50 millibus milliarium, non effugiunt ſenſum noſtrum.

H. Quia cavitatum aliquæ ambiuntur vallo exterius: & quia depreſſæ ſunt cavitates in maculoſas regiones, quas humor obtinens nigro inficit: hinc colligo humori extraneo objectum eſſe vallum: qui verò erat intra vallum, eum exhaurire docuiſſe illos Endymionidas, noſtros puto Hollandos. In diſſert. f. 17. contrarium ſum hariolatus, [93] foſſas deprimi, fortè etiam humoris è profundo eliciendi cauſa. Sed tunc hoc nondum obſervaveram, cavitates eſſe in maculoſis, non lucidis.

I. Sol hoſtis illis certiſſimus & ἀναμφὶλεκτος. Sic de hac re ſcripsi diſſert. f. 17. Cum diem habeant, quindecim noſtros dies longam, æſtusᶃ ſentiant intolerabiles: et fortè careant lapidibus ad munitones contra Solem erigandas: at contrà, glebam fortaſſis habeant, in modum argillæ noſtræ tenacem: hanc igitur illis ædificandi rationem vſitatam eſſe: vt campos ingentes deprimant, terrâ circulo egeſtâ et circumfusâ, vt ita in profundo, poſt tumulos egeſtos, in vmbra lateant, intusǵ̡ ad motum Solis et ipſi circumambulent, vmbram conſectātes: atᶃ hæc ſit illis veluti ſpecies vrbis ſubterraneæ domus ſpeluncæ creberrimæ, in crepidinem illam circularem inciſæ: ager et paſcua in medio: vt Solē fugientes, à prædijs tamen nō longius cogantur recedere. Hæc ego jam tum ſic cenſui, nondum hoc detecto, quòd colles exurgāt ex cavitatibus, medio vmbilico depreſſo; quodq́; vallum circumjectum ſit, cavitatibus nonnullis exteriùs. Ratiocinabar enim, facilius illos vmbræ prolixæ fieri compotes, ſi non effodiant tantùm lacunam, ſed egeſtam etiam contra Solem accumulent forinſecus. Quod illis faciendum, rebar ex cauſa hac neſcio quàm certâ; id ita fieri nunc oculi teſtantur & dioptra: contra ſolemne, quod monet hæc litera I, an contra humorem, quod prior H, anne contra vtrumque, in medio ponendum.

K. Dato ſemel initio comparationis inter gentes, lunarem & terreſtrem, jam de ſimilibus idem eſt judicium. Cùm maculoſas Lunæ partes videamus cultas, aſperis & mōtoſis circumjectis attribuemus feras & barbaras latronum cohortes. Hi ſunto hoſtes cultiorum, quos contra, illi munitiones ſuas erigant. Sed refer hûc experimentum ad XXXIV, quod nulla alia via, niſi vt ſit munitio contra irruptionem hoſtilem, poteſt explicari.

L. Cavitates habent formam circuli. Circulus ex centro deſcribitur. Oportet igitur eſſe & conſpicuum & aliquâ re ad metanda circumferentiæ intervallæ inſtructum.

M. Intervalli tam longi æqualitas, niſi funiculo, nequit obtineri.

N. Quia cavitatum diametri ſunt inæquales.

O. Cùm inſtrumentū meū vno intuitu caperet 12′ ſcr. de 30′ Lunæ, diameter verò ejus 400 milliaria Germanica ſit longa: inſtrumentum igitur meum circiter 160 milliaria cepit. Eſt verò diameter [94] hujus maculæ circiter 16ta pars de capacitate inſtrumēti; patet igitur in 10 milliaria Germanica: ergò ſemidiameter in 5.

P. Circulum ſemidiametro 5 milliarium continuo tractu vnius pedis in circino, ne dixeris deſcribi poſſe: niſi deſcriptor ipſe viginti minimùm milliaria longus in prompti ſit.

Q. At nec vnicus funiculus ſufficit, vt ejus à palo nexi extremitas exterior circumducatur: defluet enim funiculus pondere ſuo in terrā, hærebitq́; in collibus & ſaxis, alijſq́;, quæ ſuperficiē terræ aſperant. Relinquitur igitur, vt circuli futuri puncta ſingula, intervallo non lōgiori ab invicē diſtantia, quàm vt alterū ab altero conſpici poſſit, ſingulis deſignentur funiculis, ab eodem palo nexis. Et tamen menſor indè à palo ad circumferentiam, carro onuſto incedat neceſſe eſt, vt ſufficiat ipſi longitudo funiculi per 5 milliaria.

R. Ex XXIX. habemus, individua gentis lunaris nō eſſe mole corporū æquiparanda montibus lunaribus; ex XXXIII. verò eſſe numeroſa multitudine. Cùm igitur apparentiæ teſtentur de operibus illorum ingentibus, oportet numero perfici, quod mole corporum nequit. Exempla qualiacunq; ſunto, Turris Babylonica, Pyramides Ægypti, Agger in provincia Peruana longiſſimus lapide conſtatus, Murus Sinas à Tartaris muniens.

S. In illa magna cavea, quæ diametrum habet 10 milliar. German. bona pars diametri occupatur ab hiatu intermedio labrū inter & collem interius aſſurgentē; & qui non minus dicit vno milliari Germ. is non negat majus aliquid, de quo teſtatur viſus. Hinc verò æſtima molē corporū, quivis non ſit comparanda ſuis montibus, noſtrorum tamen corpori mole multo majorē; quippè ex operibus, quæ noſtra, multitudine lōgè ſuperāt. Atq; id plane in Opticis f. 250 ex ſola cōparatione montiū lunariū cū noſtris, aſſerere ſum auſus, verbis hiſce: Rectè Lunam à Plutarcho tale corpis dici, quale terra est inæquale, montoſumǵ̡: et majores quidem montes in proportione ad ſuum globum, quàm ſunt terreni in ſua proportione. Ac, vt cum Plutarcho etiā jocemur: qui penes nos vſu venit, vt homines et animalia ſequantur ingenium terræ ſeu provinciæ ſuæ: erunt egitur in Luna creaturæ viventes, multò majori corporum mole, temperamentorumǵ̡ duritie, quam noſtra etc.

T. Cùm appareant foſſæ, per XXV, eæq́; ſint factitium aliquid, per XXVII. impoſſibile eſt, eas aliâ ratione fieri, quā egeſtione materiæ. Non inveniunt enim, vbi defodiant in ipſis alveis. Ex materiâ nequit nihil fieri: ſicut ex nihilo ars nequit facere aliquid corporeum.

[95] V. Hoc de ijs cavernis ſit verum, quæ foveam exteriùs munitam non habere aliquo labro lucido cernuntur, vt ad XXX. dictum, & in obſervatione anni 1623. poſt XXXIV. Quod autē introrſum egeſta ſit materia, ſequitur ex apparentiâ colliū ex fundo aſſurgentium; & ex axiomate Metaphyſico, quòd nihil fiat ſine cauſa: Fit autē hîc altiudo in medio caveæ: ergò ea ſuam habet cauſam. Non eſt verò probabilior cauſa, quā egeſtio materiæ, quæ priùs oppleverat foſſam vicinam apparentem circumcirca, nec facilè alia poterit excogitari.

X. Sequitur, vt quas cavernas amicit labrum lucidum, in ijs materiæ pars extrorſum ſit egeſta. Hæc enim illud ipſum labrum efficit. Totā materiam dicerē, ſi vacua eſſet foſſa, ſi non ex ejus fundo aſſurgeret collis. Vbi ergò collis intus, ibi pars etiam introrſum egeri creditur.

Y. Duplex vallū in his, quia quod dixi, labrum exterius, eſt primū vallū; quod v. introrſum egeritur, vallum fit non foſſæ exteriori (cui ab intra nullū eminet periculū) ſed lacune in medio vmbilico collis.

Z. Profundam eſſe foſſam admodum, copia teſtatur materiæ egeſtæ, vt ex qua cùm exterior agger vndique ambiens, altitudinis inſignis, tùm interior collis, valde & ipſe conſpicuus.

Aa. Ex obſervatione XXVII: & ex ratione cōſtruendi hactenùs deducta. Poſito enim hoc, quòd loca omnia à palo vndiq; æquidiſtent; & quod ab vno loco deſignato ad alium cōtinuetur foſſa; fiet omninò circulus ex foſſa, quare etiam ex aggere exteriori, exq́; interiori: vt quidem ad literam Bb moneo. Poſita enim creaturâ rationis participe quadamtenùs: jam non eſt ab illâ aliena hæc funiculorum æqualitas, in omnes partes extenſorum.

Cc. Mens nihil agit fruſtrâ. Excavare verò verticem collis intimi, ceu vmbilicum, de ſuperfluo videtur; cùm ex ipſa aggeſtione materiæ ex foſſa introrſum, agger in altum creſcens, relinquat vltro lacunam in centro, vt ad Dd moneo.

Ee. Hoc quoq; nobis dictat terreſtris noſtra Mechanica & Architectonica. Eſt enim vnum ex præcipuis præceptis, quippè etiā præcipuā attinet partem operarum, præſertim in fundamentis concinnandis.

Ff. Paluſtria in Luna habuimus per XXIII. Cætera igitur ad concludendum ſuppeditat noſtra agricultura; vt ſcil. ſi aream paluſtrem foſſâ profundâ circumdes, humor & ab extra & ab areâ comprehenſâ, in eam deſinat.[VF 2]

[96] Gg. Id ſi non profundè ſatis ex areâ; materia ex foſſa in eam injecta ceſpitem altiorem faciet, & ab humoris ſuperficie intactum. Hh. In ijs, quæ cum ratione adminiſtrantur, nihil ſolet fieri fruſtraneum. Hic eſt foſſa facta à creaturis rationalibus; vt eſt in hypotheſi Epiſtolæ; recipiendis aquis idonea, eaq́; circularis. Et cui bono aquæ circulo circunductæ? niſi ad navigandum in ijs.

Ii. Diei fervenuſſimi prolixitas fidem facit exſiccationis humorum penè quotidianæ. In hunc igitur eventum, foſſa alium vſum habet, deambulationis in profundo.

Kk. Deambulationis finis refrigeratio. Non ſanè nuda recreatio aut ludus; nim iò magna ſunt hæc opera; quod genus conjecturæ ſuprâ inter axiomata recepimus; ſed ſumma neceſſitas, vmbrâ valli in profundo ſe tueri à violentia Solis. Vtq́ue hoc ſemper poſſint, circulari foſſa opus eſt, & mutatione loci, vti Sol quoque mutat: eaq́ue vel navigando citra laborem, vel majori cum moleſtia, pedeſtri itinere.

Ll. Quia qui in foſſa ſunt, ij collem habent ab vna plaga, exteriorem aggerem ab altera. Si ergò Sol eſt in plaga aggeris exterioris: agger hic, ipſis vmbram miniſtrat.

Nn. Sin ijs vel eorum contrarijs, Sol eſt in plaga collis; qui ſunt in foſſa, poſt collem ſeu aggerem interiorem ſeſe abduntin vmbram.

Mm. His enim, qui in collis cratere, agger exterior nullam præſtat vmbram, interior præſtat: & hoc ſine fatigatione: quia anguſtus eſt locus in profundo, circa centrum, breviq́; itinere tranſeunta locis Sole toſtis ad vmbroſa; aut, ſi agger in diei medio, Sole verticibus incumbente, vmbram non facit, conſentaneum eſt, ſpecus ipſis eſſe, in aggerem acclivem reductos, in quibus latitantes, Solem meridianum declinent.

Sic itaque demonſtrata puto omnia, quæ ſunt in Epistola, vt promiſi ad literam Oo; idq́ue per varietatem Aximatum complurium: vt literâ Pp. Satis & de hac Epiſtola, cujus exſcriptione libellum
hunc meum claudo, lectore ad ſequentem
vetuſti Scriptoris libellum cognoſcendum
transmiſſo.

FINIS.

[97]

PLVTARCHI PHILO-
SOPHI CHAERO-
NENSIS
LIBELLVS
DE FACIE, QVÆ IN ORBE

LVNÆAPPARET;

E Græco lacunis plurimis deformato, Latinè redditus, annotatis ad marginem lectionibus, interpretis judicio emendatioribus, et plerisᶃ in lacunis ſuppletus, conjecturis ex materia et circumſtantijs Perſonarum loquentium ductis; paſſim etiam Notis illuſtratus. Eſtǵ̡ lacunarum, quas codices hiatibus indicant, impletionis ſignum [ ]: quas verò conjectura ſola arguebat, eæ ſcriptura diverſa curatæ ſunt

à
JOANNE KEPPLERO
Mathematico.

INitium libelli deeſt. Apparet autem ex contextu; initium eſſe factum à promiſſione fabu læ de Dæmonibus Luaribus. quam S Y L L A E tribuit Plutarchus. Ei verò Plutarchus interlocutus, varias dixit eſſe Philoſophorum opiniones de Lunæ maculis, quæſivitq́; ex Sylla, num placeat illas prius examinari. Notentur igitur Perſonæ, [98] quas introducit Plutarchus & quam quiſq; ſectam profiteatur, quamve opinionem de maculis Lunæ defendat.

1. SYLLA, Fabulam dicturus eſt.

2. PLVTARCHVS, eſt qui loquitur in perſona prima, quique aliarum Perſonarum ſermones commemorat. lpſe defendit, maculas non eſſe emphaſin, non maris effigiem, ſed eſſe maria, aut valles vmbroſas, inter montes abditas.

3. CLEARCHVS, Peripateticus, defendit, Maculas eſſe imaginem noſtri maris. Abſens à colloquio allegatur.

4. ARISTOTELES, Petipateticus, Plutarchi coætaneus.

5. APOLLONIDES, Geometra, Geographus, Aſtronomus.

6. LAMPRIAS, Mathematicus. 7. HIPPARCHVS, Opticus.

LVCIVS, Lunam eſſe terream, non igneam,

9. PHARNACES, Stoicus, Lunam eſſe igneam.

10. THEON, Ægyptius, Ariſtarchi lector & diſcipulus: eidemq́; tribuitur, quòd ex Pòetis varijs teſtimonia colligere ſoleat, de tenebris diurnis. Aſtronomus igitur & Grammaticus eſt. Negat Lunam habitabilem eſſe. Commentatus eſt in Alemania.

11. MENELAVS, Mathematicus.

Eorum igitur, quæ ſuperſunt, initium hoc eſt, Plutarchi de colloquio habito narrantis, verba.

Numeri marginales, ſunt facierum in exemplari Græco Wecheliano in octavâ.
1696

Plutarchus.

b has opiniones.
c Fabulas.

1697
EETYLLA; Hæc ipſa; dixit; meæ enim fabulæ ſunt cognata, et ſunt indè profecta. Verùm, annè oportet etiam ad opiniones iſtas, de facie Lunæ, in promptu ſitas, et omniū ore celebratas, addere diſquiſitionis aliquid et ventilationis? primùm lubet percunctari.

Et cur id non faceremus, inquam ego, cùm à difficultatibus,' quæ circa hæcb occurrunt; ad illasc compulſi ſimus. Sicut enim vexati morbis diuturnis, poſt quàm de remedijs vſitatis, et consuetâ curandi ratione, per præſcriptionem Diætæ, deſperarunt, ad luſtrationes et amuleta et ſomnia ſe convertunt: itæ neceſſe eſt, vt in quæſtionibus, difficiles explicatus habentibus, quando [99] communes, probabiles et receptæ rationes non ſatisfaciunt, abſurdiores aggrediamur; neᶃ contemnamus ne veterum quidem commenta; quin ea nobismet ipſis veluti occinamus, verumq́; quibuscunᶃ medijs eruamus.

Maculas Lunæ non effingi à viſu, propter aliquam ejus affectionem.

1. Quia nilhil tale in Sole ſibi viſus imaginetur.

Οξυβελὴς, ἥδε άυς ίλάειρος.
Ilairam & Phœben, nuptas, illam Caſtori, hanc Polluci, Inachi ex Philodice filiâ, Leucipi vxore, neptes facit Apollodorus Bibliothecæ lib. 3.
Vides nimirùm in ipſo veſtigio, quàm abſurdê is, qui ſpeciem illam, quæ in Luna ineſſe videtur, affectionem eſſe dixit viſus, laborantis et cedentis ſplendori, tanquam viribus imparis, quod [connivêre] dicimus: nec anim advertitis,d ad ſolē potius ei converſo hoc accidere potuiſſe; vt qui atrox, vt fulmen, occurſu ferit: vti non inijucundè diſcrimen hoc alicubi tradit et Empedocles:

d Non obſtant huic ſolutioni Maculæ Solis, nuper detectæ quia non viſu ſimplici deteguntur, de quo Plutrachus.

Sol radijs penetrans & blando lumine Luna;

ſic enim appellavit illam pellaciam et lenitudinem inoffenſam Iuminis Lunæ.

Deindè et rationem reddit author huius opinionis, ob quam, qui ſunt viſue hebeti et imbecilli, nullam figuræ diverſitatem in Lunâ conſpiciant, ſed levcis et plenus vndi luminis, illis ſeſe offerat hujus Orbis; qui verò acutè vident. etf fortem eam facultatem ſortiti ſunt, diſtincùs illam intueantur, et ſpecies in diſco ejus effigiatas diſcernant, et ſic discrimina partiū evidentiùs aſſequantur.g Oportebat autem contrà, niſi fallor, ſiquidem [imbecillitas à ſplendore] victi oculi talem imaginationem efficere [oportebat inquam] in patiente imbecilliore potiùs eſſe hanc apparentiam.

2. Quia potiſſimùm viſu forti.

e f. Nota oppoſita epitheta ἄμυδρον & σφοδογν.
g Plutarchus contentus fuit, agumentum ex hac particula opinionis, cur diverſis viſibus accidant diverſa, retorquere in totam opinionem: cauſam hujus diverſitatis ipſe hic non explicat, quia intempeſtivum erat futurum. Eam nos addamus ex veris rationibus Opticis. Maculæ iſtæ lunares ſunt reale quid pingunt enim ſe ipſæ per ſuas radiationes in papyro alba, non tantùm ſi per vitra convexa tranſeant, & ad certæ diſtantiæ punctum concurrant; ſed etiā, ſi per foramen exiguum planè vacuum tranſeant, [100] inq́; tabellam albam eminùs incidant. Quòd igitur illæ non diſcenuntur à viſu quocunque; in cauſa non eſt, facultatis imbecillitas, quam Plutarchi vox ἄμυδραν inſinuat; ſed vitium inſtrumenti viſorij, id eſt, ſitus improportionatus fundi retiformis tunicæ, ad quantitatem refractionis, factæ in humore cryſtallino. Cùm enim quælibet quantitas refractionis hujus, proprium habeat punctum poſt cryſtallinum, ad quod colligat radios in cyſtallino refractos, propriam ſc. ejus à cryſtallino diſtantiam, eamq́; aliam propinqua oculo deſignent, aliam remota: fit vt fundus retinæ aberret ab hoc puncto. Si aberrat à puncto, ſecat igitur conum radiorum collectorum vnius puncti lucentis, ſecat, inquam, eum vel ante punctum, vel poſt punctum concurſûs, vbi jam iterim dilatatur Conus. Hoc vero pacto, quod erat foris in re viſibili punctum vnicum, fit in retiformi non punctum, ſed ſuperficies Vicinum igitur punctum rei viſibilis, pingit ſe per aliam talem ſectionem in pariculâ retiformis jam occupatâ à priori ſectione: & ſic vicinorum horum punctorum picturæ in retinæ fundo ſe mutuò permeant ex potiori parte. Sed quia vnum rei viſæ punctum eſt in parte lucida, alterum in parte maculoſa: illius pictura in retiformi eſt evidentior, & plus movet viſum, ſuperatq́; pemixtam ſibi picturam puncti maculoſi: quia lumen eſt efficacius coloribus in movendo viſu. Ita fit deniq; vt macularum pictura in retina extinguatur, maneatq́; ſola luminoſarum partium, obtinens totam retinam. Hanc cauſam eſſe veriſſimam, patet ex perſpicillorum uſu: nam illa applicata oculo, corrigunt refractionis quantitatem; vt radij, & per perſpicilla, & per humorem cyſtallinum juncta deſcendentes, aliud punctum concurſus ſiu ſortiantur, in ipſo ſc. Retiformis pariete, fiatq́; diſtincta, hoc eſt, punctalis pictura punctorum rei viſæ Si cauſa fuiſſet in intimæ facultatis viſoriæ imbecillitate; perſpicillum illam ſolo ſitu extraneo non poſſet momentanecè fortificare, ſic vt eo rejecto, oculus ſtatim relaberetur ad priſtinam ſuæ facultatis viſoriæ imbecillitatem. Eſt et alia comprobatio hujus cauſæ Opticæ, petita ex hoc experimento, quòd ijdem, qui non vident maculas in Lunâ viſu ſimplici, non vident etiam alia obſcura, propter candida appoſita; nec citò agnoſcunt facies hominum cum collaribus denſis è Syndone candidâ: quia nimi[101] nimirùm idem facit color candidus circa faciem non candidam, quod in Luna, lumen circa maculas. Quemadmodum igitur facies fuſca, propter hoc viſus accidens, non ideò eſt mera apparentia, ſed omninò reale quid; ſic etiam maculæ Lunæ per ſe ſunt aliquid, etſi à viſu imbecilli non videntur. Sed revertamur ad contextum.

3. Quia non in toto Lunæ disco. Planè verò redarguit hanc rationem inequalitas. Non enim in vmbrâ continatâ per totum Lunæ diſcum, et confusâ cum eius lumine, viſus [hic occupatur] ſed vt non ineptè ſubdens Ageſianax dixit:

Κȣ́ρης

ὤστε Δια (τύπωσιν)
Adde 4. Quia ominibus hominibus, qui illas agnoſcunt, eâdem figurâ occurrunt.

Et 5. Quia ſemper eædem.
[ ]ον Αριςοτέλȣς

1698
Non eſſe imaginem maris ſpecularem.
ὅψις non ίτυς.

Re verà enim inſinuant ſeſe partibus ſplendentibus vmbròſæ circumſtantes, et coarctant illas, viciſſimq́; ab ipſis etiam intercipiuntur; et in vniverſum intextæ ſunt ſibi mutuò; [vt ita] admodum expreſſa, velut arte pictoris [repreſentatio] ſit figuræ [faciei humanæ.] [Atq. hæc eadem] etiam adverſus Clearchum veſtrum, ò Ariſtoteles, non ineptè videbantur dici. Vester enim ille vir est, Aristotelis, antiqui illius, familiaris factus, etſi multa etiam peripateticorum evertit.

Apollonide verò, hunc ſermonem excipiente, et, quænam Clearchi fuiſſet opinio, rogante: Nemo, inquam ego, omnium eſt, quem minùs ignorare deceat, atǵ; Te, rationem velut è penatibus Geometriæ profectam. Dicit enim vir ille, id, quod faciem appellamus Lunæ, ſimulachra eſſe ſpecularia, et imagines magni maris. Nam et radius viſoris, reflexus à multis. locis, attingere poteſt illæ, quæ rectà non videntur illà viſione: et Luna ipſa, cùm eſt plena, ſpeculorum omnium puriſſimum et pulcherrimum eſt, aquabilitate et nitore. Itᶃ ſicut [102] [arcum cœleſtem] vos putatis radio viſorio verſus Solem repercuſſo in nube corſpici, cùm ea humidum paulatim lævorem et [colliquatio] nem induerit: ita exiſtimavit ille, mare exterum conſpici, ac ſi in Lunà ineſſet, non equidem eâ in regione, inqua eſt, ſed in illâ, vndè Reflexio facta viſionem perfecit, contactum ſcilicet ejus, et reſilientem indeè radiationem: ſicut rurſum Ageſianax alicubi ſcripſit: αις ιριν
σίιύενξεν

Aut ponti ingentem fluctuationem adverſum ſeſe fluctuantis, Imago repræsentaret igniflammantis ſpeculi.

Apollonides.
an πεορσῆχε?
Plutarchus.
1. Quia diſſimilis.

2. Quia maculæ Lunæ fuſæ sunt per magnam latitudinem corporis lunaris, at reflexio à ſpeculo globoſo, magnitudine Lunæ, in minimâ particulâ superficiei ad globum Terræ fieret!
His delectatus Apollonides, Quàm ſingularis, inquit, et inſolens apparatus eſt hjus opinionis, audacis verò, ſimul et ingeniosi hominis. Verùm alicunde et confutationes ejus accerse.

Primùm, inquam ego, ſi maris exteri vna eſt ſubſtantia, continuum et in ſe confluum pelagus apparitio verò fuſcarum in Lunâ macularum non vna, ſed velut iſthmos aliquos hadeant, lucidarum partium, partibus vmbroſis imminentes crepidines, altitudinis et profunditatis ſpeciem induerunt? et ſic illas oculorum et labiorum apparentes effigies admodum propinquâ ſimilitudine expreſſerunt? Ergò aut ſubſumendum erit, plura eſſe maria extera, iſthmis et continentibus aliquibus ab invicem dirempta: quod abſurdum et falsum eſt: aut ſi vnum id eſt, non credibile fit, ſimulachrum ejus im divulſum apparere.

Illud quidem quærere tutius eſt, quàm te præſente reſpondere, An, cùm habitatus orbis et in longum pateat, et in latum, contingat, omnem ex æquo viſionem à Lunâ reflexam, mare [103] ἅμα τοϊς
Imò non puncti, ſed duorum circiter graduum magnitudinem habet
a Apollonidis.
ᾆ φίλε λαμρίὰ.
2. Quia cum legibus reflexionis pugnatus.
3. Quia Luna non eſt ſpeculum.
οὖτε
b non admittat

4. Quia in nullo alio ſidere. Adde 5 Quia mutarentur maculæ, objectu maris in oppoſita parte globi.
έφ᾿ ὄν.
Lucius
Maculas non eſſe aërem.

Plutarchus.
contingere, vnà cum ipſis navigantibus in illo magno mari, per Jovem, et cum habitantibus in eo, vt Britannis: non obſtante, quòd Terra, vt dixiſtis, ne centri quidem rationem ad cœlum Lunæ obtines. Hoc igitur, ajebam, conſiderare atui muneris eſt: eam verò, quæ fit ad Lunam, radiorum, aut viſus reflexionem, non jam tui, [sed] Hipparchi. Quanquam, mi Lampria multi ſunt, quibus is non placet, dum naturam viſus explicat, ſtatuens [illum egredi ad viſibilia. At verò corporis ipſsum] retinere conſonam temperiem et concretionem, conſentaneum, eſt magis; quàm ejaculationes neſcio quas et reſultationes ſeu emicationes: cujusmodi Epicurus affinxit ſuis atomis.

Non puto verò Clearchum velle nobis corpus Lunæ proponere denſum et ſolidum: ſed ſidus æthereum, luciferum, vt dicitis. Talis verò (cùm ſit) convenit equidem, vt viſorium radium et ictum etiam avertat
b
. Itaᶃ perit nobis reflexio.

Sin autem inſuper quis nos vrgeat: quæremus, qui fiat, quòd ſolum inſit in Lunâ facies, Maris ſcilicèt ſpeculare ſimulachrum, neᶃ tale quid videatur in vllo alio talium ſiderum? Atqui poſtulat, vtiᶃ æquitas, vt viſus aut ab omnibus patiatur, aut à-nullo ſidere.

Sed [ordo ſermonis, inquam, pervenit] ad Lucium: ad quem reſpiciens, Tu quodnam primum ex noſtris dictum fuerit, in mentem revoca. Et Lucius, Ne tamen, inquit, affatim collutulare videamur Pharnacem, ſi Stoicorum opinionem ſic intactam prætermittamus. Age diſſere aliquid contra hominem: qui omninò mixturā ponit eſſe Lunam ex aëre et igni remiſſo ſeu hebeti: deinde, velut in tranquillitate maris, horreſcente vndarum ſuperficie, dicit, aëre nigricāte, exiſtere repræſentationem, certæ formæ ſpecie. [Et ego], Percommodè tu, in quā, qui abſurditatem inſignem feſtivis et gratis involvis nominibus. At non ita, ſodalis noſter, ſed quod verum erat, ſine circumitione [104] 1. Quia ſtoici Lunā Deā faciunt: quomodo igitur informis mixtura?

1700

2. Quia non ſubſiſsteret ignis, neq; perennaret, ſi, præter hunc infatum aërē, nulla illi eſſet ſubstantia solida.

3. Quia in cœlo nullus aëri locus, ſecundùm Stoicos

4. Quia ab igne conſumeretur aër.

(σφάλλεο[ ])

5. Quia motu inflammaretur.
dixit, ſubigere illos Lunam vt maſſam, maculis ét nigroribus eam farcientes: ſimul Dianam eam ſalutantes ét Minervam, ſimul mixturam ét maſſam eam facientes, fermentatam ex aëre caliginoſo ét igne carbonario: quæ non habeat incenſionem aut ſplendorem proprium, ſed corpus obſcuri ſtatus, quod ſemper ét fumorum copiâ turgeat, ét occultis ignibus torreatur, in modum eorum fulminum, quæ deluſtria ét bruta Poëtæ vocant.

Quòd igitur ignis carbonarius, cujusmodi Lunam iſti faciunt, non ſit durabilis, neᶃ omninò ſubsiſtat, niſi materiam ſolidam invaſerit, quæ ipſum foveat et nutriat: id puto melius, quàm à Philſophis nonnulis, perſpici ab illis, qui joco dicunt, Ideò claudum perhiberi Vulcanum, quòd ignis ſine ligno, ſicut claudus ſine ſcipione non incedat.

Quòd ſi igitur Luna ignis eſt, vndè natum eſt tantum arëis in eâ. Nam ſublimis iſte locis, qui torquetur in circulum, non equidem aëri deputatus est, ſed ſubstantiæ longè præſtantiori, et quæ naturam ſortita eſt, omnia attenuandi, et ſimul incendendi. Et, ſi natus eſt, quî fit, quòd non etiam interit rurſus, inǵ̡ aliam ſpeciem tranſit, ab igne ſc. converſus in naturam ætheream? ſed conſervatur et cohabitat cum igne, tanto jam tempore, hærens ijſdem perpetuò partibus, et defixus vt clavus. Cùm enim et rarus ſit, et igni confuſus: conveniens eſt ejus naturae, vt non maneat, ſed expellatur. Concretione verò illum eſſe revinctum, nom eſt poſſibile, cùm ſit permixtus igni, neᶃ humidi quid habens, neᶃ terræ, quibus ſolis aër concreſcere et conſtringi potest.

Quin etiam concitati cursûs impetius inflammare ſolet aërem, qui vel in ſaxis est, vel in plumbo frigido: quidnî ét hunc in medio igni, qui tantâ pernicitate gyratur in orbem? Etenim offendit ipſos Empedocles eo, quòd Lunam facit ſtiriam [105] aëris grandineam, à globo ignis comprehenſam ét obſeſſam: cùm ipſi è contrario Lunam, quæ globus est igneus, in ſe complecti dicant aërem ſparſim hûc illuc divulſum: et hoc quidem nihilominùs, quamvis ea neᶃ rupturas habeat in ſe, neᶃ profunda, neᶃ cavitates cuiusmodi Lunæ illi relinquunt, qui eam terream faciunt: ſed ipſi dicunt, ſuperficietenùs ei aërem adhæreſcere, convexitati ejus injectum.6. Quia nō maneret vmbroſus, Sole Irradiante.
1701

Hoc ſi verum ſimpliciter eſſet, nullū crepuſcula terminū haberent ſemper enim aliqua pars aëris circa terram in orbem circumfuſi, occultatur.
Hoc verò, et durare, rationi repugnat, et aſpectui patere in plenilunijs, impoſſibile eſt. Non enim tunc diſcerni ipſum poſſe, vt nigrum e vmbroſum, ſed evanesſcere oporteret occultatum, aut ſimul cum reliquo Lunæ corpore illuminatum enitêre, quando Sol illius vultum occupat. Etenim penes nos aër ille quidem, qui est in profunditatibus et cavitatibus terræ, in quos nulla penetrat lux, manet vmbroſus et ſine illuminatione: qui verò exteriùs terris circumfunditur, claritatem induit ét colorem luciformem. Est enim cùm in omnem qualitatem facultatemǵ̡ contemperabilis facilè, ob raritatem: tùm verò maximè, ſi lucem vel leviter contigerit ét delibaverit, vti dicitis, totus omni parte transmutatus illuminatur. Hoc idem igitur, perpendamus, etiam in Lunâ fieri debere: vt, quam vis illos egregiè ſublevat, qui in Lunæ hiatus ét convalles aërem detrudunt: vos tamen, qui convexitatem ejus neſcio quomodo contemperatis ét commiſcetis ex igne et aëre, fortiter convincat. Non est enim poſſibile, vt vmbra relinquatur in ſuperficie: quando de ea totum id Sol lumine ſuo colluſtrat, quod et nos viſione noſtrâ de ejus convexitate præcidimus.

Adhuc me loquentem occupat. Pharnaces, Illud, inquiens, quod ex Academiâ circumfertur, rurſùm nobis vſu venit, Eos qui verſantur in diſſerendo contra alios, ne ad momentum quidem temporis locum permittere refutandi ea, quæ ipſi dicunt. At enim verò, vt cum defenſoribus ſuorum dictorum eſt agendum, [106] non vt cum accuſatoribus, ei, qui ad diſceptandum advenit. Me igitur hodiè nunquam eo redigetis, et rationem reddam eorum, de quibus Stoicos accuſatis: niſi priùs à vobis pœnas exigam ejus rei: quòd, quæ ſupera ſunt, infera facitis in mundo.Lucius.
Lunam eſſe terreā
Αριςτιρχος
Κλευνθης.

En hypotheſes Copernici.

Dilu itur objectio de loco ſupero, quòd indè caderet Luna, ſi terrea eſſet
1702
Ad hæc Lucius ſubridens, Modò non nobis, amice, dicam ſcribas impietatis: quemadmodum Ariſtarchum Samium, Cleanthes cenſuit læſarum religionum poſtulandum à Græcis eſſe: tanquam qui mundi focum et Veſtam in motu conſtituerit: quia nimirùm vir hic Apparentias ſalvare tentaverat, ſupponēdo, Cœlum quieſcere Terram verò permeare circulum obliquum, ſimulǵ̡ et circa ſuum axem torqueri. Nos igitur nihil pro nobismet ipſis dicemus: at illi, qui Lunam supponunt esse Terram, rogo, qui magis quàm nos, supera faciunt infera: cùm nos terram hîc locemus, in aëre ſuſpenſam, quæ multò major est, quàm Luna: quemadmodum id Mathematici ex deliquijs, exǵ̡ inceſſione Lunæ per vmbram, applicationis ſeu moræ magnitudinem dim etientes, [demonſtrant]. Nam et minor ipſâ terrâ, à majori quippè illuminante, dirigitur vmbra: et hujus ipſius [conum pertransit Luna] tenuem exiſtentem in ſuperiore ſui parte ét ſtrictum. Hoc ne Homerum quidem, vt perhibet [interpres] latuit: ſed noctem is
iaculi Epitheto acuti-volantem appellavit, propter vmbræ figuram acuminatam. Et tamen ab hoc vmbræ mucrone intercepta Luna, vix agrè tribus corporis ſui menſuris ſe explicat. Perpende, quæſo, quot Lunas terra æquet, ſi hæc vmbram projicit, cujus trajectus, quâ parte is omninò breviſſimus, ſpaciū tamen trium Lunarum æquat. Hoc tamen non attento, vos de Luna quidem eſtis ſolliciti, ne de cœlo cadat. (ſi terrea illa ſtatuatur) de terra verò ipſa Æſchylus vobis, ſcilicet, perſuaſit, quòd Atlas

Terræ Poliq́; ſtet columnam fulciens
Immane ſtipis pondus humeris ſuſtinens.

[107] Quòdſi Lunæ quidem (vt obijicitis) nihil ſubſtat, niſi perflabilis aër, qui nullâ facultate pollet ſupportandi molem aliquam ſolidam: terram verò ſecundùm Pindarum

columnæ fulciunt laterculis adamantinis ſtatuminatæ:

eamǵ̡ ob cauſam Pharnaces ipſe quidem ſecurus est, vacuusǵ̡ metu caſûs terrarum: at pro ijs trepidat., quibus trajectio corporis lunaris imiminet, Æthiopibus et Taprobanêis, ne tantum ipſos pondus delapſum opprimat;Lunam motu retineri ſuperiùs.


Argumentum: ſi Luna ignis eſt, etiam terra erit.

1703
Pharnaces.
enim verò Lunæ ad hoc, ne deciadat, ſubſidio venit ipſe motus, contentæǵ̡ volutionis impetus, vt fit in ijs, quæ fundæ inſeruntur; quibus rotationis pernicitas præſtat impedimentum, ne de funda defluant. Vnaquævis enim res à motu illo, quem habet à natura tributum, regitur, ſi nihil interveniat, quod ipſam avertat. Proptereà Luna non regitur à suo pondere, vt cujus illecebræ ad motum à circum volutionis impetu diſcutiuntur. Illud potiùs nos mirari conveniret, ſi Luna, vt terra noſtra, loco conſiſteret penitùs, immobilisǵ̡ eſſet. At nunc Luna quidem cauſam habet oppidò magnam, cur hûc in terram non deferatur: Terra verò, cùm nullum alium motū ſit à Naturà ſortita, debuit vtiᶃ loco conſiſtere, ob ſolam gravantem materiam. Est autem gravior quàm Luna, non tantùm, quantò est major, ſed multò magis: quippè hæc per calorem et exuſtionem
, ſecundum Stoicos, levior est facta. Atᶃ omninò ex ijs, quæ tu dicis, concludi videtur, Lunā ſiquidem ignis est, tantò magis indigere terrâ, materiâ nimirum, quam ignis inhabitet, et cui adnatus ſit, in qua ét contineat ét exſuſcitet facultatem ſuam. Nullo enim cogitatu potest explicari, quomodo ignis aliquis ſine materiâ poſſit conſervari. Dicitis verò vos, Terram ſine fundamento vel radice conſiſtere? Omninò verò reſpondit Pharnaces quippè cùm proprium obtineat, ét à natura ſibi tributum locum, vtpotè ipſum Medium. Hic enim est, circa quem omnia pondera contra [108] ſe mutuò nituntur gravitatis momentis, et ad quem feruntur ét confluunt illa vndequaᶃ. At ſuperna regio omnis, etſi terreum aliquid recipiat ſurſum excuſſum, ſtatim elidit, hûc rejectum; ſeu potiùs dimittit, vt id proprijs gravitatis momentis eò deferatur, quorſum naturâ vergit.Plutarchus.

Theon.
Plutarchus

Motus gravium non eſt ad medium Mundi. Abſurda conſequētia ſi gravia ferantur velut ad punctum: quæ abſurda non ſunt, ſi ferantur velut ad terram.

ωὔα θοροίύΊειν έπ αύ[ ] αι αλλάύΊειν ειό απλύξειν δίȣ[ ]κρȣ́εο [ ]
Ad hæc ego, cùm Lucio moram ſuppeditari vellem ad ſe recolligendum, Theonem allocutus, Quis inquam tragicorum, ô Theon, de Medicis dixit, quôd

Remedio amaro bilem amaram diluant.

Et Theone reſpondente, Sophoclem eſſe, Dandum hoc illis, inquam ego, ex neceſſitate. At non ſunt ſic ét Philoſophi audiendi, quando abſurda abſurdis alijs tueri nituntur: et quando ſic impugnant mirabilia aliorum placita, vt ipſi mirabiliora et ineptiora confingant. Vt iſti quidem ſuum illium motum ad Medium inducunt: in quo, quid nom est abſurditatis? Nonnè enim ex eo ſequitur, Terram eſſe figuræ globosæ? Cùm illa tantas habeat profunditates, tantam inæqualitatem? Nonnè Antipodas in eâ habitare, qui in movem teredinum aut cimicum, inferas partes ſurſum vertant, terræ adhæreſcentes. Nos verò homines non rectis angulis ſuper ea incedere, ſed inclinatos obverſari, abnutantes ab invicem, veluti qui ſimus ebrij? Nonnè maſſas millenorum talentorum, ſi per terreni globi profundum ferantur, vt primùm attigerint mediū, conſiſtere nullâ re occurrente nulla neᶃ ſustentante? Qod ſi quid impetu delapſum, ſuperaverit medium, rurſùm verſo motu recurrere identidem ad ipſum, vago motu. Nonnè ſegmenta de trabibus reſecta ex vtroᶃ terræ latere, omninò non deorſum cadere, ſed ab extrinſecis lateribus ad terram accidere, ab eaǵ̡ diſtineri ét repelli, circa medium Globi cingulum? Nonnè, aquam è ſitula effuſam, ſi fluxu deorſum feratur, punctumǵ̡ medium attingat, quod iſti faciunt incorporeum, ibi ſiſti, inǵ̡ orbem confluere ét [109] 1704

αὕ [ ]

κἂν Πάνγα, lege κάνω κάτο[ ] κάντει


Vera ratio motus gravium.
1. A Motus conditionibus
Non quò major à medio diſtantia, hoc celerior eſt motus; ſed quò denſior eſt, et quò magis terrea materia.
2. A ſimili coporū cæterorum conſiſtentia.
commiſceri, circa polum illum indeſinenter attollere aquam contratiam, indeſinenterǵ̡ attolli pendentem? Nom enim ne falſâ quidem cogitatione cogi poſſet aliquis, ipſe horum aliqua vt poſſibilia ſibi imaginari.

Nimirùm hoc est, ſumma imis ét ima ſummis omnia viciſſim verſa eſſe; quia quæ vſᶃ ad medium ſunt, ſtatuuntur infera, quæ verò vltra medium à nobis, rurſum ſupera. Itaᶃ ſi quis, patiente terrâ, medium ipſius vmbilicū obtinēs, conſiſteret: is ſimul ét caput ſurſum ét pedes item ſurſum haberet: et ſiquidem effodiat locum vlteriorem, incurvās ſe: [humus ſupra ipſum] eſſet, et deorſum à loco ſuperiori tolleretur egeſta. Quod ſi huic aliusquiſpiam contrarium veſtigium ponere cogitetur; vtriusᶃ pedes ſurſum erunt ét dicentur eſſe.

Tot tantorumǵ̡ abſurdorum dogmatum illi, non me Jupiter, explorationem, ſed præſtigiatoris alicujus apparatum et Proſcenium à tergo, cùm habeant, attrahantǵ̡; incuſant alios, quôd Lunam terreā facientes, ſurſum ſummoveant; ibiǵ̡ collocent, vbi medium non est.

At enim ſi omne corpus ponderoſum in ſe ipſum colligitur, et verſus ſui ipſius medium omnibus ſui partibus ſe ipſum contrafulcit: hoc equidem pacto terra non in quantum est totius vniverſi Media, ſed in quantum est ipſa totum aliquid, conciliabit ſibi, et alliciet pondera, vt partes ſui ipſius. Et argumentum capere facilè erit ab ipſa proportione vergentium ſurſum vel deor ſum; non eâ dico proportione, quæ est ad medietatem mundi, ſed quæ est ad communiomem et cognationem cum terrâ, eorum quæ revelluntur ab illa, poſteaǵ̡ rurſum ad illam detrahuntur.

Quemadmodum enim Sol in ſeſe convertit particulas, ex quibus ipſe conſtat: ſic etiam terra lapidem tanquam [ſinui ſuo] [110] 3. A cognatione gravium cū Terris. a Quod clariſſimè illuſtratur in Magneticis.

4. Ab incertudine positionis contrariæ. 1705
Non omnia terrea eſſe eodem mundi loco. 1. A contrariorum contentione.
Aſtra ſecundùm Stoicos, contra quos diſputat.
εἷπον
ἀλλήλȣς
2. Lunam obid ipſum eſſe terream, quia terræ eſt vicina.
ύμῦς
convenientem exceptat, ét fert ad illum. Indè adeò ſucceſſu temporisa vnitur illi horum vnum quodlibet et adnaſcitur. Si verò corpus aliquod exiſtat, quod terræ non fùerit attributum à pricipio, nec ab ea revulſum; ſed quod fortè ſe ipſo propriam ſortitum ſit Naturam et conſiſtentiam; quale illi vtiᶃ Lunam eſſe dicent: quid impediverit, illud ſeorſim permanere circa ſeipſum, proprijs ſuis fultum ét revinctum partibus? Nam neᶃ Terra demonſtratur eſſe Media, et reliquorum, quæ hîc ſunt, corporum cum Terrâ colligatio compoſitioǵ̡, eundem ad modū commemoratur, quo etiam ibi corpora ad Lunam confluentia, loco conſiſtere probabile est. Qui verò terrea ét gravia omninò omnia in vnum locum cogit, vnisǵ̡ corporis partes facis[VF 3]: is cur non ét levibus eandem ex adverſo neceſſitatem imponat, haud equidem perſpicio; quin potius tot tantasǵ̡ ignis,conſiſtentias ſeu moles, ſparsim ét ab invicem divulſas eſſe concedit: nec perſpicuè opinatur, omnes ſtellas in eundem locum congregans, oportere etiam ſupernovum curſuum, flammeorumǵ̡ ſiderum vnum commune corps eſſe. Sed Solem vos, inquam, mi Apollonides, infinitis illium millibus à primo et ſupremo motu abeſſe dicitis; ét Luciferum circa ipſum, Mercuriumǵ̡ nec non ét Errones cæteros, tàm ab inerrantibus in profundo relinqui, quàm inter ſe mutuò maximis intervallis diſtantes incitari: gravibus verò et terrenis exiſtimatis à mundo nihil ſpacij inter ſe, nullaǵ̡ intervalla indulta eſſe. Videtis opinor ridiculos eſſe nos, ſi Lunam ob id negaverimus eſſe terream, quia nonnihil diſtet ab imo mundi loco: ſidus verò illam faciamus, cùm videamus illam à primo e ſupremo motu tot millibus millium repulſam, ac ſi in puteum aliquem ſit demerſa.2. Quia ab vmbra Terræ attingitur.
3. Ab Eclipſibus. ζ[ ]ερρούλλες an ζ[ ]ερρ[ ]νες
Vmbra terræ brevis quia Sol magnus.
4. Revertitur ad expolinonem primi argumenti.
1706
a Hipparchus interdū ad 83 ſemidiametros Terræ eam elevat, interdum, ſe corrigens, ad 72 Ptolemæus, & cum eo Copernicus & Prutenicæ, in copulis quidē tribuunt ei 64. in Quadris vero 53° 53′. Apparet igitur, extitiſſe tunc alios ante Ptolemæum aſtronomos. Nam operis magni Ptolemæi editio recentior eſt hoc libello. Et nota illos Solis diſtantiæ tribuiſſe ſemidiametros terræ 1007 ſ.
Certè ab aſtris reliquis tantum illa receſſit, quantum nemo facilè pronunciaverit; deficiunt enim vos Mathematicos [111] numeri, quibus ejus menſuræ rationes ſubducatis. Terram verò ferè contingit, proximèǵ̡ circumvecta,

Trita velut currus, replicat veſtigia (vt Empedocles canit)
.Νάν ΤΕΥΣ
– – – – summam
[Delibans vmbram gelidæ Telluris]

ſæpe enim ne vmbram quidem illis ſuperat parumper elevatam, proptereà quia corpus terram illuminans, planè maximum est: ſed adeò videtur in conſpectu, ac penè dixerim in vlnis Terræ verſari, vt etiam obvalletur ipſi Sol à terra, nec exſuperet illa, vmbroſum iſthunc ét terreum nocturnumǵ̡ locum, qui in Terræ ſorte est. Proptereâ, et fidenti quidem animo, pronunciari hoc à nobis exiſtimo poſſe, Lunam in confinijs Terræ eſſe, tanquam post extremas ejus oras latentem. Conſidera verò (dimiſſis alijs Erronibus ét inerrantibus) quid Ariſtarchus demonſstret, libro de Magnitudinibus et intervallis? Solis intervallum intervalli Lunæ, quò illa diſtat à nobis, eſſe majus quidem octodecuplo, minus verò vigecuplo. Atqui, Lunam qui quàm altiſſimèa evehit, diſtare illam dicit ſex ét quinquagecuplo, ejus quæ ex centro Terræ ducitur ad ejuſdem ſuperficiem.

Loco infero ſuam etian eſſe amplitudinem, eoq; Lunam manere inter infera.
Τῇ κάτῳ Περι-δρομῇ inferiori loco circuitionem et ſpacium, quantum eſt à terra vſᶃ ad Lunam. Nam neᶃ is per omnia mod


Nullum aſſignari poſſe medium vniverſi. κεῖαδαι

Nullum mundi.

ἡ εί
1707
Ψύχῃ, an ῥοπῇ aut alio ſimili?
Hæc verò linea ſtadiorum habet quadragies mille. Et ſecundùm eos, qui mediâ quadam ratione computant, atᶃ ab iſta linea ſuam ratiocinationem nectunt, abest Sol à Luna plus quā quadragies mille ét trecenta ſtudiorum millia. In tantum à Sole receſſit ob gravitatem, tantumǵ̡ terris appropinquavit. Itaᶃ ſi omninò rerum claſſes ſunt diſtinguendæ locis :Terræ ſors, Terræǵ̡ veluti dies judicialis Lunam advocat, estǵ̡ Luna rerum corporumǵ̡ terreſtrium patrona ob aſſinitatis et vicinitatis [112] neceſſitudinem. Neᶃ nos, opinor, quicquam movere debet, quòd cū illis, quæ ſuperna appellantur, tantam vaſtitatem, tantaᶃ indulſerimus intervalla, relinquimus aliquam etiam inferiori loco circuitionem ét ſpacium, quantū est à terra vſᶃ ad Lunam. Nam neᶃ is per omnia modicus est, qui extremam cœli ſuperficiem ſolam ſuperam appellat, cætera omnia infera; neᶃ etiam ille tolerari debet, qui locum inferum ſolâ terrâ, imò verò ſolo centro circumſcribit: quin etiam mobilia [ſunt infera, ét locum ideò poſtulant, in quo motus ſuos exerceant] Mundo huic [eorum naturæ] facilè concedente intervallum debitum, ob magnitudinem. Ei vero, qui clamat; ſtatim atᶃ quid vel latum digitum à terra receſſerit, ſublime id eſſe et ſuperum, viciſſim reclamabit è veſtigio alius; ſtatim atᶃ quid de ſphæra fixarum receſſerit, inferum eſſe.

In vniverſum vero quærere lubet, quomodo dicatur, Terra Medium obtinere, ét cujus rei? totum enim vniverſum infinitum est; infinito vero, quod nec initium, nec terminum habet, nec convenit, vt habeat, medium. Est enim ét Medium, terminus aliquis: Infinitas verò, est privatio Terminorum.

Quod ſi quis reſpondeat, Terram non ipſsius vniverſi, ſed ſaltem mundi medium obtinere; is ſuaviter nugatur, ſi non videt, ipſum etiam mundum ijſdem difficultatibus irretiri. Nam ipſum totum vniverſum ne huic quidem mundo, Mediū reliquit; ſed vagatur ille in infinito vacuo, ſine lare, ſine certa ſede, non fertur ad aliquid ſibi familiare: aut ſi aliam aliquam reperit manendi cauſa: conſtitit equidem non ſecundùm loci naturam. Similia de Luna licet conjectare, quod diverſâ animâ ét naturâ, magis [ſuâ, quàm loci] diſtet à Medio, [et ſecundùm has naturas Lunæ ét Terræ, extiterūt etiam iſtæ, cauſâ [113] motus] differentiæ, quòd altera quidem hîc, hæret immota, illa inſuper etiam circumfertur.

Ne retram quidē eſſe in medio.


ἔςτμ pro ηὰ [ ] Nullam ineſſe vim in puncto attrahendi gravis.


Nihil abſurditatis habere, quòd aliquid terreum ſit collocatun loco non ſuo ſibi natuturali.
1. Exemplo ignis.
2. Exemplo aëris.
Propter hæc vide etiam, ne magna res ipſos latuerit. Si enim res quæcunᶃ et quicquid omninò est, extra centrum terræ, id omninò ſurſum est: nulla pars mundi erit infera; ſed inter ſupera erit ét terra, ét quæ ſuper terrâ, et ſimpliciter omne corpus, quod circa centrum conſiſtit, aut circumjectum est, ſuperum fiet: inferum verò, cùm ſit tantummodò vnum punctum, ſcil illud incorporeum, neceſſe erit, id omni Mundi Naturæ opponi.

Quòd ſi locus ſuperus ſecundùm naturam opponitur infero: erit non hoc ſolùm abſurdum; ſed ét cauſam perdent gravia, ob quam verſus hunc locum vergant ét ferantur. Nullum enim erit corpus in loco infero, ad quod ferantur. Id verò, quod est incorporeum, neᶃ par est, nec ipſi ſtatuunt, tantam habere facultatem, vt omnia in ſe attrabat, ét circa ſe contineat, ſed tamen irrationabile deprehenditur, et contrarium rebus ipſis, vt totus quidem Miundus ſit ſupernum illud, at infernum ſit nihil niſi terminus, et corporis ét ſpacij expers. Illud contrà conſentaneum ét probabile, quod nos dicimus: ét ſuperno et inferno diremptam eſſe regionem multam ét latam.

Verùm enim verò ponamus, quando ita vis, motus illos terrenis in cœlo præter naturam ſuam competere; quietè, non commotâ mente, vt in Tragœdijs, ſed ſedato animo conſideremus, hac re non illud demonſtrari, quòd Luna ſit terrea, ſed illud; hanc terræ [portionem quæ est in Luna] in loco verſari, ſibi à naturâ ſuâ non tributo. Nam et ignis Æthneus ſub terra est, contra naturam ſuam, ignis tamen est; ét ſpiritus vtribus et follibus compreſſus, naturâ quidē ſuâ ſurſum ferri aptus ét levis est, pervenit tamen eò, quò natura eam ſua non ducit, neceſſitate cogente.

[114] Exemplo Animæ

μηδεμίαν
1708
4. Exemplo Lucis
a Lux cœleſtis
αί άί ἔςι
b Ex ſentētia Stoicorum, contra quos diſputat.
5. Quia mundus. Amicitæ vinculis compoſitus non momentis rerum ſingularum naturalibus, quaſi lite
ὶπιδεῖν

ἔνόνπς
Ipſa adeò anima, me Jupiter, inquam, nunquid propter naturam incluſa tenetur in corpore? celer in tardo? ignea in frigido? vt vos dicitis, in conſpicua deniᶃ in ſenſibili num igitur propter hoc, nullam in corpore dicemus ineſſe Animam? nullam rem divinam ſub craſſo corpore? non cœlum omne, et terram, et mare in eodem loco verſantia? nec eam ſeſe dividere, inǵ̡ carnem venire, et in nervos ét medullas, paſſionibusǵ̡ infinitis cum humiditate [objectum fieri]. Quid verò nobis a Jupiter iſte? ſi ſua ipſius Natura vtatur, ſurſum est, magnus ſc. et continuatusb Ignis: at nunc ét humilis incedit, ét reflectitur et figuratur, verſus in omnes res, vertiturǵ̡ quotidiè in tranſmutationibus.

Itaᶃ vide ſis, miſelle, ne ſi transferas ét abducas rem quamlibet eo verſum, vbi naturæ ſuæ lege est, diſſolutionem aliquam mundi cum ſpeculatione tua nobis philoſopheris, litemᶃ Empedocleam rebus invehas: imò ne veteres illos Titanas in Naturam immittas, et Gigantes, et fabuloſam illam horridamǵ̡ confuſionem, errationemǵ̡ nobis ob oculos ponere labores, ſeorſim quicquid omninò est grave, ſeorſim etiam, quod leve:

Hic vbi nec Solis pulcherrima fulget imago,
Nec terræ genus hirſutum, nec nabilis humor,

vt canit Empedocles, vbi non ſit terra particeps caloris, nec aqua ſpiritus, nec gravium aliquid ſuperius, nec levium quid infra: ſed impermixta et irvevincta mutuis amoris incitamentis, ét ſolitaria vniverſorum principia, quæ non concedant concretionem diverſorum inter ſe, communionemvè, ſed quæ refugiant et adverſentur ſe mutuò, feranturǵ̡ ſingula motibus ſuis proprijs et ſingularibus, ſuiǵ̡ quaſi juris privati: breviter quæ ſic ſint comparata, ſicut est comparatum totum vniverſum, cū ab eo Deus abest, ſecundùm Platonem: id est, vt ſolent eſſe corpora, à mente et Animâ deſerta: quoad vſǵ̡ deſiderium ſuperveniant [115] naturæ, ex Providentiæ diſpositione, quando amicitia in ea exiſtit, ét Venus ét Amor, vt dicunt Empedocles, Parmenides e Heſiodus: vt ét loca locis permutent, ét facultates ab invicem mutuentur, ét alia quidem motûs, alia quietis neceſſitudine religata et coacta, ad id, quod melius est, proficiant, tranſmutenturǵ̡;

Concentum & communionem perficiant.

6. Quia mundus Ratione imperante exornatus; non neceſſitate naturali rerum ſingularum.
1709



ηᾳπιλαμροάν[ ]
7. Quia in ipsa diſtinctione confusorum, conſiſtit exornatio mundi.
διαίρεσις
Δ[ ]ίκρισις
8. Quia ſingulorum naturæ ſingulare [ ] vincuntur à forma vniverſati.

Nam ſi neᶃ aliud aliquod ex membris Mundi præter naturam ſuam ſeſe habuit, ſed vnum quodlibet ibi ſitum est, vbi collocari aptum natum est, nullâ translocatione, nullâ transornatione indigum, nec nunc, nec in principio: dubitabo, quodnam Providentiæ relinquatur opus, aut quonam figmento ſuo gloriari poſſit, cujus ipſe dicatur effector et pater, Jupiter ille optimus artifex. Nam neᶃ in exercitu opus erit metatoribus, ét aciei inſtruendæ peritis; ſi ſinguli militum ipſi à ſe ipſis ſciverint, et ordinem ét ſtationem ét occaſionem, quæ ſit arripienda, cuiᶃ ſit inſidiandum: neᶃ hortulanis indigebimus, neᶃ fabris; ſi illic quidem aqua ipſa per ſeſe naturâ adest herbis ſitientibs, easᶃ rigat affluxu: hic verò lateres, ligna, lapides naturalibus momentis ét nutibus nitentia, decentem locum commensumǵ̡ occupant. Sin autem hujuſmodi oratio providentiam omnem tollit funditùs: Dei verò proprium est, partes mundi disponere et diſtinguere: quid adeò mirum, ſi natura ſic est diſposita et concinnata, vt hic quidem ſit ignis, ibi verò aſtra, rurſum hac quidē in regione, Terra ſit collacata, in ſuperà verò, Luna, multò fortiori Rationis vinculo religata, quàm erat futurum naturæ vinculum.

Adeoǵ̡ ſi omnia maturalibus oportet niti ferriǵ̡ momentis; age, ne Sol quidem giretur, neᶃ Lucifer, neᶃ quæquam alia ſtellarum: nam quæ levia ſunt, et naturæ igneæ, ſurſum ea nituntur, non in circulum. Aut ſi tantam ſustinet natura commutationem [116] ex contentione loci, vt hîc quidem ſi vagetur ignis, ſurſum abeat, at vbi in cœlum vſᶃ venerit,ἀνθέύθεν κάηγενο-μθῥȣ

άλλ[ ] ᾖπστε
9. Quia finis aſſignat loca Nullam eſſe factā fortitionem locorum Mundi inter res ſingulares, ex Naturâ cujuſque ſed ex ſinevniverſi
1710

[ ]π
jam cœli vertigini obſecundet, ſimul circumiens: cur inſoles adeò videatur, etiam ijs, quæ gravia ſunt, ét naturæ terreæ, poſtquam hinc evaſerint, idem accidere, vt in aliam motus ſpeciem transferantur, à regione, in quam pervenerunt, victa? Non enim hoc erit naturæ cœli tribuendum, vt levibus quidem eripiat motum ad ſuperiora, gravibus verò et deorſum tendentibus par eſſe nequeat: quin potius eâdem facultate, quâ illa, etiam iſta transfigurans, vtrorumᶃ natura vſa est ad procurandum id, quod erat melius
.

Quin imò ſi profligata illa ſervitute Animorum [eorumǵ̡ qui nos authoriate percellunt] placitis dimiſſis, ingenuè proloqui oportet, quod palàm apparet: nulla quidem totius vniverſi pars ipſa ſeipſâ proprium locum, ſitum, motumǵ̡ illum ſibi vindicare videtur, quem quis ei ſimpliciter naturalem indigetare poſſit: ſed vbi res quævis illi fini, cujus cauſâ extitit, cuiǵ̡ nata factaǵ̡ est, vtilem ſeſe et convenientem in motu præbuerit, ſicǵ̡ vel paſſa, vel operata, vel diſpoſita fuerit, vti ei fini ſuo, vel ad conſervationem, vel ad ornatum, vel ad vires augendas, commodum fuerit: tunc demùm ea res naturæ suæ convenientem locum, motum, diſpositionemve obtinere videtur. Itaᶃ homo, tanquam qui ſi quid aliud eorum quæ ſunt, maximè ſecundùm naturam extitit, in ſuperâ quidem parte corporis habet membra terrea ét ponderoſa, præcipuè in capite, in media verô regione fervida et ignea. Et dentium quidem alij deorſum, alij ſurſum enaſcuntur, neutri tamen præter naturam ſuam attinentur: neᶃ ignis, qui quidem ſuperis ex oculis elucet, ſecundùm naturam, qui verò in viſcerius ét in corde, contra naturam est ſitus: ſed ſingula convenienter et ex vtilitate ſunt diſposita.

[117] Verè equidem teſtis lapidoſo Buccina naſo,
Diſertis verbis Ariſtotelicam Philoſophiam convellit

Quæ cauſæ poſſine eſſe locatiōis cor-porū Mundanorū, præcipuè Lunæ, cū ſit terrea.
1711
κύςει
a Hanc Rationem, quâ dominante ſidera ſingula errantia, in illa loca, quae obtinent devenerunt, ego me ſpero detexiſſe in Myſterio Coſmographico, quod cum Harmonicis recuſum eſt Francofurti Anno 1624; vide et Epit. Aſtronom. Coper.
Cernere erit ſuprema prementem tergora Terram,
Teſtudoq́; – – & omne concharum genus.

Contemplanti enim (inquit Empedocles) naturam eorum.

neᶃ mmen oneri est, neᶃ comprimit habitum corporis, incumbes hæc lapidoſa maſſa; nec viciſſim, quod est in ijs naturæ calidæ, in ſupera ideò ſpacia ob levitatem evolat: ſed commixta quodammodò, interǵ̡ ſe connexa ſunt ſecundùm vniuscuijusᶃ [compoſiti] naturam. Sic igitur etiam cum ipſo magno mundo comparatum eſſe, conſentaneum est, vt, ſiquidem ille Animal est, multis in locis terram habeat, multis ignem et aquam ét ſpirabilem naturam; non neceſſitatis aliquâ compreſſione huc illuc eliſa, ſed ſummâ ratione concinnata et exornata vndiǵ̡. Neᶃ enim oculus in hunc locum corporis eliſis est à levitate ſua: neǵ̡ cor, pondere ſuo ceſpitans, in præcordia prolapſum est: ſed quia ſic melius erat, ſuo vtrumǵ̡ loco est collocatum. Ergò igitur neǵ̡ ex magni Mundi membris, terram quidem arbitremur, hic eſſe ſitam, confluxu gravium coacervatam ob gravititem; neǵ̡ Solem (vt Metrodorus Chius est opinatus) ad exemplum vtris inftlati in ſuperam regionem à levitatis momentis eliſum, neǵ̡ aſtra reliqua, tanquam in ſtater â diverſis levitatis momentis nitentia, in ſua illa loca, quæ obtinent, ſingula deveniſſe: Sed cùm visa Rationis dominetur; illa quidem, tanquam ocelli lucentes ad faciem totis vniverſi religata circumcurſitant: Sol verò, cordis quandam facultatem obtinens, veluti ſanguinem ét ſpiritiū vitalem, ex ſe ipſo diſtribuit ét diffundit calorem ét lucem; Terrâ verò et Aquis marinis, ad naturæ opera vtitur mundis, vt Animal ventre et veſica. [118] Luna deniǵ̡, Solem inter et Terram inſerta, vt epar, veſica; aut aliud aliquod molle viſcus, inter cor et imum ventrem, hæc, inquam, è ſupernis quidem, calorem hûc ad nos derivat; Exhalationes verò, quæ hinc à nobis aſcendunt, attenuat coctione ét purgatione aliquâ, circumǵ̡ ſe ipſam foràs didit. Num inſuper etiam ad aliud aliquid vtilis, ét opportuna ſit natura ejus terrea ét ſolida; id verò nos latet.

In toto verò vniverſo id quod melius, potiùs est eo, quod est ex neceſſitate. Nam quid, ſi ſic conſectemur veriſimilitudinem, ex ijs nimirùm, quæ ipsi aſſerunt? Dicunt autem, partes Ætherius ſplendidas quidem ét ſubtiles ob raritatem, cœlum; condenſatas verò et coactas in anguſtum, Aſtra factas eſſe: Ex hiſce verò inbecillimū maximèǵ̡ turbulentū eſſe Lunā. Atqui non tamen ideò ſegregatam ab æthere videre licet Lunam, ſed adhuc multò interiorem illam circumire, profundamǵ̡ et ſpaciosam ſub ſe habere ventorum [regionem: atǵ̡ in illa, cum vniverſali cœli vertigine] torqueri etiam Comata ſidera. Adeò non coacta, ét quaſi obvallata ſunt momenis gravitatis ét levitatis corpora ſingula, ſed ratione longè diverſa ſunt concinnata.

His dictis, cùm ego Lucio dicendi partes darem, vt qui ad Demonſtrations ſententiæ pergebam, Ariſtoteles ſubridens, Ego verò, inquit, proteſtor, quòd omnis contradictio tua illos petat, qui Lunam quidem ipſam ſemigneam ſupponunt, vniverſaliter tamen corporum alia ſurſum, alia deorſum tendere ex ſe ipſis affirmant. An verò exiſtat aliquis, qui ét circulari motu moveri aſtra naturaliter, et naturæ à quatuor elementis longiſſimè diverſa illa, eſſe dixerit; id ne fortuitò quidem nobis incidit. Ita neᶃ quicquam mihi faceſſiviſti negocij, et [operâ demonſtrandi Lucius liberats est. Tum] Lucius. [non planè, ô bone, ſed nobis quidem, qui ét reliqua ſidera, citra dubium, [119] 1712
δίȣ θείȣ
Lucius Ariſtotelicus colloquiū traducit à Materiæ Lunaris contemplatione ad ejus illuminationē, argumentū etiā ab hac ducens ad demōſtrandā ſubſtantiā ejus imperfectā & omninò terream.
ίπιγίονε?
et totum adeò cœlum in puram et ſinceram, ét omni paſſibili alteratione vacuam naturam collocamus, inǵ̡ circulo divinæ atᶃ indeſinentis converſionis circumducimus, haud facile, ſanè quisquam in præſes contradixerit, quamvis innumerabiles exiſtant difficultates: At ſi Sol jam deſcendat, Lunamǵ̡ contrectet, jam non amplius impaſſibilem eam et incorruptam ſervabit, nec illibatum ſinet corporis ejus florem: quin potius (vt ceteras inæqualitates ét diverſitates prætereamus) hanc ipſam faciē ejus pellucentem immeabit, et contaminabit aliqua ſubſtantiæ ejus affectione, ſi vè infuſione et quodammodò commixtione diverſæ: patitur enim aliquid etiam id, quod mixtione confunditur cum alio; perdit enim ſinceritatem, violentiâ deterioris repletum. Tum autem ſegnitiem ejus, impetuſǵ̡ retuſionem, et caloris imbecillitatem, obſcuritatemǵ̡ qui ſecundùm Ionem

– – non vel nigrantem uvam excoquit,

quid eſſe dicamus? quid? niſi infirmitatem ejus, ét affectum, ſi affectionibus locus est in corpore perenni et cœleſti? Omninò enim, ô chare Ariſtoteles, ſiquidem eam vt terram aliquam intuemur, pulcherrima nobis res et lautæ formæ videri potest, ét omninò exculta; at ſi vt ſidus, aut vt lumen, aut vt corpus divinum et cœleste: vereor vt deformis habeatur, et turpis aſpectu, quæǵ̡ nominitàm pulchro pudorem afferat: quippè cùm ea, quæ in cœlo ſunt, tanto ſint numero, ſola hæc ex omnibus ſuperest, quæ alieno indiget lumine, quæǵ̡ ſecundùm Parmenidem

Semper apricatur violenti ad fulgura Solis.

a placutiEt ſocius quidem noſter in diſſertatione ſua, demonſtrato, quod Anaxagoræ quidem est, Solem indere Lunæ ſplendorem,a ſtrenuè rem geſſit: ego verò ijs non immorabor, que à vobis, aut vobiſcum didicis; ſed lubns volensq́; ad ea quæ reſtant, tranſibo.

[120] Lunam à Sole illuminari non pellucentiâ, ſed repercuſſu.
Fortè Δ[ ]αφάνσ[ ] non Δ[ ]αφάυσ[ ]

έ[ ]τλάμπει
1713


b sensu hic activo.
lgitur Lunam lumen concipere non vt vitrum aut glacies, ingreſſione luminis, et pellucentia; credibile est. Sed neᶃ collucentia et corradiatione ſicut faculæ, creſcente lumine. Hoc enim ſi eſſet, Luna non minùs in Novilunio, quàm in ſemiſſe menſis, ſeu decima quinta, pleno vultu apparet, ſi non tegit ipſa, neᶃ obvallat. Solem, ſed transmittit eum, ob raritatem; aut ſi quadam confuſione irradiat, ét velut exardeſcit circum illam lumen. Sic enim excuſatio conſueta, quæ in declinationes et averſiones radiorum cauſam confert, cur Luna non videatur, locum non habebit in Novilunio: quem aliàs habet, cùm est illa biſecta, aut gibba vtrinǵ̡ aut corniculata: ſed ad amuſſim (inquit Democritus) collocata contra illuminantem, excipit ét recipit Solem: ltaǵ̡ conveniebat, vt illa luceret, iſte veròb pelluceret. Atqui multum abest ab eo, vt illa hoc faciat. Nam ipſa quidem conſpicua tunc est, et Solem occultavit, penitusǵ̡ disparere fecit ſæpis, et, vt Empedocles

Radijs illum examavit ab alto
Telluris tenus, involvens caligine tantum,
lpſa ſua quantum porrexit corpore menſum.

Perindè ac ſi in noctē et tenebras, nequaquam in aliud aſtrum Solis lumen incidiſſet. Quod verò dicit Poſidonius, Solis lumen propter Lunæ profunditatem non trajicere poſſe vſǵ̡ ad nos, ea in re manifeſte coarguitur. Cùm enim aër immenſus ét in exhauſtus ſit, et profunditate multis partibus majore quàm Luna; totus tamen à Sole permeatur, totus colluſtratur radijs. Superest igitur, id quod Empedocles tenet, Refractione radiorum Solis in Luna, conſtare hanc penes nos illuſtrationem ab ipſa. Hinc adeò est, quòd neǵ̡ fervidum, neǵ̡ ſplendidum ad nos pervenit lumen ejus: quod erat conſentaneum, fieri debere, ſi incensio ét confuſio vtriusǵ̡ luminus fieret. Quin potiùs vt voces in repercuſſibus obſcuriorem ipſo primo clamore reddunt [121] Echo, ét vt ictus à telis ex impactu reſultantibus mollius nos aſſultant:

Sic radijs latum feriens Tritonidis orbem

Sylla.
Objectio contra repetcuſſum ex optica.

Lucius.
Sylla.
Μεσȣρανήσῃ
1714
debilem ét obſcurum exhibet influxum in nos, vi eius propter reflexionem ex ſolutâ. Hic Sylla excipiens, Fortaſſis, inquit, merentur iſta aliquam fidem. Id verò quod omnium, quæ nobis obſtant, validiſſimum, adeptum ne est aliquid solatij? an penitùs præterivit noſtrum hunc ſocium? Quodnam illud? inquit Lucius, Num illa difficultas circa biſectam? Id ipſum, ait Sylla, habet enim rationem ſuam illud, quod omnis repercuſſio fit angulis æqualibus. Itaǵ̡ ſi Luna bifida cœlum mediet, non latum iri lumen in terram ab ipſa, ſed prolapſurum vltra Terræ globum.a Sol enim in Horizonte tunc verſans, radio ſuo Lunam illo ſitu tangit.

a Hoc dicit. Si Luna & dichotomos eſt, & in medio cœli: neceſſe eſt. Solem in Horizonte eſſe. Falſum hoc ſciunt Aſtronomi, præterquàm in ſphæra rectâ. Sed facilè poteſt juvari, ſi medium Cœli, non meridianus circulus per ſe deſignet, ſed circulus verticalis ad Eclipticam rectus.

Itaᶃ radius reflexus in illâ ad æquales, in alteram plagam excidet;b nec hûc ad nos demittet radium:

b Si Luna aut planum ſpeculum eſſet, centro terræ rectè objectum; aut ſolo illo puncto lucem Solis repercuteret, quod deſignat recta ex centro globi in noſtrum viſum: aut etiam alijs punctis, ſed in ſolo circulo illuminationis ſitis: tunc procederet objectio Syllæ. At Luna à diſputatore ponitur eſſe ſpeculum ſphæricum: illa verò omnibus ſuperficiei punctis radios Solis allapſos repercutiunt. De his ergò ſpeculis verum eſt, nullum omninò eſſe viſibile circum circa (quod quidem non lateat poſt ſpeculum) cui in hemiſphærio ſpeculi, quod verſus oculum eſt, non poſſit aſſignari punctum, radiorum ſuorum reflexionis ad oculum ſpectantis: vt tamen æquales interim maneant anguli radiorum, incidentiae & reflexionis. Potiùs ergò ſic informaret argumentum ſuum adverſarius: Si Luna repercuteret Solis radios in [122] terram proprietate ſpeculi; non videmus lumen in toto Lunæ corpore, ſed ſolim in vnico aliquo ejus puncto. Vidè Aſtr. partem opticam f. 227.

aut neceſſe erit, vt magnac diſtorsio et permutatio (inæqualitas fiat anguli, quod est impoſſibile. Imò verò, inquit Lucius, hoc profectò jam est dictum: interǵ̡ diſſerendum ad Menelaum reſpiciens Mathematicum, Vereor, inquit, te præſente, Menelae amice. poſitionem evertere Mathematicam, quippè fundamenti loco ſpecularibus contemplationibus ſubſtratam; neceſſe tamen, inquit, est; quia illud, omnem reflexionem æqualibs tendi angulis, nec perſpicitur in hoc ipſo negocio, neᶃ in confeſſo est, ſedd malè audit in cavis ſpeculis: quando efficit imagines majores ſe ipſis, ad vnum aliquod viſivæ punctum.

d Non planè aſſequor, quomodo formet retorſionem, niſi deſint etiam hîc aliquot verba: vt ſi ſcripſiſſet, reflexione viſivæ facta ad vnum aliquod punctum. Aut ſimile quid. Non poteſt enim de eo viſivæ puncto accipi, quod deſignat locum imaginis everſæ. Nam imago, quæ à ſpeculo cavo exhibetur everſa, minor eſt re ipſa: hîc verò agitur de majori. Si tamen licet conjecturam capere Paralogiſimi hujus retorſionis, ex Paralogiſmo prioris: ſic propemodùm explicari poterit mens Lucij Plutarchici. Mathematici, quando de ſpeculorum reflexionibus diſſerunt, deq́; angulorum æqualitate, & quà incidit radius, & quâ reflectitur; ſiquidem ſpeculum eſt planum; in ipſa planitie ſpeculari conſiderant hos angulos; ſi verò curvum, jubent planitiem intueri, quæ ſpecularem ſuperficiem contingat in puncto incidentiæ. Quando igitur agitur de imagine viſâ in ſpeculo plano; tunc rei viſibilis puncta diverſa quidem, diverſis etiam radijs videntur, quorum quilibet ſuum proprium punctum reflexionis habet in planitie ſpeculi. Illa tamen puncta omnia, ſunt in vnâ & eâdem ſuperficie planâ. At quando de cavo ſpeculo agitur, totidem concipiendæ ſunt ſuperficies planæ, inter ſe diverſæ, cavum contingentes ſpeculum; quot ſunt rei viſibilis puncta: quia etiam totidem radij ad videndum id viſsibile, requiruntur, totidemǵ̡ refexionum in cavo ſpeculo puncta. Centuo C ſit cavum ſpeculū R P E, & oculus ſit in O [123] intra centrum C. Hoc enim requiritur, vt imago appareat major ipſâ re viſibili: ſit etiam viſibile P L retrò ab oculo, & deſcendat ex C per O perpendicularis in ſpeculum, C P. Igitur alio radio videbitur F, alio L: ſint ij O R, O E, vt in punctis R, & E reflectantur, O R quidem in R F, O E verò in E L: vt ductis ſuperficiebus planis, G H per R, & B D per E, Angulus incidentiæ O R H, fiat æqualis angulo reflexionis G R F; ſic, angulus O E B, angulo D E L. Hæ duæ ſuperficies ſunt inter ſe diſlinctæ, & nequaquam vna, neque inter ſe, neq; cum ſuperficie X P l, quæ ſpeculum contingit in P, quod visſivam O P reflectit in O. At ſi ſpeculum fuiſſet planum X P I: tunc F. L. diverſa rei viſæ puncta, viſa fuiſſent diversis quidem radijs reflexis, verbi cauſâ; F, radio O H F, & L, radio O B L: ſed puncta diverſa reflexionum H, & B, fuiſſent in vnâ et eadem numero ſuperficie plenâ H P B.

InOrbeLunae page123.jpg Hujus diverſitatis videtur Lucius oblitus fuiſſe, & ſic diſſereret de reflexiōibus in cavo, ac ſi illæ omnes ſint conſiderandæ in vnâ & eâdē planâ ſuperficie X P I, ſpeculū curvilineum R P E, in puncto vno P, contingente. Hoc enim ſi in animo habuit Sylla: ſanè verum fiet, non poſſe eſſe æquales, angulos incidentiæ angulis reflexionum, ſi imago apparet major, ipſâ re viſibili. Nam imago proptereà fit major juſto, quia angulus comprehenſus ab extremis radijs viſoribus R O E, major fit in ſphærico cavo, quàm ſi in plano videretur per H O B. Si nunc etiam poſt reflexionem factā tanquam non in diverſis ſuperficiebus G R H, B E D, ſed in vna X P I, inq́; ejus punctis X. I. (cōtinuatis in ea O R, O E) radijs æqualibus, id eſt, æquè nimijs angulis, reſilirent O X in X N, angulo O X P, æquali ipſi K X N; ſic O I in I M, angulo I P, æquali ipſi O I M: longiſſimè aberrarent X N & I M à re visâ F L, nec formaretur ejus [124] imago. Quia verò comprehendunt rei viſæ terminos F. L, eâque ratione formant imaginem; neceſſe erit, vt poſt reflexionem factā in X. I. iterùm coeant verſus rem viſam, per X F, I L, & ſic rectiùs reſiliant, quàm inciderant, angulis ſc. R X F, Q I M, in hoc ſchemate planè obtuſis; cùm anguli incidentiæ (quos Lucius sibi imaginabatur) P X O, P l O, sint valdè acuti. An rectè sim assecutus errorem Lucij, lectoris esto judicium. Error enim omninò inest in hac retorsione, quia non tollitur aequalitas angulorum incidentiæ & reflexionis, per hanc amplificationem imaginis in speculo cavo.

Aliâs ſi doctrinam ipſam Catoptricam conſideremus, Lucio jam ſilere juſſo, error omninò eſt non parvi momenti in doctrina hac, vt eſt illa nobis relicta ab anteceſſoribus: at is non in hac, ſed in alia vicinâ parte: dum ſcil. locum imaginis definiunt per concurſum radij viſorij cum perpendiculari, quæ ex puncto viſibili ducitur in ſuperficiem illam, quæ reflectit radium quemlibet, mente continuatam: neq; tamen cauſam legitimam producunt, cur hoc ita eveniat: ſed hoc ipſum, quod dicunt, inter principia Catoptrica, ſine vlla limitatione aſſumunt. Hunc errorem ego rationibus & experimentis ante annos 26 in Opticis coargui, axioma limitavi, & quâ parte verum eſt, ejus cauſas naturales aperui. Quòd verò non ſit axioma illud vniverſale, potui per hoc ipſum ſpeculum cavum, & per allegatam à Lucio amplificationem imaginis, coarguere clariùs. Nam authores ipſi optici hallucinantur abſurdiſſimè, dùm axioma ſuum applicant ad hunc caſum. Sequitur enim ex vitioſo illo axiomate, locum imaginis ſæpè vel in ipſo ſuperficiei refringentis puncto eſſe, vel in infinita diſtantia. Et cùm dicunt, in ipſa ſuperficie ſpeculi; jam ipſi coarguunt ſuum axioma. Nam punctum illud ſpeculi R, reflexionem faciens, eſt extra perpendicularem ex centro C per rem F. Interimq́ue reclamat experientia. Si enim imaginaretur ſibi viſus, locum rei in ſuperficie ſpeculi; non imaginaretur ſibi illam majorem ipſâ portione ſpeculi, per quam reflectuntur omnes radij. Atqui de imagine loquuntur amplificatâ, non de imminuta. Omnium verò abſurdiſſimū eſt illud, quòd diſertis verbis ex axiomate illo ſuo deducunt & demonſtrant authores, locum imaginis [125] in hoc caſu eſſe interdum retrò ab hoc oculo. Quid eſt hoc, imago retrò ab oculo? Anne oculus facultatem habet reſpiciendi in poſticum capitis? An quiſquam vnquam, inſpecto ſpeculo cavo, exclamavit, ſe videre imaginem rei, quaſi poſt caput ſuum? lmago eſt res ficta, ſimilitudinem habens rei, ſed aberrans à circumſtantijs: pars hujus imaginis, eſt locus, circa quem errat imago. Is locus ſemper in eam plagam eſt, in quam convertitur pupilla oculi, & in qua ſitum ſpeculum, quod oculus inſpicit. Et tamen hoc abſurdum omninò ſequitur ex illorum axiomate.

In ſchemate præmiſſo, ſit F res ipſa retrò ab oculo. Ducatur ex C centro, C F, perpendicularis ſc: in ſuperficiem cavam R, quæ refractionem fecerat. Si locus imaginis eſt in concurſu hujus perpendicularis C F N, cum viſiva O R: certe hæ duæ lineæ in hoc caſu interdum incedunt parallelæ, & concurrunt in diſtantia infinita, hoc eſt, nunquam,; interdum concurrunt quidem, ſed verſus plagam O. C, retrò ab oculo, non in adverſum. Falſum igitur in hoc caſu reperitur Axioma Catoptricorum, & ſubſtituendum eſt verum, à me ſtabilitum in opticis: ſc. quòd locus imaginis ſit in concurſu duarum linearum viſoriarum in ſpeculum egredientium ex duobus oculis, vel etiam ex duobus locis diſtinctis, à quorum vno in alium, oculus etiam vnus ſolitarius reciprocat. Et incidit inter ſcribendum, (etſi ante plenam demonſtrationem aſſeri non debet pro certo) elongationem hujus concurſus ab oculo, menſuram habere, compoſitam ex O R, & R F, continuatā vsq́ue in ſuum concurſum cum O C. Hoc enim ſi eſt, ſequetur, imaginem etiam apparere quodammodò cavam, partes ſc. interiores remotiores: ſicut ex oppoſito, in convexis ſpeculis, partes imaginis interiores oculo propiores apparent, & imago convexa, etiamſi viſibile fuerit planum.

Hanc igitur particulam Catoptricorum hîc ventilare mihi placuit, admonito à Lucio, aliud aliquid reprehendente, quod ſanum & irreprehenſibile eſt.

Sed relinquo & hoc conſiderandum: num fortaſsè Plutarchus in perſona Lucij ſui, hallucinatus in eo fuerit, vt, cûm locum imaginis vellet reprehendere, pro eo æqualitatem angulorum reprehenderet atq; ſic error circa hunc locum imaginis à me detectus, [126] etiam ab antiquis fuerit animadverſus? Id ſi eſt mirabor, extinctam intermedio tempore fuiſſe hanc doctrinæ partem; cum reliqua Catoptrica ad nos pervenerit. Imò potiùs non mirabor. Nam quis in tanta luce literarum, tantâ cuioſitate publica, per hos 26. annos extitit, qui errorem à me demonſtratum, vel agnoceret, vel in Academijs, inque libris Philoſophiicis ad juvandum profectum publicum redargueret?

c Malè audit etiam in duplicibus ſpeculis, quippè ibi ſpecula ad ſe invicem converſa ſunt: ét quia angulus intùs conſtituitur (à duabus ſuperficiebus) f vtraǵ̡ ſuperficies ſpeciem præbet duplicis,g faciuntǵ̡ quatuor imagines ab vna facie,h duas quidem, lateribus ſinisteris dextrorſum verſis, inter se cōverſas, duas verò lateribus dextrorsum ſpeciem habentibus, obſcuras has, ét veluti in profundo ſpeculorum.

InOrbeLunae page126.jpg e Tangit pulchrum ludum opticum, etſi retorſio hæc nihil proficit. Sint duo ſpecula plana, E C & L V, ad ſe invicē converſa vt ſi ſint, verbi cauſa, duo latera ſexanguli regularis, vno interjecto. Et ſit oculus O: conſtituitur igitur aliquis angulus à duobus ſpecuIis E C & L V intus, id eſt, verſus plagam C. V. continuatis mente ſpeculis ad concurſum. Sint O. S. P laterum ſexanguli puncta media, & connectantur inter ſe: erunt æquales anguli O S E, C S P, V P S, L P O, & radius viſorius O S reflectetur in S P, indeq́ue in P O, ſic oculus O, ſeipſum depictum intuebitur in ſpeculo E C, ſimiliter & in ſpeculo L V, quia etiam O P in P S, et hîc in S O reflectitur.

[127] Videtur igitur retorſio hûc collimare: Videri oculum O per O S, nec tamen æqualem eſſe angulum incidentiæ, E S O, angulo reflexionis C S O. Id ſi velut retorſio: refutatur à ſe ipſa in textu ſequenti. Non ſcilicet vnâ ſolâ reflexione in S. fit hæc viſio, ſed duabus, S & P: quâ ſocietate fit, vt anguli maneant æquales, vt initiò dictum.

f Vtraᶃ ſuperficies ſpeciem præbet duplicis) Tota enim superficies ſpecularis L V, per radios ex O, circumfuſos intimo O S, & repercuſſos in punctis circumfuſis ipſi S, videbitur in profundo ſpeculi F. C, minor ipſo, & ſic duplex apparebit ſuperficies E C. Nam ipſa quidem E C videtur radijs O E. O C directis, nihilq́; paſſis, at in ejus profundo videbitur non ipſa, ſed contrariæ L V imago per refractos.

g Faciuntǵ̡ quatuor imagines ab vna facie) Quia non ſpeculum tantum L V nudum, depingitur in profundo ſpeculi E C, ſed etiam quæ in illius contrarij ſpeculi L V profundo fomata fuit imago puncti O faciei, representatur vnâ, velut in hujus depicti ſpeculi fundo: & viciſſim in L V, vna imago formatur per O P, P L, L O, & in eodem L V ſpeculo, etiam ſpeculi E C imago. inq́; eo, imaginis prioris per O S & S P, P L formatæ, imago jam iterata: & ſic vtrumlibet ſpeculum exhibet primum, quaſi à ſe factam imaginem majorem; deinde & imaginem ex contrario ſpeculo, minorem. Quin imò ſi accenſeas imagines, à quolibet ſpeculo ſolitario formatas, repercuſſu ſimplici; fient omninò ſex imagines.

h Duas lateribus ſiniſtris extrorſum verſis, inter ſe converſas: Duas verò lateribus dextrorſum ſpeciem habentibus, obſcuras has, et velut in profundo ſpeclorum.) Memini cùm verterem, non ſatisfacere mihi Xylandrum, cujus hæc ſunt verba: duæ exteriorabus adverſæ, obſcurè dextras partes in profundo ſpeculorum ſiniſtrorum repræſentantes. Atqui textus Græcus plura verba habet. Nunc non eſt ad manus Græcus textus, & ſuſpicor mendum eſſe in voce extrorſum, Xylandro, exterioribus: vt ſi pro δέξια perperam eſſet expreſſum ἒξω. Quid tamen velit, res ipſa indicat. Primò, ſi quis alterutrum ſpeculum ſolitarium perpendicularibus radijs viſorijs intuetur, facies in eo repræſentatur, ſitu partium eo, qui eſt in ipſa: quæ pars enim faciei eſt verſus occidentem, repræſentatur etiam in ſpeculi, [128] inq́ue imaginis parte occidua, quæ verſus orientem, in orientali. Sed quia pars antica faciei, dirigitur in plagam ſpeculi; & imaginis pars antica, dirigitur in plagam contrariam faciei; hinc fit, vt pars, quæ ſiniſtra eſt faciei, fiat dextra imagini, & quæ ſiniſtra illi, fiat dextra huic; quia definitio ſiniſtri & dextri, involvit reſpectum Anticæ et Poſticæ. Secundò, ſi jam duplicato ſpeculo formatur imago faciei per radios O S, S P, P O; imago hæc in S, quæ occurit vnà cum imagine ſpeculi L V, & quaſi in illa, hæc inquam, partes, quæ ſunt in facie dextræ, recipit in latus ſibi quoq́; dextrū. Et his duobus caſibus accommodata ſunt verba, citra conſiderationem caſus tertij, de quo poſteà. Nam oculus O in ſpeculis E C, L V inclinatis, quatuor videt imagines ſuæ faciei; duas quidem, intuitu ſimplici recto (qui eſſe poteſt, ſi ſpecula C E, V L, paulò vlteriùs continuentur, verſus perpendiculares in ſe ex O) duas verò per ipſam combinationem ſpeculorum, viſivis bis repercuſſis. Primæ, latera, quæ ſunt faciei ſiniſtra, habent dextrorsum (non extrorſum) verſa; & ſunt inter ſe converſæ, ſicut ipſa ſpecula E C & L V, vt pars vni dextra, ſit è regione ſiniſtræ alterius, ſiniſtra huic, è regione illius dextræ. Poſteriorum verò latera (dextra) habent & dextrorum ſpeciem. Et hæ ſunt jam obſcuriores, & appareat vnà cum imagine speculi adversi, vcluti in ejus profundo. Et hæc speculi adverſi L V imago in E C, facit, vt E C ſpeculum appareat quaſi duplex: ſic etiam L V.

Tertio, ſi magis inclinentur ſpecula ad ſe invicem, jam in ipſa imagine ſpeculi L V, quæ videtur intus in E C, oritur imaguncula ſpeculi E C, & sic imaguncula rei in re ipſa. Et in hac imaguncula ſpeculi, apparet etiam imaguncula faciei, valdè obſcura & profunda.l Hæc ex paulò ſuperioribus perperā reperita & hic loco alieno ſunt inſertat: quibus ex punctis ſequentia cohærent cum antecedentibus. Et hæc tertij gradus imago, rurſum habet ſiniſtra faciei dextrorſum verſa. Fortaſſis igitur loqui voluit Plutarchus de ſecundis & tertijs imaginibus, hallucinans verò, locutus eſt de primis & ſecundis.

l [Quando efficit imagines majores ſe ipſis ad vnum aliquod viſivæ punctum: malè etiam audit.] Quæ imagines quibus ex cauſis exiſtant, Plato tradit. Dixit enim quòdm cùm ſpeculum hinc ét indè altitudinem acquirat; radij viſorij permutent [129] reflexionem, vt quæ cadat ab alteris duabus ad reliquas duas ſuperficies, vel imagines, vel latera.

nSi igitur radiorum alij quidem rectà ad nos recurrunt, alij verò ad alterutras partes ſpeculorum impingentes, rurſum inde referuntur ad nos: non erit poſſibile, æqualibus angulis fieri omnes reflexiones: quam quidem reflexionum vniverſitatem illi vno ore clamitant, illis ipſis effluxionibus luminis, quæ à Luna in terram feruntur, æqualitatem angulorum adimere, exiſtimantes hanc angulorum æqualitatem longè plus mereri fidei quàm illud: Solis lumen a Luna in terram reflecti.

1715







a Hæc eſt tertia ſpecies lucis, quā ego appellavi communicatam in Opticis. Et veriſſimum eſt, ſic Lunam reflectere radios Solis, vt eos reflectit quilibet paries à Sole illuſtratus, orbiculariter ſcilicet; etſi lumē Solis ab vna ſolum plagâ allabitur.
m Plato ſupponit, ſpecula primùm jacère in tabula, contigua invicem, tanquam libri aperti codex vterque, & ſpectatorem deſuper inſpicere: deindè ſpeculum vtrumque latere exteriori aliquantum elevat, loco manentibus lateribus Interioribus contiguis.

n Ludit æquivocatione. De hoc eſt quæſtio, vtrum angulus incidentiæ in vna aliqua refractione, ſit æqualis angulo reflexionis. At hîc Lucius in aliam æqualitatem erumpit, quaſi hoc dicerent Mathematici, omnes reflexionum angulos omnibus eſſe æquales. Minimè: vnius enim faciei viſio fit & ſimplici repercuſſu ex recto angulo in tectum, fit & geminatà repercuſſione, ex vno ſpeculo in aliud, obliquis angulis, & ſic demum in faciem: at etiam in hac geminata repercuſſione ſemper angulus incidentiae eſt æqualis angulo repercuſſionis, in vtroq; ſpeculo. Denique hæc ſumma eſt. Lucius errorem argumenti hoſtilis, errore alio refutat: adverſarius Sylla mulget hircum, Lucius cribrum ſupponit.

Verum enim verò ſi omninò hoc gratificandum est Geometriæ, non parùm herclè nobis amicæ, ét ſi dandum omninò: primùm convenies est, à talibus ſpeculis confluere radios, quæ ſint ſuis lævoribus accuratè perfecta: aLuna verò multas habet inæqualitates et aſperitates, itaᶃ fit, vt radij à corpore magno [130] admodùm allapſi in altitudinibus illis nequaquam contemnendis, quæ ſeſe mutuò colluſtrant, invicemǵ̡ transmittunt aptum lumen, vt ij inquam, radij reflectantur omnibus modis ét circum ſeſe inſinuent, iſtamǵ̡ colluſtrationem ipſam ſibi ipſi connectant, tanquam ea ferretur ad nos à plurimis ſpeculis. b Hæc nullius pretij eſt excuſatio: at neque neceſſaria. Nam quia certum eſt. Lunā in ſuâ ipſius ſuperficie com bibere lumen radians orbiculariter: nihil opus eſt, illud in intermedio demûm variè reverberari. c Sicut in ſchemate proximè præmiſſo, viſio fit, radijs faciei O S, S P. P O. compoſitis, quibus facies radi at in ſuum ipſius oculum.
υπετειδέιστην
b Deindè etiam ſi in ipſa Luna reflexiones ſtatuamus æqualibus angulis: non impoſſibile est, radios per tantum intervallum delatos, flexiones ſustinere ét offenſiones circumcircà, ét ſic c compoſitum quaſi eſſe, et ſplendore lumen.

Nonnulli d etiam figuris linearibus demonſtrant, quòd Luna multa ſuorum luminum in terram demittat in linea, quæ ſub inclinclinem ſubtensa ſit. Conſtruere verò delineationem inter loquendum, ét hoc inter multos congerrones, non erat expeditum.

d Non facilè eſt ex tàm paucis verbis venari mentem Lucij. Ex ijs tamen, quæ in cauſa verſantur, conjicio, hoc illū velle, quod ſuprà fol. 1714 ad literam b retigi, ratus, adverſarium Lucij Syllam fœliciùs pugnaturum fuiſſe, ſi modum reflexionis ſpecularis, alienum eſſe contenderet à phaſibus illuminatæ Lunæ. Atqui hic Lucius jam idipſum, vt videtur, vſurpat; vt eò obtineat, ſaltem aliquos Solis radios à Lunâ reflecti poſſe in terram, etiamſi Luna ſtatuatur eſſe ſpeculum. Cùm enim dixerim, ſemper aliquod reperiri punctum in globo ſpeculari, in quo poſſit repercuti radius rei viſibilis ad oculum ſpectantis: Illud certè punctum vt plurimùm in parte Lunæ non planè deorſum ad nos versâ, ſed verſus Solem inclini erit. Sit T terra, L Luna, M N circulus ejus illuminationis, vt Sol ſit in S; & producta M N occurrat in T, quia Luna biſecta ponitur in Nonageſimo. Erit igitur ab N verſus Solem, punctum aliquod inclinis ſuperficiei N I, quòd reflectat radios S in T. Id ſic invenitur. Centro L, intervallo L T, ſcribatur arcus; ſecans L T, L S, in T C, & biſecetur T C, in D, ductaq́ue L D fecet circumferentiam M N in I. Hoc erit punctum quæſitum [131] Subtendenda eſt igitur globo Lunæ, ſuperficies V B, tangens illud punctum I: & in hac ſuperficie, erecta alia ſuperficies repercuſſionis T I S oſtendet angulum incidentiæ V I T, æqualem angulo repercuſſionis B I C.InOrbeLunae page131.jpg Vbi Luna, ſi non totum totius phaſeos lumen à Sole acceptum ad terram repercutit, at ſaltem in illo puncto I hoc facit. At cum hujuſmodi pūcta diverſis temporibus diverſa, & ſc muta ſint: multa etiam ſuorū luminum à Sole acceptorum in terram dimitit Luna. Subtenſæ autem voce vtitur: quia Sylla adverſarius Solem in Horizonte depreſſum exhibuerat, Lunam verò in altum elevatam.Hactenûs Lucius ſuâ aſſertionē de reflexiōne luminis Solaris defēderat: jam aggreditur opinione adverſarij. Lunā opacam eſſe probat 1 à figuris illuminationis.
σνιςριοδον.
Ex hac imaginatione ſequebatur; radios A M, E N à Sole ſurſum ad Lunam mitri: eoq́; punctum ejus ſuperficiei[VF 4] repercutiens, eſſe in parte Lunæ inferiori: itaque ſuperficies, vel linea tangens, illud punctum, non vel ſuperponenda, vel apponenda fuit ad Lunam, ſed ſupponenda ſeu ſubtendenda, inclinate tamen. Sufficit autem in hac delineatione, vti L T, L S loco I T, I C parallelâ ipſi L S, propter diſtantias corporum infinitis ſimiles, quoad has delineationes.

In vniverſum verò miror, ait, quòd biſectam Lunæ ſpeciem in nos incitant; hæc enim vnâ cum gibba èt cum corniculata incidit. Nam ſi Lunam Sol illuminaret, vt molem aliquam cœleſtem aut igneam; non relinqueret vmbroſum ét lumine caſſum ejus globi ſemiſſem ad ſenſum: ſed primùm atᶃ vel leviter ipſam tetigiſſet, totum ejus circuitum impleri convenies erat, ét per totam paſci lumine, quâqua verſum [132] f deeſt aliquid etiā hîc, etſi nullius indictio lacunæ relictæ: ſuppleo ergô (ſtatim cū ea confunditur tingitq́ue eam ſapore vini)

1716

ῥκείντε
τεμν
a confuſio.
b quaſi totali ſubitâ inflammatione Lunæ à Sole.
c in extrinſecâ obluſt ratione ſuperficiei.
2. A repercuſſione luminis ſolaris in terram.
δι ἰησι
πιλλαί λ[ ]
d coruſcationes.
e irridationes.
incedente, propter agilitatem ſeu proclivitatem. Nam ſicubi vinum extremitate ſuâ tetigerit aquam,f et gutta ſanguinis in humorem delapſi, ſtatim totum decolorat, ſanguis [ǵ̡ colorem ſuum diluit. factus] purpureus. Ipſum verò aërem ajunt non in fluxionibus quibusdam, neᶃ , radijs permixtis, ſed converſione et transmutatione ſubitaneâ, à lumine alterari: quomodo putant lumen à lumine, ſidus à ſidere tactum, nom illi commiſceri, neǵ̡ confuſionem pati per totum et transmutationem, ſed illuminari ſolâ illâ ſuperficietenus, quæ lumen attigerit.

Quem enim Sol circuitu ſuo circulum illuminationis per Lunam agitat ét circumertit, qui aliàs coincidit cum eo, qui diſcernit ſemiſſem ejus nobis conſpicuum, à ſemiſſe inviſibili, aliàs ſe erigit ad rectos angulos, vt ſecet illos ſemißes, viciſſimǵ̡ ſecetur ab illis, et qui variatis inclinationibus habitudinibusǵ̡ partis lucidæ ad vmbroſam, repræſentat gibbas ét corniculatas in ipſa figuras (hi inquam circuli, hæ ſectiones, ét hæ figuræ) nihil magis demonſtrant, quàm hoc, quòd non fiat commmixtioa luminum, ſed nudus contactus Lunæ a lumine Solis; et quòd illuminatio Lunæ non conſiſtat inb collucentia Solis et Lunæ, ſed inc circumillaſtratione. Quoniam verò non tantùm illuminatur ipſa, ſed etiam hûc ad nos demittit ſplendoris ſui ſimulachrum tantò magis inſuper ſuppeditat rationi robur confirimationis, circa ſuam ſubſtantiam. Nam à raris ét tenuium partium rebus, nulla fit reflexio, neᶃ datur lumen à lumine, aut ignis ab igne reſiliens, adeò ne imaginatu quidem hoc est facilè; ſed corpulentum et denſum oportet eſſe, quod repercuſſum ét flexionem efficiet, vt ſit locus ictui in ipſo et repercuſſui ab ipſo. Itaᶃ eundem, de quo loquimur, Solem aër quidem transmittit, nec cauſatur repercuſſum, nec reluctatur; at à lignis, lapidibus, veſtimentis in Sole expoſitis per multæ reſultantd contra fulſiones ete circumfulſiones. Et ſic etiā [133] Terram videmus ab illo illuminari: non enim illa in profundum vt aqua, neᶃ per totum ſuum corpus, vt aër, transmittit Solis ſplendorem: ſed quantus Lunam circum ſepit circulus illuminationis, et quantam ille Lunæ partem præſecat, tantus etiam terram circumit alius, qui æqualem ſemper ſibi ipſi partem lumine veſtitam determinat; relinquitǵ̡ partem alteram ſine lumine. Videtur enim paulò majus hemiſphærio eſſe, id quod de vtroǵ̡ corpore illuſtratur. Liceat, igitur mihi more Geometrarum ad Analogiam loqui: quod, ſi tria ſint corpora, quibus lumen à Sole delapſum appropinquat, Terra, Luna, et Aër, videamusǵ̡ Lunam, illuminari potiùs vt Terram, quàm vt Aërem, neceſſe ſit etiam naturam illa ſimilem habere, quæ idem ab eodem pati apta nata ſunt. Cùm igitur omnes hæc dicendi Lucio applauderent,Plutarchus.

Lucius.
1717
Ego, macte animo, dixi, vt qui pulchræ rationi pulchram etiam adjunxiſti Analogiam. Non est enim par, vt ijs exſpolieris, quæ tibi ſunt propria
.

Atᶃ ille ſubridens, Igitur et ſecundâ inſuper vtendum est Analogiâ: vt non ſolùm ex eo, ſi idem ab eodem patiantur, ſed etiam, ſi idem agant, idem etiam Lunæ corpus cum corpore terræ videri demonſtremus. Quôd enim inter ea, quæ circa Solem eveniunt, nihil adeò ſimile ſit occaſui, quàm deliquium Solis, id peto, vt mihi detis vos, quia nuperæ conjunctionis luminarium eſtis memores, quæ multas paſſim toto cœlo ſtellas detexit, ſtatim à meridie exorſa; aëris verò temperiem, qualis eſſe ſolet diluculo, exhibuit.

a In præceptis Tabb. Rudolphi fol. 104. 105. 106. 107. examinavi Eclipſin Solis, quæ contigit anno Christi 113 die 1. Iunii Iuliani, cujus calculi Apoteleſmata, correcta ſecundùm indicium Sportulæ ſubjunctum, hûc transcribam. Appropinquationis proximæ Hora æqualis Vraniburgica 10°. 16′ ante merid. locus Solis 8. 30′. 17″ ♊, ſemidiameter 15′. 0″, Locus Lunæ 8. 32′. 14″ ♊, quia ☋ in 14°. 31′ ♊. Arcus inter cētra 33′. 18′ Sept ampliat. 33′. 49″. [134] Tempus anomaliæ Lunæ, dies 8. H. 15. Ergò Parallaxis Lunæ, eademq́; diſci Terræ ſemiddr 61′. 50″. Semidr Lunæ 15′. 54″, & ſemidiameter Penumbræ 0′. 54″, verus horarius Lunæ 35′. 10″, & ſubtracto Solis vero, ſuperatio 32′. 47″. ampliata 33′. 18″. Summa ſemidd. Diſci & Penumbræ 93′. 13″. Antilog-us 36.775. diſci 16.117 vndè ablatus Antilog-us Arcûs, 4.838 relinquit 31.937. & 11.279, qui dant ſcrupula dimidia durationis omnim. 86′. 53″. Moræ vmbræ in diſco 51′. 38″, quæ ſuperatio Lunæ horaria ampliata, conſumit horis 2°. 36′. 32″, et H. 1°. 33′. 2″. Initium ergò horâ æquali Vraniburgicâ 7. 39′. 28″, ingreſſus vmbræ Lunæ in diſcum Hor. 8°. 43′. Exitus Hor. 11°. 49′. Finis Hor. 12. 52′. 32″. Arcus in globo terræ reſpondens latitudini 33°. 9′; & tecti erant vmbrâ Lunæ 1°. 58′, qui ſunt milliaria Germanica 30-

  Altitudines
Nonageſimi
in Auſtrum
vergentis
Ergò altit.
Poli Borei
Eorum Meſolog-i
Vbi Sol rectus ortus 51.32 27 + 67428
In medio moræ 56.51 54 33787
Vbi Sol rectus occidit 62. 9 34 + 39377
Et quia declinationes
Gr.
orientis
Habent
Meſolo-
g-os
Fiunt ergò
Log-i
differentiarum
Aſc.
Sunt verò
Gr. orientium
8 91630 159058 – 11.46. Sub. 66.45
8 191100 157313 – 11. 58 Sub. 160. 9
8 91630 131007 – 15.39 Add 246.48
Ergò Aſc.
Obl.
Et Aſc. R.
ſuis locis
Sed Vraniburgi
eſt A R.
Ergò loca
diſtant
54.59 324.59 17.30 52.31 In Occ.
148.11 58.11 40.45 17.26 In Ort.
62.24 172.24 64. 0 108.24 In Ort.

Locus primus indicatur in Oceano Atlantico, vltra Azores & Canarias: alter in confinibus Lituaniæ & Moſcoviæ, Scythiæ veteribus: vltimus in Sinarum provincia Nanquin. Itaq; tractus vmbræ inceſſiſſet per longitudinem Europæ, vegens tamen magis [135] in ejus Septentrionalia. Plutarchus quidem Chæronenſis (vrbe Græciæ) fuit: at quid impedit. Romæ tunc ipsum fuiſſe, ſub Trajano, dum is bellum in Oriente gereret. Id etſi eſt, tamen ne Romæ quidem potuit fieri nox. Ibi enim fuit obſcuratio maxima, Horâ 9. 38, exiſtente latutudine visâ 7. Sept. & digitis lucentibus circiter. 3. In Gallijs, Belgio, Britannia, provincijs Romanis, major ſanè & totalis, aut totali proxima fuit, ſed maturior. Deniq; in caſtris Trojani in Oriente, planè & totalis, & poſt meridiē fuit: at quis Philoſophi vſus in caſtris? In Tabulis igitur monui, quæterent alij convenientiorem, vel ante annum Christi 93, vel poſt 120.

Veruntamen non eſt nec hoc prætereundum, verba illa [ ]ύς ίκ μεσημβρίας [ ]ζαμθόη etſi conſtruuntur cum voce συνόδȣ, videri tamen de eâ tanquam de defectu accipienda, in hunc modum, recta ex ipsâ mediâ luce diurnâ incipens caligo. Nam vox [ ]ζαμ[ ]ύη moram ſuppeditat; de ſynodo, vt ſynodus, accipi nequit; vt quæ in momento conſicitur. Ita liberaremur ab angustuijs temporis pomeridiani.

Sin minùs meminiſtis, Theon iſte nobis allegabit Mimnermum et Cydiam ét Archilochum, inſuperǵ̡ Steſichorum ét Pindarum, in deliquijs deplorantes, furto ereptum illum, qui conſpectiſſimus est: et, mediâ luce noctem factam; et, radium Solis tenebrarum ſemitam [factum eſſe] dicentes: ſuper omnibus, Homerum;τά πρσωπ[ ]. nocte et caligine vultus hominum obtectos, teſtantem; et, Solem è cœlo perijſſe circa Lunam: et hoc fieri conſuevit, Menſium altero marceſcente, altero inſtante. Cætera exiſtimo Mathematicorum exactâ diligentiâ in [formam ſolidæ diſciplinæ] perducta et firmata: Quòd nox ſit vmbra Terræ: Deliquium Solis, vmbra Lunæ, quando viſus in illam incidit. Sol enim, occides quidem, à terra; deficiens verò, à Lunâ obvallatur et tegitur viſui: vtrumᶃ est obtenebratio, occidua quidem, à terra est: defectiva verò, à Luna: quando vmbra viſum occupat. Ex his quid conſtruatur, facilè [136]
b Cur in totali Solis defecta nō ſint meræ tenebræ.

c Magnitudo per ſe ſine intervallo, nihil hujus cauſatur. Nam ſi Luna eſſet terris propior, ſatis eſſet magna ad merā noctē faciendā.
1718

τρλάηονζα.
perspici potest. Si enim ſimilis affectio; ſimilia erunt et afficientia. Eidem enim rei, eadem obtingere ab ijſdem, neceſſe est.b Quòd verò Tenebræ non ſunt in deliquijs adeò profundæ, neᶃ vt Nox, aërem premunt: id mirum eſſe haud quaquam debet. Subſtantia quidem eadem est ejus corporis, quod noctē efficit, cum eo, quod defectum Solis; atc magnitudo non æqualis vtrinᶃ:d ſed partem terræ ſeptuageſimam ſecundam eſſe Lunam, Ægyptios puto tradere. Anaxagoræ verò, Luna Peloponneſum æquare videtur, Ariſtarchus dimetientem Lunæ proportionem eam ad terram habere demonſtrat, quæ minor quidem ſit quàm 60 ad 19, major verò quodammodò quàm 108 ad 33.

d Hipparchus, libro de magnitudinibus trium corporum. Solis, Lunæ & Terræ, vicinos tradit numeros, vt videre eſt apud Theonem in Commento ſuper Ptolemæum: numeros, inquam vicinos, at cujus proportionis? non corporum Lunæ & Terræ, vt hic Plutarchi Lucius; ſed intervalli Lunæ & Terræ, ad ſemidiametrum Terræ: quam dicit contineri numeris 72 et 1. Pone jam, Lunæ ſemidiametrum apparentem eſſe ſcr. 15′ vnius gradus: videndum eſt, quanta ſit apparitura ſemidiametros terræ ex Lunâ. Pars igitur ſeptuageſima ſecunda de 60′ eſt 0′. 50″, quæ ſubtendunt 47′. 45″ vnius gradus. Et tanta quàm proximè appareret ſemidiametros Terræ; itaque eſſet amplius quàm triplo major, ſemidiametro Lunæ. In tam parvis enim angulis proportio manet eadem viſoriorum angulorum, quæ viſarum linearum recte objectarum. ltaq; pergamus ad proportionem corporum, ope Heptacoſiadis. Eſt igitur Log-us ad 47′ 45″ vnius gradus, ſeu ad 0′. 50″ sexageſima, 427667. Sed ad angulum 0°. 15′, ex Canone excerpitur Logarithmus 543452. Subtractione factâ, reſtat pro diametrorum proportione 115785, qui in Heptac. oſtendit 18′. 51″ pro diametro Lunæ, qualium Terræ est 60′. Triplicatus igitur 347355, ostendit 1′. 52″ pro corpore Lunæ, qualium eſt corpus Terræ 60′. Ita eſſet Iuna ferè pars triceſima ſecunda terræ, ſecundum Hipparchum Rhodium, eòque, vt puto, etiam Ægyptijs accenſitum, [137] quia ſub Ptolemæis regibus, in Ægypto & Alexandriæ, observavit hæc ſidera. Videamus nunc Aristarchi proportiones. Earum major traditur numeris 60. 19, minor, numeris 108. 33. Prior eſt accommodata Heptacoſiadi; exprimiturq́ue Log-o ſcr. 19′, ſcilicet 114991. Poſterior igitur eſt reducenda, vt ſit, ſicut 108 ad 60, ſic 33 ad ſocium. Ergò in dextro ordine Heptacoſiad. ſcrupula 108, habent privativum 58779, & in ſiniſtro, ſcr. 33 habent positivū 59784. Et hi juncti, conſtituunt Log-um 118562, qui oſtendit ſcr. 18′. 20″ pro numero ſociando ipſi 60′: fitq́ proportio major 118562, quàm prior 114991. Vtiq; per 8.5 ti Eucl. idem Numerus 60, ad duorum minorem 18′. 20″, majorem proportionem habet, quàm ad majorem 19′. 0″. Lapſus igitur eſt linguâ Lucius, aut calamo Plutarchus: Agnovit Xylander, & pro 19, reddidit 18. Ergò Ariſtarchus Lunæ ſemidiametrum verſari diceret inter 18′. 0″ & 18′. 20″. At jam modò ex Hipparchi doctrina, Lunæ ſemidiametros expreſſæ numero 18′. 51″, verſabatur inter 19′. 0″. & 18′. 20″. Probabilius igitur eſt, erratum non in numero 19, ſed in permutatione vocum, major, minor, &, Hipparchum Ariſtarchi demonſtrationes traduxiſſe in ſuum librum. Sed ad corporum proportionem revertamur. Triplicatæ enim hæ proportiones, vt ſint 344972. & 355687, oſtendunt ſcrup.1′. 54″. & 1′.43″ quæ ſunt de 60′ pars 31 & 35: itaq; ſecundùm Ariſtarchum, Luna minor eſt parte ſeſquitriceſimâ terræ, major parte quintettriceſimâ Ptolemæus eam fecit vndequadrageſimâ minorem paulò, Tycho Prog. fol. 474. paulò majorem parte quadrageſima ſecundâ, Copernicus circiter quadrageſimam tertiam, ego in epitomà & ex Rudolphinis numeris, parte vndeſexageſimà paulò majorem, vt toties contineatur in corpore terræ, quoties vicivſſim ſemidiameter terræ continetur in intervallo Lunæ. Hæc enim varietas facilimè ſequitur ex mutatione aſſumptorū. Hipparchus enim nimiò Lunam removet à terra; cæteri caſtigato hoc ejus intervallo nimiam tamen indulgent illi diametrum, vt obſervationibus quotidianis demonſtrare obvium eſt.

Hinc est, quòd terra omnibus modis Solem eripit viſui ob magnitudinem, magnus enim est ét prolixus incurſus, et tempus [138] occupat, tantum, quanta est nox:e Luna verò ſi etiam Solem olim totum abſcondit: defectus tamen iſte tempus nullum habet, ſpacium nullum:f ſed circa Lunæ marginem elucet ſplendor aliquis, qui non permittit vmbram fieri profundam ét meram.g Ariſtoteles, ille antiquus[VF 5], cauſam, cur Luna ſæpius deficere videatur quàm Sol, inter cæteras etiam hanc reddit: Quia Sol quidem deficiat, ob interpoſitionem Lunæ, Luna verò [ob interpoſitionem et Terræ ét contra terræ].

e Hoc non fit ſimpliciter ob parvitatem, ſed ob remotionem tantam, & quia tot ſuis diametris à terra diſtat, quot Sol ſuis.

f Hic ſplendor inhæret in ſubſtantia ætheris circa Solem; eſtq́ue aliàs intenſior, aliàs remiſſior, interdum nullus. Hic cum adeſt, etiam lucem crepuſcularem adjuvat, diametrum Solis per foramen nimis exile intromiſſi ampliat, vmbram terræ contrahit, moras Lunæ in tenebris vitiat: & cùm id facit, cujus hîc à Lucio incuſatur; ludit Aſtronomos etiam circa diametrum Lunæ, vt putent, Solem, etiam vbi totus tectus eſt, circulo exteriori exporrigi vltra Lunæ oram.

g Ariſtoteles lib. II. de Cœlo cap. 13. retulit hoc ex placitis Pythagoræorum, minimè verò tanquam ex propria ſententia.

At Poſidonius definiens ſic loquitur. Hæc verò affectio, Deliquium Solis dicta, congreſſus ét acceſſus est vmbræ Lunæ, cujus defectum – – – Quippè ſolis illis defectus Solis est conſpicuus, quorum viſum vmbra Lunæ occupans Soli objicitur. Cùm autem concedat, vmbram à Luna ad nos projici, neſcio quid reliqui ſibi fecerit ad dicendum. Sideris equidem eſſe aliquam vmbram impoſſibile est
h Ergò vult dicere. Luna ſidus non eſt, terrea verò eſt.
i Cupit iuvari ad reminiſcendum, quid inferre volueritis? Commonefacit igitur Plutarchus illum ejus, quod exciderat.
Quod enim illuminatione caret, vmbra dici ſolet.h Lumen verò vmbram non facit, ſed vmbram profligare aptum natum est. Quid verò (inquit) poſt hoci indiciorum est dictum? Et ego, Eundem, inquam, complectitur Luna defectum. Rectè (inqut) commonefeciſti. Ergò igitur perindè ac ſi perſuaſum ſit vobis, vosǵ̡ ſupponeretis, Lunam deficere proptereâ, quia ab obumbratione [139] k Lucius introducitur moribus Profeſſorū artis, valdè ſollicitè inculcātiū diſcipulis principia demōſtrationum. Hucuſq: Lucius, jam Theon. Ironia eſt: ac ſi diceret. Quid opus eſt apparatu demonſtranonum in re manifeſta?
1719
διχμ[ ]ωί[ ]
Lucius morosè inheret propoſito, demonstrāndi rem ex arte.
Xyl. pro κȣνὸς legit κῶν[ ] rectè.


l Promptior a demonſtrandum, quàm ſocij ad audiendum.
occupatur;k jam tandem me converto ad Ratiocinationem, aut ſi places, ad meditationem, faciamǵ̡ demonſtrationem vobis, et annumerabo propoſitiones ſeu Epchiremata ſigillatim. Per Jovem, inquit Theon, tutè in ijs meditare: mihi verò Suadâ Deâ opus est, huic ſoli attendo; quòd ſi in eandem rectam inciderint tria corpora, Terra, Sol et Luna, defectus contingant. Terra enim Lunæ, aut viciſſim Luna Terræ Solem eripit. Deficit enim iſta quidem, ſi Luna; Luna verò, ſi terra, trium media conſtiterit; quorum illud in coitu, hoc in biſectione menſis accidit. Ad hæc Lucius, Hæc, inquit, ferè omniū, quæ dicuntur, præcipua ſunt. Ante omnia cape tu primùm, ſi vis, de figura vmbræ, doctrinam: est enim illa Coni ſc. cùm magnus vel ignis vel lucidum corpus, figuram habens globoſam, circum irradiat, molem minorē, globoſam tamen et ipſam. Hinc fit, vt in Eclipſi Lunæ, circumſcriptiones denigratarum partium ét diſterminationes à lucidis, ſectiones exhibeant circulares. Teretis enim vmbræ applicationes ad [luminoſum corpus Lunæ] et confuſiones ſeu commixtiones, (ſive quia ipſæ perſerunt ſectiones a globo Lunæ, ſive quia inferunt eas figuræ lucis ſphæricæ, in diſco Lunæ) quacunᶃ incedunt, ſemper ſui cùm ſint ſimiles, fiunt figuræ circularis. Alterum puto te ſcire, quòd Lunæ quidem partes illæ primùm deficiant, quæ ſpectant ventum ſubſolanum, Solis verò illæ, quæ occaſus plagam. am verò movetur vmbra quidem Terræ ab ortu in occaſum: Sol verò et Luna contrà, verſus ortum. Nam hæc cùm ſenſui deteguntur ex apparentijs, tùm rationibusl non valdè prolixis diſcere licet. Ex his verò confirmatur cauſa deliquiorum. Cùm enim deficiant, Sol quidem, quia [Luna] eū aſſequitur; Luna verò, quia ipſa occurrit vmbræ, deliquium cauſſanti: conſentaneum, quin imò neceſſarium est, vt Solis quidem poſtremæ et occiduæ quidem partes primum occupentur; [140] in Luna verò partes præcedentes orientales. Ab ea enim plaga incipit interceptio; vnde primùm ingreditur id, quod intercipit: at ingreditur Luna, ſub Solem quidem, ab occiduâ plagâ, veluti curſu certans cum ipſo: ipsa verò Luna vmbræ ad ortum ſtanti velut in contrarium nitens, ſeſe inſinuat. Tertium est de tempore ét magnitudine Deliquiorum Lunæ. Nam ſi deficîat, cùm est alta et à Terra elevatiſſima,a brevi temporis ſpacio in vmbra a Cave. Nam reverà contrarium accidit, quamvis hoc ſit inopiatum non exercitatis in arte.

1720
αιῤμ είς λεπθν πέρας.
deſtituitur: terræ verò propinqua ét humilis ſi inceſſerit, eodem cum labore luctans, valdè premitur, ét tardè exit ex vmbrâ.b Nam etſi, cùm est humilis, maximis vtitur horarijs motibus; cùm alta, breviſſimus: cauſa tamen diverſitatis in ipſa est vmbra; hæc enim latiſſima est circa baſin, vt ſunt Metæ, contrabiturǵ̡ paulatim in acutum, verſus verticem, et in exilem deſinit apicem. Ergò Luna, cùm humilis ipſa, in vmbram incidit, majoribus vmbræ ſectæ circulis excipitur, trajicitǵ̡ profundiores ejus partes ét tenebroſiſſimas: altiùs verò incedens,c tanquam in vado, per tenuitatem tenebroſi colorata, brevi tempore liberatur.

b Anteceſſores quidem, indulſerunt Lunæ aſcensus & deſcenſus in vmbra terræ, hoc eſt, diametrum Epicycli (vt ego, Eccentricitatem) duplo majorem illlâ, quàm ego elicio ex cauſis phyſicis, ac proindè trajectuum inæqualitas, ampliùs quàm duplo fuit major veteribus, quàm eſt nobis hodiè in computò. Prætereâ ignorârunt illi incitationem Lunæ in Copulis, quam Tycho Brahe variationem dixit: quæ, etſi altæ perindè accidit, atq; humili; tamen humili admetitur ſeipsam ad proportionem motus Lunæ horarij auctioris. Itaq; fit, vt obliteretur illa trajectuum differentia, & præcellat iſta celeritatum; fiatq́ue multò celerior, quàm trajectus est prolixior. Nec certamus hypotheſibus; experientia ipſa ſtat à me, fertq́: hîc quoque teſtimonium hypotheſibus phyſicis: dum Eclipſes Perigæas, etiam quæ centrales, breviores omninò experimur Apogæis: contrà, quàm hic Lucius inculcat.

c Loquitur compatativè; ac ſi, vt aquarum altitudo rebus coloratis [141] ſuperfusa, conſpectum earum obtuſum præſtat, ſic etiam vmbræ profunditas, nigrorem quaſi ſuum Lunæ circumdet:& ſicut viciſſim, ex aqua vadoſa fundus facilè elucet colore ſuo: ſic etiam Luna ſuo colore proprio ex vmbræ mucrone attenuato clariùs eniteat. Fallit verò ſeipſum: Teſtatur enim experientia, Lunam altiſſimas & breviſſimas vmbræ partes trajicientem, plerunq; obscuriorem eſſe, quandoq; etiam penitùs diſparere, nimirùm quia ratio non eſt bona. Non habet enim vmbra colorem vt aqua poſitivum, ſed mera eſt privatio luminis, apparens ejus nigror. De colore verò Lunæ cinerio diſputavi in Opticis, quòd is sit ab ætheris ſubſtantiâ circa Solem latè fusâ, aut à ſideribus alijs Soli vicinis.

Omitto autem quæ ſeorſim ſingulis propria [ét quod cœpi[VF 6] argumentum à defectu Lunæ derivatum, torquebo in ſententiam Stoicorum]. Videmus enim, ignem ex loco vmbroſo apparere ét effulgere magis; ſive aër tenebroſus propter denſitatem non concedat defluxiones ét diffuſiones, potiusǵ̡ contineat ejus ſubſtantiam in eodem, ét quaſi conſtringat: ſive hoc ſit ex affectione ſenſus: vt ſicut ferventia juxta frigida fiunt ferventiora, ét volupates juxta labores ſunt vehementiores; ſic etiam fulgida juxeta tenebroſa, appareant manifeſtiora intentiorem in has affectiones, inter ſeſe oppositas, præſtantia imaginativam.

Sedd prius illud veriſimilius est. Etenim ignis, ét quæcunque naturæ ſunt igneæ, in Sole poſita, non ſolùm perdunt fulgorem, ſed etiam ſuccumbit eorum vis, vt inefficax et obtuſior reddatur. Diſſipat, enim calor Solis, ét diffundit ignis vim.

d Mihi ſufficit poſterior ratio: Priorem pro nulla habeo: involvit enim contradictionem. Nam etſi, aer denſatur, ſeu contrahitur in ſeipsum in tenebris, privativo ſenſu; quia ſcilicet lux abeſt, ad cujus ille præſentiam naturali motu ſeu facultate ſeſe dididerat, nunc eâ extinctâ ad ſuam ſolius naturam redit, vt canit Vigilius:

Et obtenta denſantur nocte tenebræ:

[142] at hæc deſitnas nihil nocet ignis effluvijs; quod vel indè probatur, quia argumentator fatetur, illum tunc clarius elucere. Quæ verò lucent, ab ijs lumen effluit: quia viſio non fit emiſſione, ſed receptione.

Si igitur Luna ignem ſortita est, debilem illum ét ſensus fugientem, quippè ſidus exiſtes turbidius, vt ipſi loquuntur: nihil eorum, quæ nunc illam videmus pati, ſed contraria omnia, pati illam conveniens eſſet: apparere ſc. tunc, cùm occultatur; occultari verò, cùm apparet: Id est occultari, per totum tempus reliquum, ab aëre ſc. circum ambiente offuſcatam: effulgere verò et conſpicuam fieri post ſenos menſes, interdumǵ̡ post quinos; quandò ſc. induit ſe vmbrâ Terrae.e Nam illi quadringenti ſexaginta quinᶃ circuitus pleniluniorum defectualium ſenorum menſium habet quadringentos ét quatuor reliquos quinorum menſium.

e Circuitus pleniluniorum 465, ſunt quatuor totidem quadræ, hoc eſt 31′. 0° quadræ, quæ Tabb. Rud. f. 100

Conſumunt tempus 3″. 48′. 51°. 43′. 32″. dierum
Sed tempus dierum 3. 44. 30. 2. 59. dat quartas ☽ ad ☊ 33′.
Reſtant 4. 21. 40. 33.
Et tempus 4. 18. 30. 58. dat quartas 38°.
Eſt ergò error tridui  
3. 9. 35.

Exactior poteſt inveniri Periodus, ope illius Tabulæ. Verbi cauſa Quarte ☽ ad

☊ 38′ hnt 4″.18′. 30°. 57′. 59″. Quadræ 35′ hnt 4″.18′. 23°.33′.40″.
Vna 1° habet
7. 22. 58
subt. 4. 18. 30. 56. 37. Summa    4. 18. 30. 56. 37
differ. 1. 22.

Ergò in 2180. ♂ ☽ ☊. inſunt 2101 Plenilunia: eſtq́; differentia exactarum periodorū non major, quàm 5′. 22″. vnius diei, quæ faciunt horas 2°. 8′. Ex his verò ſunt 158 plenilunia Ecliptica, [143] quia toties ſibi mutuò occurunt eodem quaſi die, ♂ ☽ ☊, vel ♂ ☽☋ , & plenilunium. Anni Iuliani fiunt 170 ferè.

Sed nimirùm longe majorē periodū Plutarchus ex illius temporis diſciplina profert. Nam dicit 404 plenilunia Ecliptica eſſe multiplicanda in 6, & reliqua 61 in quinq;: fiunt igitur plenilunia 2424 & 305, in vniversum 2729. Redacta in quadras ſic ſcribētur:

3″. 1′. 56°. Ergò 3″ dant 0. 22″. 8′. 52°. 35′. 58″
 
1′
       0.     7. 22. 57. 32
 
56°
6. 53. 25. 42
 
Summa
22.   23.        8. 59. 12
  Sed tempus dierum 20.   24.  32.   59.   26 dat quartas ☽ à ☊ 3‴.
      1.   58.   35.   59.  46
  Et tempus dierum   1.   55.   39.    7.   🌕 dat quart. ☽ à ☊ 17′.
   
2. 58. 52. 46
  Deniq; tempus dierum
2. 56. 52. 46 dat quart. ☽ à ☊ 26°
 
Eſt ergò error bidui
2.  0.  0.


Converſio Sexagenarum dierum in annos Iulianos.

Tempus 22″. 23′. 9°.
Sed 18. 15. 45. dat Iul. 180.
     4. 7. 24.
Et    4. 3. 40.                40.
Reſiduæ
3. 44.
Ergò ſumma Iuliani 220.

Oportebat igitur post hæc temporis ſpacia Lunam apparere, in vmbra effulgentem. Illa verò in [vmbram quidem Terræ delapſa deficit], et lumen perdit: recipit verò id, cùm primùm ex vmbra effugerit. Et apparet quidem crebrò de die, tanquam quidvis potiùs illa ſit, quàm igneum aut aſtrale corpus.

1721 Hæc cùm dixiſſet Lucius: coorti Pharnaces et Apollonides, ſimul exiverunt cum ipſo quodammodò [verbo vltimo.] [144] Pharnaces.


βλοσνρὰν.
Apollonides.

Videtur nihil deceſſe.
Plutarchus.
Deinde Apollonide reverſo, Pharnaces infit, Hoc ipſum maximè oſtendit, Lunam ignem aut ſidus eſſe. Non est enim omninò inconſpicua in deliquijs; ſed oſtendit colorem quendam carbonis ardentis, et terribilem, qui proprius est illius. Apollonides verò inſtantiam ab vmbra prosecutus est. Semper enim ſic indigetare – – – – – – – – – – – – Mathematicos locum fulgore vacuum; Et cœlum vmbræ capax non eſſe. Ego verò, has illorum inſtantias, dicebam, magis ad nomen pertinere, quod ſolent contentioſi, quàm ad rem, quod Phyſicis et Mathematicis convenientius. Locum enim objectu Telluris interſeptum, etſi quis non vult appellare vmbram, ſed potius locum deluſtrem: nihilo Luna minùs, in illum delapsa [luminis jacturam faciat] neceſſarium est: et in vniverſum, ineptum est, dicebam, eo in loco negare Lunam permeare vmbram terræ, [hic verò in terris, quas pervagatur] vmbra Lunæ, viſum opprimens, et Colores Lunæ deficientis te terreâ potiùs quàm de igneâ ejus ſubſtantiâ teſtari.
[ ]ραιοἵς.
ὅκȣ ȣ́δὲ.
[Solem intercipiens] terræ, [fateri vmbram Lunæ] deliquij Solis cauſam efficientem eſſe: verùm ad te Pharace me converto. Color enim ille, prunæ ſimilis ét ardens, quem ejus proprium dicis, in corpore eſſe ſolet, habente denſitatem ét profunditatem. Nulla enim in raris, flammæ ſedes morandi, nullum veſtigium, in quo illa inſiſtat, ineſſe ſolet. Sed neᶃ cogitanda est hîc aliqua carbonatio; vbi nullum corpus duritie ſolidâ, quod admiſerit in profundum ignitionem, ét incanduerit; ſicut alicubi loquitur ét Homeru
s:

At ſimul expirat rutili flos ignis, & ardor
Deſijt in prunam – – –

Pruna enim non videtur ignis eſſe, ſed corpus ignitum, affectum ab igni, qui molem ſolidam et radice ſuâ suffultam inſidet, eiǵ̡ adhæret, et cum eo perdurat: flammæ verò ſunt incenſiones aridæ materiæ alimentariæ, et fluxus quidam illius, [145] quæ brevi tempore, ob imbecillitatem, abſumitur. Itaǵ̡ nullum adeò evidens foret indicium, Lunam eſſe corpus denſum et terreum, quàm ſi hæc carbonaria claritas illi eſſet propria, vt color ejus. 1722
[ ]ηλενπȣ́σης.
a Colorū in Lunà deficiente cauſas ego trado alias, potiſſimā, radios Solis in ſuperficie[VF 7] rotunda aëris terreſtris introrſum in vmbrā refractos, vmbramq́; ex oppoſito latere trajicientes & diluentes alibi plus, alibi minus. Vide ſchema idoneū. Opt. f. 279
b Ecce Plutarchum meæ sentētiæ proximè accedentem, niſi quòd nō dicit, à quo lucente ſit illud lumen, num ab æthere, an à Sole ipſo, per refractionem ejus radiorum.
c Hæc oratio eſt oratoris, non Philoſophi: tribuit vmbræ, quæ nihil eſt, vt ſuprà, colorem nigrū, ſic jam hîc, vim corporeā. Nec minus & lumina ſiderū ſparſa per cāpos ætherios, corporea facit; quæ tamē ſūt ſpecies im̄ateriate ſuor fontiū d lumen Solis intelligit. ὢς.
Nonnè verò poſſum ego tibi, Pharnace amiciſſime, rependere multos deficientis colores alios, quos ſic diſtinguūt Mathematici, determinantǵ̡ per tempora et horas: a ſi veſpere deficiat, apparet valdè nigra, usᶃ in noctis tertiam et dimidiam; ſi in media nocte, tunc ſubpurpureum demittit et igneū, et Pyropi gemmae colorem; Ab hora ſeptimâ cum dimidiâ, oritur rubor: tandem jam aurorâ ſurgente, colorem induit cæruleum et fuſcum ſeu pallidum; à quo maximè Griſci vultus cognomen apud Poëtas et Empedoclem obtinuit.C ùm igitur videant Lunam in vmbrâ terræ verſantem, tot numero colores adſciſcere; non rectè faciunt, quòd ſolum illum, prunæ ſimilem, vrgent: quem inter omnes alios maximè quis alienum, at ipſâ Lunaris corporis naturâ dixerit, potiusǵ̡ b ad mixturam, et reliquias luminis, circumcirca irradiantis. Proprius autem color ejus est niger et terreus. Quia verò hîc penes nos parietes, qui ſunt proximi purpureis aut puniceis veſtibus, lacubus item ét fluminibus, Solem excipientibus, ſimul et colorantur et colluſtrantur, eaǵ̡ ratione reflexionum multas ét differentes red dunt resplendeſcentias: quid mirum, ſi c copioſus fluxus vmbræ, irruens velut in pelagus illud cœleſte, luminis non ſtabilis aut quieti, ſed ab immēſa ſiderum multitudine agitati, omnisǵ̡ generis mixtiones et transmutationes ſustinentis, Si hic, inquā, fluxus vmbræ, colorem detergens à Luna alibi alium hîc in terris reddit? Nam ſidus quidem, aut ignis aliquis, haud equidem ex vmbra niger aut griſeus, aut cæruleus apparet: at montibus ét campis, et maribus multæ à Sole ſupervenitunt colorum formæ: et d lumen vmbris et nebulis commixtum, tanquam medicamentis quibusdam pigmentarijs, tincturas tales

[146] Lunæ inducit: ex quibus eos, qui in maribus ſunt. Homerus qualitercunᶃ nominibus inſignire tentavit, dum Pontum vocat.1723
[ ]αλα[ ]ί αν.
d. fortè colorissolum marini.
e Præoccupat, imò diluit crimen læſarum religonū circumjiciens Lunæ, quam terream fecerat, pulchritudinē Deā dignam.
Xyl. ſævo.


f collibus.


[ ]ιερί[ ] non ίερο[ ].

g Exempla rerum naturalium, inter deos relatarum.
Violaceum, et Vineum; rurſum, Fluctum purpureum; alibi Glaucum ſive Griſeum mare, ét albam tranquillitatem: qui verò colorum in terrâ aliàs aliter incurrunt in oculos, eos, eorumǵ̡ differentias, prætermiſit; vt qui ſint multitudine innumerabiles.

Jam Lunam vnâ solâ superficied marina veſtitam eſſe, non est probabile, ſede maximè ſimilem eſſe Terræ illi, ſecundùm naturam, de qua fabulatus est Socrates ille antiquus, ſive hanc ipſam tectè innuens, ſive de alia aliqua narrans. Non est enim incredibile, neǵ̡ mirum, ſi, cùm nihil habeat in ſe, quod ipſi corruptionem intentet, nihil cœnoſum, ſed lumine puro fruatur ex cœlo, plena calore non adurente, et igne non rabido, ſed humecto ét innoxio, ét ſecundùm naturam habente; ſi hæc, inquam, amœnitates locorum complexa est admirabiles, montesǵ̡ flammantibus ſimiles, ét cingula cærulea; aurum verò et argentum, non diſpersa in profundo, ſed ex planitiebus enaſcentia magnâ copiâ, vel in lævigatisf altitudinibus vagantia. Etſi verò rerum iſtarum aſpectus per vmbram, aliàs aliter ad nos pertingit: ob diverſitatem ét commutationem quandam medij circumfuſi: at non ideò exiſtimationis præſtantiam ét divinitatem ſuam deperdit: vt quæ [hanc melius fortè retinet] ſi aëria ab hominibus eſſe credatur, quàm ſi potiùs ignis turbidus, (vt Stoici aſſerunt) et fœculentusg lgnis apud Medos ét Aſſyrios barbaricis colitur honoribus; quibus Metus author est, colendi ea, quæ nocere poſſunt, eaǵ̡ præ bonis ét vtilibus conſecrandi. Telluris verò nomen cuivis Græci nominis homini amicum ét precioſum est; et nobis mos patrius, illam inſtar alîus alicujus Dei venerari. Longè enim abeſt, vt nos, qui ſumus homines, Lunam, quæ terra est Olympica, putemus inanime [147] corpus eſſe, et mente caſſum, ét exſortem eorum, quorum primitias Dijs offerri convenit, tàm ob legem, quàm, vt pro beneficijs grates exſolvamus; deniᶃ quia natura ſuadet, venerari id, quod virtute et potentiâ præſtat, ét precioſis est. Itaᶃ nihil nos opinor peccare, ſi Lunam terram eſſe defendamus. Faciem verò ejus, eum in morem, quo noſtra hæc terra ſinus olles &habet ingentes;Lunam valles habere & colles, & hiatus ingentes.

ανάκλασιν.
Apollonides.

1724
An maculæ ſint nihil aliud quàm vmbræ montium.
Plutarchus.
Apollonides.
ſic illam, dehiſcere profunditatibus magnis, rimisǵ̡, aquam aut caliginoſum aërem continentibus, intra quas non deſcendit nec pertingit Solis lumen, ſed deficit, et diſtractam iſtis locis repercuſſionem præſtat
.

Hîc interloquens Apollonides, Ex indè, inquit, appello hanc ipſam Lunam, poſſibile nobis videbitur, rupturarū quarundam, et voraginum exiſtere vmbras: atᶃ inde hûc pertingere ad viſum. An nullam ejus, quod inde conſequitur, rationem habetis? Atᶃ ego, Hoc ipſum, inquam, dicito. Etſi non ignoratis, pergit ille, audite tamen. Diameter Lunæ in mediocri diſtantia, magnitudinem habet apparentem, duodecim digitorum: macularum verò nigrarum et vmbroſarum vna quælibet latior apparet ſemiße digiti: vt ita major ſit viceſimâ quartâ diametri parte.

Atqui ſi tantum tricenûm millium ſtadiorum faciamus ambitum Lunæ, diametrum verò decem millium:αν έίη



Plutarchus.
ſecundùm ſubjectum hoc, non minor eſſet quingentis ſtadijs, quælibet vmbroſarum macularum. Vide igitur primùm, an ſit poſſibile, Lunæ tantas eſſe profunditates, ét tantas aſperitates, vt tantam efficiant vmbram: deinde quomodo fiat, ſi tantæ ſunt magnitudine, vt
tantæ non videantur à nobis. Ego verò ſubridens illi macte, dico, repertâ demonſtratione nobiliſſimâ, o Apollonida; quâ ét me, et te ipſum demonſtrabis proceriorem eſſe Aloadibus illis, non id quidem quâvis diei horâ, ſed maxime manè et veſperi. An exiſtimas, cùm Sol noſtras describat [148] vmbras prolixiſſimas, quod is præclarum iſtum ſyllogiſmum ſenſui ſuppeditet, ſi magnum ſit, quod obumbratur; majus multò eſſe, quod obumbrat. In Lemno ſat ſcio neutrum noſtrum fuiſſe: attamen Jambicum illud, quod in ore omnium est frequentiſſimum, vterᶃ ſæpius audivimus.

At hos bovis latus recondet Lemniæ.

Aſſequitur enim vmbra montis, vt videtur, æneum quoddam bovis ſimulachrum, extenſa per mare in longitudinem non minorem ſtadijs ſeptingentis [At non ideò tantam faciemus illam] altitudinem, quæ vmbram projicit: quia receſſus luminis faciunt vmbrarum longitudinem, ſtaturæ corporum multiplicem. Hûc igitur age, conſidera etiam à Lunâ, quando illa pleno est vultu, ét maximè articulatam repræſentat figuram faciei, propter vmbræ profunditatem; 1725
βαθὺτηπ
conſidera, inqam, Solem maximo itidem arcu abſiſtentem. Nama etiam hîc receſſius luminis, vmbram magnam efficit, non ipſas magnitudines inæqualitatum, ſupra Lunam extantium.

b Occurrit objectioni; ſi maculæ eſſent vmbræ mōtium; videremus & monte illos. At nō videmus. Ergò.a Plutarchus hîc ſodalitio ſuo illuſit apertâ ſophisticâ. Receſſus Solis à vertice, facit rerum brevium vmbras longas In Plenilunio Sol multùm recedit à vertice orbi lunari inſiſtentium, aut etiam inſculptarum foſſarum: Ergò & illarum fovearum, quamvis ſint parvae, vmbras facit longas. Hic major ſonat de receſſu circulari à puncto cœli, quod imminet vertici rerum, quæ vmbras jaciunt: minor verò ſonat de receſſu rectilineo Solis ab ipſo vertice rerum in Luna plena, vt illuſtratarum vel obumbratarum. Ergò non ſequitur concluſio: & benè quod non ſequitur. Maculæ enim illæ Lunæ majores, & vulgo conſpicuæ, non ſunt mera vmbra, jacta in depreſſam ſuperficiem, à montibus editioribus: ſed ſunt ſuperficies Lunæ humida aut paluſtris, reverâ longiſſimis extenſa ſpacijs.

c Lucius fol. 1715. argumentum à reflexione luminis solaris quo probabatur. Lunā eſſe terream, dimiserat transgreſſus ad aliud Iam Plutarchus de ſingulis ſuam etiam dicturus ſententiam; revertitur ad reflexionem, & occurrit objectioni, cur non etiam videamus imaginem Solis in Luna.
d Subintellige, Solis imago ex aqua, reflexo radio formata.
[ ].
e Hæc objectio dirigitur rectâ cōtra reſponſionem Lucij, reflexionē defendentis ſuprà fol. 1715. & meam Nota d. Nam delineatio ibi à me ſuppleta, punctum oſtenuit, in quo videri debet imago Solis.
Apollonides.
Cur non videatur imago Solis in Luna, rationes octo.
Plutarchus.
[ ]ῥ τῆς
γ[ ] έςι.
f 1 Ratio nihil ad rē; nec præſtat immunitatē repræſentādi Solis sub Horizionte verſantis, ſitus ſpeculi idonei in ſublimi.
g Ratio.

Sufficit hoc in præſenti negotio, vbi arcus à suis ſubtēſis planè nihil differt ad ſenſum. Problema ipſum vniverſale, inveniendi punctum reflexionis [150] in ſpeculo convexo, cū Vitello non fit ad manus. non lubet nunc vexare.
b Enimverò ne montium quidem noſtratium excelſa de die à nobis conſpici poſſunt, ob Solis circumfuſos ſplendores: cùm loca tamen profunda et cava, etiamſi ſint vmbroſa, cernantur è [149] longinquo. Nihil igitur est abſurdi, etſi etiam Lunæ, excipientis Solis radios, illuminatio quidē diſtincta conſpici nequit: partium tamen vmbroſarum appoſitiones ad partes illuſtratas, propter diſcrimen evidens non latent viſum.

Sed illud dicebam, magis redarguere videurc reflexionem, quæ perhibetur, à Lunâ; quòd ijs qui ſtant in radijs reflexis, contingit, non id ſolùm videre, quod illuminatur, ſed etiam illud, quod illuminat.

Radijs enim ab aqua reſultantibus ad parietem, ſi viſus fuerit in loco, qui à reflexione illuminatur, ei tria veniunt in conspectum;d reflexus radius, et aqua, quae reflexionem cauſatur, ét Sol, à quo lumen in aquam delapſum, ét ab illa reflexum est. Hæc cùm ſint in confeſſo, inǵ̡ apparentia; poſtulant jam ab ijs, qui terram à Luna reflexis radijs illuminari defendunt, vt oſtendant de nocte Solis effigiem in Lunæ ſuperficie, ceu ſpeculo reſplendeſcentem, ſicuti ea de die reſplendeſcit in vndis, cùm fit ab ijs reflexio.e Quod cum non apparet; exiſtimare volunt illi, modo diverſo, non reflexione, fieri Lunæ illuminationem. Hoc autem ſi non est; neᶃ igitur Lunam eſſe terram.

Quid igitur iſti, quærebat. Apollonides est reſpondendum? communia enim eſſe videntur etiam nobis illa, quæ de reflexione. Enim verò, inquam ego, quodammodo communia: modo verò alio, ne communia quidem. Primùm illud de effigie vide vt contra flumen, quod ajunt et perverſum aſſumant.f Nam aqua in terra est fuſa, aut eâ humilior: Luna verò ſupra terram est, et in alto ſuspenſa; quare reflexi radij converſam conſtituunt figurationem anguli; cùm alter quidem ſurſum penes Lunam, alter verò deorſum in terra verticem ſuum habeat. [150] g Petatur igitur ab illis, vt non ex omnis ſpeciei corpore faciant ſpeculum, nève in omni remotione ſimilem refractionem; quandoquidem manifestiſſima negant.

g Hæc reſponſio vera quidem eſt, & ex arte; at non ſatis explicata & clara. Sic debebat proponi: Etiamſi detur, Lunam eſſe ſpeculum terſiſſimum; tamen cùm & rotunda ſit, & diſtet longiſſimè: imago Solis adeò fieret exilis, vt evaneſceret; quia viſus ſubtilitas non eſt infinita. Convexa enim ſpecula, etiam cùm de propinquo inſpiciuntur, imagines rerum præſtant minores, quàm ſi quis eas res directè inſpexerit: tanto verò ſemper minores has, quantò ſunt ipſa remotiora à viſu. Et vt ipſas fores artis aperiam ad numeros exactos; perpende, quòd radij lucidi ab oppoſitis extremitatibus oræ Solis delapſi, debeant coire in ipſo centro viſus: niſi enim hoc fiat, non videbitur totius Solis imago. Angulus igitur hujus cōcurſus prodit quantitatē imaginis viſui repræſentatæ. Quòd ſi extremi hi radij incidūt in viſum directe, formant angulum quantitate ſemiſſis vnius gradus. Ergò etiam, ſi ex centro ſpeculi, ſeu Lunæ in quadrato Solis collocatæ, ducantur rectæ ad extremas Solis oras, abſcindent illæ ſemiſſem gradus de convexitate ſpeculi: vtraq; verò recta, ſic rectis angulis illapſa, ijſdem repercuteretur, & ſic rediret ad ſuum quæq; punctū ſeu orā Solis, non coeuntes ad vnum aliquod punctum viſus. Vt igitur coire poſſint; ſiquidem viſus in vna extremitate Solis collocaretur, oporteret ex oppoſita Solis ora in punctum abſecti arcus 0. 30′. intermedium duci aliam rectam, quæ jam quadrante gradus inclinata, quadrante etiam alio repercuteretur, & ſic viſum in prima Solis ora ſitum aſſequeretur. Translato verò oculo deorſum, à Sole verſus Lunam ſeu ſpeculum, in eadem linea, quæ ex ora Solis in centrum speculi ducitur, punctum reflexionis non jam biſecaret illum arcum Lunæ 0. 30′. ſed ſecaret in proportione propinquitatum ad ſpeculum Solis & Viſus. At Sol 59 vicibus eſt remotior à Lunâ biſectâ, & 60 à plena, quàm Terra ſeu viſus ab eadem Lunâ. Sexageſima igitur pars arcus 0. 30′, radios extremarum Solis oratum repercuteret in centrum viſus, hoc eſt 0. 0. 30″. Quæritur, hic parvus arcus Lunæ, quo angulo cernatur ex Terra? Hoc facile computamus. Nam ſi ſinus totus, ſeu ſemidiameter [151] corporis Lunaris explicetur numero 60, vt ſolet Regiomontanus, tunc ſinus arcûs 0. 0. 30″, capit quamproximè 0′. 0″. 30‴. tertia. lam verò illa 60′ lunaris ſemidiametri, videntur in terris angulo 0°.15′. ergò illa 30″ tertia de ſemidiametro Lunæ videbuntur in terris angulo 7‴ tertiorum: quæ ſunt pars octava de vno ſecundo, & pars quadringenteſima octogeſima de vno primo, denique pars quatuordecies milleſima quadringenteſima de 30′ primis, ſeu de tot a diametro Lunæ apparente. Ecce quam exilis fiat diameter imaginis Solis, ſi ponatur Luna ſpeculum cū plena eſt. In quadratura res non multo habet aliter, niſi quod tunc punctum reflexionis recedit ad latus globi Lunæ verſus Solem, (vt fol. 1715. Nota d, punctum I) h 1726
3. Reſponſio eſt optima preterquam enim quod imaginem tollit in omni ſitu Lunæ, etiam propinquiſſimo, valet etiam ad probandum aliquid amplius; quare ſcilicet totum Lunæ hemiſphærium radiet in terram, quia ſcil. ſuperficiem habet aſperam.
ȣ́δὲ ταῖτοτ[ ].
αἴ ακλᾶθι
i
4. Reſponsio nixâ emiſſione radiorū, eſt nulla; et poſitā receptione, reducitur ad ſecundā. Potiùs enim diceret, radium Solis à Luna ſpeculariter repercuſſum, adeò fore exilem, vt viſum non sit moturus. Non enim infinitam eſſe viſus ſubtilitatē
faciens diametrum imaginis in illam plagam extenſam, adhuc anguſtiorem, quippè imaginis figuram Ellipticam.

h At alii, qui Lunam nobiſcum ſtatuunt eſſe corpus neᶃ tenue neᶃ læve, quale eſt aqua; ſed craſſum et terreum; non video, quî exigant à nobis Solis effigiationem in ipſa, quæ ſe viſui offerat; cùm neᶃ lac hujusmodi ſpeculares reddat imagines, nec radiorum viſivorum reflexionem cauſetur, propter inæqualitem ét aſperitatem partium.

Vndè igitur Lunæ facultas iſta ſuppeditaretur, à ſeipſa ad nos ſic remittendi viſivos radios: ſicut eos remittunt ſpecula exactiùs polita? Atqui neᶃ iſta, ſicubi rubigine aut ſordibus obducta, aut contuſione perturbata ſunt, in puncto, à quo viſio ſolet reflecti, imaginem recipiunt; ét cum ipſa quidem tunc ſpecula per ſe videantur; repercuſſionem tamen radiorum non cauſantur.i Qui verò poſtulat [tantam eſſe viſus noſtri fortitudinem, vt Solis imaginem in Luna videat, is haud multô veriſimiliora dicit] quàm ſi quis viſum noſtrum in Sole eſſe defenderet: Lumen verò Solis, radios viſivos, Cœlum verò, hominem videndum. Solis enim radios in Luna per repercuſſum [152] reflexos, ad nos vſᶃ deferri, veriſimile est, propter eorumfortitudinem ét claritatem: At viſivus radius, cùm ſit debilis admodum, ét in contemptâ proportione ad Solis radios; non mirum, ſi neᶃ ictum infert repercuſſui ſufficientem; neᶃ etiamſi reſiliat, continuitatem ſervet, potiusǵ̡ flacceſcat ét deficiat, non ſuffultus copiâ luminis, quo ſe tueatur, ne diſtrahatur in inæqualitatibus e asperitatibus. Nam ab vndis quidem, cæterisǵ̡ ſpecularibus, impoſſibile non est, ad viſibile vſque exſlire refractos radios; quippè qui adhuc validi, ſuæǵ̡ origini propinqui ſunt: at à Lunâ, etiamſi extiterint aliquæ in illam impactiones; debiles tamen illæ ſunt futuræ et obſcurae ét marceſcentes, antequam perveniant: propter intervalli prolixitatem.k Nam etiam aliàs ſpecula illa, quæ cavitatem habent,l poſteriorem radium reddunt robuſtiorem priùs incidente: ſic vt non rarò flammas evomant: quæ verò convexa ét globoſa; ea debilem ét obſcurum; eò quòd non vndequaᶃ contra nitantur.

k Qinta reſponſio, deſumpta à figura oculi globoſa, reducitur etiam ad id, quod dixi ad ſecundam & quartam. Valet enim de ſpeculi globoſitate; at non de oculi. Per ſe enim nihil facit, neq; curvitas, neq; cavitas, ſivè oculi, ſivè etiam ſpeculi, ad vires vniuſcujuſque ſingularis radij. Accidit autem radijs ſingulis Solis, in ſpeculo cavo repercuſſis, vt ij plures numero colligantur ad vnum aliquod punctum, & in eo ſeſe mutuò ſecent, eamq́ue ſectionem conſequatur vſtio materiæ idoneæ, in quam incidit ſectionis punctum.

αος φαλλομένη

k
l

ὁρᾶτε. m
ἀμαυρὰ.
a Ratio ab exemplo Iridis. Vide Notam ſeq. n.
1727
l Poſteriorem dicit, ſecundarium, ſeu reflexum.

m Videtis identidem ſiduæ appareant iridis, nube nubem ambiente, vt ea quæ exterius ambit,a obſcuros et debiles efficiat colores. Nubes enim exterior, vt quæ longiùs à visu suſpenſa, neᶃ benè compacta eſt, neᶃ fortem reflexionem exhibet.

a Hoc ſimile eſt diſſimile. Peccatur enim etiam in iride, allegando non cauſam vt cauſam. Iridem ſecundam, eſſe imaginem [153] primæ, & exiſtere, nube nubem ambiente: nimium facilè conceditur Ariſtoteli. Iridis enim colores exiſtunt, vbi radij Solis in guttam pellucidam rotundam allapſi, refringuntur ab angulo omnium maximo, qui poteſt eſſe in aqua. Nam quia in illam extremitate, refractionum anguli præcipitatis incrementis invicē ſuccedunt: fit vt prioris angulis refractis, accumulentur refracti poſterioris: ex qua accumulatione, refracti, ad oculum allabentes ab vna qualibet individua guttula, quæ cum Sole convenientē apud oculum format angulum, colores illos ſecum deferunt. Id probare expeditum eſt, etiam claro cœlo, Sole oriente, ſuſpensâ guttâ, & loco obumbrato poſt guttam. Iam verò accidit in ſphærulis guttarum rotundis: vt radij Solis non ſolidi trajiciant guttam, ſed partim quidem trajiciant, partim verò à ſuperficie iàm convexâ ingreſſuri, quàm cavâ exituri, intus repercutiantur, repercuſſisq́ue in alio puncto ſuperficiei exeant verſus oculum. Cum igitur alij alijs ſæpiùs idem corpus guttæ trajiciant, ſæpiùs etiam attenuentur, quippè pluribus trajectionibus, obſcuriores etiam reddunt iridis ſuæ colores. Argumentum evidens, quòd in ſecunda iride, adhuc vna repercuſſio coloratorum accedat, eſt hoc, quòd in ea ſitus colorum eſt contrarius: quale quid, etiam ſuprâ in duplicatione ſpeculorum accidere vidimus. Talis verò guttulæ, quæ sæpiùs repercuſſos intus, ad oculum mittere poſſit, ſitum diverſum ab illa, quæ ſimpliciorem mittît, eſſe neceſſe eſt. Nubes hîc poſt iridem & circà ſtans, nihil aliud, niſi tenebras præſtat locis guttarum vtriusq; ordinis requiſitis, ne eæ videantur contra clarum & Solis radijs ſplendentem aerem. Quòd ſi guttæ ipſæ individuæ refractionibus & repercuſſibus ſuis non componerent vtramq; iridem: & alia quidem ſeries guttarum, interiorem; alia etiam, exteriorem, per ſe, ſine adjumento ab interiori jam formatâ: nulla vnquam videretur iris ſecunda: nihil hic poteſt repercuſſus primæ in nube ambiente. At neq; compactior nubes eſt, quæ interiorem exhibet iridem, ambitus anguſtioris: nihil facit hæc phaſmatis anguſtia ad materiæ denſationem. Viſum quidem in exteriori magis diſtrahi, & ſic debilitari, dicere potuit Ariſtosteles, qui emiſſionem radiorum ſtatuebat: dixit id tamen ſpeciosè magis, quàm nervosè. Nihil enim, ne ſic quidem demonſtraverit. [154] Et colores iridis vtriusque, cum ſuà differentiâ claritatis, ſunt reale quid; nequaquam verò viſûs opus: pingunt enim ſe non tantùm in oculo, ſed etiam in albo pariete in obſcuro. Paulò magis ad lucem ipſam Solis quadrarent verba illa, quòd ea in interiori iride ſit compactior: poſſet inquam, ſi nubes vt totum aliquid formaret iridem, aut ſi Iridis circulus eſſet à circulo oræ Solis. At non eſt, fallitur & hîc Ariſtoteles: ſed compositur iris ex guttis innumerabilibus, eundem ſitum ad Solem & oculum habentibus, quòd cùm fiat circumcirca, neceſſe eſt, circulum fieri, ſeu baſin Coni, cujus vertex oculus, etiamſi Sol triangulum vel columna eſſet. Omnibus igitur modis exploditur vox, compacta.

[155] o
7 Reſpon: ad quam quoad emiſſionē radiorom. dico eadem, que ad quartam. Quod verò ad imbecillitatem caloris à lumine Lunæ; ejus cauſa ſit in ipſa translatione à Sole in Lunam, & reflexione ad nos. Eſtque hîc diverſitatis aliquid inter calorem & viſionē. Calor omnibus copijs luminis intenditur. Viſio nimiâ claritate etiam opprlmitur, proptereà in ſpeculatri repercuſſu minùs perdit viſio, quàm calor.
p
8. Reſpon: quæ non ſufficiet iis, qui Lunam faciūt ſpeculum: quia ſplendoris luminis major vis eſt ad irradianda ſpecula viſumq́ue, quam colorum ſimplicium.
q Quæ vera cauſa non eſt, vide Reſp. 7. o & 4. i.

Theon.

t An Lunam inhabitent animantia.

Ad has objectiones infrà reſpōdebit ordine Plutarchus ipſe.
a
b
Gratis etiam aſſeritur, nec atteſtante viſu; nubem tunc à nube ambiri, & nubem exteriorem eſſe ſuperficie ſpeculari. Imò refragatur ſenſus. Nubes enim, quæ locum munit iridi, tenebroſa cùm sit admodum, copiâ guttarum conſtat, quarum alia aliam obumbrat: & ſic corpus continuum non eſt; ſpeculum verò continuitate partium in eâdem lineâ definitur. Dicas, guttas ſingulas eſſe ſingula ſpecula? Verum hoc eſt. At vt ea radios quoſcunque ſuperficie ſuâ exteriori, vt ſpecula, repercutiant, ad hoc nullus certus illorum requiritur ſitus reſpectu Solis; quippè cùm ſint corpora rotunda. Locus verò ſecundæ lridis, certum requirit ſitum reſpectu Solis. Non igitur nubes Iridem interiorem, ne guttarum quidem ſuarum multitudine repercutit. Si quæris, quid guttæ præſtent, repercuſſibus ſpecularibus promiſcuis? nubem aſpice, intra complexum Iridis; totam quodammodò videbis albicare; quia ſphærulæ omnes (anteriores, nec dum obumbratæ) repercutiunt Solis radios ad viſum, tàm foris convexâ ſuperficie, quàm cavâ intùs; ij tamen, qui repercutiuntur ab intus ad oculum, nondum colorantur, vſque dum guttulæ acquirant ſitum juſtum, in circuitu lridis. Extra Iridem, fieri ampliùs non poteſt, vt radij ab interioribus cavis ſuperficiebus ſemel repercuſſi, veniant ad oculum niſi alia inſuper acceſſerit intus repercuſſio: quod fit in ſitu, 11°4 gradibus exteriori. Proptereà albedo illa extra Iridem primam non continuatur; cùm tamen totam interiorem occupet aream.

[155] o Et quid pluribus opus est verbis? Cùm lumen Solis reflexionem in Lunâ paſſum non tantùm omnem deperdat calorem, ſed etiam claritatis ſuæ tenues admodum et imbecilles reliquias vix ad nos transmittat; de radio vtiᶃ viſivo, qui pertantundem ſpacij defertur, poterit ſc. portiuncula vel tantilla reſidua, evadere à Lunâ ad Solem. Ego quidem haud opinor.

p Conſiderate verò et vos, dicebam, ſi eodem modo viſus et ab vndis ét à Luna afficiatur; oportere ét tellurus ét terrâ naſcentium ét hominum et ſiderum imagines repræſentari à Luna plenâ, cujusmodi repræſentantur à ſpeculis reliquis. Quòd ſi ad iſtas non fiunt reflexiones viſus,q vel propter ejus infirmitatem,r vel propter Lunæ aſperitatem: ne igitur ne ad Solem quidem illas fieri poſtulemus. Et nos quidem, ajebam, retulimus ea, quæ ſ ibi fuerunt dicta, quantum eorum noſtram non effugit memoriam.

r Hæc vera cauſa eſt. vide Reſp. 3 h. ſ Quorſum hæc vox referatur, non capio, niſi vox atebam, hic expuncta, detrudatur in periodum proximam.

Tempus nunc est, vt etiam Syllam excitemus, adeoǵ̡ narrationem ab ipſo exigamus, vt qui ſubſponſione auditor fuerit. Ergò, ſi placet, à deambulando deſiſtamus; conſideamus verò in ſedilibus, ſeſſileᶃ ipſi præbeamus auditorium. Atᶃ hæc cùm probaſſent cæteri; conſedimus. Tunc Theon, Ego quidem, ô Lampria, dixit, nemim cedo cupiditate audiendi ea, quæ dicentur: priùs tamen valdè gratum accideret,t audire de ijs, quos ajunt Lunæ globum incolere. Non hoc quæro, num qui ſint ejus incolæ? ſed, num eſſe poſſint? Nam ſi non poſſunt eſſe; caret igitur ratione ét illud, quòd contenditis, Lunam eſſe terram.aVidebitur enim nulli viſui, ſed planè fruſtrâ facta eſſe; Cùm neᶃ fructus proferat, neᶃb hominibus aliquibus ſedem præbeat et ortum et victum: quarum rerum cauſâ [156] etiam hanco noſtram terram effectam dicimus, ſecundùm Platonemc Altricem noſtram, dieiǵ̡ ét noctis pervigilem cuſtodem et opificem. Cernis autem, quàm multa dicantur, quà joco, quà ſeriò de hiſce.

1728

d
e

f
h

An non delapſuri ſint. k
βοᾶιν.
Iis quippè, qui ſubtus Lunam habitant, ſupra caput illam, tanquam Tantalis impendêre: qui verò ſuperiùs illâ habitant, tanquam Ixionas illigatos,d motui tam pernici. Enim verò illa ne quideme vno solùm motu movetur; ſed quemadmodum interdum et nominari ſolet Trivia, ſimul in longum movetur ſub Zodiaco, et in latum, et in altum: quorum motuum primum quidem, Circuitum appellitant Mathematici, alterum Volutum, ſeu Obliquationem, tertium, neſcio quâ ratione, Inæqualitatem, cùmf nullum ex his videant illam habere æquabilem, ordinatumǵ̡̡̡ reſtitutionibus.h Igitur ſi Leo aliquis à motûs impetu decidit in Peloponneſum, dignum id quidem admiratione fuerit: haud tamen perpetim videmus infinitas hujusmodik incidentias Virorum, excuſſionesǵ̡̡̡ Boum, tanquam illinc ad nos proturbatos et rotatos.

h Viſum eſt aliquando pro λάων, legendum λᾶς. Et hûc referebam locum Diogenis Laertij: qui Silenum ait in primo hiſtoriarum hac ſcripſiſſe de Anaxagora, cùm ſub Principe Dimylo Lapis de cœlo cecidiſſet. Anaxagoram dixiſſe, cœlum omne ex lapidibus eſſe compoſitum, ac vehementia circuitus cohiberi, alias continuo summâ vi impetus lapſurum. Cui affine eſt, quod Solem fertur dixiſſe candens ferrum, ac penitus ignitum, et Peloponneſo majorem, Lunam habitacula im ſe habere, et colles et valles: & quod alijs authoribus Diogenes traditum narrat, illum lapidem, qui ad Capræ fluenta decidit. Anaxagoram ex Sole caſurum prædixiſſe: eâǵ̡̡̡ ratione inductum Euripidem ipſius diſcipulum, in Fabula Phaëtonte, Solem auream glebam appellaſſe. De hoc caſu ſic ſcribit Ariſtoteles Meteorol. L. 1. C 7. Quo tempore in Ægos potamis cecidit lapis ex aëre, à ſpiritu ſublatus recidit poſt diem. Atquæ cùm prodat Ariſtoteles tanquam de re ſuæ ætatis & memoriæ; ſuppeditat conjecturam, pro Dimylo, legendū [157] Diphilo, qui fuit Archon Athenis Olymp. LXXXIV. anno III. In Hyperaſpiſte meo, vocem Ariſtotelis πνεῦμα ſumpſi pro ſpiritu nitroſo in terræ meatibus concluſo, & violentia eruptionis lapidem trudente, vt fit hodiè in bombardis. Sed quia ait, poſt diem vnam recidiſſe: intelligendus fortè erit de pridiana inſolitâ ventorum procellâ: quæ ſanè & ipsæ ſolent crebrò eſſe cum terræ motu. Lapidem tamen in cœlum nulla vnquam intulit ventorum procella in libero aere: ſignum igitur fuiſſet ſociatæ cauſæ, quam ego dixi.

Verùm relinquenda eſt Plutarcho ſua lectio: nam loqui videtur de fabulâ Græcis omnibus celebratiſſimâ; de qua ſic Natalis comes Mythologiæ libr. VIl. Memoriæ prodidit Chryſermus lib II. Peloponneſ. Junonem, cùm de Hercule ſumere vellet ſupplicium. Lunam in auxilium acciviſſe, carminibus magicis vſam: atᶃ illa ciſtam (κύςιν fortè & quid ſi vterum) ſpumâ implevit, è quâ natus Leo Cithæronéius, primus laborum Herculis. Nam puer adhuc annorum 16 vel 18, cum eſſet miſſus ab Amphitryone ad armentorum cuſtodiam, leonem hunc, cum armenta ſua laniaret, quam vis impenetrabili pelle, interemit. Videtur cauſa fabulæ: quod mari vndiq; præter iſthmum, cincta Peloponneſus, nec credibile, hominum operâ invectum animal predas agens & ſævum. Sed fabula fabulam parit. Ex eo enim leo iſte ferebatur de Lunæ circulo deſcendiſſe. Sed Plutarchi verba ſunt, a motûs impetu decidiſſe. Quærant ergò alij fabulam apud primos authores.

Est enim ridiculum, de habitatione animantium in Lunâ quærere; ſi neᶃ naſci ibi, neᶃ ſtare poſſunt.l
An æſtum tantùm tolerare poſſint.
l Cùm enim Ægyptij et Trogloditæ, quibus in vnico diei vnius momento ſtatuitur Sol in vertice ſolſtitialibus diebus, ſtatimǵ̡ recedit iterùm, tantùm non exurantur, ob ariditatem aeris circumfuſi: credibile erit vtiᶃ eos qui in Lunâ ſunt,m duodecim anno quovis æſtates tolerare: cùm ſingulis menſibus Sol ipſis fiat verticalis et ſtationarius in plenilunio.

m Plutarchus, cum Theone ſuo, totidem in Lunâ numerat æſtates, quot ego ſomniavi dies, (quia vnica Lunaris dies, quindecim noſtrates dies, totidemq́; noctes eſt longa;) totidem hyemes, [158] quot ego noctes. Nam illa differentia, ob quam tres ego dies è duodecim, feci æſtivos, perexigua eſt, & nullius penè momenti. Quod verò ait, ſingulis menſibus (intellige, noſtratibus) Solem illis fieri verticalem in plenilunio; id ego ſic expreſſi: Medijs Subvolvanorum, Solem conſiſtere in vertice, in ſuo meridie. Quòd addit. Stationarium, intellige, ſolſtitialis noſtri Solis æmulum in vrendis terris, in morâ ſcilicet ſuper capitibus, per dies aliquot cōtinuos: ſicut penes nos, in Solſtitio moratur Sol in illa ſua magna altitudine, per dies itidem aliquam multos, ſed eos noctibus interciſos. Hoc dicit fieri, in Plenlunio, id eſt, quando nos Terricolæ, Lunam plenam videmus.

q An ibi venti & pluviæ?
p An terrâ naſcentiâ?


r Tabacùmne hodierno vſo notiſſimū? an illā radicem, Betele dictā Indiæ orientali?
1729
Plutarchus.

πικραν.
Certèq ventos ibi, ét nubes et pluvias (ſine quibus nulla potest eſſep fruticum generatio, nulla; etſi naſcantur, conſervatio) nobis imaginemur: illud tamen nullâ arte conſequi poſſumus, vt hujuſmodi aliquid coaguletur, per calorem ét tenuitatem extremam circumfuſi aëris. Nam ne hîc quidem, montana præcipuæ altitudinis, ſentiunt adverſas illas ét immites pluvias: ſed dum adhuc in [fervore ſummo, inǵ̡] motu evaporationis aër verſatur; ob levitatem effugit coagulationem ét condenſationem iſtam. Niſi fortè, per Jovem, hoc dicamus, quòd ſicut Pallas Achilli, cùm is cibos non admitteret, nectaris aliquid ét ambroſiæ inſtillaverit: ſic Lunam, quæ Pallas est ét dicitur, alere viros illos, emittentem illis quotidianam ambroſiam: quomodo Pherecydes, vetus ille, cenſuit, Deos ipſos victitare. Namr radicem illam Indicam, quam ſcribit Megaſthenes, eos qui ſine cibo et potu degunt, adeoǵ̡ ore carent prunis aſſare et ſuffire, vt ejus nidore paſcantur; hanc, inquam, quomodo quis ibi naſci dixerit, cùm Luna non irrigetur?

Hæc cùm Theon dixiſſet; ego [ſcite] ſanè, et omninò optimè ludibundo ſermoni ſupercilia [accommodâſti, propter] quæ fiducia nobis oritur ad reſpondendum; quippè quibus pœna neᶃ acerba admodum, neᶃ ſevera ſit expectanda. Reverà enim ab [159] οὐδὲν.
Plutarchus de rebus in ſublimi ſitis, & ab experientia humana remotis tanto liberiori ore diſſerit, quanto liberior eſt animus à faſcinatione in vtramvis partem.
Reſpondet ad a.
Lunam non fruſtrà conditam etſi non inhabitetur.
ijs, qui vehementi perſuaſione hujusmodi rerum ſunt occupati, nihil differunt ij, qui vehementer eis ſuccenſent, fidemᶃ earum convellunt, nequaquam verò modestè de poſſibilitate ét contingentia diſpicere volunt.

Igitur ſtatim initio,a non est neceſſarium, ſi nulli homines habitant in Lunâ, vt ea proptereà fruſtrà ſit facta, nullumǵ̡ ad vſum. Etenim ne hæc quidem noſtra terra toto colitur ambitu, habiaturvè; ſed parvula ejus portio, tanquam promontorijs aut peninſulis quibusdam ex profundo extantibus fœcundatur animantum ét plantarum proventu. Reliquæ ejus partes vel deſertæ ſunt ét ſteriles, rigore vel æſtu, vel merſæ magno mari, eæǵ̡ quàm plurimæ. Tu verò, cùm Ariſtarchum ſemper et ames et mireris, cur non auſcultas Crateti, cùm legis,

Oceanus, qui terrigenis mortalibus ortum,
Cœlitibusq́ue dedit, telluris plurima merſit.

At, immane quantum abest, vt hæc fruſtrà ſint facta. Mare enim vapores expirat mites. Sic ventorum omnium gratiſſimos, æſtate ferventiſſimâ, nives in terra non habitabili, paulatim liqueſcentes exhalant ét diffundunt: c Regerit Theoni eadem verba Platonis. idemq; exemplum Terræ. c dieiᶃ noctisǵ̡ Terra accuratus in medio cuſtos conſtitit, et artifex, ſecundùm Platonem. Nihil igitur impedit, quò minùs etiam Luna animalibus quidem vacua ſit, at præbeat ſe reflexionibus luminis circum ſe fuſi, ét confluxui radiorum ſideralium in ſe ipſâ, commixtioniǵ̡̡̡: aut juvet excoctionem exhalationum è terrâ, Soliǵ̡ (cuius partes in hac excoctione præcipuæ) quod de ijs est naturæ admodum fervidæ et contumacis, remittat. Atᶃ hic pluſculum etiam famæ vetuſtæ indulgebimus, dicemǵ̡ Lunam Dianam fuiſſe habitam, vtpotè virginem; ſterilem quidem,1730 atbb diverſis alijs modis auxiliatricem et benignam.

bb Plures et potiores & omninò archetypicas vtilitates Lunæ detexi in Epit. Aſtr. Copern. lib IV, & in narratione Teutonica de [160] Tabulis Rudolphi. Luna dimenſionibus corporis & intervalli ſui aditum patefacit homini ad totam Planetarum regionem dimetiendam, vt in qua ipſa primus ſcalæ gradus eſt. Hoc vt illa doceat ſegne genus hominum; datæ ſunt illi tenebræ pro atramento, quo doctrinam aſtronomicam pingat nobis ob oculos: data veluti formula, qua inertes diſcipulos excitet & caſtiget, dum incrementis decrementisq́; luminis omnem vitalem naturam, humoreſq́; ejus regit, æſtus fluxus & refluxus Oceani, menſtruos feminarum fluxus, ipſos adeò morborū paroxyſmos circumducit: de quibus etiam Plutarchius ipſe infrâ f. 1731.

ἔπειζα ὦν φἸλε.
b Reſpondet ad b
f. 1728.
d Reſpondet ad d
f 1728.
fortè ουγκατακο-μιζόμδυον.
k Reſpondet ad k
f. 1728.
εἷζα.
Deinde, ô perchare Theon, nihil est ex omnibus, quæ abs te dicta ſunt, quòd demonſtret, impoſſibilem eſſeb Lunæ habitationem.

Quippè hæc primùmd converſio Lunæ, multùm lenitatis tranquillitatis habens, mitigat ét complanat aërem, præſtolaturǵ̡ eum, dum et ipſe ſimul circumducatur; vt metui locus penes nos non ſit, ne, qui ibi vitam degèrunt, indèk excidant, aut à domicilio ſuo aberrent.e Deinde ipſa neᶃ [incertis vagatur motibus] ét iſta motuum ejus variet as oberratioǵ̡, non ex aliqua inæqualitate vel perturbatione est, ſed admirabilem in illis ordinem et ſucceſſionem demonſtrant Aſtronomi, circumferentes illam circulis quibusdam, qui per circulos aliog evolvuntur, alij penitus immobilem, alij, tranquilliſſimè ét æquabiliſſimè, celeritate ſemper eâdem, in contrarium nitentem. Nami iſtæ circulorum in alios inſertiones et circumductiones, habitudinesǵ̡ inter ſe mutuò et ad nos, has ipſas altitudines ét humilitates, quæ mobis apparent, latitudinumǵ̡ permutationes, vnà cum circumitionibus ejus ſecundùm longitudinem, artificioſiſſimè exprimunt.

I Reſpondet ad l
f 1728. diluens difficultatem æſtus

ιχούσαις.
e Reſpondet ad e f 1728. Ordinem quidem & ego doceo, vt quamvis Luna verè inæquali motu incedat, ea tamen inæqualitas non ſit vaga. Semper enim intenditur ejus motus à puncto Apogæi, vſque in Perigæum, incrementis tamen in apogæo paulatim [161] creſcere incipientibus, in medio præcipitatis, exq́; eo decreſcentibus, in Perigæo creſcere deſinentibus; viciſſimq́; ab illo Perigæi puncto in Apogæum motus iterum langueſcit, ordine decrementorum ſimili. En igitur ordinem: succeſſionem verò in eo, quod omnes periodos inæqualitatum inter ſe penitùs æquales & eſſe & computare doceo: niſi quantulum hic ſibi vindicat luminis à me dicti, ſeu menſtrua varietas: quæ tamen & ipſa ſimilem & ordinem & ſucceſſiones habet, ſed ſui privati juris.

g Hæc vox tranſumpa videtur ex Ariſtotel. Metaph. l. XII. c. 8.

i Anteceſſores igitur Aſtronomi, vt eundem ordinem & ſucceſſionem obtineant, Lunamq́ue ipſam omni inæqualitate liberent, circumferunt illam circulis varijs, inſertis alijs in alios. Totidem enim penè verba invenis in Ptolemæo, coætaneo Plutarchi. Magni operis libr. XIll. cap. 2. quæ tranſcripſi in Epit. Aſtron. fol. 502. Ptolemæus igitur initio Deferentem Nodos facit in 19. annis circumire circa Polos Eclipticæ; in eo deſignat certa puncta, polis Orbitæ, quibus innixus interior deferens Apſidas reſtituatur ſemimenſtruo ſpacio æquabili motu. Rurſum in hoc deferente, tertius Eccentricus, circa polos eoſdem, ſed menſtruo temporis ſpacio, & motu quidem verè inæquali circumit, bis in menſe tardus, bis velox. Quartus eſt Epicyclus, inſertus in craſſitiem Eccentrici, vt terram non ambiat, & hujus reſtitutio paulò brevior eſt, quàm illa Eccentrici, motûsq; & ipſa inæqualis. Hic demùm Epicyclus in ſua circumferentia affixam habet Lunam penitùs in eo immobilem, vt voluit Ptolemæus: at corrigendus etiam hîc. Nam quia Luna ſemper eandem faciem nobis oſtendit; oportet vt & ipſa in illo ſuo Epicyclo ſeſe convertat circa ſuum axem. Tantò acceptiores debent eſſe meæ cauſæ phyſicæ, quæ hac multiplicatione motuum non indigent.

I Reſpondet ad l
f 1728. diluens difficultatem æſtus

ιχούσαις.
l Et quousᶃ tibi libet ineptire, metuenti à tantis fervoribus ét continentibus inflammationibus à Sole? quin illism vndecim æſtatibus congreſſuum Lunæ cum Sole, opponis primùm totidem plenilunia hyemes referentia, ſecundò mutationum intenſionum et remiſſionum continuitatem, quæ exceſſibus duobus contrariis, brevi temporis ſpatio circumſcriptis [162] n temperamentum ſuum conciliet, quodǵ̡̡̡ est in alterutro nimium, id demat: vbi mediocritates inter exceſſis, vt par est, temperiem, vernis noſtris temporibus appoſitiſſimè comparandam complectuntur.

m Legendum DVODECIM. Vbi tamen Plutarchus ſeipſum involvit, ſuiq́ue oblitus eſt. Priùs enim in perſona Theonis æſtatem Lunarem contulerat in Plenilunium; jam hic eam confert in coitum cum Sole: plenilunium verò opponit æſtati, æquiparat igitur hyemi. Vtrumque quidem eſt verum, ſed hoc, Plutarcho non animadvertente. Æſtatem enim, hoc eſt, diem quindecim noſtrates dies noctesq́; longam, & ob id ferventiſſimam, Privolvæ quidem habent in conjunctione Lunæ cum Sole, vt hic Plutarchus; Subvolvani verò in Plenilunio, quando ipſi habent Novilunium, vt priùs Theon. Nec eſt hîc cogitanda permutatio, reſpectu eorundem incolarū: alij enim hîc ſunt habitatores, alij ibi. Conſtat tamen ſibi ipſi, hæc poſterior imaginatio Plutarchi, eâ in re; quòd, qui in conjunctione Lunæ cum Sole, diem habent ferventiſſimam; ijdem in Plenilunio, quod vident terricolæ, noctem habent hyemalem. Non habitant enim eam lunaris globi partem; quæ nobis terricolis Lunæ plenæ faciem præbet, ſed in oppoſitâ. Referunt igitur plenilunia hyemes, non Subvolvanis (vt qui tunc æſtu torrentur) ſed Privolvis.

n Video ſanè refocillationem aliquam ſuo tempore. Exceſſus tamen manent, occupantq́; dies aliquam multos continuos. Oporteret igitur animantes eſſe naturæ & fortiſſimæ, & lentissimæ: vt quæ refocillationem tam tardam, minimeq́ue, vt ſunt noctes noſtræ, crebram, expectare poſſunt, tantum interim æſtum tolerantes.

Deinde [Solis radius] ad nos quidem deſcendit per aërem turbidum, vires fervori aſſumens ab evaporationibus, vt à quibus ille alitur. Illîc verò aër, cùm ſit tenuis et clarus,o diſipat radiationem et diffundit, vt quæ corpus invenit nullum.

o Activè loquitur at non proprie, nec verbis opticorum: ſed negatio mera ſubintelligenda eſt, actionis aeris in radios, vt quidem & ſequitur.

[163] p. Ad p. fol. 1728.
reſpondet.


συμφἰριαδαι.


1731
p Sylvas verò et fructus in Luna, vel imbres educant, vel aliter; vt ſupra Thebas penes vos, ét circa Syenen: ſi terra aliqua, ſi non pluvialem, at terrigenam humorem combibit, ventulisǵ̡̡̡ ét roribus recreatur: non, reor, cum vlla terrarum, quæ plurimùm compluuntur, fœcunditate velit comparari, propter bonitatem quandam ét temperiem ſingularem. Et verò penes nos ejusdem ſpeciei plantæ, ſiquidem vehementer premantur hyemis rigoribus, feraciores ſunt, fructusǵ̡ edunt pulchriores; contrà verò in Libya, ét apud vos in Ægypto, eædem frigoris admodum ſunt impatientes, et imbecilles ad hyemes ferendas. Gedroſia verò et Trogloditica, quæ ad Oceanum deſcendit, cùm ſit infrugifera, nullasǵ̡̡̡ penitus arbores producat; in ea tamen parte, quæ mari contigua eſt, ejusǵ̡̡̡ fluctibus alluitur, terrâ naſcentia ſunt magnitudinis admirandæ, ét ex profundo enaſcuntur; quorum alia Olivas, alia Laurus, alia Iſidis crines appellitant. Quæ verò nomen habent à reflectendo amore, ex terra evulſæ non tantùm producunt vitam ſuſpenſæ, quàm diu quis vult; ſed ét germinant, desertæ etiam ab humore extraneo. Seruntur autem, alia quidem, vt Centaurium: quod, ſi in bonam ét pinguem ſpargatur terram, rigeturǵ̡̡̡ ét conſpergatur: deſerit qualitatem naturalem, et vires ſuas deperdit; ſicciate gaudet, et in natura ſua proficit.εἴ δέπνα. Quòd ſi, vti ferunt, aliqua ne rorem quidem tolerant, vt pleræᶃ plantæ Arabicæ, ſed humectata areſcunt ét pereunt: quid igitur mirum, ſi in Lunâ naſcuntur radices, ſemina, ſylvæ, quæ nec pluvijs indigent, nec hyeme; ſed in aëre æſtivo ét tenui commodè proveniunt.

q Ecquomodo non ſit conſentaneum, ventulos oriri, qui Lunam afflatu tepido foveant; ét converſionis impetum paulatim comitari auras lenes, quæ circumfuſæ ét diſperſæ, rores et humectationem modicam ſufficiant germinantibu;

[164] q Respondet ad q f. 1728. Argumentum ducit à converſionis impetu, quam ventilationem aeris noſtri terreſtris, matutinam majorem ob motum terræ, etiam annuum, veſspertinam minorem, quippà à ſolo motu primo, in Epit Aſtr. Cop. lib. l. admiſi inter cauſas, cur matutinum tempus ſit commodius veſpertino, etiam in Terra. Sed argumentum magis idoneum inde eſt, quod Mæſtlinus & Galilæus demonſtrant, Lunam amiciri ſuo aere: Ventus verò aeris eſt accidens. Porrò hic rorem auræ leni attribuit: ego malim. Vento nulli: Plerumq; enim obſervavi, cùm ros cadit, tranquillum eſſe aerem.

αὐτὴν δ[ ].


Xyl. ad vappam inclinationes.
Atᶃ etiam ipſam, temperamento eſſe non igneo, neᶃ ſqualido, ſed molli et aquoso? Nulla enim ab illa ad nos influit ſiccitatis affectio ſ multa verò, humiditatis et femineæ qualitatis; augmentationes ſcil. plantarum, coctiones, putrefactiones, carnium efferveſcentiæ ét remissiones vinorum, mollities lignorum, prompti partus mulierum.

ſ Etiam Plutarchus hîc facit qualitatem humectandi, quaſi potentiam naturalem à Luna in terras deſcendere, defluxum ſc. ejus temperamenti corporei. Verùm pleraq; ejus documenta admittunt facultatis vegetabilis interventum; in plantis manifeſtè, in partu femellarum manifeſtiſſime, in carnibus, vinis & lignis obſcuriùs, quia non ita apparet, quomodo perempto individuo, (puta, Animali, Vite, Arbore,) reliquiæ hujus facultatis remaneant in carnibus, vinis, lignis. Atqui certum eſt, reliquias facultatis vegetabilis, quæ erat in integro, reſidere in his partibus. Nam à calore in carnibus generantur certi generis vermes, vt in folijs certarum arborum; retinent & odorem, etſi is ex putredine fit abominabilis. Vinum & odorem & ſaporem retinet, & efferveſcit etiam ſine Luna; cùm lymphæ inſipidæ nunquam à Luna turbentur. Quòdq; hæc efferveſcentia non fit à ſingulari aliqua Lunæ qualitate molli & aquoſa, vt hîc Plutarchus; patet, quia etiam à tonitru turbantur vina, quod arguit materiæ temperamentum igneum & ſqualidum. Ligna verò cùm putreſcunt, faciunt id vi inſitá, quæ illa quaſi exurit, adeò vt in tenebris luceant penè vt carbones. Omnis enim facultas animalis, cùm eſt in opere, ignis quidam [165] eſt, & vita, flamma: quod in diſputatione de hac materia pluribus demonſtro. Vide & Optices cap. I. Adhuc igitur ſufficere poteſt, vt lunaris luminis incrementa, fiant objectum harum facultatum vegetabilium, non verò ipſa ſint activa.

Vereor autem, ne Pharnacem, jam tranquillum, rurſus irritem, excitemǵ̡̡̡; ſi commemorem, vtt Oceanus ſuos affluxus et reſorbitiones (vt ip ſi loquuntur) vtǵ̡̡̡ freta ſua incrementa à Luna recipiant ét augeantur, humectationis operâ.

t De fluxu & refluxu maris, quàm certa res eſt, tàm longè abeſt Lunæ humectatio à rei causâ. Modum, quomodo Luna cauſetur fluxum & refluxum maris, primus, quòd ſciam, detexi in Prolegomenis Commentariorum de motibus Martis. Modus talis eſt, vt Luna, non in quantum humida vel humectans, ſed in quantum eſt maſſa, maſſæ terræ cognata, vi magnetica trahat aquas, non vt humorem, ſed vt terreâ ſubſtantia & ipſas præditas, ob quam & gravitatis momenta ſunt ſortitæ.

1732

Pro νὰγι δἱὰφυστν
lego δἱα καὶ φηστν
Quare ad te potius convertar, amiciſſime Theon. Tu enim, enarrans illud Alcmanis

lovis proles ros, a lit. & Lunæ Divæ,

nobis affirmas, quòd in his Aërem vocet Jovem, et quòda illum à Luna humectatum, in rorem converti dicat.

a Etiam aeris ipſius Natura, vegetabili facultate fœcunda eſſe videtur; quà & lucem percipit, & ad ejus præſentiam vel abſentiam ſe, vt ſpongioſum & preſſile corpus, vel contrahit, vel dilatat. Videas in nebulis, quæ cum totis noctibus incumberent campis, orta luce, ſubito, nondum orto Sole, nondum ictæ ejus radijs, frigore potiùs intenſiore, vt ſolet manè, ſe dilatant, eaq́; dilatatione tolluntur in altum. Quin igitur & Lunæ ncrementa idem aer percipiat?

Parum abest, ô ſocie, quin dicamus, illam Soli contrariam habere naturam:b quippè non tantùm ea, quæ hîc condenſare ét ſiccare ſolet, illa emolliendi et diffundendi naturam habet: ſed etiam fervorem, qui à Sole eſt, humectat et refrigerat ad ſe delatum, ſecumǵ̡̡̡ confuſum.

[166] b Locus tamen iſte nihilominus conſideratione dignus eſt in Meteorologicis & Aſtrologia, an Luna vi corporis inſita, ſi non ipſa immediatè humectat, quod hactenùs negavi; attamen radios Solis in ſe receptos alteret; vt ij à Luna deinceps in terram prorogati, jam humectent. Nam in principijs Aſtrologiæ certioribus, hoc adſcripsi non corpori Lunæ in ſpecie, ſed reflexioni ipſi à quocunq; globo Etenim Ep. Aſtr. lib. lV. in indagatione cauſarum naturalium motus cœleſtis, deprehendi manifeſte, diſtincta eſſe munia effluxuum, Corporis illuminati, vt corpus, ſuis potentijs naturalibus inſtructum, & ejus luminis, ſeu ejusdem corporis, vt illuminatum. Sed de his plura in Meteorologicis.

Ita et illi errant, qui Lunam ignitum ét torridum corpus eſſe exiſtimant; et, qui animalibus hujus globi rerum earundem copiam adeſſe poſtulant, ad ortum, alimentationem et victum, quæ noſtrus hiſce animalibus ſuppetunt; ij videntur mihi inexperti eſſe varietatis in naturalibus: vt in quâ plura diſcrimina, et plus inæqualitatis videre est, animalium inter ſe ipſa; quàm inter hæc et inanima. Et vt remittam illi, homines ore carentes, odoreǵ̡ viventes, Si non [placet, etſi, qui hæc narrant, vera afferre Pharnaci vel alij ex collocutoribus] non videntur:c
ȣὲν δὲ.
Ammonis verò facultatem nobis ipſe enarret.

c Hic plantam aliquam ſubintelligendam, quæ vſibus humanis mirè ſerviat, antecedentia & ſequentia teſtantur. Ἄμμι fortè Dioſcoridis, cujus ſemen, cumino minus: quod, ni fallor, Sileſitæ, Karben ſuo idiomate appellitant.

Alluſit verò Heſiodus, ſic canens:
Non quanta aſphodelus vel malvæ commoda præſtant.

Epimenides verò rebus ipſis conſpicienda dedit, docens, Naturam calefactione planè parvâ, fovere ét continere animal: vt ſi id vel ad olivæ proceritatem excreſcere debeat, nullâ porrò alimentatione indigeat. At qui ſuper Luna habitant, ſi qui ſunt, eos corporibusd tenuibus eſſe probabile est; ét quæ facili victu, prout is obtigit, contenta ſint. Nam ipſam Lunam, [167] adeoǵ̡ éte Solem, igneum illud animal, ét tam multis partibus terrâ majus, ajunt humoribus terreſtribus ali, deniᶃ ét cætera ſidera infinita numero. Adeò parca ét frugalia im victu neceſſario, animalia ſuperiorem locum inhabitare exiſtimant.

d Hinc ego planè in diverſum abeo in Somnio. Quippè aliud credere jubent opera Lunicolarum ingentia: quæ vide in appendice Somnij. Premit tamen Stoicos acriter, ſuis ipſorum dogmatibus.

e Cauſa dogmatis, imperitia vulgaris; quòd cùm videamus radios ex Sole per hiatus nubium in terram demiſſos; jactare vulgus ſolet, Solem attrahere aquas; noſtri quidem, ad pluendum; Stoici verò, ad bibendum. Atqui non, quia Sol illos radios explicat, ideo pluet; ſed quia jam antea aer eſt rorulentus, ideò radij Solis per hiatus nubium erumpentes, totoq́ue tractu rectilineo in guttulas roris minimas impingentes, fiunt conſpicui: non ſecus ac in camera tenebroſa, cum ijdem radij, per rimam intromiſſi, pulviſculos in aere cameræ volitantes irradiant.

Sed ſuppeditant hæ virgæ vexationem jucundam Aſtronomi dicunt, diſtantiam Solis eſſe infinitæ ſimilem. At illæ virgæ ſparsim exeuntes è nube Solem tegente, ſi continuentur ad concurſum, in eo locum Solis poſt nubem latitantis, monſtrant certiſſimè. Hoc verò nequit fieri, niſi in eo, quod propinquum eſt. Ite Aſtronomi, fores Optices pulſate, vt reſponſionent vobis ſuppeditet idoneam.

Verùm neᶃ iſta nos conſideramus, neᶃ quòd ipſis alia ét regio ét natura et temperamentū, conveniant. Igitur non ſecus, ac ſi ad mare nobis non pateret acceſſus, neᶃ ejus deguſtandi eſſet copia, tantùm eminus ejus contemplationem vſurparemus:1733 ſolo vero auditu diſceremus, Aquam ejus eſſe amaram, non potabilem, et ſalſam: affirmaret verò nobis quiſpiam, quòd animalia educet multa et grandia, ét formis varia in profundo: vt ita plenum ſit beſtijs, aquâ vtentibus in vicem noſtri aëris; hic fabulis nobis ſimilia narrare videretur et monſtris: idem idetur nobis accidere, et nos horum perſonam agere: dum [168] increduli ſumus circa Lunam, in ea habitare aliquos homines. Atqui opinor illos multò magis mirari Terram, dùm intuentur illam, tanquam facem ét lutum Univerſi, ex humore et nebulis ét nubibus vix apparentem, regionem depreſſam, luce et motu carentem: ſi illa alat animalia, quæ motu, reſpiratione et calore ſint prædita: et ſicubi illis contingat audire Homerica iſta,

Terribilem, pedore gravem, quam odere vel ipſi
Divi – – – Et
Tantum infra Styga, quàm ſupra terram eminet æther:

hæc profectò dicent, de terrâ iſta noſtrâ intelligenda: nam hûc, penes nos, Infernum eſſe repoſitum, ét Tartarum: vnam verò ſolam eſſe terram, Lunam dictam, quæ æqualiter abſit, illinc quidem, à corporibus ſuperioribus, hinc verò, ab inferioribus . Sylla, Fabulam orditur. Vix ego finieram, cùm Sylla, me excipiens, et ad Lampriam exorientem converſus, Cohibe te, inquit ô Lampria, et valvas ſermonis occlude, ne imprudens Fabulam, tanquam navim, in tellurem expellas, nobisǵ̡̡̡ conturbes Comœdiam; quæ jam aliam habet ſcenam et diſpoſitionem. Ego enim jam deinceps actor ſum: prius autem Dramatis authorem, vt Poëtam, vobus introducam (niſi quid vet et) cum Homero ſic exordientem:

Sylla hospitem hîc ſuum introducit, cum narratione Geographicâ, de orbe incognito.
Ogygia hinc longè medio jacet inſula Ponto

a quinᶃ dierum navigatione diſtans à Britanniâ verſus occidentem,b tres aliæ æqualibus intervallis, et ab hac et inter ſe remotæ,c ſpectant plurimùm ad occaſum æſtivum; in quarum vnâ Saturnum à Jove concluſum ſuiſſe, fabulantur barbari: Hôc vero, quippè filio, custode illum vti ét inſularum illarum ét maris, quod Saturnium nominant: ipſum ibi in locis inferioribus recumbere.

d Continentem autem magnam, quæ in orbem cingit magnū mare, minus quidem à cæteris, ab Ogygia verò circiter quinǵ̡̡̡ [169] 1734 milia ſtadiorum abeſſe (narrabat mihi author, et) quòd eò tendenti trajiciendum ſit navibus remigio inſtructis:e Eſſe enim lentum navgatu pelagus et lutoſum propter fluentorum multitudinem. Illa verò fluenta à magnâ continente venire, multumǵ̡̡̡ aggereref ſabulum, vt impeditum fiat ét paludoſum mare:g quod ét congelatum videri poſſit. Continentis illius maritima àh Græcis habitari, circai ſinum aliquem, haud minorem Mæotide, cujus os,k Caſpij maris ori ferè ad rectam lineam eſſe ſitum.

a Notabilis locus Geographis. Si jam ſub Adriano Imperatore, quinq; dierum navigatione excurſum fuit è Britanniâ in occaſum æſtivum,b ſi in illis inſulis inventa eſt fama continentis mgnæ contrariæ, Græcorumq́; eam inhabitantium: quid cauſæ eſt,c cur tàm ſollicitè inquirant viri docti,h quâ viâ genus humanum in Occidentales Indias propagari potuerit.

Dimenſionum quidem ratio non eſt exigenda ſollicitè ab hoc Plutarchi loco:a d ſi tamen Mauritaniam deſignaſſet vlteriorem, aut columnas Herculis, vnde ſolvendum: credidiſſem, de Heſperidibus, aut etiam de Azoribus illum loqui. Sed quia Britanniam ſtatuit; omninò de Islandia, deq́a b circumjectis inſulis tribus. Frislandiâ, Icariâ, Grœnlandiâ loqui videtur; vt ſit earum vna, ingens Grœnlandia, importuoſa fortaſſè tunc, & paucis littoribus. pro parva inſulâ cognita, aut famâ ſolâ Islandis nota. Nec obſtat, Thylen veteribus ſatis fuiſſe cognitam, & Plutarchum de ea non eſſe intelligendum. Negant enim viri docti, hanc noſtram Islandiam eſſe veterum Thulen: ſed aut Scelandiam indicant, aut Tilemarchiam Nordvvegiæ tractum. Eſſet igitur magna illa continens in d
e f

i
k
Occaſum remota, Eſtotiland, aut terra Laboratoris & Corterealis hodiè dicta, & Canada & Nova Francia, Pelagus illud lentum & paludoſum, Brevia, objecta inſulæ, cui Terra Nova, nomen, Gallis Le grand banq dicta: Sinus magnus ille ipſe Canadam inter & Norumbegam, quippè cum Mari Caſpio ſub eodem Parallelo. An malumus, ſinum ipſius Norumbegæ meridionaliorem, vsq; ad Virginiam? Etiam Norumbegam abluens mare ſcribitur adeò repletum arenâ, vt periculoſam reddat circa hæc loca [170] h navigationem, quippè parum profundum. Si Græcos illa loca tunc habuerunt incolas: cogita, num eos, qui egreſſi columnas Herculis, Norumbegam invenire potuerunt, latere potuerit ſinus Mexicanus, perpetuâ continente interjectâ ſepoſitus, & connexa iſthmo ingenti America Meridionalis? Etſi Tartaris etiam leguræis, et Cathayanis & Sinis & laponibus, oppoſiti litoris vſum eodem vicinitatis jure non difficulter largiemur. Plutarchi quidem modeſtia eſt, quòd ore Syllæ nihil nisſi fabulam proſitetur: at herclè hic ingreſſus & Topographia, quam rebus ipſis conſonam invenimus, vix eſt, vt à mera ſingētis libertate concinnari in hunc modum potuerit. Conſirmant enim de Græcis narrationem & alia. Iam dudum docti allegârunt navigationes Carthaginenſium ſeu Tyriorum, quos haud facilè quis à Græcorum ſocietate hic excluſerit, legemq́; Reipub. vetantem hanc peregrinationem. Et extant aliqua gentis documenta in Nicaraguâ provinciâ; quæ quia duobus iſthmis anguſtis ex vtraque plagi concluſa & veluti ſtrangulata eſt, facileq́; defendi potuit, habitatores omnem viciniam hoſtilem fecerunt, prædas hominum agere, exq́; ijs quotannis ad 20 millia puerorum dijs immolare ſunt ſoliti. Id verò Cananæorum, Tyriorumq́; ſuperſtitionem ſapit; qui dijs ſuis Moloch (Saturno nimirùm huic puerivoro, qui lupus eſt in hac fabula) & Chamos (puto Hammoni poſteâ Libyco) propriam juventutem immolabant. Habent in Peruana & Triskædecada dierum eo in vſu, in quo nos hebdomada, & Græcis his ex Norumbega, in Inſulam Saturni exſpatiantibus omninò tredecim etiam annos commorandum fuiſſe legis. Tredecim verò octies ſumpta, faciunt 104, numerum Carthaginenſium Senatorum ap. Ariſtotelem in politicis.

p His adde, quæ de Frislandiâ in Tabulis Coſmographicis narrant Mercator & Ortelius: famam ſcil. in eâ de Americæ continente, & navigationem in Eſtotilandiam Antonij Zeni Veneti, ſub auſpicijs Zichmi Regis Frislandiæ, inſulatumq́; vicinarum bellicoſiorum, vel ſæculo antiquiorem Americæ detectione ſub Regibus Caſtellanis.

Cùm verò Græcos illos certis annorum interſtitijs, ex illa continente ad Inſulas orientales, verſus Europam exire narrat,o omninò nobis Grœnlandiam ex brevitate noctis æſtivæ deſignat; [171] p
q. r. ſ.

l Magnitudinem ecce continentia. Itaq; nihil dubitū, Americam eſſe.
n Taurus Lunæ pro throno tribuitur, Saturni igitur ſtella in Lunæ exaltationē veniente, Lunares genij in Saturni inſulam commeare finguntur. Vide vt ſomnium meum planè in individuo congruerit: quo tempore de Plutarchi hoc libello ego ne ſomnia veram quidem. N. 43. & de dæmonum tranſcurſionibus vltro citroq, N. 63. 81. & ſeqq.
additâ & mentione Maris glacialis. Ex multis tamen lacinijs conſutam eſſe togam exiſtimo. Nam quæ ſequitur deſcriptio inſulæ, quod cubile Saturno præbet, potius Hiſpaniolæ competit.

Illos appellare et cenſere ſe quideml terræ firmæ incolas;m inſulares verò eos, qui hanc noſtram terram habitant, vt quæ vndiᶃ mari ſit circumflua.

m Sic in ſacro Codice, Europam noſtrum Hebraicè nunquam aliter nominari vides, quàm communi nomine Inſulæ Gentium; eò quòd ex Syria & Phœnicia, patriâ ſcriptorum ſacrorum, vulgò non niſi navibus adeatur. Sic Scandinaviam Veteres inſulam eſſe putarunt, cùm ignorarent, eam in ſecptentrione & oriente adhærere Europæ Aſiaeq́; continentibus.

Exiſtimare ſe (dicebat) Saturni populis commixtos eſſe eos, qui poſterius cum Hercule advenerint, ibiǵ̡ relicti ſint. Cùm autem jam extingueretur græcum ibi nomen, et ſuperaretur à linguâ barbaricâ, legibusǵ̡ et victu: nunc iterum excitari quaſi, poſtquam vires multiplicatum recepit. Eoǵ̡ primas ibi tenere Herculem, ſecundas Saturnum. Cùm verò Saturni ſtella (quem nos, Apparentium, Phænonta vocamus ab illis continentis incolis, Noctiſpicem nominari ajebat.) inn Taurum veniat, post tricenos annos; illos præparatis à multo tempore, quæ ad Sacrificium ſpecant, ipſo [Sacrorum rege conducto, manum aliquam] ſorte ductam emittere, ex illa continente, per tantum maris ſpacium remigantes;

eosǵ; multum temporis in terra hoſpita victum tolerare ingreſſos, quippè appellantes vbicunᶃ poſtulat vſus alijs, vt probabile, alios vſos fortunis. Eos verò, qui à mari ſervantur, primùm quidem vnâ inſulas obvias exſcendere, habitatas à Græcis;ἐμβαλλομὲνȣς.
αὐ αχθέντας.
χτοην.
ηατεχειν.
ηατατηριονἰχειν.
o Videtur in Grōlandia. Hîc circa ſolſtitium æſtivū ſolſtitium æſtivū Sol totis 30 diebus
o ibi videre Solem ſub terra ſeſe occultantem, per triginta dies minùs quàm vnâ in ſingulos horâ. Et hoc noctem eſſe, tenebras [172] leves habentem ét crepuſculares ab occaſu in ortum circumductas. Commoratos verò ibi per dies nonaginta et cum honore et benevolentia ſacros habitos ét ſic cognominatos, jam à ventis trajicisneᶃ alios vllos incolere, præterquam ipſos, eosǵ̡ qui ante illos miſſi erant. Nam licere quidem domū navigare illis, quip tredecim annos, aut triginta, vnà cum cæteris Deum coluerint: eligere verò pleroſᶃ æquo animo ibi habitare, alios quidem quia aſſueverint, cæteros quia ſine moleſtijs ét negocijs copiosè ſuppetant neceſſaria ad ſacrificia ét conſeſſus ſolennes, qui semper in colloquijs Philoſophicis verſentur:η[ ]ριεπό-μενον Infra horizontē com. in oratur minùs quàm vnâ in ſingulos Horâ. Vide notam prolixam, proximè præmiſsā
1735
p Vide notam eandem, quid hîc numerus ſignificet.
Qualem tunc vitā Academicam vivebant Græci, Plutarchi cives, cùm ſum mâ poteſtate in Romāos translatâ nemo Græcorū, ne Principum quidē rebus vilis geſtis clareſcere poſſet.
q. ſ. Vide deſcriprionē Hiſpaniolæ
r En Petram ex Caſtilia d’ Oro,aut Peruanâ.
σκι[ ]αμένης [ ].
ηα[ ] αἴἀςασιν.
ἀὔπνος.
q Eſſe enim naturam hujus Inſulæ, aërisǵ̡ circumfuſi temperiem mirabilem. Nonnullis etiam divinitatem eſſe impedimento, cùm diſcedere cogitarent; quæ ipſis, tanquam familiaribus ét amicis ſuis, voluntatem ſuam ſignificet, non per ſomnia tantùm, neᶃ per ſigna; ſed etiam manifeſtè incidere multos in viſiones et voces Geniorum: ipſum enim Saturnum in profundo centro concluſum eſſe, ſuper petrat auro reſplendente dormientem; Somnum enim illi Jovem injeciſſe pro vinculo, Volucres verò in vertice petræ eſſe, quæ advolantes ſuppeditent ipſi Ambroſiā;Inſulamſ totam perſtrepere ſuſurro, velut à fonte ex petra oriente: Genios illos circumſtare ét miniſtrare Saturno; ſocios ejus factos olim, quando ille dijs hominibusǵ̡ imperarat; atᶃ ipſos multa quidem à ſeipſis prædicere, vaticiniorum conſcios; maxima verò et de rebus maximis tanquam ſomnia Saturni, enunciare deſcendentes; Quicquid enim Jupiter meditetur, id Saturnum ſomniare: eſſe verò ea, quæ est à Titanibus paſſus, motusǵ̡ animæ illos, penes ipſum omninò velut reſuſcitatos, quæ ſomnus [ita temperet, vt animum ejus exornent] et regius atᶃ divinus ille animi ſtatus ipſe ſibi reddatur purus et ſincerus. Huc igitur ex illa magna continente vltramarina patria ſua delatus hoſpes meus, vti dicebat, et Saturni miniſterio vacans, [173] ſideralis quidem ſcientiæ eo usᶃ quorſum is, qui Geometriæ dedit operam, quàm longiſſimè progredi potest, experientiam conſecutus est; ex philoſophia verò reliquâ, partem phyſicam vſurpans cupiditate fuit incenſus et deſiderio perluſtrandæ magnæ Inſulæ, ſic enim vt videtur,t Continentem illam, in quâ nos habitamus, appellant.t Vide ſuprâ l. m.
1736
u Quia vilis hæc merces in inſula Hiſpaniolâ
Hoſpitis narratio Philoſophica.
ἔχων.

τῶν δή.
Theologia peregini.
a Mirum, quâ originatione æqui polleant περσεφόνη & φωσφορος. Illud ſonat cædem Perſei, nihil de luce portanda: An igitur περσεφόνη quaſi πυρσεφάνη aut πυρσοφόνρη.
Poſtquam verò triginta anni moræ eius in Ogygia effluxerunt, cùm appuliſſent ſucceſſores è patriâ sua America; vale amicis dicto, diſceſſit et cætera inſtructus mediocriter, et viaticum copioſum inu poculis aureis deportans. Quæ igitur ét quanta paſſus ſit, quot adierit gentes, quos in libros ſacros inciderit, ipſe, qui omnibus ſacris erat initiatus, non vnius diei opus est perſequi: vt ipſe quidem nobis retulit, benè admodum ét ſingulatim omnia commemorans. Quæ verò ad præſentem converſationem pertinent, ea audite. Plurimum enim temporis Carthagine moratus est, vt qui apud nos etiam magnis honoribus cultus fuit; quia ſacras paginas, tùm quando prior vrbs everſa fuit, clam ſurreptas, multoǵ̡̡̡ tempore latitantes, subǵ̡̡̡ terram defoſſas, ipſe veſtigando invenit. Viſibilium igitur ſeu conſpicuorum deorum, dicebat, oportere, meǵ̡̡̡ adeò jubebat, honoribs præcipuis colere Lunam, vt quæ in vitâ plurimùm polleret [quippè Elementari regioni, noſtræǵ̡̡̡ habitationi] contiguam.

Cùm ego mirarer iſta, rogaremǵ̡, vt magis perſpicuè ea audire poſſem; Multa, inquit, ô Sylla, de dijs, at non omnia rectè dicuntur â Græcis: Verbi cauſa, vt in ipſo veſtigio dicam; Rectè, cùm Cererem ét Pupulam celebrant; non verò rectè, vtramᶃ et ſimul et circa eundem locum eſſe exiſtimant. Altera enim in Terra est, ét Domina terreſtrium, altera in Lunâ, quæ etiam ab illis, qui in Luna ſunt, Core, id est, Pupula nominatur, éta Proſerpina; hoc quidem, vt quæ ſita Luciporta; [174] Pupula verò, quia etiam contra oculos fulget, in quibus ſimulachrum est ſpectantis, quam Pupulam appellamus, ſicut jubar Solis in Luna ſpectatur. b. dictà Heurèſi.

πάχε[ ].
1737

In circulo illuminationis, communi termino Hemiſphæriorum, Lucidi & obumbrati.
σκι[ ]αμένης [ ].
Phyſiologia peregrini de Anima, quam ille procul dubio hauſit ex Opiniano Conjectura, authore Plutarchi luculentiſſimo & filio gēuino
Pro ψυχἣς lege νȣ̃.}} Quæ verò de erroribus ipſarum, deǵ̡b inquiſitione narrant Græci [non omnia fabuloſa ſunt; ſed aliquid etiam ijs] inest veri. Deſiderio enim tenentur mutuo, cùm ab invicem ſunt diviſæ, et circa vmbram ſæpè ſeſe mutuò complectuntur. Illud verò, quod nunc quidem in cœlo ſit et in lumine, nunc in tenebris ét nocte, de Pupula falſum quidem non est: at temporis longinquitate numerus errorem contraxit. Non enim totis ſex menſibus, ſed post ſextum menſem illam videmus à terra, tanquam à matris vmbrâ, raptam: rarò verò iſtud post quintum patitur. Vtiᶃ impoſſibile est illi, tunc infernum declinare, quando ipſum infernum trajicit, quod et Homerus obſcurè quidem, at non malè dixit:

In campos verò Elysios, Telluris ad oras.

Vbi enim vmbra ſuper terram diſtributa deſinit, id ille oram ét terminum Telluris eſſe poſuit.

In hunc verò campum Elysium nemo malus vel inexpiatus ingreditur; boni verò et frugi, post obitum illuc delati, ſic quidem vitam agunt facilimam, at non et beatam neᶃ divinam: hîc usᶃ ad ſecundam mortem permanent! Quæ verò ſit iſta, ô Sylla, de his ne quærito, jamjam enim ipſe ſum explicaturus. Hominem rectè quidem vulgo compoſitum quid, ex duabus verò ſolis rebus compoſitum, non rectè exiſtimant. Particulam enim aliquam animæ faciunt mentem. Imò verò mens tanto melior et divinior est animâ, quanto anima corpore. Efficit verò Mentis conjunctio rationem, ex quibus alterum quidem voluptatis est principium ét doloris, alterum, mens virtutis ét vitiorum. Ex tribus verò his inter ſe compactis, corpus quidem Terra, Animam Luna, Mentem Sol præbuit in nativitatem. Quemadmodum igitur Lunæ, jubar [suum irradiat [175] [ ]ν [ ]ηνάτων.
*Animam ſeorſum & corpus etiam ſeorſim.

**Ex Anima adhuc compoſita, abolito altero elemēto, reſiduum.
Sol, ſic Animæ rationem impartitur Mens.] Quibus verò mortibus extinguimur, earum altera quidem, ex tribus inter ſe compactis duo facit hominem;* altera ex duobus** compactis vnum, mentem: ét altera quidem locum habet in Cereris [regione, altera in Lunæ. Quod enim in terra ceptum est, id oportet Lunam] in ſeipſâ perficere. Mortuos quidem Athenienſes Cereales nominarunt: Ex antiquo verò, in Luna, Proſerpinæ et Cereris contubernalis est Mercurius, alterius quidem, terreſtris, alterius verò, cœlestis. Solvit verò altera quidem celeriter et cum violentia, Animū à corpore,* Proſerpina verò ſenſim, et multo tempore mentem ab Animâ.

  • At P. Virgilius Maro haud paulò aliter, Proſerpinæ partes etiam in primâ illa & violenta morte agnoſcit: vt qui fato naturæ vel tempeſtivâ morte decederent, ijs faciles daret exitus. Itaque cùm Dido periret miſera ante diem, luctabatur anima, difficili obitu, quia.
Nondum illi flavum Proſerpina vertice crinem
Abſtulerat, Stygioᶃ caput damnaverat Orco.

Eoǵ̡ et vnigenita dicitur: quia fit ſolitarium, id quod in homine præſtantius est, ſi fuerit ab ipſa ſecretum. Sic autem naturâ contingit vtrumᶃ: Omnem animam, tàm quæ Amens, quàm quæ cum Mente, fatale est, cùm ejecta fuerit, regionem illam,Xylander pro ἰδίας legit ἠδέως. quæ inter Lunam et terram est, pervagari, tempore tamen non æquali vtramᶃ. Nam impiæ quidem et intemperantes, pœnas peccatorum exſolvunt; juſtas verò ét æquas ad tempus conſtitutum, quantum opus ad expiationem et expirationem macularum, quæ ſuperſunt à corpore, tanquam cauſa pravâ, in tranquilliſſimo aëris, quod Valles inferni appelliant, diverſari oportet: deindè tanquam ex peregrinatione exilij cujuſdam reverſæ in patriam, deguſtant gaudium, quale initiati præcipuè, commixtâ trepidatione ét pavore, cum ſpe ſingulari, experiuntur.

[176] Ecce vt viri ingenioſi, poſtquam refutatione immortalitatis animarum, magnos ſe Philoſophios monſtrarunt; quaſi pænitudine ducti, & abhorrentes ab extinctione merâ Animarum, novis molitionibus ad eandem poſtliminio reducendam nituntur! Septuaginta vel octoginta annis poſt reſurrectionem Domini Ieſu à mortuis; cùm ſanguine Chriſtianorum, ſpe immortalitatis pro confeſſione Chriſti reſuſcitati morientium, infecta eſſent omnia flumina, orbis Romani & Barbari: placet tamen Plutarcho vita Animæ poſt mortem, qualiſcunque ea, placent tormenta impiorum, refocillatio piorum, placent cœtus triumphantium, redimiti coronis, placent gaudia; etiamq́; reditus animorum in copora, & vel ſaltem hujus terrenæ vitæ reparatio.

Multas enim extrudit, ét veluti fluctûs impetu rejicit, jamjam Lunæ ſedes quaſi capturientes: quaſdam etiam earum, quæ ſunt ibi, rebus inferioribus delectatas, aſpiciunt rurſum veluti in profundum demergi.περὶ τὰ ηαίτω.

ςεφάνονς.


τῷ.


Eadem Luna huic Peregrino Plutarchi, & ſedes beatorum & Infernus eſt.
Quæ verò altè evolaverint, etiam firmiter locatæ ſunt. Primum enim more triumpantium circumſtant, redimiti Coronis, Alarum fulcra dictis: quia nimirùm brutam Animæ facultatem et affectuum generatricem, rationi æquo animo ſubditam, ét ornatam moribus in vita præſtiterunt. Secundò Solis radijs aſſimilari poſſunt viſu, circa animam verò ſurſum elevatam, non ſecus atᶃ hîc, ætheri qui circa Lunam [immerguntur] ét ab illo intenſionem vimǵ̡ ſuam, non ſecus ac illa, quæ excandefacta chalybe acuuntur intinctione in aquam
, indurationem acquirunt. Quod enim in illis ſupereſt rarum ét diffuſum, roboratur, fitǵ̡ ſtabile ét pellucidum, ſicut à qualicunᶃ ſuffumigatione, quam fors tulit, alatur. Etenim ſcitè dixit Heraclitus, Animas in inferno odorari. Intuentur autem primùm magnitudinem Lunæ, pulchritudinemǵ̡ et Naturam non ſimplicem, neᶃ impermixtam, ſed tanquam temperiem ex aſtro ét terra factam. Nam ſicut terra vento ét humore macerata, mollis redditur, ét ſicut ſanguis [177] Peregrini opinio de ſubſtātia Lunæ.


Rurſum hîc aures Plutarchi prominent ex pelle peregrini.
1739
interfuſus ſenſum illi conciliat: ſic ajunt Lunam æthere tincam in profundo ſui corporis, ſimul animatam eſſe et fœcundam, ſimul gravitatis ét levitatis momenta ad æquilibrium habere commenſurata. Nam etiam ipſum mundum, Natura coaptatum ex partibus, quæ ſurſum moventur ét quæ deorſum, hac ratiome liberatum eſſe in vniverſum, ab omni motus locali. Videtur autem hoc ét Xenocrates monere voluiſſe, divina quadam ratiocinatione, principiis à Platone tranſumptis. Hîc enim Plato est, qui etiam ſiderum vnum quodlibet coaptatum ſtatuit, ex terra ét igne revinctis, per intermedias naturas [aëris et aquæ] ad proportionem [a extremorum] deſcriptas. Nihil enim in ſenſum incurrere, cui non et terræ quippiam, vt tangi poſſit, ét luminis, vt videri, ſit inditum.

a An fortè [ſolidam.] Id quidem certum, Platonem quaternarium numerum Elementorum Geometricam ad Ideam conſtituiſſe, initio facto ab extremis lgne & Terra: quæ cùm ſint corpora ſolida: ſoliditatem ille Geometricam accommodans, dixit; ſicut in Geometria, propoſitis duobus cubis inæqualibus, ſicut ſe habet latus minoris ad latus majoris, dupla ſit proportio ſuperficiei minoris ad ſuperficiem majoris, tripla corporis minoris ad corpus majoris: eoq́ue, applicatis alijs duabus lineis ad latera duo, in continua laterum proportione; duo extrema, minus latus & maxima linearum repræſentent duo corpora, receptis in ſui medio duabus medijs proportionalibus, latere majoris & reliquorum minore: ſic etiam ignem & terram in ſui medium recipere duo corpora media proportionalia, vt ſit deniq; vt terra ad aquam, ſic aqua ad aerem, aer verò ad ignem.

Xenocrates verò ſidera quidem ét Solem ex igne et ex primo denſo conſtare, Lunam verò ex ſecundo denſo ét proprio aëre, Terram deniᶃ ex aqua et igne et ex denſo tertij gradus: in vniverſum verò neᶃ denſum neᶃ tenue vel rarum ipſum ſeipſo capax eſſe animæ. Et hæc de ſubſtantia Luna.

[178] Latitudo verò et magnitudo ejus non est illa, quam Geometræ tradunt, ſed multò major. Quòd verò vmbram Terræ, pauculis ſui corpors magnitudinibus dimetiuntur, id non est propter parvitatem ſuam,a ſed quia ferventiſſimo motu concitatur, vt celeriter trajiciat locum tenebroſum.

a Ridiculè hallucinatur Plutarchus. Nam ſi pluribus dimetîretur, adhuc multò minor eſſe argueretur. Nec enim ei parvitatis ſpeciem induit celeritas motus; ſed benè horarum paucitatem hæc cauſatur, quibus in vmbra verſatur ſidus. Hoc puto, erat in animo Plutarcho.

b Etiam beatorum Animæ Plutarcho lugent in Eclipſi Lunæ.ſubtrahens et exportansb Piorum animas cupidas ét clamore intendentes. Nam in vmbram delatæ non amplius ex audiunt concentum cœlorum. Simul autem etiam inferius [in profundis Lunæ ſpecubus] eorum, qui pœnis plectuntur animæ, tantiſper dum in vmbra ſunt, plorantes, lamenta edunt incredibilia. Proptereà etiam puſare ſolentc pleriᶃ hominum in deliquijs ærea vasa, tinnitusǵ̡̡̡ ciere et ſtrepitus adverusd animas.

c Neminem hodie ſupereſſe puto in orbe terrarum, qui hac ſuperſtitione ſit infectus. Ita non ſemper conſenſus plurimorum reſpiciendus in examinandis & recipiendis opinionibus, quod hic fecit Plutarchus, novam Theologiam extruens.

d Animas nondum ſedibus quietis in Lunâ potitas, ſed adhuc circumvolitantes, Lunamq́; quaſi littus aut portum capturientes, dum illa iterim tenebras ſubit, horreſcitq́ue.

Expaveſcunt enim illam dictum Lunae faciem, vbi appropinquaverint, quæ torvo et horribili est aſpectu.e Caſpium Plutarchus habet pri ſinu Oceāi exterioris
f Has Plutarchi cōjecturas confimat Dioptron Belgicum clariſſimè.
g Eadē Lūa Plutarchcho & ſedes beatis tribuit & carcerem dānatis torquēdis.
Etſi talis quidem illa non est: ſed ſicut noſtra hæc terra ſinus habet profundos ét amplos, vnum quidem hic per columnas Herculis intro ad nos fuſum, exterius veròe Caſpium, eoſǵ̡ qui ſunt circa mare rubrum, ſic iſtæf [Lunæ maculæ] profundates et excavationes Lunæ ſunt. Ex ijs vnam quidem maximam, Hecates penetrale appellitant,g vbi pœnas ét exſolvunt ét repoſcunt, [179] Pro μικρά Xylader legit μακρά.
h Hîc fallitur Plutarchus. Semper enim eædem maculæ verſus terram ſpectant. Lege Igitur. Nunc verſus cœlum extimum, nunc verſus Solem, & ſecunddùm hanc correctionem corrige fabulam, ſi potes.
1740
ὀνομάζεται.
i Plutarchi Genii Lunares.
Myſteria ſacrificia.
Nomina.
Plutarchus vita beata lunaris paulatim exoleſcit per Animæ mortem ſecundamlenem, quâ mens ſolitaria fit & perficitur.
a Imaginis Solis. ab forte, quā in Luna,vt in ſpeculo intuentur.
Animæ reliquiæ, Mente avulſâ, ſecundùm Plutarch.
animæ. proijs, quæ cùm jam eſſent natæ, vel pertulerunt vel commiſerunt: Duæ verò minores ſunt. Trajiciuntur enim animæ in illish nunc quidem in partes Lunæ, quæ verſus cœlum ſpectant, rurſum in eas quæ verſus terram.

Et quæ ad cœlum ſpectant, Campus Elyſius vocantur, quæ verò ad nos ſpectant Proſerpinæ, non verò contra terræ [nomen obtinent.] Non ſemper verò terunt ibi tempusi Genij, ſed hûc deſcendunt, curam geſturi oraculorum, interſuntǵ̡ ét ipſi Sacrificijsk ſublimiſſimis, ét orgia vnà celebrant, vindicesǵ̡ exiſtunt et cuſtodes (corycæi) ſcelerum, et ſervatores. Hi ét in bellis et in mari, faces præferunt: quoties verò quid horum non benê egerint, ſed aut ex ira, aut ad gratiam injuſtam, aut ex invidia, pœnas exſolvunt; truduntur enim rurſum in terram, contorti in humana corpora. Ex eorum verò cenſu, qui meliores, illi qui circa Saturnum ſunt, etiam ſe dixerunt eſſe; et prius quidem in Creta etiam Dactylos illos Idæos, et in Phrygia Corybantas et Trophoniadas in Lebadiâ Bœoticâ, ét infinitos alios in plurimis locis Orbis habitati, quorum Sacra ét honores et Appellationes maneant: aliquorum verò poteſtates defecerunt, qui in alios locos translati, optimā permutationem ſunt nacti. Hoc verò contingit alijs priùs, alijs ſeriùs: quando Mens ab animâ fuerit ſecreta: ſecernitur autem amorea imaginis, quæ circa Solem est, per quam affulget id, quod est expetibile ét divinum ét beatum; cujus appetens est omnis natura, alia quidem aliter. Nam ipſam etiam Lunam amore Solis circumambulare ſemper et coire cum illo, concupiſcentem ipſo fieri quàm fœcundiſſimam. Relinquitur autem in Luna Animæ natura, conſervans veluti veſtigia quædam vel ſomnia vitæ. Et de hac quidem rectè cenſeto dictum illud:

Ast Anima vt ſomnus volucri ſecat aera curſu.

[180] Neᶃ enim illa ſtatim tunc, neᶃ primum atᶃ corpore fuit exſoluta, hoc est paſſa; ſed poſteriùs, quando deſerta et ſola fuerit; à mente revulſa. Et Homerus omnium quæ dixit, hoc maximè Deo dictante videtur dixiſſe, de ijs quæ vniverſalia:

Virgil, manûs effugit imago. Et: Par levibus ventis, volucriᶃ ſimillima ſomno.
1741

Aſt illum, Herculeo experior pro robore tenve
Inſtar, at ipſe Dijs ſeſe immortalibus infert.

Nam vnusquisᶃ noſtrûm, nom est neᶃ ira, neᶃ metus, neᶃ cupiditas, quem admodum neᶃ caro, neᶃ humor: ſed id, quod cogitamus et ſapimus: Et Anima à mente figurata et corpus figurans atᶃ induens vndiquaᶃ extergit quaſi ſpeciem: itaᶃ etſi multo tempore ſeorſim degerit ab vtroᶃ tamen quia figuram et ſimilitudinem conſervat, ſimulachrum rectè nominatur. Et harum quidem matrix ſeu elementum est Luna, vti dictum: in hanc enim reſolvuntur illæ, vt in terram corpora mortuorum: brevi quidem temporis ſpacio Animæ ſapientes, quæ in ocio innoxio vitâ Philoſophicâ ſine negocio fuêre contentæ. Eæ namᶃ dimiſſæ à mente, nec ad vllam porròrem vſæ cupiditatibus, exareſcentes extinguuntur. Quæ verò honoribus ſtuduerunt ét turbæ negociorum, ét quæ amoribus corporum ſordidata, aut iræ deditæ fuerunt, aliæ quidem veluti per ſomnum vſæ recordatione vitæ exactæ, vt ſomnijs, in multos diſtrahuntur impetus,ἀπαδἐς procul dubio falſum, fortè ἀειπαδἐς, aut ἐμκαδἐς.
Pythagorica Metempſychoſis


[ ]
vt illa Endymionis. Poſtquam verò illas inſtabilitas et paſſibilitas, de ſtatu ſuo dimovet, àǵ̡ Lunâ ad alium ortum abſtraxerit: non ſinit hoc conjunctio [cupiditates quieſcere] ſed eas reſuſcitat et demulcet. Non est enim parva res, neᶃ tranquilla, neᶃ adeò confeſſa, quando Animae mente carentes, ſola affectuum generatrice facultate, corpora occupaverint: ſed Tityi ét Typhôes, ét is qui Delphos inſedit, oraculumǵ̡ conturbavit, injurijs et viribus infeſtus; hi inquam ex illarum vtiᶃ numero Animarum erunt, à ratione deſertarum, ét impetu vago affectuum concitatarum. Temporis tamen ſucceſſu, Luna etiam
[181] has in ſeſe recepit ét exornavit: poſteà cùm Sol iterùm Mentis particulâ reſpergeret vitalitatem, novas animas effecit: Terra verò tertio loco corpus præbuit. Ipſa enim nihil eorum post mortem reſtituit, quæa aſſumit, adb generationem: Sol verò nihil quidemc aſſumit ipſe,d decerpit verò mentem, quam dat. At Luna etΣελήνη
dele vnum ηἀπὀ.
e aſſumit et dat, componit et dividit, ſecundùm aliam et aliam faculatem; quarum quæ componit, Ilithuia, ſeu Lucina dicitur, quæ verò dividit, Artemis ſeu Diana vocatur.

a Mortuo homine ſuſcipit ipſa in ſe, corpus ſcilicet.

b Corpus ab homine mortuo tranſſumptum, non confert ad generationem hominis alterius: ſed naſcitur corpus ex corpore.

c Sol nihil de homine per primam mortem diſſoluto, nihil de anima hominis dudum mortui, jam in Luna per ſecundam mortem & ipſa diſſolutâ, recipit ad ſe.

d Sol mentem, quam confert ad conſtitutionem hominis novi, decerpit ab homine priore mortuo.

e Luna particulam animæ brutam in ſe convertit in diſſolutione per mortem ſecundam: & cùm alius homo naſcitur, dat ex ſeipſâ particulam vnam ad conſtituendam & componendam novi hominis animam: particula altera, Mens erat olim hominis prioris: jam tranſit ad novum, exiſtens eadem numero. De Parcis tres in tribus mundi corporibus.

1742

σασεφηπται.
ῶτν ἄνω.
f hoſpitiū animæ.
τίρας.

Quod ad tres Parcas attinet, earum vna quæ Atropos, Inflexilis ſeu ſurda vocatur, in Sole collocata, principium indit generationis: Clotho verò ſeu Rumpa Lunam circumiens; revincit et miſcet; vltima Lacheſis ſeu Sors terreſtribus est connexa: vbi plurimum fortuna potest. Nam quod est inanime, id ſui juris non est, ſed obnoxiū alijs ad patiendum. Mens verò nullis obnoxia paſſionibus, imperium obtinet. Anima mixta est ex vtroᶃ ét mediocritatem obtinet: quemadmodum et Lunaf contemperatum corpus ex ſuperioribus ét inferioribus, et miraculum ingens à Deo facta est: eandem igitur habet ad Solemg proportionem, quam Terra ad Lunam.

[182] g Hæc verba Plutarchus quidem intelligit de conditionibus eſſentiæ trium Corporum mundanorum: deq́ue munijs ſingulorum in generatione & diſſolutione hominis: at quia ſunt verba Geometrarum, de corporum, deq́ue orbium dimenſionibus loquentium: credideris. Plutarcho ſuggeſta & dictata divinitûs, citra ratiocinationem legitimam; vt oratio ejus alluderet, ad proportionem aliquam etiam quantitativam horum trium corporum, nondum cognitam genti humanæ. Sint numeri continuē proportionales quatuor. 1. 60. 3600. 216000: (vtemur ijs rotundis, loco veriorum, ſed ſcrupuloſorum 1. 59. 3469. 203447.) Hic etſi non ſunt ipſa corpora ſolida Lunæ, Terræ & Solis in proportione continua lineari, tribus ſcilicet terminis 1. 60. 3600.comprehenſâ; ſed in proportione continuâ ſolidâ, quatuor termInis 1. 60. 3600. 216000. comprehenſâ: (est enim vt 1. ad 60. ſic Luna ad terram: vt verò 1. ad 216000, sic Luna ad Solem, aut vt 1. ad 3600, vel 60 ad 21600, sic Terra ad Solem: vbi Terra fit vnum ex duobus medijs proportionalibus inter Lunam & Solem; at non Luna inter Terram & Solem, vt in Plutarchi proportione Phyſicâ:) conficimus tamen ex his præmiſſis, demonſtratione legitimâ, quòd ſaltem lineæ ſeu intervalla trium horum corporum, ſint in hac proportione continuâ lineari, & eodem quidem ordine corporum ſervato, qui eſt in proportione Plutarchi. Eſt enim vt 1. ad 60. & 3600. ſic ſemidiameter Terræ ad ſemidiametrum Orbis Lunæ, & ad ſemidiametrum orbis Solis imaginarij; vt quoties cœlum Lunæ continet Terram, toties cœlum Solis (imginarium) contineat cœlum Lunæ: ſeu vt Plutarchi verbis vtar, eandem habet Orbis Lunæ, ad Orbem Solis proportionem, quam ſemidiameter Terræ ad ſemidiametrum orbis Lunæ. Vide Epit. Aſtron. Copern. lib. IV. f. 482.

Hæc ajebat Sylla, Hoſpitem audivi narrantem, qui dicebat:
ſibi hæc illos Saturni cubicularios ét miniſtros aperuiſſe.
At vobis, ô Lampria, licet arbitratu veſtro
vti hoc ſermone, in quam partem
volueritis
.

[183]

Catalogus plœrorumᶃ thematum, juxta ordinem
et numerum foliorum in editione Wechelian.
annotatum hîc in marg.
Maculas non eſſe affectionem viſus, probat Plutarchus argumentis tribus. 1697
Maculas non eſſe imagines ſpeculares Maris, vt voluit Clearchus, Plutarchus refutat argumentis 5. 1698
Maculas non eſſe aerem igni mixtum, vt Pharnaces Stoicus voluit Plutarchus refutat argumetis 5. 1699
Lunam eſſe terream, defendit Lucius, objecta ſolvens. 1701
Motum gravium ad medium mundi expugnat Plutarchus contra Stoicos. 1703
Vera ratio motus gravium ſecundùm Plutarchum, argum. 4. 1704
Non omnia terrea eſſe eodem mundi loco. 1705
Imò loci gravium eſſe aliquam amplitudinem. 1705. 1706
Eoq́ue Lunam eſſe terream, quia in hoc gravium loco, Plutarchus defendit. 1706
Loco infero ſuam eſſe amplitudinem. 1706
Nullum eſſe Mundi medium. 1706
Ne Terram quidem eſſe in medio. 1707
Nullam eſſe puncto vim attrahendi gravia. 1707
Terrea poſſe eſſe in locis præter naturam ſuam. 1707. 1708. 1709
Loca vniverſi non eſſe diſtributa ſecundùm naturas rerum ſingularium, ſed ſecundùm fines totius. 1710
Quæ cauſæ diſpoſitionis Lunæ cæterorumq́ue in ſuo cujuſque loco. 1711
Cauſæ rerum, Ανάγκὴ et τὸ Βελτἰον. 1711
Lunam à Sole illuminari defendit Lucius. 1712
Objectio ſolvitur de angulorum æqualitate in repercuſſibus, & indicatur modus illuminationis Lunæ. 1714
Vbi in Notis multa ad doctrinam Catoptricam pertinentia.
Sylla dicit Solis lumen fieri Lunæ quaſi proprium ob aſperitatem ſuperficiei. 1715
Lunam non permeari totam radijs Solis, & ſic incendi. 1715
Lunam eſſe corpus denſum & terreum, pobas ab Elipſibus Solis. 1717
[184]
Tradit, ſplendorem circa Solem reſtare. 1718
Tota doctrina Eclipſium in perſona Lucij. 1719. 1720
De lumine Lunæ carbonario Plutarchus. 1721
Vnde diverſi Lunæ colores. 1722
Somniat de amœnitate ſuperficiei Lunæ, divinitatem illi aſſcribit, & Animam, vt diluat crimen læſarum religionum. 1725
Maculas eſſe vmbras vallium Lunæ. 1724
Cur non etiā imago Solis appareat in ſpeculo. 1725. 1726. 1727
An Luna poſſit habere incolas. 1727. 1728
Cui uſui Luna, ſi non inhabitetur. 1729
Quod poſſit & habitari. 1730
Pulcherima. 1732.
Et ſimile de Oceano. 1732
Qualis Lunaribus videatur noſtra terra. 1733
Sylla fabulam orditur de Orbe incognito, Saturni antro, ſacris, Sacerdotibus & occaſione adventus hoſpitis ſui. 1733
Hoſpitis naratio philoſophica. 1736.
F I N I S.

Vikifons

  1. Kepler: eauſa.
  2. Frisch: defluat.
  3. Frisch: facit.
  4. Kepler: ſuperciei.
  5. Kepler: antiqus.
  6. Kepler: cepi.
  7. Kepler: ſuperfieie.