Jump to content

Speculum de Scriptura sacra (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Speculum de Scriptura sacra
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 34



Praefatio.

Quis ignorat in Scripturis sanctis, id est, Legitimis, Propheticis, Evangelicis, et Apostolicis, auctoritate (0888)canonica praeditis, quaedam sic esse posita, ut tantum scirentur et crederentur; ut est quod in principio fecit (0889)Deus coelum et terram (Gen. I, 1), et quod in principio erat Verbum (Joan. I, 1), et quaecumque facta divina vel humana tantummodo cognoscenda narrantur: quaedam vero sic esse jussa, ut observarentur et fierent, vel prohibita, ne fierent; ut est, Honora patrem et matrem; et, Non moechaberis (Exod. XX, 12, 14, et Matth. XV, 4; v. 27, 28)? Horum autem quae jubendo et vetando scripta sunt, alia sunt sacramentorum velata mysteriis, quae multa Veteris Testamenti populo illi facienda mandata sunt, neque a populo christiano nunc fiunt, sed tantummodo intelligenda requiruntur atque tractantur: sicuti est sabbatum ad visibilem vacationem (Deut. V, 12), sicut azyma in pane sine fermento, Pascha in ovis occisione (Exod. XII); sicut tot genera sacrificiorum ciborumque vitandorum, et neomeniae, et annuae solemnitates, quas observant nunc usque Judaei; et illae justificationes, quae non ad opera justitiae proprie pertinent, sed aliquid significare intelliguntur. Quis enim christianus septimo anno cogitur servum reddere libertati; et si discedere ille noluerit, ejus auriculam subula pertundere ad postem (Id. XXI, 2, 6), et caetera hujusmodi? Alia vero etiam nunc facienda sunt, si facienda praecepta sunt; nec facienda, si prohibita; qualia sunt illa quae dixi, Honora patrem et matrem; et, Non moechaberis. De his igitur quae ita sunt posita in Litteris sacris, vel jubendo, vel vetando, vel sinendo, ut etiam nunc, id est tempore Novi Testamenti, ad vitam piam exercendam moresque pertineant, hoc opus quod in manus sumpsi componere aggressus sum; ut quantum me Deus adjuvat, omnia talia de canonicis Libris colligam, atque ut facile inspici possint, in unum tanquam Speculum congeram. Oportuit enim sic ea poni ab auctoribus nostris, quemadmodum posita sunt, ut praecepta narrationibus vel disputationibus propriis figurata, et figuratis propria miscerentur, dum rerum gestarum ordo servatur, aut respondetur adversis, aut qui docendi sunt instruuntur, aut occultorum inventione quodammodo renovantur hi qui prompta et aperta fastidiunt: nos autem in hoc opere nec infidelem vel adducimus vel aedificamus ad fidem; nec exercemus quibusdam salubribus difficultatibus ingenium intentionemque discentium; sed eum qui jam credens obedire Deo voluerit, ut hic se inspiciat, admonemus, quantumque in bonis moribus operibusque profecerit, et quantum sibi desit, attendat. Sic enim potest et de his quae habet gratias agere; et de his quae non habet, ut habeat satis agere; ac propter illa servanda curam precesque fidelis pietatis adhibere. In his autem omnibus quae inspicienda ponere institui, quaecumque inter se videbuntur esse contraria, postea propositis quaestionibus exponenda atque solvenda sunt. Sane supplicia male factorum, et praemia recte factorum, quamvis nonnulla commemoranda existimaverim, tamen in Novo Testamento dissimilia veteribus esse quis nesciat? Ab ipsa igitur Lege quae data est per Moysen, divinorum praeceptorum, qualia nos commemoraturos esse promisimus, aggrediamur exordium.

DE LIBRO LEGIS, QUI EXODUS NOMINATUR. (0890)

[Cap. XX.] Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in coelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra: non adorabis ea, neque coles. Item: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. Et paulo post: Honora patrem tuum et matrem, ut sis longaevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi. Non occides. Non moechaberis. Non furtum facies. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus; non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt. Item post Decalogum aliis in locis, haec in eodem libro reperiuntur praecepta vivendi: Non facietis mecum deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

Et aliquanto post [XXI.]: Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum quo fugere debeat. Si quis de industria occiderit proximum suum per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. Qui percusserit patrem suum et matrem, morte moriatur. Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxae, morte moriatur. Qui maledixerit patri suo aut matri, morte moriatur. Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo; si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percussit: ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortuus fuerit in manibus ejus, criminis reus erit: sin autem uno die supervixerit vel duobus, non subjacebit poenae; quia pecunia illius est. Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit; subjacebit damno, quantum expetierit maritus mulieris, et arbitri judicarint: sin autem mors ejus fuerit subsecuta; reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit; dimittet liberos pro oculo quem eruit. Dentem quoque si excusserit servo, aut ancillae suae; similiter dimittet eos liberos. Si bos cornu petierit virum aut mulierem, et mortui fuerint; lapidibus obruetur, et non comedentur carnes ejus; dominus quoque bovis innocens erit. Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec reclusit eum, occideritque virum ac mulierem; et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. (0891)Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiae subjacebit. Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus obruetur. Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam; dominus cisternae reddet pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit. Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit; vendent bovem vivum, et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient. Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus; reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

[XXII.] Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit, vel vendiderit; quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. Si effringens fur domum, sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit; percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, venumdabitur. Si autem inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens, sive bos, sive asinus, sive ovis; duplum restituet. Si laeserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum, ut depascatur aliena: quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni aestimatione restituet. Si egressus ignis invenerit spicas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris; reddet damnum qui ignem succenderit. Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo qui susceperat, furto ablata fuerint; si invenitur fur, duplum reddet: si latet, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest, et ad deos utriusque causa perveniet; et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo. Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem et ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ad hostibus, nullusque hoc viderit; jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui; suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur. Quod si furto sublatum fuerit, restituet damnum domino. Si comestum a bestia, deferet ad eum quod occisum est, et non restituet. Qui a proximo suo quidquam horum mutuum postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit, domino non praesente; reddere compelletur. Quod si in praesentiarum fuit dominus, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui. Si quis seduxerit virginem, necdum desponsatam, et dormierit cum ea; dotabit eam, et habebit eam uxorem. Si pater virginis dare noluerit, reddat pecuniam juxta modum dotis (0892)quam virgines accipere consueverunt. Maleficos non patieris vivere. Qui coierit cum jumento, morte moriatur. Qui immolat diis, occidetur, praeter Domino soli. Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenae enim fuistis in terra Aegypti. Viduae et pupillo non nocebitis. Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego exaudiam clamorem eorum, et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae, et filii vestri pupilli. Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum redde ei; ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Decimas tuas et primitias non tardabis offerre. Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.

Et paulo post [XXIII.]: Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam, ut pro impio dicas falsum testimonium. Non sequeris turbam ad faciendum malum, nec in judicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. Pauperis quoque non misereberis in judicio. Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Non declinabis in judicio pauperis. Mendacium fugies. Insontem et justum non occides; quia aversor impium. Ne accipias munera, quae excaecant etiam prudentes, et subvertunt verba justorum. Peregrino molestus non eris: scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. Et post quaedam interposita, cum de alienigenis loqueretur: Non adorabis deos eorum, neque coles eos. Non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum: servietisque Domino Deo vestro.

Et post multa in eodem libro de diis Gentium [XXXIV.] Sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide. Noli adorare deum alienum; Dominus zelotes nomen ejus, Deus est aemulator. Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum; ne cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam, ut comedas de immolatis. Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis; ne postquam ipsae fuerint fornicatae, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. Deos conflatiles non facies tibi. Et paulo post: Primitias frugum terrae tuae offeres in domo Domini Dei tui.

Haec de libro Legis, qui Exodus nominatur, colligenda existimavi. Nunc eodem modo inspiciamus in sequenti Levitico.

DE LEVITICO.

[Cap. XVIII.] Omnis homo, inquit, ad proximam (0893)sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. Turpitudinem patris tui, et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem ejus. Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies; turpitudo enim patris tui est. Turpitudinem sororis tuae ex patre, sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis. Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia, non revelabis; quia turpitudo tua est. Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. Turpitudinem sororis patris tui non discooperies; quia caro est patris tui. Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis; eo quod caro sit matris tuae. Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedas ad uxorem ejus, quae tibi affinitate conjungitur. Turpitudinem nurus tuae non revelabis; quia uxor filii tui est; nec discooperies ignominiam ejus. Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis; quia turpitudo fratris tui est. Turpitudinem uxoris tuae et filiae ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus; quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. Sororem uxoris tuae in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente. Ad mulierem quae patitur menstrua, non accedes, nec revelabis foeditatem ejus. Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commixtione maculaberis. De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. Cum masculo non commisceberis coitu femineo; quia abominatio est. Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei; quia scelus est. Nec polluamini in omnibus his.

Et post aliquantum [XIX.]: Unusquisque matrem et patrem suum timeat. Et post unum versum: Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. Et post paululum: Nec remanentes, inquit, spicas colliges, neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis; sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester. Non facietis furtum. Non mentiemini. Nec decipiet unusquisque proximum suum. Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego sum Dominus. Nec facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque in mane. Non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum, quia ego sum Dominus. Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Nec consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis: juste judica proximo tuo. Non eris criminator et susurro in populis. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. Ne oderis fratrem tuum in corde tuo: sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Non quaeras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego sum Dominus, Leges meas custodite. Et (0894)paulo post: Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia. Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam. Et super mortuo non incidetis carnem vestram: neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis. Ego Dominus. Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra, et impleatur piaculo. Et post unum versum: Ego Dominus. Ne declinetis ad magos, nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. Coram cano capite consurge, et honora personam senis, et time Deum tuum. Ego sum Dominus. Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, ne exprobretis ei; sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. Nolite facere aliquid iniquum in judicio, in regula, in pondere, in mensura. Statera justa, et aequa sint pondera; justus modius, aequusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti. Custodite omnia praecepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.

[XX.] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens, Haec loqueris filiis Israel: Homo de filiis Israel, et de advenis qui habitant in Israel, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur; populus terrae lapidabit eum: et ego ponam faciem meam contra illum, succidamque eum de medio populi sui, eo quod de semine suo dederit Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, et polluerit nomen sanctum meum. Quod si negligens populus terrae, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere; ponam faciem meam super hominem illum, et cognationem ejus; succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui. Anima quae declinaverit ad magos et hariolos, et fornicata fuerit cum eis; ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. Sanctificamini, et estote sancti; quia ego sanctus sum Dominus Deus vester. Custodite praecepta mea, et facite ea. Ego Dominus qui sanctifico vos. Qui maledixerit patri suo aut matri, morte moriatur. Patri matrique qui maledixerit, sanguis ejus sit super eum. Si moechatus fuerit vir cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui; morte moriantur et moechus et adultera. Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui; morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur; quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas; morte (0895)moriantur: sanguis eorum sit super eos. Qui supra uxorem filiam duxerit matrem ejus, scelus operatus est; vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri. Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite. Mulier quae succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo; sanguis eorum sit super eos. Qui acceperit sororem suam, filiam patris sui, vel filiam matris suae, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt; occidentur in conspectu populi, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint; et portabunt iniquitatem suam. Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui. Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies. Qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam. Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suae; portabunt ambo peccatum suum; absque liberis morientur. Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam: turpitudinem fratris sui revelavit; absque filiis erunt. Et in alio loco: Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur; lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos.

Itemque in alio loco, cum de summo sacerdote loqueretur [XXI.]: Virginem, inquit, ducet uxorem; viduam et repudiatam, et sordidam atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo: ne commisceat stirpem generis sui, vulgo gentis suae; quia ego Dominus qui sanctifico eum.

Et post multa [XXIV.]: Homo qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum. Et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur. Qui percusserit animal, reddat vicarium, id est, animam pro anima. Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, fiat ei: fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur. Aequum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit; quia ego sum Dominus Deus vester.

Et post aliquantum [XXVI.]: Non facietis vobis idolum et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester.

Haec de Levitico. Nunc de libro cujus nomen est Numeri, quae visa sunt commemoranda ponemus.

DE NUMERIS.

[Cap. XXVII.] Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit haereditas. Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. Quod si (0896)et fratres non habuerit, dabitis haereditatem fratribus patris ejus. Sin autem nec patruos habuerit, dabitur haereditas iis qui ei proximi sunt: eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi.

Et post multa [XXXV.] Ad unius testimonium nullus condemnabitur. Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis.

Haec de Numeris invenimus, quae inspicienda putavimus. Deuteronomium deinceps considerabimus.

DE DEUTERONOMIO.

[Cap. I.] Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam; quia Dei judicium est.

Et plurimis interpositis, ubi Decalogum repetit [IV.] Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis: ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminae; similitudinem omnium jumentorum quae sunt super terram, vel avium sub coelo volantium; atque reptilium quae moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis; ne forte oculis elevatis ad coelum videas solem et lunam, et omnia astra coeli, et errore deceptus adores, et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quae sub coelo sunt. Et paulo post: Cave, inquit, ne quando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum; et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quae fieri Dominus prohibuit: quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator.

Et alio loco [V.]: Non habebis deos alienos in conspectu meo. Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium quae in coelo sunt desuper, et quae in terra deorsum, et quae versantur in aquis sub terra. Non adorabis ea, neque coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem, iis qui oderunt me; et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus praecepta mea. Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus, qui super re vana nomen ejus assumpserit. Et post paululum: Honora, inquit, patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus; ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non occides, neque moechaberis, furtumque non facies, nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Non concupisces uxorem proximi tui, non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quae illius sunt.

Et alibi in eodem libro [VI.]: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Et paulo post: Cum comederis et saturatus fueris, cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et ipsi soli (0897)servies, ac per nomen illius jurabis. Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt: quoniam Deus aemulator, Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terrae. Non tentabis Dominum Deum tuum.

Item paulo post, cum de alienigenis loquitur [VII.]: Neque sociabis cum eis conjugia; filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo. Quia seducet filium tuum ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis: irasceturque furor Domini, et delebit te cito. Quin potius haec facietis eis: aras eorum subvertite, confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite. Et post aliquantulum: Sculptilia eorum igne combures. Non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas; propterea, quia abominatio est Domini Dei tui. Nec inferes quidpiam ex idolo in domum tuam; ne fias anathema, sicut et illud est: quasi spurcitiem detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis; quia anathema est.

Et alio in loco [VIII.]: Observa, et cave ne quando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus, atque judicia, et ceremonias, quas ego praecipio tibi hodie: ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris, et habitaveris in eis; habuerisque armenta et ovium greges, argenti et auri cunctarumque rerum copiam, elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui. Et post paucos versus: Ad extremum, inquit, misertus est tui; ne diceres in corde tuo, Fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt: sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse tibi vires praebuerit.

Et post aliquantum [XI.]: Ut ipsi comedatis, ac saturemini. Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino Deo, serviatisque diis alienis, et adoretis eos; iratusque Dominus claudat coelum.

Et post aliquantum [XII.]: Subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos, super montes excelsos et colles, et subter omne lignum frondosum. Dissipate aras eorum, et confringite statuas; lucos igne comburite, et idola comminuite: disperdite nomina eorum de locis illis. Et quibusdam interpositis, cum de alienigenis loqueretur: Cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introeunte subversae, et requiras ceremonias earum, dicens, Sicut coluerunt gentes istae deos suos, ita et ego colam. Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni. Quod praecipio tibi, hoc tantum facito Domino; nec addas quidquam, nec minuas.

[XIII.] Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum; et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi, Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis; non audias verba prophetae (0898)illius, aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum, an non, in toto corde et in tota anima vestra. Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete: mandata illius custodite, et audite vocem ejus: ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis. Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur; quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti, et redemit de domo servitutis; ut errare te faceret de via quam tibi praeceperat Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui. Si tibi voluerit persuadere frater tuus, filius matris tuae, aut filius tuus, vel filia, sive uxor quae est in sinu tuo, aut amicus quem diligis ut animam tuam, clam dicens, Eamus et sequamur deos alienos, quos tu ignoras et patres tui, cunctarum in circuitu gentium, quae juxta vel procul sunt ab initio usque ad fines terrae; non acquiescas ei, neque audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis, et occultes eum: sed statim interficies; sit prius manus tua super eum; et post te omnis populus mittat manum: lapidibus obrutus necabitur, quia te voluit abstrahere a Domino Deo tuo.

Et post paululum [XIV.]: Non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo.

Et alio loco [XV.]: Si unus, inquit, de fratribus tuis, qui moratur intra portas civitatis tuae, in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit; non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum: sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum quo eum indigere perspexeris. Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo, Appropinquat septimus annus remissionis; et avertas oculos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare; ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum: sed dabis ei; nec ages quidpiam callide in ejus necessitatibus sublevandis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quae manum miseris. Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae: idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra.

Et post aliquantum [XVI.]: Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas, ut judicent populum justo judicio: nec in alteram partem declinent. Non accipias personam, nec munera; quia munera excaecant oculos sapientium, et mutant verba justorum. Juste quod justum est persequeris, ut vivas, et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi. Et post pauca: Non facies tibi, atque constitues statuam, quae odit Dominus Deus tuus.

Item post pauca [XVII.]: Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Dues tuus dabit tibi, vir aut mulier, qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, ut vadant, et serviant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam et omnem militiam coeli, quae (0899)non praecepi; et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter, et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israel: educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetraverunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur. In ore duorum aut trium testium peribit, qui interficietur. Nemo occidatur uno contra se dicente testimonium. Manus testium prima interficiat eum, et manus reliqui populi extrema mittatur; ut auferas malum de medio tui. Item post aliquantum: Qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis; moriatur homo ille: et auferes malum de Israel; cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.

Et post quaedam interposita, cum de alienigenis admoneret [XVIII.]: Cave, inquit, ne imitari velis abominationes illarum gentium. Nec inveniatur in te, qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem, aut qui hariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria; nec sit maleficus, nec incantator, neque pythones consulas nec divinos, et quaeras a mortuis veritatem. Omnia enim haec abominatur Dominus.

Et post aliquantum [XIX.]: Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Si steterit testis mendax contra hominem, accusans eum praevaricationis; stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum, qui fuerint in diebus illis: cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium; reddent ei sicut fratri suo reddere cogitavit; et auferes malum de medio tui: ut audientes caeteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere. Non misereberis ejus; sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.

Et alibi in eodem libro [XXI.]: Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris ac matris imperium, et coercitus obedire contempserit; apprehendent eum, et deducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, dicentque ad eos, Filius noster iste protervus et contumax est, monita nostra audire contempsit, comessationibus vacat et luxuriae atque conviviis: lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur; ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat.

Et post pauca [XXII.]: Non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem, et praeteribis; sed reduces fratri tuo: etiamsi non est propinquus tuus frater, nec nosti eum, duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus; et recipiat. Similiter facies de asino et vestimento, et de omni re fratris (0900)tui quae perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo. Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Dominum est qui facit haec. Item post pauca: Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum; ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio et in praeceps ruente. Item paulo post: Si duxerit vir uxorem, et postea eam odio habuerit; quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit, Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem: tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis, qui in porta sunt; et dicet pater, Filiam meam dedi huic uxorem, quam quia odit, imponit ei nomen pessimum, ut dicat, Non inveni filiam tuam virginem: et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis: apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum; condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellae; quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere omni tempore vitae suae. Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas; ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis ejus, et morietur; quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui. Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque moriatur, id est adulter et adultera; et auferes malum de Israel. Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum illa; educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur; puella, quia non clamavit, cum esset in civitate; vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. Sin autem in agro repererit vir puellam quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur solus: puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus; ita et puella perpessa est: sola erat in agro, clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam. Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum ea, et res ad judicium venerit; dabit qui dormivit cum ea, patri puellae centum siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit eam: non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae. Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.

Et post paululum [XXIII.]: Non erit meretrix de filiabus Israel, nec scortator de filiis Israel. Et post paululum: Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fuges, nec quamlibet aliam rem; sed alieno. Et post paucos versus: Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. Si nolueris polliceri, absque peccato eris: quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, (0901)et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.

Et paulo post [XXIV.]: Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam, quia animam suam apposuit tibi. Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israel, et vendito eo accipiens pretium, interficietur: et auferes malum de medio tui. Et post paucos versus: Cum repetis, inquit, a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi, non ingredieris domum ejus, ut pignus auferas; sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus; sed statim reddes ei ante solis occasum, ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. Non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui, sive advenae qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est: sed eadem die reddes ei pretium laboris sui, ante solis occasum; quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet coram te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus; sed unusquisque pro suo peccato morietur. Et post paucos versus: Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris; non reverteris ut tollas illum: sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris; ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. Si fruges colliges olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas; sed relinques advenae, pupillo, ac viduae. Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos; sed cedent in usus advenae, pupilli, ac viduae. Memento quod et tu servieris in Aegypto, et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem.

[XXV.] Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices; quem justum esse perspexerint, illi justitiae palmam dabunt; quem impium, condemnabunt impietatis. Sin autem qui peccavit dignum viderint plagis; prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus: ita duntaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, ne foede laceratus ante oculos tuos obeat frater tuus. Et post paululum: Si habuerint inter se jurgium viri, et unus contra alterum rixari coeperint, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miserit manum, et apprehenderit verenda ejus; abscindes manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia. Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus; nec erit in domo tua modius major et minor. Pondus habebis justum et verum; et modius aequalis et verus erit tibi.

Et post pleraque [XXVII.]: Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponitque illud in abscondito: (0902)et respondebit omnis populus, et dicet, Amen. Maledictus qui non honorat patrem suum et matrem: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui errare facit caecum in itinere: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui pervertit judicium advenae, pupilli, et viduae: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus omnis qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suae: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus, Amen.

Huc usque de libris Moysi quae visa sunt ponenda, posuimus. In his vero quae sequuntur et appellantur, Jesu Nave, Judicum, Regnorum, Paralipomenon, rerum gestarum potius historia legitur quam praecepta vivendi. Haec tamen paucissima de libro Jesu Nave praetereunda in hoc opere non putavi.

DE JESU NAVE.

[Cap. XXII.] Revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem: ita duntaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem, quam praecepit vobis Moyses servus Domini; ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhaereatisque ei, ac serviatis ei in omni corde et anima vestra.

Et in alio loco [XXIII.]: Ne postquam intraveritis, inquit, ad gentes quae inter vos futurae sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos: sed adhaereatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in diem hanc.

De libro autem Psalmorum multa ponenda sunt, quamvis eadem saepe repetantur: sed habebo modum, quantum potero, ne hoc opus quod memoria maxime tenendum est, in nimiam longitudinem pergat.

DE PSALMIS.

In psalmo I. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra derisorum non sedit. Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. In psalmo II. Nunc ergo, reges, intelligite; erudimini, judices terrae. Servite Domino in timore, et exsultate cum tremore. Adorate pure, ne forte (0903)irascatur, et pereatis de via. Cum exarserit post paululum furor ejus, beati omnes qui sperant in eum. In psalmo IV. Filii viri, usquequo, inclyti mei, ignominiose diligitis vanitatem, quaerentes mendacium? Et paulo post: Irascimini, et nolite peccare: loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra, et tacete. Sacrificate sacrificium justitiae, et confidite in Domino. In psalmo V. Quoniam non es Deus volens iniquitatem. Nec habitabit juxta te malignus; non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum. Odisti omnes operantes iniquitatem, perdes loquentes mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. In psalmo XIV. Domine, quis peregrinabitur in tentorio tuo? et quis habitabit in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam, loquiturque veritatem in corde suo: qui non est facilis in lingua sua, neque fecit amico suo malum, et opprobrium non sustinuit super vicino suo. Despicitur oculis ejus improbus, timentes autem Dominum glorificat. Jurat ut se affligat, et non mutat. Pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera adversus innoxium non accepit. Qui facit haec, non movebitur in aeternum. In psalmo XXIII. Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde, qui non exaltavit frustra animam suam, et non juravit dolose. Accipiet benedictionem a Domino, et justitiam a Deo salutari suo. In psalmo XXVI. Lux mea Dominus et salutare meum, quem timebo? Dominus fortitudo vitae meae, quem formidabo? Et post quatuor versus: Si steterint adversum me castra, non timebit cor meum. Si surrexerit contra me bellum, in hoc ego confidam. Unum petii a Domino, et hoc requiram: ut habitem in domo Domini, omnibus diebus vitae meae; ut videam pulchritudinem Domini, et attendam templum ejus. Et alio loco: Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum ejus; faciem tuam, Domine, requiram. Et postea: Exspecta Dominum, confortare, et roboretur cor tuum, et sustine Dominum. In psalmo XXVII. Ne tradas me cum impiis, et cum operantibus iniquitatem; qui loquuntur pacem cum amicis suis, et est malum in corde eorum. In psalmo XXX. Confortamini, et roboretur cor vestrum, omnes qui exspectatis Dominum. In psalmo XXXI. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intelligentia. In chamo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. Multi dolores impii; confidentem autem in Domino misericordia circumdabit. Laetamini in Domino et exsultate, justi; et gaudete, omnes recti corde. In psalmo XXXII. Laudate, justi, Dominum; rectos decet laudatio. Et alio loco: Beata gens cujus Dominus Deus ejus, populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi. In psalmo XXXIII. Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. In Domino (0904)laudabitur anima mea; audiant mites et laetentur. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus pariter. Et post paucos versus: Gustate et videte, quia bonus Dominus; beatus vir qui sperat in eo. Timete Dominum, sancti ejus; quoniam non est inopia timentibus eum. Leones indiguerunt, et esurierunt; quaerentibus autem Dominum, non deerit omne bonum. Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos. Quis est vir qui velit vitam, diligens videre dies bonos? Custodi linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Recede a malo, et fac bonum; quaere pacem, et persequere eam. Et post septem versus: Juxta est Dominus contritis corde, et confractos spiritu salvabit. In psalmo XXXVI. Noli contendere cum malignis, neque aemuleris facientes iniquitatem. Quoniam sicut herba velociter conterentur; et sicut olus viride arescent. Spera in Domino, et fac bonum; peregrinare in terra, et pascere fide. Et delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Volve super Dominum viam tuam, et confide in eo, et ipse faciet. Et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem. Tace Domino, et exspecta eum: noli contendere adversus eum qui proficit in via sua, adversus virum qui facit quae cogitat. Dimitte iram, et relinque furorem; noli contendere, ut male facias. Quoniam qui male faciunt, interibunt; exspectantes autem Dominum, ipsi haereditabunt terram. Adhuc enim modicum, et non erit impius; et cogitabis de loco ejus, et non subsistet. Mites autem haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. Et paulo post: Melius est parum justo, super divitias impiorum multas. Quia brachia impiorum confringentur; sublevat autem justos Dominus. Etpost aliquantum: Recede a malo, et fac bonum. Et alibi: Exspecta Dominum, et custodi viam ejus; et exaltabit te, ut possideas terram. Custodi simplicitatem, et vide rectum; quia erit ad extremum viro pax. In psalmo XXXIX. Beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam, et non est aversus ad superbias pompasque mendacii. In psalmo XLIII. In Domino gaudabimus tota die, et in nomine tuo in aeternum confitebimur. Et paulo post: Omnia haec venerunt super nos; et non sumus obliti tui, nec mentiti fuimus in pacto tuo. Non est conversum retro cor nostrum, nec declinaverunt gressus nostri a semita tua. Quoniam dejecisti nos in loco draconum, et operuisti nos umbra mortis. Si obliti sumus nominis Dei nostri, et expandimus manus nostras ad Deum alienum; numquid non Deus investigabit istud? ipse enim novit cogitationes cordis. Quoniam propter te mortificati (0905)sumus tota die, reputati sumus ut grex occisionis. In psalmo XLVI. Canite Deo, canite: canite regi nostro, canite. Quia rex universae terrae Deus, canite erudite. In psalmo XLIX. Immola Deo laudem, et redde Altissimo vota tua. Et invoca me in die tribulationis: liberabo te, et glorificabis me. Impio autem dixit Deus, Quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum, ut assumas pactum meum in ore tuo? Qui odisti disciplinam, et projecisti verba mea post te. Si videbas furem, consentiebas ei; et cum adulteris erat pars tua. Os tuum dimisisti ad malitiam; et lingua tua concinnavit dolum. Sedens adversum fratrem tuum loquebaris; et adversum filium matris tuae fabricabaris opprobrium. Haec fecisti, et tacui: existimasti futurum me similem tui; arguam te, et proponam ante oculos tuos. Intelligite hoc, qui obliviscimini Deum; ne forte capiam, et non sit qui liberet. Qui immolat confessionem, glorificat me; et qui ordinate ambulat, ostendam ei salutare Dei. In psalmo L. Ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognovi, et peccatum meum contra me est semper. Et alibi: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despicies. In psalmo LI. Quid gloriaris in malitia, potens? Misericordia Domini tota est die. Insidias cogitat lingua tua, quasi novacula acuta faciens dolum. Dilexisti malum magis quam bonum, mendacium magis quam loqui justitiam. Dilexisti omnia verba ad devorandum, lingua dolosa. Sed Deus destruet te in sempiternum; terrebit te, et evellet te de tabernaculo, et eradicabit te de terra viventium. Videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt: Ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam: sed speravit in multitudine divitiarum suorum; confortatus est in insidiis suis. Ego autem sicut oliva virens in domo Dei, speravi in misericordia Dei, in saeculum sempiternum. Confitebor tibi in saeculum, quoniam fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum. In psalmo LXI. Sperate in eo omni tempore, populi; effundite coram illo, cor vestrum: Deus spes nostra est. Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii viri: in stateris dolosis fraudulenter agunt simul. Nolite confidere in calumnia, et in rapina ne frustremini. Divitiae si affluxerint, ne apponatis cor. In psalmo LXIII. Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo. In psalmo LXVIII. Quia propter te portavi opprobrium; operuit confusio faciem meam. Alienus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae. Quia zelus domus tuae comedit me, et opprobrium exprobrantium tibi cecidit super me. Et flevi in jejunio animam meam; et factum est in opprobrium mihi. Et posui vestimentum meum saccum; et factus sum illis in parabolam. Contra me loquebantur qui sedebant in porta, et cantabant bibentes vinum. Et aliquanto post: Laudabo nomen Dei in cantico, et magnificabo eum in confessione. Et placebit Deo super vitulum novellum, cornua efferentem et ungulas. Videntes mansueti laetabuntur. (0906)Qui quaeritis Dominum, vivet anima vestra. Quoniam exaudivit pauperes Dominus. In psalmo LXXII. Quia ecce qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnem fornicantem a te. Mihi autem appropinquare Deo bonum est: posui in Domino Deo spem meam, ut narrem omnes annuntiationes tuas. In psalmo LXXV. Vovete, et reddite Domino Deo vestro; omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent dona terribili, auferenti spiritum ducum, terribili regibus terrae. In psalmo LXXVII. Ausculta, populus meus, legem meam; inclinate aurem vestram ad verba oris mei. Aperiam in parabola os meum, loquar aenigmata antiqua. Et alio loco: Et narrabunt filiis suis, ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur cogitationem ejus, et mandata ejus custodiant. In psalmo LXXX. Laudate Deum fortitudinem nostram, jubilate Deo Jacob. Et alio loco: Israel si audieris me, non sit in te deus alienus, et non adores deum peregrinum. Ego sum Dominus Deus tuus. In psalmo LXXXI. Usquequo judicatis iniquitatem, et facies impiorum suscipitis? Judicate pauperi et pupillo, egeno et inopi juste facite. In psalmo LXXXIII. Beati qui habitant in domo tua, adhuc laudabunt te. Beatus homo cujus fortitudo est in te, semitae in corde ejus: transeuntes in valle fletus fontem ponent eam. Benedictionem quoque amicietur doctor: ibunt de fortitudine in fortitudinem; parebunt apud Deum in Sion. Et paulo post: Quoniam melior est dies in atriis tuis super millia. Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis impietatis. In psalmo XCI. Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. In psalmo XCIII. Intelligite, stulti in populo; et insipientes, aliquando discite. Et paulo post: Beatus vir quem erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. Ut quiescat a diebus afflictionis, donec fodiatur impio interitus. In psalmo XCIV. Venite adoremus, et curvemur, flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri. Et post duos versus: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra; sicut in contradictione, sicut in die tentationis in deserto. In psalmo XCV. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, benedicite nomini ejus: annuntiate de die in diem salutare ejus. Narrate in gentibus gloriam ejus, in universis populis mirabilia ejus. Et post sex versus: Afferte Domino, familiae populorum, afferte Domino gloriam et fortitudinem. Afferte Domino gloriam nomini ejus; levate munera, et introite in atria ejus. Adorate Dominum in decore sanctuarii. In psalmo XCVI. Qui diligitis Dominum, odite malum. Et post tres versus: Laetamini, justi, in Domino, et confitemini memoriae sanctae ejus. In psalmo XCVII. Jubilate Domino, omnis terra; vociferamini, et laudate, et canite. In psalmo XCVIII. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quia sanctus est. In psalmo XCIX. Jubilate Domino, omnis terra, servite Domino in laetitia. Ingredimini coram illo in laude. (0907)Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et ipsius sumus. Et post unum versum: Ingredimini portas ejus in gratiarum actione, atria ejus in laude; confitemini ei. In psalmo C. Deambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae. Non ponam coram oculis meis verbum Belial. Facientem declinationes odivi, nec adhaesit mihi. Cor pravum recedet a me; malum nesciam. Loquentem in abscondito contra proximum suum, hunc interficiam. Superbum oculis et altum corde, cum hoc esse non potero. Oculi mei ad fideles terrae, ut habitent mecum: ambulans in via simpliciter, hic ministrabit mihi. Non habitabit in medio domus meae faciens malum: loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum. Mane perdam omnes impios terrae, ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem. In psalmo CII. Misericordia autem Domini, ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum. Et justitia ejus super filios filiorum, iis qui custodiunt pactum ejus, et recordantur praeceptorum ejus ad facienda ea. In psalmo CIV. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; notas facite populis cogitationes ejus. Canite ei, et psallite illi: loquimini in universis mirabilibus ejus. Exsultate in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium Dominum. Quaerite Dominum et virtutem ejus, quaerite faciem ejus jugiter. Recordamini mirabilium ejus, quae fecit, signorum et judiciorum oris ejus. In psalmo CVII. Paratum cor meum, Deus; cantabo et psallam: sed et gloria mea. Consurge, psalterium et cithara; consurgam mane. Confitebor tibi in populis, Domine, cantabo te in nationibus. In psalmo CX. Confitebor Domino in toto corde meo, in consilio justorum et congregatione. Et in alio loco: Principium sapientiae timor Domini: doctrina bona cunctis qui faciunt eam; laus ejus perseverans jugiter. In psalmo CXI. Beatus vir qui timet Dominum; in mandatis ejus volet nimis. Et post quinque versus: Bonus vir clemens et fenerans, dispensabit verba sua in judicio; quia in aeternum non commovebitur. In memoria sempiterna erit justus; ab auditu malo non timebit. Paratum cor ejus confidens in Domino; firmum cor ejus, non timebit donec aspiciat in hostibus suis. Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus permanet in aeternum; cornu ejus exaltabitur in gloria. Impius videbit et irascetur, dentibus frendet, et tabescet: desiderium impiorum peribit. In Psalmo CXII. Laudate, servi, Dominum, laudate nomen Domini. Sit nomen Domini benedictum, a modo et usque in aeternum. Ab ortu solis usque ad occasum ejus, laudabile nomen Domini. In psalmo CXIII. Idola Gentium argentum et aurum, opus manuum hominum. Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt. Aures habent, et non audient, etc. Et paulo post: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Israel confidit in Domino; auxiliator et protector (0908)eorum est. Domus Aaron confidit in Domino; auxiliator et protector eorum est. Timentes autem Dominum confidunt in Domino; auxiliator et protector eorum est. In psalmo CXV. Credidi propter quod locutus sum, ego afflictus sum nimis. Et post aliquantum: Quid reddam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Et post tres versus: Tibi immolabo hostiam laudis, et in nomine Domini invocabo. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem. In psalmo CXVI. Laudate Dominum, omnes gentes; collaudate eum, universi populi. In psalmo CXVII. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus. Dicat nunc Israel, quoniam in aeternum misericordia ejus. Dicat domus Aaron, quoniam in aeternum misericordia ejus. Dicant qui timent Dominum, quoniam in aeternum misericordia ejus. Cum tribularer invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus. Et post quinque versus: Melius est sperare in Domino, quam sperare in homine. Melius est sperare in Domino, quam sperare in principibus. Et post octo versus: Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Vox laudis et salutis in tabernaculis justorum. In psalmo CXVIII. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui custodiunt testimonia ejus, in toto corde requirunt eum. Et alio loco: Et ambulabo in spatioso, quia praecepta tua quaesivi. Et loquar in testimoniis tuis coram regibus, et non confundar. Et delectabor in mandatis tuis, quae dilexi. Et levabo manus meas ad mandata tua, quae dilexi; et loquar in praeceptis tuis. Et post quatuor versus: A lege tua non declinavi. Recordatus sum judiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. Horror obtinuit me ab impiis, quia dereliquerunt legem tuam. Carmina erant mihi praecepta tua, in domo peregrinationis meae. Recordatus sum in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Hoc factum est mihi, quia praecepta tua custodivi. Pars mea, Domine, dixi, ut custodiam verbum tuum. Deprecatus sum vultum tuum in toto corde; miserere mei secundum eloquium tuum. Recogitavi vias meas, et converti pedes meos ad testimonia tua. Festinavi, et non neglexi custodire mandata tua. Funes impiorum implicaverunt me; legem tuam non sum oblitus. Medio noctis surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuae. Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium praecepta tua, Et post paucos versus: Ego autem in toto corde servabam praecepta tua. Incrassatum est velut adeps cor eorum, et ego in lege tua meditabar. Bonum mihi quia afflictus sum, ut discerem praecepta tua. Melior mihi est lex oris tui, super millia auri et argenti. Et post paucos versus: Quia lex tua meditatio mea. Et post paululum: Ego autem loquar in praeceptis tuis. Et post paululum: Praecepta tua non sum oblitus. Et post duos versus: (0909)Foderunt mihi superbi foveas, quae non erant juxta legem tuam. Et post duos versus: Paulo minus consumpserunt me in terra; ego autem non dimisi praecepta tua. Et post septem versus: Nisi quod lex tua delectatio mea, forte periissem in pressura mea. In sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum; quia per ipsa vivificasti me. Tuus ego sum, salva me; quoniam praecepta tua quaesivi. Me exspectaverunt impii, ut perderent me; testimonium tuum considerabo. Omnis consummationis vidi finem; latum mandatum tuum nimis. Quam dilexi legem tuam! tota die haec meditatio mea. Et paulo post: Ab omni semita mala prohibui pedes meos, ut custodirem verba tua. A judiciis tuis non recessi, quia tu illuminasti me. Quam dulce gutturi meo eloquium tuum! super mel ori meo. Praecepta tua considerabam; propterea odivi omnem semitam mendacii. Lucerna pedi meo verbum tuum, et lux semitae meae. Et post septem versus: Anima mea in manu mea semper, et legis tuae non sum oblitus. Posuerunt impii laqueum mihi, et a praeceptis tuis non aberravi. Haereditas mea testimonia tua in sempiternum; quia gaudium cordis mei sunt. Inclinavi cor meum, ut facerem justificationes tuas, propter aeternam retributionem. Tumultuosos odivi, et legem tuam dilexi. Protectio mea et scutum meum tu es: verbum tuum exspectavi. Recedite a me, maligni, et custodiam mandata Dei mei. Et post septem versus: Quasi scoriam computasti omnes impios terrae; propterea dilexi testimonia tua. Horripilavit a timore tuo caro mea, et judicia tua timui. Feci judicium et justitiam, ne derelinquas me iis qui calumniantur me. Et post paucos versus: Propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium. Propterea in universa praecepta tua direxi; omnem semitam mendacii odio dabui. Mirabilia testimonia tua; idcirco custodivit ea anima mea. Et post duos versus: Os meum aperui, et respiravi; quia mandata tua desiderabam. Et alio loco: Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei. Probatus sermo tuus nimis, et servus tuus dilexit illum. Parvulus ego sum et contemptibilis; sed praecepta tua non sum oblitus. Et post tres versus: Mandata tua voluntas mea. Et paulo post: Vide afflictionem meam, et eripe me; quia legis tuae non sum oblitus. Et post sex versus: Multi qui persequuntur me, et affligunt me; a testimoniis tuis non declinavi. Vidi praevaricatores tuos, et moerebam; quia verbum tuum non custodierunt. Vide quoniam praecepta tua dilexi, Domine; juxta misericordiam tuam vivifica me. Et post quatuor versus: Gaudens ego sum in eloquio tuo, sicut qui invenit spolia multa. Mendacium odio habui, et detestatus sum; legem autem tuam dilexi. Septies in die laudavi te, super judiciis justitiae tuae. Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua feci. Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea nimis. Custodivi praecepta tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo. Et post octo versus: Sit manus tua auxiliatrix (0910)mea; quia praecepta tua elegi. Desideravi salutare tuum, Domine, et lex tua voluntas mea est. Et post duos versus: Erravi quasi ovis perdita; quaere servum tuum, quia mandatorum tuorum non sum oblitus. In psalmo CXIX. Ego pacifica loquebar, et illi debellabant ea. In psalmo CXXI. Rogate pacem Jerusalem: sit bene iis qui diligunt eam. Et post duos versus: Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem tibi. Propter domum Domini Dei nostri, quaerebam bona tibi. In psalmo CXXII. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manum dominae suae; sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. In psalmo CXXIV. Qui confidunt in Domino, quasi mons Sion; immobilis in aeternum inhabitabilis Jerusalem. In psalmo CXXVII. Beatus omnis qui timet Dominum, qui ambulat in viis ejus. In psalmo CXXIX. Sustinui Dominum, sustinuit anima mea, et verbum ejus exspectavi. In psalmo CXXX. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei; et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me. Si non proposui, et silere feci animam meam; sicut ablactatus ad matrem suam, ita ablactata ad me anima mea. Exspecta, Israel, Dominum, a modo et usque in aeternum. In psalmo CXXXII. Ecce quam bonum est et quam decorum, habitare fratres in unum. In psalmo CXXXIII. Ecce benedicite Domino, omnes servi Domini; qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. In noctibus levate manus vestras ad sanctum, et benedicite Domino. In psalmo CXXXIV. Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Laudate Dominum, quoniam bonus Dominus; canite nomini ejus, quoniam decens. Et post pauca: Idola Gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt, etc. Et paulo post: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino; timentes Dominum, benedicite Domino. In psalmo CXXXV. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus. Confitemini Deo deorum, quoniam in aeternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus. Et in fine psalmi: Confitemini Deo coeli, quoniam in aeternum misericordia ejus. In psalmo CXXXVI. Si oblitus fuero tui, Jerusalem, in oblivione sit dextera mea. Adhaereat lingua mea gutturi meo, si non recordatus fuero tui, Jerusalem. Si non praeposuero Jerusalem in principio laetitiae meae. In psalmo CXXXVIII Nonne odientes te, Domine, odivi, et contra adversarios tuos distabui? Perfecto odio oderam illos; inimici facti sunt mihi. In psalmo CXXXIX. Ne des, Domine, (0911)desideria impii; scelera ejus ne effundantur, et eleventur. Et post quatuor versus: Vir linguosus non dirigetur in terra. In psalmo CXL. Corripiat me justus in misericordia, et arguat me: oleum amaritudinis non impinguet caput meum. Et post quinque versus: Quoniam ad te, Domine, oculi mei: in te speravi; ne evacues animam meam. In psalmo CXLI. Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. Effundam in conspectu ejus eloquium meum, tribulationem meam coram illo annuntiabo. Et post sex versus: Clamavi ad te, Domine; dixi, Tu es spes mea, pars mea in terra viventium. In psalmo CXLII. Meditabar omnia opera tua, facta manuum tuarum loquebar. Expandi manus meas ad te; anima mea quasi terra sitiens ad te. Et post tres versus: Fac me audire mane misericordiam tuam, quoniam in te confido. Notam fac mihi viam in qua ambulo, quoniam ad te levavi animam meam. Libera me de inimicis, Domine: a te protectus sum. In psalmo CXLIII. Libera me, et erue me de manu filiorum alienorum; quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii. Ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adolescentia sua. Filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi. Promptuaria nostra plena, et supereffundentia ex hoc in illud. Pecora nostra in millibus, et innumerabilia in compitis nostris: tauri nostri pingues. Non est interruptio, et non est egressus, et non est ululatus in plateis nostris. Beatus populus cujus talia sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ejus. In psalmo CXLIV. Exaltabo te, Domine, Deus meus, rex, et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra. In omni die benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sempiternum jugiter. Et post duos versus: Generatio ad generationem laudabit opera tua, et fortitudines tuas annuntiabunt. Decorem gloriae magnitudinis tuae, et verba mirabilium tuorum loquar. Et fortitudinem horribilium tuorum loquentur, et magnitudines tuas narrabunt. Memoriam multae bonitatis tuae loquentur, et justitias tuas laudabunt. Et post tres versus: Et sancti tui benedicunt tibi. Gloriam regni tui dicent, et fortitudines tuas loquentur. Ut ostendant filiis hominum fortitudines ejus, et gloriam decoris regni ejus. Et paulo post: Juxta est Dominus omnibus qui invocant eum in veritate. Placitum timentium se faciet, et clamorem eorum audiet, et salvabit eos. Custodit Dominus omnes diligentes se; et universos impios conteret. Laudem Domini loquetur os meum, et benedicet omnis caro nomini sancto ejus in aeternum et jugiter. In psalmo CXLV. Lauda, anima mea, Dominum: laudabo Dominum in vita mea, cantabo Deo meo, quamdiu sum. Nolite confidere in principibus, in filio hominis cui non est salus. Et post duos versus: Beatus cujus Deus Jacob auxiliator ejus, spes ejus in Domino Deo suo. In psalmo CXLVI. Laudate Dominum, quoniam bonus est: canticum Dei nostri, quoniam decorum est, pulchra laudatio. Et post paucos versus: Suscipiens mansuetos Dominus; humilians impios usque (0912)ad terram. Canite Domino in confessione, canite Deo nostro. Et post quatuor versus: Non est in fortitudine equi voluntas ejus, neque in tibiis viri placebitur ei. Placebitur Domino in iis qui timent eum, et exspectant misericordiam ejus. In psalmo CXLVIII. Reges terrae et omnes populi, principes et universi judices terrae, juvenes et virgines, senes cum pueris laudent nomen Domini. In psalmo CXLIX. Cantate Domino canticum novum; laus ejus in congregatione sanctorum. Laetetur Israel in factore suo, filii Sion exsultent in rege suo. Et post tres versus: Exaltabit mansuetos in Jesu. Exsultabunt sancti in gloria, laudabunt in cubilibus suis; exaltationes Dei in gutture eorum. In psalmo CL. Laudate Dominum in sanctis ejus, laudate eum in fortitudine potentiae ejus. Laudate eum in fortitudinibus ejus, laudate eum juxta multitudinem magnificentiae suae. Et in fine psalmi: Omne quod spirat laudet Dominum.

Haec de libro Psalmorum collegimus, in quibus suam quisque vitam, si proficere affectat, inspiciat. Ubi lectorem admonemus, ut ea quae de Psalmis posui, tanquam unum psalmam contextim legat, tacitis verbis meis, quae ad hoc interposui, ut si voluerit, inspiciat ubi sit scriptum quod posui, id est, quoto vel in quo loco ejusdem psalmi. His enim praetermissis qui lectione continuata inspexerit sola verba Psalmorum, multo jucundius, et ob hoc utilius ex divinis afficietur eloquiis. Nunc de libris Salomonis quae videbuntur huic operi necessaria, colligemus: ac primum de Proverbiis; qui liber si bene intelligatur, ad mores pios informandos pene totus valebit. Sed ea quae obscura sunt praetermitto: habeant ea, quibus exerceantur, lectores dilectoresque spiritualium litterarum; nos in hoc opere statuimus illa ponere quae ad agendam vitam facile intellecta referantur. Quamvis multis videri possim apertissima praetermisisse; nonnullaque hinc potius clausa sunt, unde putantur esse perspicua. Quid enim tam clarum videtur, et quid tam inepte fit, si ad proprietatem velis accipere, quod ibi scriptum est, Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis? Aut quid valet ad mores corrigendos, nisi illic intellectus altior requiratur, quod dictum est, Paupertas virum humiliat, manus autem fortium locupletat (Prov. X, 4)? Cum et non esse pauperem, et esse manibus fortem, non sit in bonorum hominum potestate, sed et multis provenerit pessimis; et hoc proverbium male intellectum, possit provocare pauperes fortes, ut rapinis se existiment debere ditescere. Quis non autem rideat, si proprie positum putaverit quod ibi legitur, Non enim nascuntur filii malignis (Id. XXIV, 20)? Omnia ergo talia relinquemus, et ea quibus suadetur aliquid aliquanto diutius, cum id quod suadetur atque praecipitur non sit obscurum, et id potius sit ponendum in hoc Speculo, ubi se illi inspiciant, quibus jam persuasum est, bene ac laudabiliter (0913)vivere, sed ut hoc faciant, quae sibi optanda atque observanda sint, quaerunt. Haec itaque de Proverbiis Salomonis ponenda credimus.

DE PROVERBIIS.

[Cap. I.] Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae. Et post quatuorderim versus, cum de homicidis loqueretur: Ipsi, inquit, contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. Sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt. Item post quatuor versus: Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt, et imprudentes odiunt scientiam? Et post undecim versus: Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universae correptioni meae. Comedent igitur fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur. Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, malorum timore sublato.

Et post tres versus [II.]: Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiae; si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies; quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus scientia et prudentia. Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter: servans semitas justitiae, et vias sanctorum custodiens. Tunc intelliges justitiam, et judicium, et aequitatem, et omnem semitam bonam. Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit; consilium custodiet te, et prudentia servabit te; ut eruaris de via mala, et ab homine qui perversa loquitur. Qui derelinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas: qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis: quorum viae perversae, et infames gressus eorum. Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quae mollit sermones suos, et reliquit ducem pubertatis suae, et pacti Dei sui oblita est.

Et post tredecim versus [III.]: Misericordia et veritas non te deserant: circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui; et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo, et hominibus. Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae. In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Ne sis sapiens apud temetipsum. Time Deum, et recede a malo. Et post unum versum: Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum. Et post duos versus: Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias; nec deficias, cum ab eo corriperis. Quem enim diligit Dominus, corripit; et quasi pater in filio complacet sibi. Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auro primo fructus ejus: pretiosior est cunctis opibus; et omnia quae desiderantur, huic non valent comparari. (0914)Et post decem versus: Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis: Custodi legem atque consilium. Et post novem versus: Noli prohibere benefacere eum qui potest; si vales, et ipse benefac. Ne dicas amico tuo, Vade, et revertere, et cras dabo tibi; cum statim possis dare. Ne moliaris amico tuo malum; cum ille in te habeat fiduciam. Ne contendas adversus hominem frustra. Et post septem versus: Illusores ipse deludet, et mansuetis dabit gratiam.

Et post quadraginta tres versus [IV.]: Omni custodia serva cor tuum; quia ab ipso vita procedit. Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. Oculi tui recta videant; et palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viae tuae stabilientur. Ne declines in dexteram aut in sinistram. Averte pedem tuum a malo. Vias enim quae a dextris sunt novit Dominus; perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos facit cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.

[V.] Fili mi, attende sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam; ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus. Novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.

Et post nonaginta septem versus [VI.]: Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, ne capiaris nutibus illius. Pretium enim scorti, vix unius est panis: mulier autem viri pretiosam animam capit. Numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae ejus? Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit: furatur enim, ut esurientem impleat animam; deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet. Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam.

Et post quatuor versus [VII.]: Fili mi, custodi sermones meos, et praecepta mea reconde tibi. Serva mandata mea, et vive, et legem meam quasi pupillam oculi tui.

Et post quinquaginta septem versus [VIII.]: Intelligite, parvuli, astutiam; et insipientes, animadvertite. Et post duos versus: Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. Et post (0915)tres versus: Accipite disciplinam meam et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum diligite. Melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis; et omne desiderabile ei non potest comparari. Et post duos versus: Timor Domini odit malum; arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestatur. Et post sex versus: Ego diligentes me diligo; et qui mane vigilant ad me, invenient me. Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et justitia. Melior est fructus meus auro et pretioso lapide, et genimina mea argento electo. In viis justitiae ambulo, in medio semitarum judicii; ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam. Et post viginti tres versus: Beatus homo qui audit me, qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam. Omnes qui me oderunt, diligunt mortem.

Et post novem versus [IX.]: Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae. Qui erudit derisorem, ipse sibi facit injuriam; et qui arguit impium, generat maculam sibi. Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. Doce justum, et festinabit accipere. Principium sapientiae timor Domini, et scientia sanctorum, prudentia.

Et post decem et octo versus [X.]: Non proderunt thesauri iniquitatis; justitia vero liberabit a morte. Et post quatuor versus: Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit aestate, filius confusionis. Et post quatuor versus: Sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: qui autem depravat vias suas, manifestus erit. Qui annuit oculo, dabit dolorem stultus labiis verberabitur. Vena vitae, os justi; et os impiorum operit iniquitatem. Odium suscitat rixas; et universa delicta operit charitas. In labiis sapientis invenietur sapientia; et virga in dorso ejus qui indiget corde. Sapientes abscondunt sapientiam: os autem stulti confusioni proximum est. Et post quatuor versus: Via vitae custodienti disciplinam: qui autem increpationes relinquit, errat. Abscondunt odium labia mendacia. Qui profert contumeliam, insipiens est. In multiloquio peccatum non deerit: qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. Argentum electum lingua justi: cor impiorum pro nihilo. Labia justi erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio. Quasi per risum stultus operatur scelus: sapientia autem est viro prudentia. Quod timet impius, veniet super eum: desiderium suum justis dabitur. Et post duos versus: Sicut acetum dentibus, et fumus oculis; sic piger iis qui miserunt eum. Timor Domini apponet dies; et anni impiorum breviabuntur. Exspectatio justorum, laetitia: spes autem impiorum peribit. Fortitudo simplicis via Domini; et pavor iis qui operantur malum. Justus in aeternum non commovebitur: impii autem non habitabunt in terra. Os justi parturiet sapientiam: lingua pravorum (0916)peribit. Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.

[XI.] Statera dolosa, abominatio apud Deum; et pondus aequum, voluntas ejus. Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem humilitas, ibi et sapientia. Simplicitas justorum diriget eos; et supplantatio perversorum perdet illos. Non proderunt divitiae in die ultionis: justitia autem liberabit a morte. Justitia simplicis diriget viam ejus; et in impietate sua corruet impius. Justitia rectorum liberabit eos; et in insidiis suis capientur iniqui. Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit. Et post quinque versus: Qui despicit amicum suum, indigens corde est: vir autem prudens tacebit. Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est animi, celat commissum. Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia. Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cavet laqueos, securus erit. Et post duos versus: Benefacit animae suae vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit. Et post tres versus: Abominabile Domino pravum cor; et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant. Manus in manu, non erit innocens malus: semen autem justorum salvabitur. Et post duos versus: Desiderium justorum omne bonum est: praestolatio impiorum furor. Alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. Anima quae benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium. Bene consurgit diluculo, qui quaerit bona: qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. Qui confidit in divitiis suis, hic corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt. Et post quatuor versus: Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?

[XII.] Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est. Qui bonus est, hauriet a Domino gratiam: qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit. Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur. Et post aliquot versus: Desiderium impii, munimentum est pessimorum: radix autem justorum proficiet. Propter peccata labiorum ruina proximat malo: effugiet autem justus de angustia. De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. Via stulti, recta in oculis ejus: qui autem sapiens est, audit consilia. Et post quatuor versus: Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiae: lingua autem sapientium sanitas est. Labium veritatis firmum erit in perpetuum: qui autem (0917)testis est repentinus, concinnat linguam mendacem. Dolus in corde cogitantium mala: qui autem ineunt pacis consilia, sequetur eos gaudium. Non contristabit justum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo. Abominatio Domini, labia mendacia: qui autem fideliter agunt, placent ei. Homo versutus celat scientiam: et cor insipientium provocabit stultitiam. Et post duos versus: Moeror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono laetificabitur. Qui negligit damnum propter amicum, justus est: iter autem impiorum decipiet eos. Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. In semita justitiae vita: iter autem devium ducit ad mortem.

[XIII.] Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit cum arguitur. De fructu oris sui homo saturabitur bonis: anima autem praevaricatorum iniqua. Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur. Verbum mendax justus detestabitur: impius autem confundit et confundetur. Justitia custodit innocentis viam: impietas vero peccatores supplantat. Est quasi dives, cum nihil habeat; et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. Redemptio animae viri, divitiae suae: qui autem pauper est, increpationem non sustinet. Lux justorum laetificat: lucerna impiorum exstinguetur. Later superbos semper jurgia sunt: qui autem agunt cuncta consilio, reguntur sapientia. Substantia festinata minuetur: quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. Spes quae differtur, affligit animam: lignum vitae desiderium veniens. Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet praeceptum, in pace versabitur. Lex sapienti fons vitae, ut declinet a ruina mortis. Doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum vorago. Et post aliquot versus: Qui parcit virgae suae, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit. Justus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis.

Et post duos versus [XIV.]: Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicietur ab eo qui infami graditur via. In ore stulti virga superbiae: labia sapientium custodiunt eos. Et post duos versus: Testis fidelis non mentietur: profert mendacium testis dolosus. Quaerit derisor sapientiam, et non invenit: doctrina sapientium facilis. Vade contra virum stultum, et nescito labia imprudentiae. Sapientia callidi est intelligere viam suam; et imprudentia stultorum errans. Stultus illudet peccatum: inter justos morabitur gratia. Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt. Est via quae videtur homini justa; novissima autem ejus deducunt ad mortem. Risus dolore miscebitur, (0918)et extrema gaudii luctus occupat. Et post tres versus: Sapiens timet, et declinat malum: stultus transilit, et confidit. Impatiens operabitur stultitiam; et vir versutus odiosus est. Et post quatuor versus: Qui despicit proximum suum, peccat: qui autem miseretur pauperis, beatus erit. Errant qui operantur malum: misericordia et veritas praeparant bona. In omni opere erit abundantia: ubi autem verba sunt plurima, frequenter egestas. Et post quatuor versus: In timore Domini fiducia fortitudinis; et filiis ejus erit spes. Timor Domini fons vitae, ut declinet a ruina mortis. Et post duos versus: Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam. Vita carnium sanitas cordis: putredo ossium invidia. Qui calumniatur egentem, exprobrat factori ejus: honorat autem eum, qui miseretur pauperis.

Et post septem versus [XV.]: Responsio mollis frangit iram: sermo durus suscitat furorem. Lingua sapientium ornat scientiam: os fatuorum ebullit stultitiam. Et post septemdecim versus: Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur. Et post duodecim versus: Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. Melius est vocari ad olera cum charitate, quam ad vitulum saginatum cum odio. Vir iracundus provocat rixas: qui patiens est mitigat suscitatas. Iter pigrorum quasi sepes spinarum: via justorum absque offendiculo. Filius sapiens laetificat patrem: et stultus homo despicit matrem suam. Et post duos versus: Dissipantur cogitationes ubi non est consilium: ubi vero plures sunt consiliarii, confirmantur. Laetatur homo in sententia oris sui; et sermo opportunus est optimus. Semita vitae super eruditum, ut declinet de inferno novissimo. Et post quatuor versus: Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam: qui autem odit munera, vivet. Mens justi meditabitur obedientiam: os impiorum redundat malis. Longe est Dominus ab impiis; et orationes justorum exaudiet. Lux oculorum laetificat animam: fama bona impinguat ossa. Auris quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commorabitur. Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam: qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. Timor Domini, disciplina sapientiae; et gloriam praecedit humilitas.

[XVI.]: Hominis est animum praeparare, et Dei gubernare linguam. Omnes viae hominum patent oculis ejus: spirituum ponderator est Dominus. Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae. Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. Abominatio Domini omnis arrogans: etiamsi manu ad manum fuerit, non erit innocens. Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. Cum (0919)placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate. Cor hominis disponit viam suam; sed Domini est dirigere gressus ejus. Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus. Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides saeculi. Abominabiles regi qui agunt impie; quoniam justitia firmatur solium. Voluntas regum labia justa: qui recta loquitur, dirigetur. Indignatio regis nuntii mortis; et vir sapiens placabit eam. In hilaritate vultus regis, vita; et clementia ejus, quasi imber serotinus. Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. Semita justorum declinat mala; custos animae suae servat viam suam. Contritionem praecedit superbia; et ante ruinam exaltatur spiritus. Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis. Eruditus in verbo reperiet bona; et qui in Domino sperat, beatus est. Qui sapiens corde est, appellabitur prudens; et qui dulcis eloquio, majora percipiet. Et post septemdecim versus: Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animae suae, expugnatore urbium. Sortes mittuntur in sinum; sed a Domino temperantur.

[XVII.] Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio. Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres haereditatem dividet. Sicut igne probatur argentum, et aurum camino; ita corda probat Dominus. Malus obedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus. Qui despicit pauperem, exprobrat factori ejus; et qui ruina laetatur alterius, non erit impunitus. Corona senum filii filiorum; et gloria filiorum patres sui. Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. Gemma gratissima exspectatio praestolantis; quocumque se verterit, prudenter intelliget. Qui celat delictum, quaerit amicitias: qui altero sermone repetit, separat foederatos. Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum. Semper jurgia quaerit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. Expedit magis ursae occurrere raptis fetibus, quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua. Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum; et antequam patiatur contumeliam, judicium deserit. Et qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. Et post sexdecim versus: Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. In facie prudentis lucet sapientia: oculi stultorum in finibus terrae. Et post tres versus: Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.

Et post duos versus [XVIII.]: Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico; omni tempore erit exprobrabilis. (0920)Et post sex versus: Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii. Et post sex versus: Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Turris fortissima nomen Domini: ad ipsam currit justus, et exaltabitur. Et post duos versus: Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et antequam glorificetur, humiliatur. Et post septem versus: Justus est prior accusator sui; venit amicus ejus, et investigabit eum. Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat. Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium. Et post duos versus: Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam, comedent fructus ejus. Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum; et hauriet jucunditatem a Domino. Cum obsecrationibus loquetur pauper; et dives effabitur rigide. Vir amicabilis ad societatem, magis amicus erit quam frater.

[XIX.] Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia, et insipiens. Ubi non est scientia animae, non est bonum; et qui festinus est, pedibus offendit. Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. Divitiae addunt amicos plurimos: a paupere autem et quos habuit separantur. Testis falsus non erit impunitus; et qui mendacia loquitur, non effugiet. Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit: qui autem possessor est mentis, diligit animam suam. Et post decem versus: Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem negligit vias suas, mortificabitur. Feneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. Erudi filium tuum, ne desperes. Et post sex versus: Homo indigens misericors est; et melior pauper quam vir mendax. Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi. Et post duos versus: Pestilente flagellato stultus sapientior erit: sin autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. Qui affligit patrem, et fugit matrem, ignominiosus est et infelix. Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiae. Testis iniquus deridet judicium; et os impiorum devorat iniquitatem. Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.

[XX.] Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque in his delectatur, non erit sapiens. Et post aliquos versus: Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum. Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et si recta sint opera (0921)ejus. Et post duos versus: Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus: Et post septemdecim versus: Abominatio est apud Deum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.

Et post viginti quinque versus [XXI.]: Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. Gaudium justo est facere judicium; et pavor operantibus iniquitatem. Vir qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantium reputabitur. Et post novem versus: Qui custodit os suum et linguam, custodit ab angustiis animam suam. Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. Desideria occidunt pigrum; noluerunt enim quidquam manus ejus operari. Tota die concupiscit et desiderat: qui autem justus est tribuet, et non cessabit. Hostiae impiorum abominabiles; quia offeruntur ex scelere. Testis mendax peribit: vir bene dicens, loquetur victoriam.

Et post quinque versus [XXII.]: Melius est nomen bonum, quam divitiae multae. Et post quindecim versus: Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causae et contumeliae. Et post quatuor versus: Dicit piger, Leo est foris, in medio platearum occidendus sum. Et post tres versus: Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit. Et post octo versus: Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta; quia Dominus judicabit causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus. Noli esse amicus homini iracundo; neque ambules cum viro furioso: ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae. Noli esse cum iis qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis.

Et post aliquantum [XXIII.]: Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percuties eum, et ananam ejus de inferno liberabis. Et post octo versus: Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt. Et post viginti versus: Ne intucaris vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur blande; sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.

Et post septem versus [XXIV.]: Ne aemuleris, inquit, viros malos, nec desideres esse cum eis; quia rapinas med tatur mens eorum, et fraudes labia corum loquuntur. Item post sexdecim versus: Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Si dixeris, Vires non suppetunt: qui inspector est cordis, ipse intelligit; et servatorem (0922)animae tuae nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. Item post novem versus: Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum: ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. Ne contendas cum pessimis, nec aemuleris impios. Et post duos versus: Time Dominum, fili mi, et regem; et cum detractoribus non commiscearis: quoniam repente consurget perditio eorum; et ruinam utriusque quis novit? Haec quoque sapientibus: Cognoscere personam in judicio, non est bonum. Qui dicit impio, Justus es; maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus. Qui arguunt, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio. Labia deosculabitur qui recta verba respondet. Et post duos versus: Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. Nec dicas, Quomodo fecit mihi, sic faciam ei: reddam unicuique secundum opus suum. Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticae, operuerant superficiem ejus spinae: et maceria lapidum destructa erat. Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.

Et post viginti versus [XXV.]: Quae viderunt oculi tui, ne proferas in jurgio cito; ne postea emendare non postis, cum dehonestaveris amicum tuum. Causam tuam tracta cum amico tuo; et secretum extraneo non reveles; ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. Inauris aurea et margarita fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem. Et post septemdecim versus: Acetum in nitro est, qui cantat carmina cordi pessimo. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; et si sitierit, da ei aquam bibare: prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. Et post decem versus: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, sic vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.

Et post duos versus [XXVI.]: Sicut avis ad alia transvolans, et passer quo libet vadens; sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. Flagellum equo, et chamus asino, et virga dorso imprudentium. Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam; ne efficiaris ei similis. Responde stulto juxta stultitiam suam; ne sibi sapiens esse videatur. Et post decem versus: Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. Vidisti hominem sapientem sibi videri; magis illo spem habebit stultus, Dicit piger, Leo est in via, et leaena in itineribus. Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. Abscondit piger manus sub ascella sua, et laborat si ad os suum eas converterit. Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias. Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens (0923)et commiscetur rixae alterius. Sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas in mortem; sic vir qui fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit, Ludens feci. Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis; et susurrone subtracto, jurgia conquiescunt. Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. Verba susurratoris quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris. Et post tres versus: Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei; quoniam septem nequitiae sunt in corde illius. Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in concilio. Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui volvit lapidem, revertitur ad eum. Lingua fallax non amat veritatem; et os lubricum operatur ruinas.

[XXVII.] Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua. Et post quatuor versus: Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus. Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta odientis oscula. Et post tres versus: Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimiseris. Et post aliquos versus: Infernus et perditio non replentur: similiter et oculi hominum insatiabiles. Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum; sic probatur homo in ore laudantis. Si contuderis stultum in pila, quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.

Et post aliquot versus [XXVIII.]: Vir pauper calumnians pauperes, similis est imbri vehementi, in quo paratur fames. Qui derelinquunt legem, laudant impium: qui custodiunt, succenduntur contra eum. Viri mali non cogitant judicium: qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia. Melior est pauper ambulans in simplicitate sua, quam dives in pravis itineribus. Et post duos versus: Qui coacervat divitias usuris et fenore, liberali in pauperes congregat eas. Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus. Et post quatuor versus: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Beatus homo qui semper est parvidus: qui vero mentis est durae, corruet in malum. Item post duodecim versus: Vir fidelis multum laudabitur: qui autem festinat ditari, non erit innocens. Qui cognoscit in judicio faciem, non facit bene; iste et pro buccella panis deserit veritatem. Vir qui festinat ditari et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit. Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit, Hoc non est peccatum, particeps homicidae est. Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat: (0924)qui autem sperat in Domino, sanabitur. Qui confidit in corde suo, stultus est: qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. Qui dat pauperi, non indigebit: qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.

Et post decem versus [XXIX.]: Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, recte expandit gressibus ejus. Et post viginti duos versus: Servus verbis non potest erudiri; quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam illius correptio. Et post quatuor versus: Superbum sequitur humilitas, et humilem suscipiet gloria. Qui cum fure partitur, odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat. Qui timet hominem, cito corruet: qui autem sperat in Domino, sublevabitur. Multi requirunt faciem principis, et a Domino judicium egreditur singulorum. Abominantur justi virum impium; et abominantur impii eos qui in recta sunt via.

Et post quatuordecim versus [XXX.]: Duo rogavi, ne deneges mihi antequam moriar: Vanitatem et verba mendacia longe fac a me. Mendicitatem et divitias ne dederis mihi; tribue tantum victui meo necessaria: ne forte saturatus illiciar ad negandum, et dicam, Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei. Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.

Et post aliquantum [XXXI.]: Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.

Satis sint ista de Parabolis. Deinde librum alium Salomonis, qui vocatur Ecclesiastes, intuentes, similiter ea quae in illo invenerimus huic operi apta, monstrabimus.

DE ECCLESIASTE.

[Cap. II.] Et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. Sapientis oculi in capite ejus: stultus in tenebris ambulat.

Et post aliquantum [IV.]: Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt quid faciant mali.

[V.] Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in coelo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui. Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenitur stultitia. Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim ei infidelis et stulta promissio: sed quodcumque voveris redde: multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo, Non est providentia: ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum. Ubi multa sunt somnia, plurimae vanitates et sermones inumeri: tu vero Deum time. Et post sex versus Avarus non impletur pecunia; et qui amat divitias fructus non capiet ex eis.

(0925)Et post aliquantum [VII.] Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. Melior est ira risu: quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. Cor sapientium, ubi tristitia est; et cor stultorum ubi laetitia. Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi: quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Et post quatuor versus: Melior est patiens arrogante. Ne velox sis ad irascendum; quia ira in sinu stulti requiescit. Ne dicas, Quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere, quam nunc sunt? stulta est enim hujuscemodi interrogatio. Et post tres versus: Hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.

Et aliquanto post [VIII.]: Ego os regis ob servo, et praecepta juramenti Dei. Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo. Et paulo post, Ex eo quod peccator, inquit, centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus; sed quasi umbra transeant, qui non timent faciem Dei.

Et post aliquantum [IX.]: Dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Et post quatuor versus: Melior est sapientia quam arma bellica: et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.

Et post duos versus [X.]: Pretiosior est sapientia et gloria parva, ad tempus stultitia. Et post tredecim versus: Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Qui transfert lapides, affligetur in eis; et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis. Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit; multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum.

Et paulo post [XI.]: Laetare ergo, juvenis, in adolescentia tua; et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuae, et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum; et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua. Adolescentia enim et voluptas vana sunt.

[XII.] Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae. Et post aliquos versus: Deum time, et mandata ejus observa.

DE CANTICO CANTICORUM.

Restat ille liber Salomonis, cujus inscriptio est, Canticum canticorum. Sed de illo in hoc opus quid transferre possumus, cum totus amores sanctos Christi et Ecclesiae figurata locutione commendet, et prophetica pronuntiet altitudine? nisi quod in eo, quamvis sit ad intelligendum difficillimus, possumus tamen facile advertere, quantum sit divina illa et divinitus inspirata charitas (0926)appetenda, quantique pendenda: quandoquidem non ibi semel dicitur, sed alio atque alio loco iterum ac tertio repetitur [Capp. II, III, VIII.]: Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Adjuro vos, filiae Jerusalem, in virtutibus et viribus agri, si levaveritis charitatem quoadusque velit. Ecclesia quippe, in qua utique sumus, his verbis exhortatur filias suas, hoc est, seipsam in plurimis constitutam. Ipsa est ager Dei fructuosissimus, cujus virtutes et vires magnae sunt, ad quas amando Christum martyres pervenerunt. Nam quo usque vult ille dilectae suae in hac interim vita charitatem levari, nisi quo usque ipse docuit verbo, et suo est hortatus exemplo, dicens, Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13): et quod dixit efficiens? Unde ne ad ipsum solum hoc pertinere videretur, ait Joannes in Epistola sua, Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere (I Joan. III, 16): hoc ergo est, quoad usque velit.

Legitur etiam in eodem Cantico [II.]: Ordinate in me charitatem.

Christus quoque ipse ibi dicit [VI.]: Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem.

Et alibi [VII.]: Quam pulchra es et quam decora, charissima, in deliciis!

Et alio loco [VIII.]: Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio. Et post unum versum: Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

DE LIBRO JOB.

[Cap. XXIV.] Qui noverunt eum, ignorant dies illius. Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et rapuerunt eos. Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae. Et post quinque versus: Agrum non suum demetunt; et vineam ejus quem vi oppresserunt, vindemiant. Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore. Et post duos versus: Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt. Nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas. Et post duos versus: De civitatibus fecerunt viros gemere; et anima vulneratorum clamavit; et Deus inultum abire non patitur. Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas illius. Et post viginti et unum versus: Conteratur quasi lignum infructuosum. Pavit enim sterilem, et quae non parit; et viduae bene non fecit. Detraxit fortem in fortitudine sua.

(0927)Et post aliquantum [XXIX.]: Auris audiens beatificabat me; et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento et diademate judicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum; et causam quam nesciebam, diligenter investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.

Et aliquanto post [XXXI.]: Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus; appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. Si declinavit gressus meus de via; et si secutus est oculus meus cor meum, et in manibus meis adhaesit macula. Et post duos versus: Si deceptum est cor meum super mulierem; et si ad ostium amici mei insidiatus sum. Et post duos versus: Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. Si contempsi judicium subire cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me. Et post quatuor versus: Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae exspectare feci. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum. Si despexi pereuntem, eo quod non habuerit vestimentum, et absque operimento pauperem. Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est. Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me superiorem in portis. Et post quinque versus: Si putavi aurum robur meum, et obryzo dixi, Fiducia mea. Si laetatus sum super multas divitias meas, et quia plurima reperit manus mea. Et post sex versus: Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum. Et post quatuor versus: Foris non mansit peregrinus; ostium meum viatori patuit. Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me; et non magis tacui, nec egressus sum ostium. Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum Omnipotens audiat, et librum scribat ipse qui judicat; ut in humero meo portem illum, et circumdem quasi coronam mihi? Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent. Si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum afflixi.

Nunc jam de libris Prophetarum quae sunt huic operi necessaria colligamus. Ac primum de his Prophetis qui propter brevitatem voluminum suorum Minores vocantur. Ergo apud Osee prophetam ista comperimus.

DE LIBRO OSEE.

(0928) [Cap. IV.] Audite verbum Domini, filii Israel, quia judicium Domino cum habitatoribus terrae. Non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Et post duodecim versus: Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Et post quindecim versus: Quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo. Fornicatio, et vinum, et ebrietas aufert cor. Et post septemdecim versus: Quoniam ipsi cum meretricibus versabantur, et cum effeminatis sacrificabant. Et populus non intelligens vapulabit. Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Juda. Et nolite ingredi in Galgala; et ne ascendatis in Bethave; neque juraveritis, Vivit Dominus.

Et post aliquot versus [V.]: Non dabunt cogitationes suas, ut revertantur ad Dominum Deum suum; quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.

Et post sexaginta et unum versus [VI.]: Judicia tua quasi lux egredientur. Quia misericordiam volui et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.

Et post aliquantum [X.]: Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiae: innovate vobis novale. Tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.

Et post septuaginta octo versus [XII.]: Et tu ad Dominum Deum converteris: misericordiam et judicium custodi; et spera in Domino Deo tuo semper.

Et post quinquaginta et unum versus [XIII.]: Ego autem Dominus Deus tuus eduxi te de terra Aegypti; et dominum absque me nescies, et salvator non est praeter me.

Et post triginta novem versus [XIV.]: Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum; quoniam corruisti in iniquitate tua. Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum: dicite ei, Omnem iniquitatem aufer, et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

DE LIBRO JOEL. [Cap. I.] Expergiscimini ebrii, et flete, et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine; quoniam periit ab ore vestro. Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis.

Et post aliquantum [II.]: Nunc ergo dicit Dominus, Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et in fletu, et in planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra: et convertimini ad Dominum Deum vestrum; quia benignus et misericors est.

DE LIBRO AMOS.

[Cap. II.] Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus (0929)Juda, et super quatuor non convertam eum; eo quod abjecerint legem Domini, et mandata ejus non custodierint. Deceperunt enim eos idola sua, post quae abierunt patres eorum. Et post duos versus: Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum; pro eo quod vendiderint pro argento justum, et pauperem pro calceamentis. Qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant. Et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum. Et post unum versum: et vinum, inquit, damnatorum bibebant in domo Dei sui.

Et aliquanto post [V.]: Quia haec dicit Dominus domui Israel: Quaerite me, et vivetis. Et post tres versus: Quaerite Dominum, et vivite. Et post octo versus: Odio habuerunt in porta corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt. Idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo. Et post tres versus: Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra. Hostes justi, accipientes munus, et pauperes in porta deprimentes. Et post duos versus: Quaerite bonum et non malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. Odite malum, et diligite bonum, et constituite in porta judicium; si forte misereatur Dominus exercituum reliquiis Joseph.

Et post aliquot versus [VI.]: Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Qui comeditis agnum de grege, et vitulum de medio armenti. Qui canitis ad vocem psalterii: sicut David putaverunt se habere vasa cantici; bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.

Et post aliquantum [VIII.]: Audite hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae, dicentes: Quando transibit messis, et venumdabimus merces; et sabbatum, et aperiemus frumentum: ut minuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas; ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus.

DE LIBRO MICHAEAE.

[Cap. II.] Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris. In luce matutina faciunt illud; quoniam contra Deum manus eorum. Et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et domos rapuerunt; et calumniabantur virum et domum ejus, virum et haereditatem ejus.

Et post aliquantum [III.]: Audite haec, principes domus Jacob, et judices domus Israel, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis. Qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate. Principes ejus in muneribus judicabant; et sacerdotes ejus in mercede docebant; et prophetae ejus in pecunia divinabant, et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Deus in medio nostrum? Non venient super nos mala.

Et post aliquantum [VI.]: Indicabo tibi, o homo, (0930)quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Et post tres versus: Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis, et mensura minor irae plena. Numquid justificabo stateram impium, et saccelli pondera dolosa? In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.

Et post duodecim versus [VII.]: Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae. Non est botrus ad comedendum, praecoquas ficus desideravit anima mea. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum venatur ad mortem: malum manuum suarum dicunt bonum. Princeps postulat, et judex in reddendo est, et magnus locutus est desiderium animae suae.

DE LIBRO HABACUC.

[Cap. I.] Contra me factum est judicium, et contradictio potentior. Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium: quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.

Et paulo post [II.]: Justus autem in fide sua vivet. Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur. Et post aliquantum: Quid prodest sculptile, quia illud sculpsit fictor suus conflatile et imaginem falsam; quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta? Vae qui dicit ligno, Expergiscere; Surge, lapidi tacenti. Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus. Dominus autem in templo sancto suo: silea ta facie ejus omnis terra.

DE LIBRO SOPHONIAE.

[Cap. I.] Disperdam, inquit, de loco hoc reliquias Baal, et nomina aedituorum cum sacerdotibus; et eos qui adorant super tecta militiam coeli, et adorant, et jurant in Domino, et jurant in Melchom; et qui avertuntur de post tergum Domini; et qui non quaesierunt Dominum, nec investigaverunt eum. Silete a facie Domini; quia juxta est dies Domini. Et post sexdecim versus: Et erit in tempore illo, scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis, Non faciet bene Dominus, et non faciet male.

Et post aliquot versus [II.]: Convenite, congregamini, gens non amabilis, priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies furoris Domini. Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui judicium ejus estis operati. Quaerite justum, quaerite mansuetum; si quomodo abscondamini in die furoris Domini.

Et post aliquantum [III.]: Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum; et sperabunt in nomine Domini reliquiae Israel: non facient iniquitatem, (0931)nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa.

DE LIBRO ZACHARIAE.

[Cap. V.] Cum de volumine loqueretur, quod vidit in spiritu: Et dixit ad me, Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae, quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans, ex hoc similiter judicabitur. Educam illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eum, et ligna ejus, et lapides ejus.

Et post aliquantum [VII.]: Et factum est verbum Domini ad Zachariam dicens, Haec ait Dominus exercituum dicens: Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo; et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.

Item post aliquantum [VIII.]: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris; et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis. Omnia enim haec sunt quae odi, dicit Dominus.

DE LIBRO MALACHIAE.

[Cap. I.] Filius honorat patrem, et servus dominum suum: si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus, dicit Dominus exercituum?

Et paulo post [II.]: Ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in Lege. Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? Transgressus est Judas, et abominatio facta est in Israel, et in Jerusalem; quia contaminavit Judas sanctificationem Domini quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum. Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrymis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut ultra non respiciam ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. Et dixistis, Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti: et haec particeps tua et uxor foederis tui. Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus? Et quid unusquisque quaerit, nisi semen Dei? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxorem adolescentiae tuae noli despicere. Cum odio habueris eam, dimitte, dicit Dominus Deus Israel: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, (0932)et dixistis, In quo eum fecimus laborare? In eo cum diceretis, Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent; aut certe ubi est dies judicii?

Et post quindecim versus [III.]: Et accedam ad vos, inquit, in judicio, et ero testis velox maleficis et adulteris et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Ego enim Dominus, et non mutor; et vos filii Jacob non estis consumpti. A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et post quindecim versus: Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus: Et dixistis, Quid locuti sumus? Dixistis, Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum, quia custodivimus praecepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? Ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem aedificati sunt facientes iniquitatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt. Tunc locuti sunt timentes Deum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo, timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus: et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. Et convertimini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.

[IV.] Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi et omnes facientes iniquitatem, stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non relinquet eis radicem et germen. Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento; et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.

DE LIBRO ISAIAE.

[Cap. I.] Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Quiescite perverse agere, discite benefacere, quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam; et venite et arguite me, dicit Dominus. Et post octo versus: Argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mixtum est aqua. Principes tui socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non judicant, et causa viduae non ingreditur ad eos.

Et paulo post [II.]: Domus Jacob venite, ambulemus in lumine Domini. Projecisti enim populum tuum, domum Jacob; quia repleti sunt ut olim, et (0933)augures habuerunt ut Philistiim, et pueris alienis adhaeserunt. Et post tres versus: Repleta est terra ejus idolis; opus manuum suarum adoraveurnt, quod fecerunt digiti eorum. Et post quinque versus: Quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur.

Et paulo post [III.]: Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatae sunt eis. Populo meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressum tuorum dissipant. Et post aliquos versus; Vos enim depasti estis vineam meam, rapina pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis, dicit Dominus exercituum? Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant, et in pedibus suis composito gradu incedebant.

Et paulo post [V.]: Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum ad agrum copulatis usque ad extremum loci (ut auferatis proximo: Symmachus et Theodotion, donec deficiat, vel non sit locus, transtulerunt ): numquid habitabitis vos soli in medio terrae? In auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum. Et post tres versus: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. Et post septemdecim versus: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo.

Et aliquanto post [X.]: Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei; ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent.

Et post paululum [XI.]: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet: sed judicabit in judicio pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum (0934)interficiet impium. Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.

Et post sexaginta versus [XII.]: Ecce Deus salvator meus, fiducialiter agam, et non timebo. Quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus, et factus est mihi in salutem. Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris: et dicetis in illa die, Confitemini Domino, et invocate nomen ejus, notas facite in populis adinventiones ejus, mementote quoniam excelsum est nomen ejus. Cantate Domino, quoniam magnifice fecit, annuntiate hoc in universa terra. Exsulta et lauda, habitatio Sion; quia magnus in medio tui sanctus Israel.

Et post quadraginta versus [XIII.]: Et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.

Item post aliquantum [XVII.]: Dicit Dominus Deus Israel: In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad sanctum Israel respicient; et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus ejus, et quae operati sunt digiti ejus; non respiciet lucos, et delubra.

Et post aliquantum [XXII.]: Vocabit, inquit, Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum, et ad calvitium, et ad cingulum sacci. Et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos, et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum. Comedamus, et bibamus; cras enim moriemur. Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.

Item post aliquantum [XXVI.]: Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. Vetus error abiit; servabis pacem; pacem, quia in te speravimus. Speratis in Domino in saeculis aeternis, in Domino Deo forti in perpetuum. Et post sex versus: In semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te; nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae. Anima mea desideravit te in nocte; sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores terrae. Misereamur impio, et non discet facere justitiam. In terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Dei.

Et post aliquantum [XXIX.]: Defecit qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem, qui peccare faciebant homines in verbo.

Et post decem versus [XXX.]: Vae, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me; et ordiremini telam, et non per spiritum meum; ut adderetur peccatum super peccatum. Et paulo post: Haec dicit Dominus Deus sanctus Israel, Si revertamini et quiescatis, salvi eritis. In silentio et in spe erit fortitudo vestra; et noluistis. Et post viginti versus: Contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatae.

Et post aliquantum [XXXI.]: Convertimini, sicut in (0935)profundum recesseratis, filii Israel. In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum.

Item post aliquantum [XXXIII.]: Et erit fides in temporibus tuis, divitiae salutis sapientia et scientia, timor Domini ipse thesaurus ejus. Et paulo post: Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? Qui ambulat in justitiis, et loquitur veritatem; qui projicit avaritiam et calumniam, et excutit manus suas ab omni munere; qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat omne malum. Iste in excelsis habitabit; munimenta saxorum sublimitas ejus. Panis ei datus est, et aquae ejus fideles sunt.

Et post aliquantum [XLIV.]: Memento horum, Jacob et Israel, quoniam servus meus es tu: formavi te, servus meus es tu, Israel, ne obliviscaris mei. Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam redemi te.

Item post aliquantum [XLVI.]: Mementote istud, et confundamini; redite, praevaricatores, ad cor. Recordamini prioris saeculi; quoniam ego Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei.

Et aliquanto post [L.]: Quis ambulavit in tenebris, et non est lumen ei? Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.

Item post aliquantum [LI.]: Audite me, qui scitis justum, populus; lex mea in corde eorum. Nolite timere opprobria hominum, et blasphemias eorum ne timeatis. Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis; et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum.

Et post aliquantum [LV.]: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum; et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.

Et post viginti versus [LVI.]: Haec dicit Dominus, Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendit istud; custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum.

Et post non multum [LVII.]: Qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras. In partibus torrentis pars tua. Haec est sors tua; et ipsis obtulisti (0936)libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor?

Item post aliquantum [LVIII.]: Me etenim de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quae justitiam fecerit, et quae judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiae, appropinquare Deo volunt. Quare jejunavimus, et non aspexisti? humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenietur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. Numquid tale est jejunium, quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis jejunium et diem acceptabilem Domino? Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Dimitte eos qui confracti sunt, liberos; et omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, vesti eum, et carnem tuam ne despexeris. Et post quatuor versus: Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris digitum extendere, et loqui quod non prodest: cum effuderis esurienti animam tuam; et animam afflictam repleveris; orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies; et requiem tibi dabit Dominus semper.

Et post multa [LXV.]: Populus qui ad iracundiam provocant me, ante faciem meam semper; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres; qui habitant in sepulcris, et in delubris idolorum dormiunt. Et post duos versus: Qui dicunt, Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. Ecce scriptum est coram me: non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinu eorum, iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus. Qui sacrificaverunt super montes et super colles, exprobraverunt mihi, et remetiar opus eorum primum in sinu eorum. Et post decem versus: Et vos, inquit, qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis fortunae mensam, et libatis super eam: numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis; pro eo quod vocavi vos, et non respondistis, locutus sum, et non attendistis: et faciebatis malum in oculis meis, et quae nolui elegistis.

Et paulo post [LXVI.]: Haec dicit Dominus, Coelum sedes mea, et terra scabellum pedum meorum. Quae est ista domus quam aedificabitis mihi? et quis iste locus quietis meae? Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Et post sex versus: (0937)Ego illusiones eorum eligam, et quae timebant adducam eis: quia vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in oculis meis, et quae nolui elegerunt. Audite legem Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos et abjicientes propter nomen meum, Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra; ipsi autem confundentur.

DE LIBRO JEREMIAE.

[Cap. II.] Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israel. Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt? Et post decem versus: Haereditatem meam posuistis in abominationem. Sacerdotes non dixerunt, Ubi est Dominus? Et tenentes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt. Et paulo post: Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam dilectionem, quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas; et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum? Non in fossis inveni eos, sed in omnibus quae supra memoravi. Et dixisti, Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi. Quam vilis es facta nimis, iterans vias tuas! et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum; quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam.

Et paulo post [III.]: Convertimini, filii, revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester.

Item paulo post [IV.]: Si converteris, Israel, ait Dominus, ad me convertere. Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis. Et jurabis, Vivit Dominus, in veritate, et in judicio, et in justitia; et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. Et paulo post: Stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt, et vecordes; sapientes sunt ut faciant mala; bene autem facere nescierunt.

Et post triginta versus [V.]: Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quaerentem fidem, et propitius ero ei. Quod si etiam, Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt. Domine, oculi tui respiciunt fidem. Percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas super petram, noluerunt reverti. Ego autem dixi, Forsitan pauperes sunt, et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. Ibo igitur ad optimates, et loquar eis; ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula. Et post sex versus: Filii tui dereliquerunt (0938)me, et jurant in iis qui non sunt dii. Saturavi eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. Equi amatores, et admissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebant. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? et in gente tali non ulciscetur manus mea? Et post quadraginta versus: Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit; et commovebuntur, et non poterunt, et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud. Populo autem huic factum est cor incredulum, et exasperans: recesserunt, et abierunt; et non dixerunt in corde suo, Metuamus Dominum Deum nostrum. Et post paucos versus: Inventi sunt, inquit, in populo meo impii, insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo: ideo magnificati sunt et dilatati; incrassati sunt et impinguati; et praeterierunt sermones meos pessime. Causam pupilli non dixerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea? Stupor et mirabilia facta sunt in terra. Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia: quid igitur fiet in novissimo ejus?

Et post triginta versus [VI.]: Cui loquar? et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est illis in opprobrium, et non suscipiunt illud.

Et paulo post [VII.]: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dominum. Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Bonas facite vias vestras et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto. Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra, si feceritis judicium inter virum et proximum ejus, advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis; habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris, a saeculo usque in saeculum. Ecce vos confiditis vobis (0939)in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis, furari, occidere, adulterare, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos, quos ignoratis. Et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum; et dixistis, Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas. Ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ego, ego sum, ego vidi, dicit Dominus. Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte, quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israel. Et nunc quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos, mane consurgens et loquens, et non audistis; et vocavi, et non respondistis: faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi patribus vestris, sicut feci Silo; et projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres vestros universum semen Ephraim. Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi; quia non exaudiam te. Nonne vides quid isti faciant in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem? Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae coeli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent. Numquid me ad iracundiam provocant, dicit Dominus? nonne semetipsos in confusione vultus sui?

Et paulo post [VIII.]: Numquid qui cadit, non resurget? Et qui aversus est, non revertetur? Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. Attendi, et auscultavi; nemo quod bonum est loquitur: nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens, Quid feci? Et post novem versus: Quomodo dicitis, Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum. Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt. Verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis.

Et paulo post [IX.]: Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt et coetus praevaricatorum; et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet; et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur. Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent laboraverunt. Habitatio tua in medio doli. In dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. Propterea haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos. Quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei? Sagitta vulnerans lingua eorum, (0940)dolum locuta est in ore suo: pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit insidias. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? aut in gente tali non ulciscetur anima mea? Et paulo post: Haec dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et judicium et justitiam in terra. Haec enim placent mihi, ait Dominus.

Et post sexdecim versus [X.]: Haec dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere, et a signis coeli nolite metuere quae timent gentes; quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manus artificis in ascia: argento et auro decoravit illud; clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur. In similitudinem palmae fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o Rex gentium? Tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum nullus est similis tui. Pariter insipientes et fatui probabuntur. Doctrina vanitatis eorum lignum est. Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz, opus artificis et manus aerarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum, opus artificum universa haec. Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus. Sic ergo dicetis eis: Dii qui coelos et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his quae sub coelo sunt.

Et aliquanto post [XVII.]: Haec dicit Dominus, Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. Erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum; sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et inhabitabili. Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas; et non timebit cum venerit aestus: et erit folium ejus viride, in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.

Item aliquanto post [XXII.]: Haec dicit Dominus, Facite judicium et justitiam, et liberate vi opressum de manu calumniatoris; et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique; et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.

Et paulo post [XXIII.]: Vae pastoribus qui dispergunt et dilacerant gregem pascuae meae, dicit Dominus. Ideo haec dicit Dominus Deus Israel ad pastores qui pascunt populum meum, Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis: ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus. Item paulo post: Haec dicit Dominus exercituum, Nolite audire verba prophetarum qui prophetant (0941)vobis et decipiunt vos. Visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. Dicunt his qui blasphemant me, Locutus est Dominus, Pax erit vobis: et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt, Non veniet super vos malum. Quis enim affuit in consilio Domini? Et post undecim versus: Non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a pessimis cogitationibus suis. Et post quatuor versus: Audivi quae dixerunt prophetae, prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes, Somniavi, somniavi. Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui; qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia cordis sui, quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal? Propheta qui habet somnium, narret somnium; et qui habet sermonem meum, narret sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum, dicit Dominus? Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt, Dicit Dominus. Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis; qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.

Et paulo post [XXV.]: Et misit Dominus ad vos omnes servos suos Prophetas, consurgens diluculo mittensque; et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis, cum diceret: Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris; et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum; et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis adoretisque eos, neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. Et non audistis me, dicit Dominus.

Et aliquanto post [XVIII.]: Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter.

Item post aliquantum [Thren. III.]: Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini. Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius et tacebit; quia levavit super se. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis; quia non repellet in sempiternum Dominus.

DE LIBRO EZECHIELIS.

[CAP. III.] Cum autem pertransissent septem dies, (0942)factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. Si me dicente ad impium, Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia, et vivat; ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia; ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. Sed et si conversus justus a justitia sua fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo, ipse morietur, quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit; sanginem vero ejus de manu tua requiram. Si autem annuntiaveris justo, ut non peccet justus, et ille non peccaverit; vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.

Et post aliquantum [IX.]: Et dixit Dominus ad eum, Transi per mediam civitatem in medio Jerusalem, et signa Tau super frontem virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus. Et illis dixit audiente me, Transite per mediam civitatem sequentes eum, et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini: senem, adolescentulum, et virginem, et parvulum, et mulieres interficite usque ad internecionem. Omnem autem super quem videritis Tau, ne occidatis: et a sanctuario meo incipite.

Et aliquanto post [XIII.]: Pro eo quod moerere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret.

Item post aliquantum [XVI.]: Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus; et manum egeno et pauperi non porrigebant: et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me; et abstuli eas, sicut vidisti.

Et post paululum [XVIII.]: Vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam; in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel; et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit; et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit; panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento; ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit; ab iniquitate averterit manum suam, judicium verum fecerit inter virum et virum; in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est; vita vivet, ait Dominus Deus. Quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis; et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem; egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem; et ad idola levantem oculos suos, abominationes facientem; ad usuram dantem, et amplius accipientem: (0943)numquid vivet? Non vivet: cum universa detestanda haec fecerit, morte morietur; sanguis ejus in ipso erit. Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit simile eis; super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel; et uxorem proximi sui non violaverit; et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit; panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento; a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit; judicia mea fecerit, et in praeceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. Pater ejus quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui; ecce mortuus est iniquitate sua. Et dicitis, Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est; omnia praecepta mea custodivit et fecit illa: vita vivet. Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam; vita vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor; in justitia sua quam operatus est vivet. Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius; numquid vivet? Omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur. In praevaricatione sua qua praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur. Et dixistis, Non est aequa via Domini. Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in injustitia quam operatus est morietur. Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit. Consideravit enim, et avertit se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est; vita vivet, et non morietur. Et dicunt filii Israel, Non est aequa via Domini. Numquid viae meae nont sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae? Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israel? Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite.

Et aliquanto post [XXII.]: Ecce principes Israel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum (0944)sanguinem. Patrem et matrem contumeliis affecerunt in te; advenam calumniati sunt in medio tui; pupillum et viduam contristaverunt apud te. Sanctuaria mea sprevistis, et sabbata mea polluistis. Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem; et super montes comederunt in te: scelus operati sunt in medio tui. Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatae humiliaverunt in te. Et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem: et socer nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui oppressit in te. Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem; usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris, meique oblita es, ait Dominus Deus. Et post paululum: Et factum est verbum Domini ad me dicens: Filii hominis, dic ei, Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris. Conjuratio prophetarum in medio ejus. Sicut leo rugiens capiensque praedam, animam devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas ejus multiplicaverunt in medio illius. Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et immundum non intellexerunt. Et post duos versus: Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes praedam, ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare sectanda lucra. Prophetae autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes mendacium, dicentes, Haec dicit Dominus Deus; cum Dominus non sit locutus. Populi terrae calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter, egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio. Et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne disperderem eam; et non inveni. Et effudi super eos indignationem meam, et in igne irae meae consumpsi eos. Viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus.

Et aliquanto post [XXXIII.]: Et factum est verbum Domini ad me dicens, Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos, Terra cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem; et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo: audiens autem quisquis ille est sonitum buccinae, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum; sanguis ipsius super caput ejus erit. Sonitum buccinae audivit, et non se observavit; sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit. Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus non se custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. (0945)Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. Si me dicente ad impium, Impie, morte morieris; non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua: ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem annuntiante te ad impium, ut a viis suis convertatur, et non fuerit conversus a via sua: ipse in iniquitate sua morietur; porro tu animam tuam liberasti. Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel, Sic locuti estis dicentes, Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus; quomodo ergo vivere poterimus? Dic ad eos, Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua mala, et vivat: convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel? Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum in quacumque die peccaverit; et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit. Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem; omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. Si autem dixero impio, Morte morieris, et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum; vita vivet, et non morietur. Omnia peccata ejus quae peccavit non imputabuntur ei. Judicium et justitiam fecit, vita vivet. Et dixerunt filii populi tui: Non est aequi ponderis via Domini. Et ipsorum via injusta est. Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis. Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo, de vobis domus Israel. Et post quadraginta novem versus: Et tu, fili hominis, fili populi tui qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, dicentes, Venite, et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino. Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus; et sedent coram te, populus meus, et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum. Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur; et audiunt verba tua, et non faciunt ea. Et cum venerit quod praedictum est; ecce enim venit; tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.

[XXXIV.]: Et factum est verbum Domini ad me dicens, Fili hominis, propheta de pastoribus Israel; propheta, et dices pastoribus, Haec dicit Dominus Deus, Vae (0946)pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos, Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis; et quod aegrotum, non sanastis; quod fractum est, non alligastis; et quod abjectum est, non reduvistis; quod perierat, non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor: et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt; et erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso; et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei. Et non erat qui requireret: non erat, inquam, qui requireret. Propterea, pastores, audite verbum Domini: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor (neque enim quaesierunt pastores gregem meum; sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant): propterea, pastores, audite verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus, Ecce ego ipse super pastores, requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit eis ultra in escam. Et post aliquantum: Vos autem, greges mei, haec dicit Dominus Deus, Ecce ego judico inter pecus et pecus arietum et hircorum. Nonne satis vobis erat pascua bona depasci? Insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris; et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis: et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur; et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant. Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum; pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras.

Et post aliquantum [XLV.]: Haec dicit Dominus Deus, Sufficiat vobis, principes Israel; iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium, et justitiam facite, et separate confinia vestra a populo meo, dicit Dominus Deus. Statera justa et ephi justum erit vobis et beatus justus.

Ista de libris posuimus, quos et Judaei canonicos habent, in quibus eorum invenimus aliqua quae huic operi convenirent. Sed non sunt omittendi et hi quos quidem ante Salvatoris adventum constat esse conscriptos, sed eos non receptos a Judaeis recipit tamen ejusdem Salvatoris Ecclesia. In his sunt duo qui Salomonis a pluribus appellantur, propter quamdam, sicut existimo, eloquii similitudinem. Nam Salomonis non esse, nihil dubitant quique doctiores. Nec tamen ejus qui Sapientiae (0947)dicitur, quisnam sit auctor apparet. Illum vero alterum quem vocamus Ecclesiasticum, quod Jesus quidam scripserit, qui cognominatur Sirach, constat inter eos qui eumdem librum totum legerunt. De libro ergo Sapientiae ista huic operi congruere visa sunt.

DE LIBRO SAPIENTIAE.

[Cap. I.] Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum. Quoniam invenitur ab his qui non tentant illum; apparet autem eis qui fidem habent in illum. Perversae enim cogitationes separant a Deo: probata autem virtus corripit insipientes. Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum; et auferet se a cogitationibus tuae sunt sine intellectu; et corripietur a superveniente iniquitate. Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledictum a labiis suis; quoniam renum illius testis est Deus, et cordis ejus scrutator est verus, et linguae illius auditor. Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, sed nec praeteriet illum corripiens judicium. In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest; et a detractione parcite linguae: quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit. Os autem quod mentitur, occidit animam.

Et paulo post [III.]: Qui confidunt in illum, intelligent veritatem; et fideles in dilectione acquiescent illi: quia donum et pax est electis illius. Impii autem secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt, qui neglexerunt justitiam, et a Domino recesserunt. Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit, infelix est. Et post sex versus: Quoniam felix sterilis et incoinquinata, quae ne civit torum in delicto; habebit fructum in re pectione animarum: et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Dominum nequissima.

Et post aliquantum [VI.]: Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices, fimum terrae justitiam. Praebete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui (0948)interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Quoniam cum essetis ministri regni ipsius, non recte judicastis, neque custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis; quoniam judicium durissimum, his qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cujusquam Dominus, nec reverebitur magnitudinem cujusquam; quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter illi cura est de omnibus. Fortioribus autem fortior instat cruciatus. Ad vos autem, mali reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis. Qui enim custodierint justitiam juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, et habebitis disciplinam. Clara est enim, et quae nunquam marcescat sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam; et invenitur ab his qui quaerunt illam. Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se priorem ostendat. Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit: assidentem enim illam inveniet foribus suis. Cogitare enim de illa sensus est consummatus; et qui vigilaverit pro illa, cito erit securus. Quoniam dignos se ipsa circumit quaerens, et in viis ostendet se illis hilariter, et in omni providentia occurrit illis. Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia. Cura ergo disciplinae dilectio est; et dilectio custoditio legum illius est: custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est; incorruptio autem facit esse proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum. Si ergo delectamini sedibus et stemmatibus, reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis.

Et paulo post [VIII.]: Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes. Sobrietatem enim et sapientiam docet, et justitiam et virtutem, quibus utilius nihil in vita hominibus.

Nunc jam de libro qui Ecclesiasticus dicitur, ponenda sunt quae videntur. De quo hic etiam ea dixisse deputer, quae de Proverbiorum libro sum praelocutus; quamvis in isto Ecclesiastico plura reperim huic operi necessaria.

DE ECCLESIASTICO.

[Cap. I.] Timor Domini scientiae religiositas. Religiositas custodiet et justificabit cor, jucunditatem atque gaudium dabit. Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. Plenitudo sapientiae est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius. Et post duos versus: Corona sapientiae timor Domini. Et post quatuor versus: Radix sapientiae est timere Dominum: rami enim illius longaevi. In thesauris sapientiae intellectus est, et scientiae religiositas: (0949)exsecratio autem peccatoribus sapientia. Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, non potest justificari. Iracundia enim animositatis illius, subversio illius est. Sapiens usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. Concupiscens sapientiam, serva justitiam; et Deus praebebit illam tibi. Sapientia enim et disciplina timor Domini; et quod beneplacitum est illi, fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros tuos. Non sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde. Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris labiis tuis. Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animae tuae confusionem; et revelet Deus abscondita tua, et in medio synagogae clidat te. Quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.

[II.]: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore et justitia, et praepara animam tuam ad tentationem; et deprime cor tuum, et sustine. Declina aurem tuam, et excipe verba intellectus, et ne festines in tempus obductionis. Sustine sustentationem Dei, conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe; et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe. Quoniam in igne probatur aurum et argentum; homines vero receptibiles in camino humiliationis. Crede Deo, et recuperabit te; et dirige viam tuam, et spera in illum. Serva timorem illius, et in illo veterasce. Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus; et non deflectatis ab illo, ne cadatis. Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectatione veniet vobis misericordia. Qui timetis Deum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. Respicite, filii, nationes hominum, et scitote: quis speravit in Domino, et confusus est? permansit in mandatis ejus, et derelictus est? et quis illum invocavit, et despexit illum? Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate. Vae duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis. Vae dissolutis corde, qui non credunt Deo; ideo non proteguntur ab eo. Vae his qui perdiderunt sustinentiam, qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas. Et quid facietis, cum inspicere coeperit Deus? Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius; et qui diligunt (0950)illum, conservabunt viam illius. Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt illi; et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, dicentes, Si poenitentiam non egerimus, incidemus in Dei manus, et non in manus hominum. Secundum enim magnitudinem illius, sic et misericordia ipsius cum ipso.

[III.] Filii sapientiae, ecclesia justorum; et natio illorum, obedientia et dilectio. Judicium patris audite, filii dilecti, et sic facite, ut salvi sitis. Et post duos versus: Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis; in oratione dierum exaudietur. Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. Qui honorificat patrem, jucundabitur in filiis. Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore; et qui obaudit patri, refrigerabit matrem. Qui timet Deum, honorat parentes; et quasi dominis serviet his qui se genuerunt. In opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a Domino. Et post tres versus: Ne glorieris in contumelia patris tui. Et post tres versus: Fili, suscipe senectam patris tui, et ne contristes eum in vita illius. Et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in tua virtute. Et post quatuor versus: Quam malae famae est, qui derelinquit patrem! et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem. Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. Quanto magnus es, humilia te in omnibus; et coram Deo invenies gratiam: quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper; et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. Non enim est tibi necessarium ea quae abscondita sunt, videre oculis tuis. Et post tres versus: Multos enim implanavit suspicio eorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. Cor durum male habebit in novissimo; et qui amat periculum, in illo peribit. Cor ingrediens duas vias, non habebit successus; et pravicordius in illis scandalizabitur. Cor nequam gravabitur in doloribus; et peccator adjiciet ad peccandum. Et post duos versus: Cor sapiens intelligitur in sapientia; et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiae successus habebit. Ignem ardentem exstinguit aqua; et eleemosyna resistit peccatis: (0951)et Deus prospector ejus qui reddit gratiam, meminit in posterum; et in tempore casus tui invenies firmamentum.

[IV.] Fili, eleemosynam pauperis ne fraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere. Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua. Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti. Rogationem contribulati ne abjicias, et non avertas faciem tuam ab egeno. Ab inope non auferas oculos tuos propter iram, et non derelinquas quaerentibus tibi retro maledicere. Maledicentis enim tibi in amaritudine animae exaudietur deprecatio illius. Exaudiet autem eum, qui fecit illum. Congregationi pauperum affabilem te facito, et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum. Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine. Libera eum qui injuriam patitur, de manu superbi; et non acide feras in anima tua. In judicando esto misericors, pupillis ut pater, et pro viro matri illorum; et eris velut filius Altissimi obaudiens, et miserebitur tui magis quam mater. Sapientia filiis suis vitam inspiravit, et suscipit inquirentes se et praeibit in via justitiae. Et qui illam diligit, diligit vitam; et qui vigilaverint ad illam, complectentur placorem ejus. Qui tenuerint illam, vitam haereditabunt, et quo introibit benedicet Deus. Qui serviunt ei, obsequentes erunt sancto; et eos qui diligunt illam, diligit Deus. Qui audit illam, judicat gentes; et qui intuetur illam, permanebit confidens. Si crediderit ei, haereditabit illam, et erunt in confirmatione creaturae illorum. Quoniam in tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit eum. Timorem et metum et probationem inducet super illum, et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae; donec tentet illum in cogitationibus illius, et credat animae illius. Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum, et laetificabit illum; et denudabit abscondita sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiae. Si autem oberraverit, derelinquet illum, et tradet eum in manus inimici sui. Fili, conserva tempus, et devita a malo. Pro anima tua non confundaris dicere verum. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Non accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium. Non reverearis proximum tuum in casu suo, nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore ejus. In lingua (0952)enim agnoscitur sapientia et sensus, et scientia et doctrina in verbis veritatis, et firmamentum in operibus justitiae. Non contradicas veritati ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuae confundere. Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te homini pro peccato. Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. In justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia; et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis et remissus in operibus tuis. Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. Non sit porrecta manus tua ad capiendum, et ad dandum collecta.

[V.] Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris, Est mihi sufficiens vita. Nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis. Non sequaris concupiscentiam cordis, et ne dixeris, Quomodo potui? aut quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. Et ne dixeris, Peccavi, et quid accidit mihi triste? Altissimus enim est patiens redditor. De propitiatu peccatorum noli esse sine metu; neque adjicias peccatum super peccatum: et ne dicas, Miseratio Dei magna est; multitudinis peccatorum meorum miserebitur. Misericordia enim et ira ab illo cito proximat, et in peccatores respicit ira illius. Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. Noli anxius esse in divitiis injustis: nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae. Non ventiles te in omni vento, et non eas in omni via. Sic enim peccator probatur duplici lingua. Esto firmus in via Dei, et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et justitiae. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, ut intelligas; et cum sapientia feras responsum verum. Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum; ne capiaris verbo indisciplinato, et confundaris. Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. Non appelleris susurro in vita tua, et in lingua tua ne capiaris, et confundaris. Super furem enim est confusio, et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. Justifica pusillum, et magnum similiter.

[VI.] Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus haereditabit, et omnis peccator invidus et bilinguis. Non te extollas in cogitatione animae tuae, velut taurus; ne forte elidatur virtus tua per stultitiam. Et post septem versus: Multi pacifici sint tibi; et consiliarius sit tibi unus de (0953)mille. Si possides amicum, in tentatione posside eum; et non facile credas illi temetipsum. Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis: et est amicus qui egreditur ad inimicitiam: et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit. Est autem amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis. Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coaequalis, et in domesticis tuis fiducialiter aget. Si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam. Ab inimicis tuis separare; et ab amicis tuis attende. Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. Amicus fidelis, medicamentum vitae et immortalitatis; et qui metuunt Dominum, inveniunt illum. Qui timet Deum, aeque habebit amicitiam bonam; quoniam secundum illum erit amicus illius. Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. Quasi is qui arat et seminat, accede ad illam, et sustine bonos fructus illius. In opere enim illius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius. Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus, et non permanebit in illa excors. Quasi lapidis virtus probatio erit in illis, et non demorabuntur projicere illam. Et post duos versus: Quibus autem agnita est, permanet usque ad conspectum Dei. Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum. Injice pedem tuum in compedes illius, et in torquem ejus collum tuum. Subjice humerum tuum, et porta illam, et ne acedieris vinculis ejus. In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua serva vias ejus. Investiga illam, et manifestabitur tibi; et continens factus ne dereliqueris eam: in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem; et erunt tibi compedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriae. Et post quatuor versus: Fili, si attenderis mihi, disces; et si accommodaveris animam tuam, sapiens eris. Et si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam; et si dilexeris audire, sapiens eris. In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis ne effugiant te. Et si videris sensatum, evigila ad illum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. Cogitatum habe in praeceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto; et ipse dabit cor tibi, et concupiscentia sapientiae dabitur tibi.

[VII.] Noli facere mala, et non te apprehendent. Discede ab iniquo, et deficient mala abs te. Non semines mala in sulcis injustitiae, et non metes ea in septuplum. Noli quaerere ab homine ducatum, neque (0954)a rege cathedram honoris. Non te justifices ante Deum; quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens. Noli quaerere fieri judex, nisi si vales virtute irrumpere iniquitates; ne forte extremiscas faciem potentis, et ponas scandalum in agilitate tua. Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum: neque alliges duplicia peccata; nec enim in uno eris immunis. Noli esse pusillanimis in anima tua. Exorare, et facere eleemosynam non despicias. Ne dicas, In multitudine munerum meorum respiciet Dominus, et offerente me Deo altissimo, suscipiet munera mea. Non irrideas hominem in amaritudine animae: est enim qui humiliat et exaltat Deus. Noli arare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias. Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona. Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum. Et post duodecim versus: Non laedas servum operantem in veritate, neque mercenarium dantem animam suam. Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua: non defraudes illum libertate, neque inopem relinquas illum. Et post duos versus: Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum. Pecora tibi sunt? attende illis. Filiae tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. Trade filiam, et grande opus feceris; et homini sensato da illam. Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam; et odibili non credas te in toto corde. Honora patrem tuum, et gemitus matris tuae ne obliviscaris. Memento enim quoniam nisi per illos natus non fuisses; et retribue illis, quomodo et illi tibi. In tota anima tua time Deum, et sacerdotes illius sanctifica. In omni virtute dilige Deum, qui te fecit; et ministros ejus non derelinquas. Honora Deum ex tota anima tua; et honorifica sacerdotes. Et post sex versus: Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur benedictio tua. Gratia datus in conspectu omnis viventis, et a mortuo non prohibeas gratiam. Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula. Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis. In omnibus operibus tuis memorare novissima (0955)tua, et in aeternum non peccabis.

[VIII.] Non litiges cum homine potente; ne forte incidas in manus illius. Non contendas cum homine locuplete, ne forte contra concitet litem tibi. Multos enim perdidit aurum; et usque ad cor regum extendit, et convertit. Non litiges cum homine linguoso, et non strues in ignem illius ligna. Et post duos versus: Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes sumus in correptione. Ne spernas hominem in sua senecta: etenim ex nobis senescunt. Noli de mortuo inimico tuo gaudere, sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire. Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis illorum conversare. Ab ipsis enim disces doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela. Non te praetereat narratio seniorum; et ipsi enim didicerunt a patribus suis. Quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis responsum. Et post sexdecim versus: Cum fatuis ne consilium habeas: non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent. Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet.

Et post duos versus [IX.]: Non zeles mulierem sinus tui. Et post septem versus: Virginem ne concupiscas, ne forte scandalizeris in decore ejus. Non des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et haereditatem tuam. Et post duos versus: A verte faciem tuam a muliere compta, et non circumspicias speciem alienam. Et post duodecim versus: Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi. Vinum novum amicus novus; veterascet, et cum suavitate bibes illud. Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quae futura sit ipsius subversio. Non placeat tibi injuria injustorum. Et post duos versus: Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis. Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere; ne forte auferat vitam tuam. Et post quatuor versus: Et cum sapientibus et prudentibus tracta. Viri justi sint tibi convivae; et in timore Dei sit gloriatio tibi.

Et post quinquaginta tres versus [X.]: Semen hominum honorabitur hoc quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur hominum, quod praeterit mandata Domini. In medio fratrum illorum rector in honore; et qui timent Dominum, erunt in oculis illius. Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est. Non despicias hominem justum pauperem, (0956)et non magnificaveris virum peccatorem divitem. Magnus, et judex, et potens est in honore, et non est major illo qui timet Deum. Servo sensato liberi servient: vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus. Et post quinque versus: Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.

Et post sex versus [XI.]: Sapientia humiliati exaltabit caput ipsius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. In vestitu ne glorieris unquam, nec in die honoris tui extollaris. Et post sex versus: Priusquam interroges, non vituperes quemquam; et cum interrogaveris, corripe juste. Priusquam audias, ne respondeas verbum; et in medio seniorum ne adjicias loqui. De re ea quae te non molestat, ne certaveris; et in judicio peccatorum ne consistas. Fili, ne in multis sint actus tui; et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes; et non effugies, si praecucurreris. Et post viginti versus: Ne manseris in operibus peccatorum: fide autem in Deo, et mane in loco tuo. Et post aliquot versus: Ante mortem ne laudes hominem quemquam. Et post unum versum: Non omnem hominem inducas in domum tuam: multae enim insidiae dolosi sunt. Sicut enim eructant praecordia infantium, et sicut perdix inducitur in foveam, et ut caprea in laqueum, sic et cor superborum; et sicut prospector videns casum proximi sui. Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. Ab scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis. Homo vero peccator sanguini insidiatur. Attende tibi a pestifero; fabricat enim mala: ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum. Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in torpore, et alienabit te a tuis propriis.

[XII.] Si benefeceris, scito cui benefeceris, et erit gratia in bonis tuis multa. Benefac justo, et invenies retributionem magnam; et si non ab ipso, certe a Deo. Non est eis bene qui assidui sunt in malis, et eleemosynas non danti; quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus. Da misericordi, et ne susceperis peccatorem. Benefac humili, et ne dederis impio. Prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit: nam duplicia mala invenies in omnibus bonis; quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. Et post (0957)quatuor versus: Non credas inimico tuo in aeternum: sicut enim aeramentum, aeruginat nequitia illius. Et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo. Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam; ne conversus stet in loco tuo: ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnoscas verba mea, et in sermonibus meis stimuleris. Quis miseribetur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis? Sic et qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus: una hora tecum permanebit; si autem declinaveris, non supportabit. In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam. In oculis suis lacrymatur inimicus; et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. Si incurrerint mala tibi, invenies eum illic priorem. In oculis suis lacrymatur inimicus, et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas. Caput suum movebit, et plaudebit manu; et multa susurrans commutabit vultum suum.

Et post sexaginta et unum versus [XIII.]: Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii.

Et post tres versus [XIV.]: Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit ab spe sua. Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia; et homini livido ad quid aurum? Et post quatuordecim versus: Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas obligationes offer. Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. Et post sexdecim versus: Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu suo cogitabit circumspectionem Dei: Qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis illius intelligens.

Et post viginti quinque versus [XV.]: Homines stulti non apprehendent illam; et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt illam; longe enim abest a superbia et dolo. Viri mendaces non erunt memores illius; et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. Non est speciosa laus in ore peccatoris; quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiae enim Dei astabit laus; et in ore fideli abundabit, et dominator eam illi dabit. Non dixeris, Per Deum abest; quae enim odit ne feceris. Non dicas, Ille me implanavit: (0958)non enim necessarii sunt illi homines impii. Omne exsecramentum erroris odit Deus, et non erit amabile timentibus illum. Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Adjecit mandata et praecepta sua: si volueris servare mandata, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod voles porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum; quod placuerit ei, dabitur illi. Quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. Oculi Dei ad timentes eum, et ipse agnoscet omnem operam hominis. Nemini mandavit impie agere; et nemini dedit spatium peccandi. Non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.

[XVI.] Et ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: non oblecteris super ipsos, si non est timor Dei cum illis. Non credas vitae illorum, et ne respexeris in labores illorum. Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: et utile mori sine filiis, quam relinquere filios impios. Et post viginti et unum versus: Non dicas, A Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur?

Et paulo post [XVII.] Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit: et postea resurget, et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum, et convertet in interiores partes terrae. Poenitentibus autem dedit viam justitiae, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis. Convertere ad Deum, et relinque peccata tua: precare ante faciem, et minue offendiculum. Revertere ad Deum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito exsecrationem. Et post novem versus: Quam magna misericordia Dei, et propitiatio illius convertentibus ad se! Nec enim omnia possunt esse in hominibus; quoniam non est immortalis filius hominis.

Et post triginta versus [XVIII.] Miseretur excipientium doctrinam miserationis, et qui festinant in judiciis ejus. Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali. Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum. Nonne ecce verbum supra datum bonum? et utraque cum homine justificato. Stultus acriter improperabit, et datus indisciplinati tabescere facit oculos. Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris disce. Et ante languorem adhibe medicinam, et ante judicium interroga teipsum; et in conspectu Dei invenies propitiationem. Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. Non impediaris orare semper, et non verearis usque ad mortem justificari; quoniam merces Dei (0959)manet in aeternum. Ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. Et post sex versus: Homo sapiens, in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia. Et post quinque versus: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis. Ne oblecteris in turbis, nec immodicis delecteris.

Et post quinque versus [XIX.]: Et qui spernit modica, paulatim decidet. Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos. Et post aliquot versus: Qui credit cito, levis corde est, et minorabitur; et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur. Et post duos versus: Et qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam. Et post octo versus: Audisti verbum adversus proximum; commoriatur in te, fidens quoniam non te disrumpet. A facie verbi parturit fatuus, tanquam gemitus partus infantis. Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in ore stulti. Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat, Non feci; aut si fecit, ne iterum addat facere. Corripe proximum, ne forte non dixerit; et si dixerit, ne forte iteret. Corripe amicum; saepe enim fit commissio: et non omni verbo credas. Est qui labitur in lingua sua, sed non ex animo. Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris; et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum. Et post quinque versus: Melior est homo qui deficit sapientia, et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.

Et post sexdecim versus [XX.]: Quam bonum est arguere quam irasci! Et post aliquot versus: Et qui potestatem sibi assumit injuste, odietur. Et post octo versus: Sapiens in verbis seipsum amabilem facit. Et post sexdecim versus: Lapsus falsae linguae quasi qui de pavimento cadens, sic casus malorum festinanter veniet. Homo acharis quasi fabula vana, in ore disciplinatorum assidua erit. Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim illam dicit in tempore suo. Et post duos versus: Est qui perdit animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam; personae autem acceptione perdet se. Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit. Potior fur, quam assiduitas viri mendacis: perditionem autem ambo haereditabunt. Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illius cum ipso sine intermissione. Sapiens in verbis producet seipsum. Et post quatuor versus: Xenia et dona excaecant oculos judicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum. Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? Melior est in hominibus qui abscondit (0960)insipientiam suam, quam qui abscondit sapientiam suam.

[XXI.] Fili, peccasti; ne adjicias iterum: sed et de praeteritis deprecare, ut tibi remittantur. Quasi a facie colubri fuge peccata; et si accesseris ad illa suscipient te. Dentes leonis, dentes ejus, interficientes animas hominum: quasi rhomphaea bis acuta omnis iniquitas; plagae illius non est sanitas. Et post quatuor versus: Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris; et qui timet Deum, convertetur ad cor suum. Et post quinque versus: Via peccantium complantata lapidibus; et in fine illorum inferi et tenebrae et poenae. Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus. Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus. Et post aliquos versus: Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet: audiet luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum. Narratio fatui quasi sarcina in via: nam in labiis sensati invenietur gratia. Os prudentis quaeritur in Ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis. Et post duos versus: Compedes in pedibus stulto doctrina, et quasi vincula manuum supra manum dexteram. Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit. Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro. Et post octo versus: In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam. Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur; et qui manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.

[XXII.] In lapide luteo lapidatus est piger, et omnes loquentur super aspernationem illius. Et post quatuor versus: Filia prudens haereditas viro suo: nam quae confundit, in contumeliam fit genitoris. Patrem et virum confundit quae audax est, et ab impiis non minorabitur; ab utrisque autem inhonorabitur. Musica in luctu, importuna narratio: flagella et doctrina, in omni tempore sapientia. Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam. Qui narrat verbum non attendenti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. Cum dormiente loquitur, qui enarrat stulto; et in fine dicit, Quis est hic? Super mortuum plora; deficit enim lux ejus: et super fatuum plora; deficit enim ei sensus. Modicum plora super mortuum, quoniam requievit; nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui. Luctus mortui septem diebus: fatui autem et impii, omnes dies vitae illorum. Et post viginti et unum versus: Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvet amicitiam. Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes; est enim regressus. Ad amicum si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio; (0961)excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa; in his omnibus effugiet amicus. Et post decem versus: Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut ne cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me.

[XXIII.] Domine pater, et dominator vitae meae, non relinquas me, et ne sinas me cadere in illis. Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiae, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta illorum; ne adincrescant ignorantiae meae, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum, et gaudeat inimicus meus: Domine pater, et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum. Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me. Aufer a me ventris concupiscentias; et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me; et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me. Doctrinam oris audite, filii; et qui custodierit illam, non periet labiis suis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. In vanitate sua apprehenditur peccator, et superbus et maledicus scandalizabitur in illis. Jurationi non assuescat os tuum; multus enim casus in illa. Nominatio vero Dei non sit in ore tuo assidua, et nominibus sanctorum non admiscearis; quoniam non eris immunis ab eis. Sicut enim servus interrogatus assidue, a livore non minuitur; sic omnis jurans et nominans in toto, a peccato non purgabitur. Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit; et si dissimulaverit, delinquit dupliciter. Et si in vacuum juraverit, non justificabitur: replebitur enim retributione domus illius. Et post quatuor versus: Indisciplinationi non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati. Memento patris et matris tuae; in medio enim magnatorum consistis: ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuae maledicas. Homo assuetus in verbis improperii, in omnibus diebus suis non erudietur. Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem. Anima calida quasi ignis ardens non exstinguetur, donec aliquid glutiat; et homo nequam in ore carnis suae non desinet, donec incendat ignem. Et post duos versus: Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens, Quis me videt? tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me; quem verear? delictorum meorum non memorabitur Altissimus, et non (0962)intelliget, quoniam non videt oculus illius: quoniam expellet a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum. Et non cognovit quoniam oculi Domini plus multo lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes.

Et paulo post [XXV.]: Quae in juventute tua non congregasti, quomodo invenies in senectute tua? Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium! Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus et consilium! Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei. Et post decem versus: Timor Dei super omnia se superposuit. Beatus cui donatum est habere timorem Dei. Qui timet illum,, cui assimilabitur? Et post viginti versus: Ne respicias mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.

Et post triginta tres versus [XXVI.]: Mulier ebriosa ira magna; et contumelia, et turpitudo illius non contegetur. Fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur. In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se. Ab omni irreverentia oculorum cave; et ne mireris si te neglexerit. Et post quatuor versus: Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit disciplina illius. Datus Dei mulier sensata et tacita: non est immutatio eruditae animae. Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata. Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae. Et post duodecim versus: Et qui transgreditur a justitia ad peccatum, Deus paravit eum ad rhomphaeam.

Et post quatuor versus [XXVII.]: Et qui quaerit locupletari, avertit oculum suum. Et post tres versus: Conteretur delictum. Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. Sicut in pertusura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu hominis cordis. Ante sermonem non collaudes virum: haec enim tentatio est hominum. Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris; et habitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. Volatilia ad sibi similia conveniunt, et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. Leo venationi insidiatur semper, sic peccata operantibus iniquitatem. Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna immutatur. (0963)In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto. Narratio peccantium odiosa, et risus eorum in delictis peccati. Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium. Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis. Qui denudat arcana amici, perdit fidem, et non inveniet amicum ad animum suum. Dilige proximum, et conjungere fide cum illo: quod si denudaveris abscondita illius, non persequaris post eum. Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic qui perdit amicitiam proximi sui. Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic reliquisti proximum tuum, et non eum capies. Non illum sequaris, quoniam longe abest. Effugit enim quasi caprea de laqueo; quoniam vulnerata est anima ejus; et ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio: denudare autem amici mysteria, desperatio est animae infelicis. Annuens oculis fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet. In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. Multa odivi, et non coaequavi ei; et Dominus odiet illum. Et post duos versus: Qui foveam fodit, decidet in illam; et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo; et qui laqueum alii parat, peribit in illo. Facienti nequissimum consilium, super illum devolvetur; et non agnoscet unde adveniet illi. Illusio, et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum.

Et post tres versus [XXVIII.]: Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini reservat iram, et a Deo quaerit medelam! In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur! Ipse cum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo! Quis exorabit pro delictis illius? Memento novissimorum, et desine inimicari: tabitudo enim, et mors imminet in mandatis Dei. Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. Memorare testamenti Altissimi, et despice ignorantiam proximi. Abstine te a lite, et minues peccata. Homo enim iracundus incendit litem; et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittit inimicitiam. Et post quatuor versus: Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem, et lingua testificans adducit mortem. Si sufflaveris, quasi ignis exardebit; et si exspueris super illam, exstinguetur: et utraque ex ore proficiscuntur. Susurro et bilinguis maledictus: multos enim turbavit pacem habentes. Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos a gente in gentem. Civitates muratas divitum destruxit, et domos magnatorum effodit. Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit. Lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas (0964)de laboribus suis. Qui respicit illam, non habebit requiem, nec habebit amicum in quo requiescat. Et post aliquot versus: Verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos; et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.

[XXIX.]: Qui facit misericordiam, fenerat proximo; et qui praevalet manu, mandata servat. Fenera proximo tibi in tempore necessitatis illius; et iterum redde proximo tuo in tempore suo. Confirma verbum, et fideliter age cum illo; et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. Multi quasi inventionem aestimaverunt fenus, et praestiterunt molestiam iis qui se adjuverunt. Et post tredecim versus: Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam illius ne dimittas eum vacuum. Perde pecuniam tuam propter fratrem et amicum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi; et proderit tibi magis quam aurum. Conclude eleemosynam in corde pauperis; et haec pro te exorabit ab omni malo: super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit. Vir bonus fidem facit pro proximo suo; et qui perdiderit confusionem, derelinquet sibi. Gratiam fidejussoris ne obliviscaris; dedit enim pro te animam suam. Repromissorem fugit peccator et immundus. Bona repromissoris sibi ascribit peccator, et ingratus sensu derelinquet liberantem se. Vir repromittit de proximo suo, et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo. Repromissio nequissima multos perdidit diligentes, et commovit illos quasi fluctus maris. Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. Peccator transgrediens mandata Domini, incidet in promissionem nequam. Et post unum versum: Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.

Et post sexdecim versus [XXX.]: Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella, ut laetetur in novissimo suo. Qui docet filium suum, laudabitur in illo. Et post decem versus: Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadit praeceps. Lacta filium, et paventem te faciet; lude cum illo, et contristabit te. Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescant dentes tui. Non des illi potestatem in juventute, et ne despicias cogitatus illius. Curva cervicem ejus in juventute, et tunde latera ejus dum infans est; ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor animae. Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudine illius confundaris. Melior est pauper sanus et fortis viribus, quam dives imbecillus et flagellatus malitia. Salus animae in sanctitate justitiae melior est omni auro et argento; et corpus validum, (0965)quam census immensus. Non est census super censum salutis corporis; et non est oblectatio super cordis gaudium. Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans. Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositae sepulcro. Et post quinque versus: Tristitiam non des animae tuae, et non affligas temetipsum in consilio tuo. Jucunditas cordis haec est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis, et exsultatio viri est longaevitas. Miserere animae tuae placens Deo, et contine; et congrega cor tuum in sanctitate ejus, et tristitiam longe expelle a te. Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa. Zelus et iracundia minuent dies, et ante tempus senectam adducit cogitatus.

Et post decem versus [XXXI.]: Qui aurum diligit, non justificabitur; et qui insequitur consumptionem, replebitur ex ea. Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie illius perditio illorum. Lignum offensionis est aurum sacrificantium: vae illis qui sectantur illud, et omnis imprudens deperiet in illo. Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus cum? fecit enim mirabilia in vita sua. Quis probatus est in illo, et perfectus est? et erit illi gloria aeterna. Qui potuit transgredi, et non est transgressus; et facere mala, et non fecit: ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit Ecclesia sanctorum. Et post aliquot versus: Utere quasi homo frugi, iis quae tibi apponuntur, ut non, cum manducas multum, odio habearis. Cessa prior disciplinae causa, et noli nimius esse, ne forte offendas. Etsi in medio multorum sedisti, prior illis non extendas manum tuam, nec prior poscas bibere. Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum. Et post aliquot versus: Diligentes in vino noli provocare; multos enim exterminavit vinum.

Et post viginti sex versus [XXXII.]: Loquere major natu; decet enim te primum verbum diligenti scientiam; et non impedias musicam. Ubi auditus non est, effundas sermonem; et importune noli extolli in sapientia tua. Et post quinque versus: Adolescens, loquere in tua causa, vix cum necesse fuerit. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens. In medio magnatorum loqui non praesumas; et ubi sunt senes, non multum loquaris. Ante grandinem praeibit coruscatio, et ante verecundiam praeibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona (0966)gratia. Praecurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo. Et super his omnibus benedicito Deum, qui fecit te, et inebriantem te ab omnibus bonis suis. Qui timet Deum, excipiet doctrinam ejus; et qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem. Qui quaerit legem, replebitur ab ea; et qui insidiose agit, scandalizabitur in ea. Qui timent Dominum, invenient judicium justum, et justitiam quasi lumen accendent. Peccator homo devitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. Vir consilii non disperdet intelligentiam. Et post quatuor versus: Fili, sine consilio nihil facias; et post factum non poenitebis. Et post paucos versus: Qui credit Deo, attendet mandatis; et qui confidit in illo, non minorabitur.

[XXXIII.] Timenti Dominum non occurrent mala: sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. Sapiens non odit mandata et justitias; et non illidetur quasi navis in procella. Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis. Qui interrogationem manifestat, parabit verbum.

Et post paululum [XXXIV.]: Vana spes, et mendacium viro insensato; et somnia extollunt imprudentes. Et quasi qui apprehendit umbram, et sequitur ventum; sic et qui attendit ad visa mendacia. Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. Ab immundo quid mundabitur? et a mendace quid verum dicetur? Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia male facientium, vanitas est. Et sicut parturientis cor tuum phantasias patitur, nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio: ne dederis in illis cor tuum. Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. Sine mendacio consummabitur verbum, et sapientia in ore fidelis contemplabitur. Et post quinque versus: Multa vidi enarrando, et plurimas verborum consuetudines. Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. Spiritus timentium Deum quaeritur, et in respectu illius benedicentur. Spes enim illorum in salvantem illos; et oculi Dei in diligentes se. Qui timet Dominum, nihil trepidabit, et non pavebit; quoniam ipse est spes ejus. Timentis Dominum, beata est anima. Ad quem respicit? et quis est fortitudo ejus? Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridianum; deprecatio offensionis et adjutorium casus; exaltans animam et illuminans oculos, dans sanitatem et vitam et benedictionem. Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes injustorum. Dominus solus sustinentibus (0967)se in via veritatis et justitiae. Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationibus iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. Panis indigentium, vita pauperis est; qui defraudat illum, homo sanguinum est. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. Unus aedificans et unus destruens, quid prodest illis nisi labor? Unus orans, et unus maledicens, cujus vocem exaudiet Deus? Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficiet lavatio illius? Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem facit, quid proficit humiliando se? orationem ejus quis exaudiet?

[XXXV.] Qui conservat legem, multiplicat orationem. Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate; et propitiationem litare sacrificii super injustitias, et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia. Et post paucos versus: Non apparebis in conspectu Dei vacuus. Haec enim omnia propter mandata Domini fiunt. Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus. Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum. In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas. Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum; quoniam Dominus retribuens est, et septies reddet tantum tibi. Noli offerre munera prava; non enim suscipiet illa. Noli respicere sacrificium injustum; quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personae. Non accipiet Dominus personam in pauperem, et precationem laesi exaudiet. Non despiciet preces pupilli, nec viduae, si effundat loquelam gemitus. Nonne lacryma ad maxillam descendit, et exclamatio a maxilla ascendit propter illud quod descendit super illam? Et post quatuor versus: Oratio humiliantis se, nubes penetrabit.

Et post aliquantum [XXXVII.]: Cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei, cujus anima est secundum animam tuam. Et post quinque versus: Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam. Et post viginti et unum versus: Fili, in vita tua tenta animam tuam; et si fuerit nequam, non des illi potestatem. Non enim omnibus omnia expediunt, et non omni animae omne genus placet. Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam.

Et post quatuor versus [XXXVIII.]: Honora medicum propter necessitatem; etenim illum creavit Altissimus. A Deo enim est medela, et a rege accipiet donationem. Disciplina medici exaltabit caput ipsius, et in conspectu (0968)magnatorum collaudabitur. Altissimus creavit de terra medicinam, et vir prudens non abhorrebit illam. Nonne a ligno indulcata est aqua amara? Ad agnitionem hominum virtus illius, et dedit homini scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. In his curans mitigavit dolorem ipsorum. Et post quatuor versus: Fili, in tua infirmitate non desperes; sed ora Dominum, et ipse curabit te. Averte a delicto, et diri ge manus, et ab omni delicto munda cor tuum. Et post unum versum: Et impingua oblationem, et da locum medico; etenim illum Dominus creavit: et non discedat a te; quoniam opera ejus sunt necessaria. Est enim quando in manus illorum incurras: ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum. Et post unum versum: Fili, in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus incipe plorare. Et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius. Propter delaturam amare fer luctum illius una die, et consolare propter tristitiam; et fac luctum secundum meritum ejus uno die vel duobus, propter detractionem. A tristitia enim festinat mors, et cooperiet virtutem, et tristitia cordis flectet cervicem. Et post unum versum: Non dederis in tristitiam cor tuum. Et post novem versus: Sapientia scribae in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet.

Et paulo post [XXXIX.]: In voce dicito, Obaudite me, divini fructus aquarum, et quasi rosa plantata super rivum fructificate. Quasi Libanus odorem suavitatis habete. Florete flores quasi lilium, date odorem, et frondete in gratiam, et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis. Date magnificentiam nomini ejus, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, in canticis labiorum et citharis; et sic dicetis in confessione: Opera Domini universa bona valde. In verbo ejus stetit aqua sicut congeries, et in sermone oris ejus sicut exceptoria aquarum. Quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute illius. Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis ejus. A saeculo et usque in saeculum respiciet; et nihil est mirabile in conspectu ejus. Non est dicere, Quid est hoc? aut quid est illud? omnia enim in tempore suo quaerentur.

Et paulo post [XL.]: Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in saeculum permanet. Et post duodecim versus: Fratres in adjutorium in tempore tribulationis, et super eos misericordia liberabit.

Et post paululum [XLI.]: Sapientia enim abscondita, et thesaurus occultus, quae utilitas in utrisque? Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.

Et aliquando post [LXIII.]: Benedicentes Dominum, (0969)exaltate illum quantum potestis; major est omni laude. Exaltantes eum replemini virtute.

Et post multa [LI.]: Appropiate ad me, indocti, et congregamini in domum disciplinae. Quid adhuc retardatis? et quid adhuc dicitis in his? animae vestrae sitiunt vehementer. Aperui os meum, et locutus sum: Comparate vobis sine argento sapientiam, et collum vestrum subjicite jugo, et suscipiet anima vestra disciplinam. In proximo enim est invenire eam. Videte oculis vestris, quoniam modice laboravi, et inveni mihi multam requiem. Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea. Laetetur anima vestra in misericordia ejus, et non confundemini in laude ipsius. Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo.

De libro Tobiae ista ponenda credidimus.

DE TOBIAE LIBRO.

[Cap. IV.] Honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae ejus. Memor enim esse debes, quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. Et post duos versus: Omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe, et cave ne aliquando peccato consentias, et praetermittas praecepta Dei tui. Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini. Quo modo potueris, ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum fuerit, etiam exiguum libenter impertire stude. Praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis. Quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patitur animam ire in tenebras. Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna omnibus, qui faciunt eam. Attende tibi, fili, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nunquam patiaris crimen scire. Superbiam autem nunquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Quicumque aliquid tibi operatus fuerit, statim mercedem ei restitue; et merces mercenarii apud te omnino non maneat. Quod ab alio odis fieri tibi, vide ne alteri tu aliquando facias. Panem tuum cum esurientibus egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. Et post duos versus: Consilium semper a sapiente perquire. Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Et post septem versus: Noli timere, fili mi: pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.

Et post multa [XII.]: Tunc Raphael dixit eis occulte: Benedicite Deum coeli, et coram omnibus viventibus confitemini illi, quoniam fecit vobiscum misericordiam suam. Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri, honorificum est. Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere. Quoniam (0970)eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quae purga peccata, et facit invenire vitam aeternam. Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae.

Et paulo post [XIV.]: Audite ergo, filii mei, patrem vestrum: Servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi; et filiis vestris mandate, ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore, in veritate et in tota virtute sua.

Jam nunc quoniam non omnes libri canonici Veterisque Testamenti huic operi nostro necessaria dederunt; neque ii qui dederunt ex omnibus suis locis conveniebat ut darent, sed ex eis tantum ubi apertiora morum bonorum praecepta comperimus; sive ubi utilia jubentur, sive ubi contraria prohibentur: ad sacras Litteras evangelicas et apostolicas transeamus. Caput in canone Testamenti Novi notissima et praeclarissima quatuor Evangelia tenuerunt, in quorum primo, quod secundum Matthaeum est, ea quae nobis sunt ad hoc opus, quod suscepimus, congrua, videamus.

DE EVANGELIO SECUNDUM MATTHAEUM.

[Cap. V.] Videns autem Dominus turbas, ascendit in montem: et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Et aperiens os suum docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites; quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent; quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes; quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici; quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis; sic enim persecuti sunt Prophetas qui fuerunt ante vos. Vos estis sal terrae: quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita: neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio; sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Nolite putare quoniam veni solvere Legem, aut Prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum, aut unus apex non praeteribit a Lege donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Dico autem vobis, quoniam nisi abundaverit justitia vestra plus quam (0971)Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Audistis quia dictum est antiquis, Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, Reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo, Racha; reus erit concilio: qui autem dixerit, Fatue; reus erit gehennae ignis. Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te; relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo; ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde donec reddas novissimum quadrantem. Audistis quia dictum est antiquis, Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Expedit enim tibi ut unum pereat membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te. Expedit enim tibi ut unum pereat membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. Dictum est autem, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Ego autem dico vobis, quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat. Item audistis quia dictum est antiquis, Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est; neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis; neque per caput tuum juraveris; quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non: quod autem his abundantius est, a malo est. Audistis quia dictum est, Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere malo; sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram: et ei qui vult tecum in judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et quicumque te angariaverit ire mille passus, vade cum illo alia duo. Qui petit a te, da ei: et volentem mutuari a te, ne avertaris. Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et odies inimicum tuum. Ego autem dico vobis, Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos oderunt, et orate pro persequentibus, et calumniantibus vos: ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super malos et bonos, et pluit super justos et injustos. Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis (0972)fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et Ethnici hoc faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est.

[VI.] Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in absconso: et Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi. Et cum oratis, non oritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare; ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in absconso: et Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi. Orantes autem nolite multum loqui, sicut Ethnici: putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis, scit enim Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum. Sic ergo orabitis: Pater noster qui es in coelis; sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem: sed libera nos a malo. Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis delicta vestra. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et lava faciem tuam; ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo qui est in absconso: et Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Lucerna corporis tui est oculus. Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt? Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et (0973)mammonae. Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester coelestis pascit illa: nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Si autem fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicae fidei? Nolite ergo solliciti esse dicentes, quid manducabimus? aut quid bibemus? aut quo operiemur? Haec enim omnia Gentes inquirunt: scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.

[VII.] Nolite judicare, ut non judicemini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Aut quomodo dicis fratri tuo, Sine ejiciam festucam de oculo tuo: et ecce trabes est in oculo tuo? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo; et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos. Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. Aut quis ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se? Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis: haec est enim Lex et Prophetae. Intrate per angustam portam; quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta et arcta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor, fructus malos facit. Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui (0974)facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum. Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos: discedite a me qui operamini iniquitatem. Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram: et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam: et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina ejus magna.

Et paulo post [X.]: Gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris; non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus est enim operarius cibo suo. In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete donec exeatis. Intrantes autem in domum, salutate eam dicentes, Pax huic domui. Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super illam: si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur. Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras, de domo vel de civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum, et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; et ad praesides et reges ducemini propter me, in testimonium illis et gentibus. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis, qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister (0975)ejus; et servo, sicut dominus ejus. Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Ne ergo timueritis eos. Nil enim opertum est quod non revelabitur, et occultum quod non scietur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui in coelis est. Nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam; et inimici hominis, domestici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Qui invenit animam suam, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Qui recipit vos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis, calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

Et paulo post [XI.]: Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus, dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis. Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens; et dicunt: Daemonium habet. Venit Filius hominis manducans, et bibens; et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. Et post paululum: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis; et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.

Item post paululum [XII.]: Si autem sciretis quid est, Misericordiam volo, et non sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes. Et post paululum: Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit. Ideo dico vobis, omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite (0976)arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor cognoscitur. Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona; et malus homo de malo thesauro profert mala. Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Ex verbis enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.

Et post aliquantum [XV.]: Audite, et intelligite. Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Et paulo post: Respondens autem Petrus, dixit ei, Edissere nobis parabolam istam. At ille dixit, Adhuc et vos sine intellectu estis? Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur: quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem? De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt quae coinquinant hominem: non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.

Item post aliquantum [XVI.]: Tunc dixit Jesus discipulis suis, Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum Angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.

Item aliquanto post [XVIII.]: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno coelorum. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Vae mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen vae homini per quem scandalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te. Bonum est tibi ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Bonum est tibi cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico autem vobis, quia Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est. Venit enim Filius hominis salvare (0977)quod perierat. Et paulo post: Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum: si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos; ut in ore duorum testium, vel trium, stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae: si autem et Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo qui in coelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. Ideo assimilatum est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis: et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta; cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venumdari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi. Procidens autem servus ille orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: Redde quod debes. Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Ille autem noluit; sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde; et venerunt, et narraverunt domino suo omnia, quae facta fuerant. Tunc vocavit illum dominus suus, et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me; nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et iratus dominus ejus, tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

Et paulo post [XIX.]: Et accesserunt ad eum Pharisaei, tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? Qui respondens ait eis: Non legistis quia qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos; et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis (0978)dimittere uxores vestras; ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur. Dicunt illi discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Qui dixit: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunachi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi qui seipsos eunuchizaverunt propter regnum coelorum: qui potest capere, capiat. Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret: discipuli autem increpabant eos. Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire. Talium est enim regnum coelorum. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. Et ecce unus accedens ait illi: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus Deus. Si autem vis ingredi ad vitam, serva mandata. Dicit ei: Quae? Jesus autem dixit: Non homicidium facies, Non adulterabis, Non facies furtum, Non falsum testimonium dices, Honora patrem tuum et matrem, et, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi, quid adhuc mihi deest? Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Cum autem audisset verbum adolescens, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum coelorum. Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo potest salvus esse? Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt. Tunc respondens Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

Et paulo post [XX.]: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

Et aliquanto post [XXII.]: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Et alibi: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In (0979)his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae.

Et post paucos versus [XXIII.]: Tunc Jesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. Alligant autem onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum; digito autem suo nolunt ea movere. Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus rabbi. Vos autem nolite vocari rabbi: unus est enim magister vester; omnes autem vos fratres estis. Et patrem nolite vobis vocare super terram: unus est enim Pater vester, qui in coelis est. Nec vocemini magistri; quia magister vester unus est Christus. Qui major est vestrum, erit minister vester. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur. Et paulo post: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentham et anethum et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt Legis; judicium, et misericordiam, et fidem. Haec oportuit facere, et illa non omittere. Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia mundatis quod de foris est calicis et paropsidis; intus autem pleni sunt rapina, et omni immunditia. Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod de foris est mundum. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia aedificatis sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum; et dicitis, Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine Prophetarum. Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt: et vos implete mensuram patrum vestrorum. Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae? Ideo, ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas; et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam.

Et paulo post [XXIV.]: Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum: qui autem perseveraverit (0980)usque in finem, hic salvus erit. Et post aliquantum: Estote parati, quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est. Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus suus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Si autem dixerit malus servus ille in corde suo, Moram facit Dominus meus venire; et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis: veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat; et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.

Et post paululum [XXV.]: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Item post paululum: Cum autem venerit filius hominis in majestate sua, et omnes Angeli cum eo; tunc sedebit super sedem majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis; et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet rex iis qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te; sitientem, et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus? Aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet et iis qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum: hospes fui, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me. Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et sitientem, et hospitem, aut nudum, aut infirmum, vel in carcere, et non ministravimus tibi? Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.

Et post aliquantum [XXVI.]: Vigilate, et orate, ut non intretis in tentationem.

DE EVANGELIO SECUNDUM MARCUM.

[CAP. VII.] Advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite. Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt quae communicant hominem. Si quis habet aures audiendi, audiat. (0981)Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare; quia non intrat in cor ejus, sed in ventrem, et in secessum exit, purgans omnes escas? Dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem. Ab intus enim de corde hominum exeunt cogitationes malae, procedunt adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemiae, superbia, stultitia. Omnia haec mala ab intus procedunt, et communicant hominem.

Et alio loco [VIII.]: Convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget seipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam eam faciet. Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum, et detrimentum faciat animae suae? aut quid dabit homo commutationem pro anima sua? Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundet eum in gloria Patris sui cum Angelis suis.

Et alibi [IX.]: Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem cum complexus esset, ait illis: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit. Et paulo post: Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia christi estis; amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. Et post paululum: Habete in vobis salem, et pacem habete inter vos.

Et paulo post [X.]: Et accedentes Pharisaei interrogabant eum, Si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. At ille respondens, dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses? Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. Quibus respondens Jesus ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud; ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. Et dicit illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum, (0982)et alii nupserit, moechatur. Et post quatuor versus: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos. Talium est enim regnum Dei. Amen dico vobis, quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. Et cum egressus esset in viam, praecurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam percipiam? Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. Praecepta nosti? Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudem feceris, Honora patrem tuum et matrem. At ille respondens, ait illi: Magister, haec omnia servavi a juventute mea. Jesus autem intuitus eum, dilexit eum; et dixit illi: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Qui contristatus in verbo, abiit moerens: erat enim habens multas possessiones. Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt! Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens, ait illis: Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire! Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Qui magis admirabantur, dicentes ad seipsos: Et quis potest salvus fieri? Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. Et coepit Petrus ei dicere: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Respondens Jesus ait: Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut matrem, aut patrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc; domus, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus; et in saeculo futuro vitam aeternam. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Et paulo post: Scitis quia ii qui videntur principari Gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est autem in vobis: sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister; et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

Et aliquanto post [XI.]: Et respondens Jesus, ait eis: Habete fidem Dei; amen dico vobis, quicumque dixerit huic monti, Tollere et mittere in mare; et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit, Fiat, fiet ei. Propterea dico vobis: Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et venient vobis. Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem; ut et Pater vester qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra. Quod si vos non dimiseritis, nec Pate: vester qui in coelis est, dimittet vobis peccata vestra.

(0983)Item post aliquantum [XII.]: Respondens autem Jesus, dixit illis: Reddite igitur quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Et alio loco: Et accessit unus de Scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quia bene illis responderit, interrogavit eum, quod esset primum omnium mandatum. Jesus autem respondit ei, Quia primum omnium mandatum est, Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est; et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua: hoc est primum mandatum. Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. Et ait illi Scriba: Bene, magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum; et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine: et diligere proximum tanquam seipsum, majus est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis. Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. Et paulo post: Cavete a Scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis: qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis, hi accipiunt prolixius judicium. Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret aes in gazophylacium: et multi divites jactabant multa. Cum venisset autem una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans: et convocans discipulos, ait illis, Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt; haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit, totum victum suum.

Et paulo post. [XIII]: Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed quod datum fuerit vobis in illa hora, id loquimini. Non enim estis vos loquentes, sed Spiritus sanctus. Et post paululum: Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. Et alio in loco: Videte, vigilate, et orate; nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo qui peregre profectus, reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori praecepit ut vigilet. Vigilate ergo: nescitis enim quando dominus domus veniat; sero, an media nocte, an galli cantu, an mane: ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico, Vigilate.

DE EVANGELIO SECUNDUM LUCAM.

[Cap. II.] Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Et aliquanto post [III.]: Et interrogabant eum turbae, dicentes, Quid ergo faciemus? Respondens autem, dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat. Venerant (0984)autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? At ille dixit ad eos: Nihil amplius quam quod constitutum est vobis, faciatis. Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris.

Et post aliquantum [VI.]: Beati pauperes; quia vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuritis; quia saturabimini. Beati qui nunc fletis; quia ridebitis. Beati eritis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum, propter Filium hominis. Gaudete in illa die, et exsultate; ecce enim merces vestra multa est in coelo: secundum enim haec faciebant Prophetis patres eorum. Verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram. Vae vobis qui saturati estis; quia esurietis. Vae vobis qui ridetis nunc; quia lugebitis, et flebitis. Vae cum benedixerint vobis; omnes homines: secundum haec faciebant pseudoprophetis patres eorum. Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos oderunt. Benedicite maledicentibus vobis. Orate pro calumniantibus vos. Et qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo qui aufert tibi vestimentum tuum, etiam tunicam noli prohibere. Omni autem petenti te, tribue; et qui aufert quae tua sunt, ne repetas. Et prout vultis ut faciant vobis homines, facite illis similiter. Et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. Et si benefeceritis iis qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. Et si mutuum dederitis iis a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fenerant, ut recipiant aequalia. Verumtamen diligite inimicos vestros; benefacite, et mutuum date nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi; quia ipse benignus est super ingratos et malos. Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Nolite judicare, et non judicabimini. Nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini. Date, et dabitur vobis. Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est, non consideras? Aut quomodo potes dicere fratri tuo, Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo; ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. Non est enim arbor bona quae facit fructus malos, (0985)neque arbor mala faciens fructum bonum. Unaquaeque arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvas. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum; et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia cordis os loquitur. Quid autem vocatis me, Domine, Domine; et non facitis quae dico? Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit. Similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum supra petram. Inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere; fundata enim erat super petram. Qui autem audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna.

Et post aliquantum [VII.]: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt? Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis. Venit enim Joannes Baptista neque manducans panem, neque bibens vinum; et dicitis: Daemonium habet. Venit Filius hominis manducans, et bibens; et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.

Item post aliquantum [VIII.]: Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei. Qui autem secus viam sunt, ii sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Quod autem in spinas cecidit, ii sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum. Quod autem in bonam terram, ii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit; sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. Non enim est occultum quod non manifestetur, nec absconditum quod non cognoscatur, et in palam veniat. Videte ergo quomodo audistis. Qui enim habet dabitur illi; et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.

Et post aliquantum [IX.]: Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos. Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram, (0986)neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super illos. Item post aliquantum: Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam. Nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui fiat? Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum Angelorum. Et alio loco: Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum major esset. At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se, et ait illis: Quincumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter omnes vos, hic major est. Et post aliquantum: Ait autem ad alterum, Sequere me. Ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei. Et ait alter: Sequar te, Domine; sed primum permitte mihi renuntiare iis qui domi sunt. Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.

Et post paululum [X.]: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis, In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt; dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quaecumque apponuntur vobis; et curate infirmos qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, excuntes in plateas ejus dicite: Etiam pulverem qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati. Et post paululum: Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Et post paululum: Ecce quidam legisperitus surrexit, tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? At ille dixit ad eum: In Lege quid scriptum est? (0987)quomodo legis? Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut teipsum. Et paulo post: Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. Et post paululum: Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima: porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.

Item post paululum [XI.]: Cum oratis, inquit, dicite, Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amico, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum: et ille de intus respondens, dicat: Noli mihi molestus esse: jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi. Et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit; propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego vobis dico: Petite et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. Quis autem ex vobis patrem, petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? Si ergo, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se. Et paulo post: Factum est autem cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. At ille dixit: Imo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Et paulo post: Et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisaeus, ut pranderet apud se: et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. Et ait Dominus ad illum: Nunc vos, Pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Stulti, nonne qui fecit quod de foris est, etiam quod intus est fecit? Verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Sed vae vobis Pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis judicium et charitatem Dei. Haec autem oportuit facere, et illa non omittere. Vae vobis, Pharisaei, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. Vae vobis, quia estis ut monumenta quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt. Respondens autem quidam ex legisperitis, (0988)ait illi: Magister, haec dicens, etiam nobis contumeliam facis. At ille ait: Etiam vobis legisperitis vae; quia oneratis homines oneribus quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.

Et alio loco [XII.]: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Et paulo post: Dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab iis qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis. Timete eum qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus pluris estis. Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram Angelis Dei; qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram Angelis Dei. Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur. Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis: Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere. Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. At ille dixit ei: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem supra vos? Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia; quia non in abundantia cujusquam vita ejus est, ex his quae possidet. Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit; et cogitabat intra se, dicens, Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit, Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam, et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea; et dicam animae meae, Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti cujus erunt? Sic est omnis qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae vestrae, quid manducetis; neque corpori, quid vestiamini. Anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum. Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt; quibus non est cellarium, neque horreum; et Deus pascit illos: quanto magis vos pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de caeteris solliciti estis? Considerate lilia quomodo crescunt; non laborant, neque nent. Dico autem vobis, nec Salomon in omni (0989)gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. Si autem fenum agri quod hodie in agro est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos pusillae fidei? Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis; et nolite in sublime tolli. Haec enim omnia gentes mundi inquirunt: Pater autem vester scit quoniam his indigetis. Verumtamen quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis. Nolite timere, pusillus grex; quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelis; quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Ubi enim thesaurus vester, ibi et cor vestrum erit. Et post paululum: Et vos estote parati; quia qua hora non putatis Filius hominis veniet. Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Beatus ille servus, quem cum venerit dominus, invenerit ita facientem. Vere dico vobis, supra omnia quae possidet, constituet illum. Quod si dixerit servus ille in corde suo, Moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis: qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus repetunt ab eo. Item paulo post: Hypocritae, faciem terrae et coeli nostis probare; hoc autem tempus quomodo non probatis? Quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est?

Et aliquanto post [XIII.]: Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt.

Et alio loco [XIV.]: Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco; ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi, Da huic locum; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco; ut cum venerit qui te invitavit, dicat tibi, Amice, ascende superius: tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Dicebat autem et ei qui se invitaverat. Cum facis prandium vel coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque (0990)vicinos divites; ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos; et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in retributione justorum. Et paulo post: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam, suam, non potest meus esse discipulus. Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens, computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum; ne posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident incipiant illudere ei, dicentes quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.

Et post aliquantum [XVI.]: Et ego vobis dico, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est, et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis; quod vestrum est quis dabit vobis? Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae. Audiebant autem haec omnia Pharisaei, qui erant avari; et deridebant illum. Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. Et post paucos versus: Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur.

Et post paululum [XVII.]: Impossibile est ut non veniant scandala; vae autem illi per quem veniunt! Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. Attendite vobis: si peccaverit frater tuus, increpa illum; et si poenitentiam egerit, dimitte illi. Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens, Poenitet me, dimitte illi.

Et alio loco [XVIII.]: Dixit autem ad quosdam, qui in se confidebant tanquam justi, et aspernabantur caeteros, parabolam istam: Duo homines ascenderunt in templum ut orarent; unus Pharisaeus, et alter Publicanus. Pharisaeus stans haec apud se orabat. Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum, (0991)raptores, injusti, adulteri, veluti etiam hic Publicanus: jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Et Publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad coelum levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo. Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite eos vetare. Talium est enim regnum Dei. Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? Dixit autem Jesus: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus. Mandata nosti? Non occides, Non moechaberis, Non furtum facies, Non falsum testimonium dices, Honora patrem tuum et matrem. Qui ait: Haec omnia custodivi a juventute mea. Quo audito, Jesus ait ei, Adhuc tibi unum deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. His ille auditis, contristatus est; quia dives erat valde. Videns autem illum Jesus tristem factum, dixit: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, propter regnum Dei, et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam.

Et alibi [XIX.]: Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius est Abrahae. Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat.

Et post aliquantum [XX.]: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Et alio loco: Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: Attendite a Scribis, qui ambulare volunt in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis; qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem.

[XXI.] Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium divites: vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo; et dixit, Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit. Nam et omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. Item alio loco: Ponite ergo in cordibus (0992)vestris, non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis; et eritis odio omnibus propter nomen meum: et capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Et post aliquantum: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra a crapula et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos repentina dies illa. Tanquam enim laqueus superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia ista, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.

Item post aliquantum [XXII.]: Facta est autem contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut junior; et qui praecessor est, sicut ministrator. Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Et alio in loco: Orate ne intretis in tentationem.

DE EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM.

[Cap. V.] Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis?

Et post aliquantum [VIII.]: Dixit autem Jesus, Nec ego te condemnabo. Vade, et amplius jam noli peccare. Et paulo post: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Et post paululum: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Et alibi: Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, non videbit mortem in aeternum.

Et post aliquantum [XII.]: Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Et alio loco: Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

Et alibi [XIII.]: Vos vocatis me, Magister, et Domine; et bene dicitis, sum etenim: si ergo ego lavi pedes vestros Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Et paulo post: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

Et paulo post [XIV.]: Si diligitis me, mandata mea servate. Et post paululum: Qui habet mandata mea (0993)et servat ea, ille est qui diligit me: qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Et post tres versus: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat.

Et paulo post [XV.]: Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest facere fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum. Quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur foras, sicut palmes, et arescet; et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint; quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea: sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Et paulo post: Haec mando vobis, ut diligatis invicem.

Haec de quatuor Evangeliis in hoc opere ponenda existimavi: ubi intelligi potest, tres evangelistas, Matthaeum scilicet et Marcum et Lucam, ideo nobis plura dedisse praecepta vivendi; quia eam maxime secuti sunt partem, quae activa dicitur. Quia vero Joannes contemplativam magis tenuit, ideo cum ejus evangelium superemineat caeteris, multo pauciora tamen in eo morum praecepta comperimus. Hinc jam de illo libro cui titulum dederunt, Actus Apostolorum, commemorabimus quae invenimus omnino paucissima. Eo quippe rerum gestarum continetur historia, quibus aedificatur fides, magisque ibi exempla quam praecepta conscripta sunt.

DE LIBRO ACTUUM APOSTOLORUM.

[Cap. XV.] Jacobus ergo loquens. Propter quod, inquit, ego judico non inquietari eos qui ex Gentibus convertuntur ad Dominum; sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. Et paulo post: Visum est enim Spiritui sancto et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris, quam haec necessaria; ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.

Et post multa, cum Paulus apostolus praepositis Ecclesiae, quos congregaverat, loqueretur [XX.]: Attendite, inquit, vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Et paulo post idem (0994)ad eosdem: Argentum, aut aurum, aut vestem nullius concupivi, ipsi scitis; quoniam ad ea quae mihi opus erant, et iis qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit, Beatius est magis dare quam accipere.

Et alio loco, cum Jacobus et qui cum eo erant, Paulo apostolo loquerentur, dixerunt ei [XXI.]: Vides, frater, quot millia sunt in Judaeis, qui crediderunt; et omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te, quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per Gentes sunt, Judaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem; audient enim te supervenisse: hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se; his assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens Legem. De iis autem qui crediderunt ex Gentibus, nos scripsimus, judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.

Haec de libro Actuum Apostolorum, nostro huic operi congruentia, quae hic poneremus, satis esse comperimus. Ubi videmus Apostolos, eis qui ex Gentibus crediderunt, nulla voluisse onera veteris Legis imponere, quantum attinet ad corporalis abstinentiam voluptatis; nisi ut observarent ab his tribus, id est, ab eis quae idolis immolarentur, et a sanguine, et a fornicatione. Unde nonnulli putant tria tantum crimina esse mortifera, idololatriam, et homicidium, et fornicationem; ubi utique et adulterium, et omnis praeter uxorem concubitus intelligitur. quasi non sint mortifera crimina quaecumque alia sunt praeter haec tria, quae a regno Dei separant, aut inaniter et fallaciter dictum sit, Neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Sed oportet nos repressa disputatione nostra, ad Epistolas apostolicas jam venire, et videre etiam in ipsis quid huic operi convenienter aptetur.

DE EPISTOLA B. PAULI APOSTOLI AD ROMANOS.

[Cap. I.] Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum et Graeco. Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est, Justus autem ex fide vivit. Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum, qui veritatem in injustitia detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque (0995)ejus virtus et divinitas; ut sint inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt: et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et voluerum, et quadrupedum, et serpentium. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium; et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes; et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia; tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt; repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia; plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate; susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia. Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte; non solum qui ea faciunt, sed et qui consentiunt facientibus.

[II.] Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, quae judicas. Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quod tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis ejus et patientiae et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus: his quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus, vitam aeternam; his autem, qui ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci. Gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco. Et post paululum: Non enim auditores Legis justi sunt apud Deum, sed factores Legis justificabuntur. Item paulo post: Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas (0996)non furandum, furaris, qui dicis non moechandum, moecharis; qui abominaris idola, sacrilegium facis; qui in Lege gloriaris, per praevaricationem Legis Deum inhonoras. Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est.

Et aliquanto post [V.]: Justificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: per quem et accessum habemus fide in gratia ista, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.

Et alio loco [VI.]: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiae Deo. Et post paululum: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem.

Et alio loco [VIII.]: Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Et post paululum: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi; si tamen compatiamur, ut et conglorificemur. Et post paululum: Si autem quod non videmus, speramus; per patientiam exspectamus. Et post paucos versus Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Et paulo post: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus, propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.

Et alio loco [X.]: Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura, Omnis qui credit in illum, non confundetur. Non enim est distinctio Judaei et Graeci. Nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

Et alio loco [XI.]: Tu autem fide sta: noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non (0997)pepercit, ne forte nec tibi parcat. Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate.

Et paulo post [XII.]: Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et nolite conformari huic saeculo; sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et placens, et perfecta. Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes; sive prophetiam secundum rationem fidei; sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate: dilectio sine simulatione, odientes malum, adhaerentes bono; charitatem fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes; sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentibus vos, benedicite, et nolite maledicere. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Idipsum invicem sentientes. Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Nulli malum pro malo reddentes: providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Non vosmetipsos defendentes, charissimi; sed date locum irae. Scriptum est enim, Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

[XIII.] Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo. Quae autem sunt a Deo, ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. Ideo necessitate subjecti estote, non solum propter (0998)iram, sed et propter conscientiam. Ideo enim et tributa praestatis. Ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Reddite omnibus debita; cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Qui enim diligit proximum, Legem implevit. Nam, Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo Legis est dilectio. Et hoc scientes tempus, quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis: sicut in die, honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induimini Dominum Jesum Christum. Et carnis curam ne feceritis in desideriis.

[XIV.] Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. Alius enim credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olera manducet. Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet; Deus enim illum assumpsit. Tu quis es qui judices alienum servum? Suo domino stat, aut cadit: stabit autem; potens est enim Deus statuere illum. Nam alius judicat diem inter diem, alius judicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit: et qui manducat, Domino manducat; gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus et mortuus est, et resurrexit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. Tu autem, quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei. Scriptum est enim, Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem judicemus. Sed hoc magis judicate, ne ponatis offendiculum fratribus vel scandalum. Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non enim est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, (0999)et probatus est hominibus. Itaque quae pacis sunt, sectemur, et quae aedificationis sunt in invicem. Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda sunt; sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum: neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Tu fidem habes penes temetipsum? habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est; quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est.

[XV.] Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque nostrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem. Etenim Christus non sibi placuit, sed, sicut scriptum est, Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. Quaecumque autem scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Et aliquanto post: Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. Placuit enim eis, et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt Gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Et post paucos versus: Obsecro igitur vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per charitatem Spiritus, ut ad juvetis me in orationibus pro me ad Deum.

Et paulo post [XVI.]: Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt; et declinate ab eis. Hujusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis: sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.

DE EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS.

[Cap. I.] Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum (1000)Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Et post paululum: Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est sapientia nobis a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: ut quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur.

Et alio loco [III.]: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicit, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo: nonne homines estis? Et post paululum: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est quod estis vos. Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum.

Et post paucos versus [IV.]: Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos; ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Et post paululum: Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris. Maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus. Tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc. Non ut confundam vos haec scribo, sed ut filios meos charissimos moneo.

Item post paululum [V.]: Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter Gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat. Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit. Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi ut praesens, eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini Jesu, tradere hujusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis: non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus; alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. Nunc autem scripsi vobis, non commisceri, si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, (1001)aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. Quid enim mihi de iis qui foris sunt judicare? Nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis? Nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.

[VI.] Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? An nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? Et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis saecularia? Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum? sed frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles? Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? Sed vos injuriam facitis, et fraudatis, et hoc fratribus. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et post paululum: Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo; et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Dominum in corpore vestro.

[VII.] De quibus autem scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium habet donum ex Deo; alius quidem sic, alius vero sic. Dico autem non nuptis et viduis, bonum est illis si sic maneant, sicut et ego. Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. His autem qui matrimonio juncti sunt, praecipio, non ego, sed Dominus, (1002)uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. Nam caeteris ego dico, non Dominus, si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli; et sanctificata est mulier infidelis in viro fideli. Alioquin filii vestri immundi essent: nunc autem sancti sunt. Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subjectus frater aut soror in ejusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. Unde enim scis, mulier, si virum salvum facies? aut unde scis, vir, si mulierem salvam facies? nisi unicuique sicut divisit Dominus. Unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet; sicut in omnibus Ecclesiis doceo. Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es? non sit sibi curae: sed et si potes liber fieri, magis utere. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Pretio empti estis; nolite fieri servi hominum. Unusquisque in quo vocatus est, frater, in hoc permaneat apud Deum. De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti: et si nupserit virgo, non peccavit; tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur. Praeterit enim figura hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt hujus mundi, quomodo placeat uxori; et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi. Si quis autem turpem se videri (1003)existimat super virginem suam, quod sit superadulta, et ita oportet fieri; quod vult faciat; non peccat, si nubat. Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc judicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui no jungit, melius facit. Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit: quod si dormierit vir ejus, liberata est; cui vult, nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium. Puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.

[VIII.] De iis autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat: charitas vero aedificat. Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo. Et post paululum: Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant; et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si non manducaverimus, deficiemus; neque si manducaverimus, abundabimus. Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem; nonne conscientia ejus cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est. Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.

Et post pauca [IX.]: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis militat suis stipendiis unquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? Numquid secundum hominem haec dico? an et Lex haec non dicit? Scriptum est enim in Lege Moysi, Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? An propter nos hoc utique dicit? Nam propter nos utique scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat arare, et qui triturat in spe fructus percipiendi. Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt: et qui (1004)altorio deserviunt, cum altario participantur. Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me. Bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Nam et si evangeliza vero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit; vae enim mihi est, si non evangeliza vero. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Quae est ergo merces mea? Ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium Christi, ut non abutar potestate mea in Evangelio. Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Et factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer: iis qui sub Lege sunt, quasi sub Lege essem, cum ipse non essem sub Lege, sed sub gratia, ut eos qui sub Lege erant lucrifacerem: iis qui sine Lege erant tanquam sine Lege essem, cum sine Lege Dei non essem, sed in Lege essem Christi, ut lucrifacerem eos qui sine Lege erant. Factus sum infirmis ut infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem. Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps ejus efficiar. Nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans: sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.

[X.] Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt. Et post paucos versus: Sed non in pluribus eorum bene placitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione (1005)etiam proventum, ut possitis sustinere. Propter quod, charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. Et paulo post: Sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Et paulo post: Si quis autem dixerit, Hoc immolatum est idolis; nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam. Conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Utquid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia? Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? Sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Sine offensione estote Judaeis, et Gentibus, et Ecclesiae Dei: sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.

[XI.] Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Et post paululum: Omnis vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. Omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum. Et post aliquantum: Hoc autem praecipio non laudans, quod non in melius, sed in deterius convenitis. Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras inter vos esse, et ex parte credo. Nam oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est dominicam coenam manducare. Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum; et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? In hoc non laudo. Et post aliquos versus: Itaque quicumque manducaverit panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Ideo inter vos multi infirmi, et imbecilles, et dormiunt multi. Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem expectate. Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Caetera autem cum venero, disponam.

Et alio loco [XII.]: Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem; ut non sit schisma in corpore, sed in idipsum pro invicem sollicita sint membra. Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur (1006)unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, gubernationes, opitulationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Aemulamini autem charismata meliora: et adhuc excellentiorem vobis viam demonstro.

[XIII.] Si linguis hominum loquar, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam; et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit. Et post aliquos versus: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec: major autem his est charitas.

[XIV.] Sectamini autem charitatem. Et paulo post: Quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis. Item post paululum: Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote. Et alio loco: Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet? omnia ad aedificationem fiant. Et post aliquos versus: Mulieres in ecclesiis taceant: non enim permittitur illis loqui, sed subditas esse, sicut et Lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia. An a vobis verbum Dei processit, aut in vos solos devenit?

Et post paululum [XV.]: Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. Evigilate, justi, et nolite peccare. Ignorantiam enim Dei quidam habent: ad reverentiam vobis loquor. Et post paululum: Itaque, fratres mei dilecti, estote stabiles et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

[XVI.] De collectis autem quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi in Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non cum venero, (1007)tunc collectae fiant. Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistolas hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. Veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero. Nam Macedoniam pertransibo. Apud vos autem forsitan remanebo, vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocumque iero. Nolo enim vos modo in transitu videre: spero autem me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, et adversarii multi. Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos. Et post paululum: Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. Omnia vestra in charitate fiant.

DE EPISTOLA II B. PAULI AD CORINTHIOS. [Cap. I.] Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in mundo.

Et post paululum [II.]: Si quis autem contristavit me, non me contristavit; sed ex parte, ut non onerem, omnes vos. Sufficit illi qui ejusmodi est, objurgatio haec quae fit a pluribus; ita ut e contrario magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est. Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum charitatem. Ideo enim scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. Cui autem aliquid donastis, et ego. Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi; ut non circumveniamur a satana: non enim ignoramus cogitationes ejus.

Et alio loco [IV.]: Ideo habentes hanc administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus; sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. Et post paucos versus: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum. Et paulo post: Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur; dejicimur, sed non perimus: semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu in corporibus nostris manifestetur. Semper enim nos qui vivimus, (1008)in mortem tradimur propter Jesum, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est, Credidi propter quod locutus sum, et nos credimus propter quod et loquimur. Et post sex versus: Propter quod non deficimus: sed licet is qui foris est homo noster corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt.

Et post paululum [VI.]: Adjuvantes autem adhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim, Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma justitiae, a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati et non mortificati; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Et post paucos versus: Dilatamini et vos. Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.

[VII.] Has igitur habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Et post paululum: Quoniam et si contristavi vos in epistola, non me poenitet: et si poeniteret, videns quod epistola illa etsi ad horam vos contristavit, nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam (1009)in salutem stabilem operatur. Saeculi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem?

Et post paucos versus [VIII.]: Notam autem vobis facimus, fratres, gratiam Dei, quae data est in Ecclesiis Macedoniae, quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum, et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum. Quia secundum virtutem (testimonium illis reddo), et supra virtutem voluntarii fuerunt, cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii quod fit in sanctos: et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt, primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei; ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum coepit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et charitate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis: non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae charitatis ingenium bonum comprobans. Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut inopia illius vos divites essetis. Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priori. Nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex aequalitate, in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non minoravit. Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi: quoniam exhortationem quidem suscepit, sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. Misimus autem cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias. Non solum autem, sed et ordinatus ab Ecclesiis comes peregrinationis nostrae, in hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram: devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.

(1010)Et post aliquos versus [IX.]: Nam de ministerio quod fit in sanctos, ex abundanti est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedones; quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos. Misi autem fratres, ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte: ut, quemadmodum dixi, parati sitis; ne cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicam vos) in hac substantia. Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos, et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse, sic quasi benedictionem, non quasi avaritiam. Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum. Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae; ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo: quoniam ministerium hujus officii, non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, per probationem ministerii hujus; glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae, et simplicitate communicationis in illos et in omnes; et ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. Gratias ago Deo. super inenarrabili dono ejus.

Et alio loco [X.]: Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est; sed quem Deus commendat.

Et post aliquantum [XI.]: Ministri Christi sunt? et ego: ut minus sapiens dico, plus ego. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter: a Judaeis quinquies quadragenas, una minus, accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, te naufragium feci; nocte et die in profundo maris fui: in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex Gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate: praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia (1011)mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt gloriabor.

Et post paululum [XII.]: Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis multis pro Christo. Cum enim infirmor, tunc potens sum. Et post aliquos versus: Ecce tertio paratus sum venire ad vos, et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris, licet plus vos diligens, minus diligar. Et post aliquos versus: Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo inveniam vos, et ego inveniar a vobis qualem non vultis: ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos; ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et impudicitia quam gesserunt.

Et alio loco [XIII.]: Oremus autem Deum, ut nihil mali faciatis: non ut nos probati pareamus, sed ut vos quod justum est faciatis. Et post sex versus: De caetero, fratres, gaudete, perficimini, exhortamini, idipsum sapite, pacem habete; et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.

DE EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS.

[Cap. I.] Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.

Et post aliquantum [V.]: Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides quae per dilectionem operatur. Et alio loco: Vos autem in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem spiritus servite invicem. Omnis enim Lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quod si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis. Quod si spiritu ducimini, non estis sub Lege. Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt, fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, (1012)inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia. Adversus hujusmodi non est lex. Qui autem Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

[VI.] Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit; ipse se seducit. Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum habebit gloriam, et non in altero. Unusquisque enim onus suum portabit. Communicet autem is qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet: quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu et metet vitam aeternam. Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

DE EPISTOLA B. PAULI AD EPHESIOS.

[Cap. IV.] Obsecro itaque vos, fratres, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Et alio loco: Hoc itaque dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis sicut et Gentes ambulant, in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum: qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis et avaritiae. Vos autem non ita didicistis Christum: si tamen illum audistis, et in ipso docti estis, sicut est veritas in Jesu. Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria (1013)erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestrae; et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo; quoniam sumus invicem membra. Irascimini, et nolite peccare. Sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo. Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.

[V.] Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos; aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas quae ad rem non pertinet; sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: ut filii lucis ambulate (fructus enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate), probantes quid sit beneplacitum Deo. Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum: magis autem redarguite. Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Omnia autem quae arguuntur, a lumine manifestantur. Omne enim quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus. Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus; quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus (1014)vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri, subjecti invicem in timore Christi. Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino: quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae, ipse Salvator corporis ejus. Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo: ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi; sed ut sit sancta et immaculata. Ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo unquam carnem suam odio habuit; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum.

[VI.] Filii, obedite parentibus vestris in Domino. Hoc enim justum est. Honora patrem tuum et matrem, quod est primum mandatum in promissione, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate eos in disciplina et correptione Domini. Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes; sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate servientes ut Domino, et non hominibus: scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. Et vos, domini, eadem facite illis, remittentes minas; scientes quia et illorum et vester Dominus est in coelis, et personarum acceptio non est apud eum. De caetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores, tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die mala, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere; et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in ipso (1015)vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis; et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium Evangelii, propter quod legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui.

DE EPISTOLA B. PAULI AD PHILIPPENSES.

[Cap. I.] Quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est; et quid eligam, ignoro. Coarctor enim e duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius; permanere autem in carne, necessarium propter vos. Et post sex versus: Tantum digne Evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii. Et in nullo terreamini ab adversariis, quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis: et hoc a Deo. Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

[II.] Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera et miserationes, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes, idipsum sentientes. Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes. Non quae sua sunt singuli considerantes; sed ea quae aliorum. Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Itaque, charissimi mei, sicut semper obedistis, non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle, et perficere, pro bona voluntate. Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae; inter quos lucetis sicut luminaria in mundo: verbum vitae continentes ad gloriam mihi in diem Christi; (1016)quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. Sed et si immolor supra sacrificium et ministerium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus vobis. Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. Spero autem in Domino Jesu Timotheum cito mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognoscens quae circa vos sunt. Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Jesu Christi. Experimentum autem ejus cognoscite, quoniam sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro quae circa me sunt. Confido autem in Domino, quoniam et ipse veniam ad vos cito. Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos: quoniam quidem omnes vos desiderabat, et moestus erat propter quod audistis illum infirmatum. Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino; et ejusmodi cum honore habetote: quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam, ut impleret quod vobis deerat erga meum obsequium.

Et paulo post [III.]: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens me, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit: verumtamen ad id quod pervenimus, ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. Imitatores mei estote, fratres; et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et fleus dico, inimicos crucis Christi: quorum finis interitus; quorum Deus venter, et gloria in confusione ipsorum; qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est.

Et post tredecim versus [IV.]: Gaudete in Domino semper; iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus enim prope est. Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu. De caetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae; si qua virtus, si qua laus, haec cogitate: quae et didicistis, et accepistis, et audistis, (1017)et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum. Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. Non quasi propter penuriam dico. Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. Scio et humiliari; scio et abundare: ubique et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat. Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae. Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: quia et in Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis. Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in rationem vestram. Habeo autem omnia, et abundo. Repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis, odorem suavitatis, hostiam acceptabilem, placentem Deo.

DE EPISTOLA I B. PAULI AD THESSALONICENSES. [Cap. II.] Ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit: sed ante passi multa et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo: sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis Evangelium, ita loquimur; non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiae, Deus testis est: neque quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. Cum possemus vobis oneri esse, ut Christi Apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos. Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras; quoniam charissimi nobis facti estis. Memores enim facti estis, fratres, laboris nostri et fatigationis: nocte et die laborantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei. Vos testes estis et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela vobis, qui credidistis, affuimus: sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum, tanquam pater filios suos, deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione; quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis. Vos enim imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea, in Christo Jesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis.

Et alio loco [IV.]: De caetero ergo, fratres, rogamus (1018)vos, et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis, ut abundetis magis. Scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Jesum. Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum; et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Deus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in vobis. De charitate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. Etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis; et operam detis, ut quieti sitis; et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis: ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent.

Et post aliquos versus [V.]: Igitur non dormiamus, sicut et caeteri: sed vigilemus et sobrii simus. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Nos autem qui diei sumus, sobrii simus; induti loricam fidei et charitatis, et galeam spem salutis. Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis, per Dominum nostrum Jesum Christum: qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis. Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in charitate, propter opus illorum; pacem habete cum eis. Rogamus autem vos, fratres; corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. Semper gaudete; sine intermissione orate; in omnibus gratias agite. Haec enim voluntas Dei est in Christo Jesu, in omnibus vobis. Spiritum nolite exstinguere. Prophetias nolite spernere. Omnia autem probate: quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos.

DE EPISTOLA II B. PAULI AD THESSALONICENSES. [Cap. I.] Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, ita ut dignum est; quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem: ita ut nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei, pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei, ut digni (1019)habeamini regno Dei, pro quo et patimini. Si tamen justum est apud Deum, retribuere tribulationem iis qui vos tribulant; et vobis qui tribulamini, requiem nobiscum, in revelatione Domini Jesu de coelo cum Angelis virtutis ejus, in flamma ignis, dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi. Qui poenas dabunt in interitum aeternas, a facie Domini, et a gloria virtutis ejus, cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. In quo etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vocatione vos sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute: ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.

Et alio loco [III.]: Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo; sed in labore et fatigatione, nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Non quasi non habuerimus potestatem; sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, nec manducet. Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. Quod si quis non obedierit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut confundatur. Et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.

DE EPISTOLA B. PAULI AD COLOSSENSES.

[Cap. III.] Igitur, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus: propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis. In quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam; turpem sermonem de ore vestro ne emiseritis. Nolite mentiri invicem; exspoliantes vos veterem hominem cum (1020)actibus ejus, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus, qui creavit eum: ubi non est Gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber; sed omnia et in omnibus Christus. Induite ergo vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam; supportantes invicem, et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos facite. Super omnia autem haec charitatem habete, quod est vinculum perfectionis: et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore; et grati estote. Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino. Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Filii, obedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino. Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes; sed in simplicitate cordis, timentes Dominum. Quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut Domino, et non hominibus; scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite. Qui enim facit injuriam, recipiet id quod inique gessit; et non est personarum acceptio apud Deum.

[IV.] Domini, quod justum est et aequum, servis praestate; scientes quoniam et vos Dominum habetis in coelo. Orationi instate, vigilantes in ea cum gratiarum actione: orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale conditus sit, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

DE EPISTOLA I B. PAULI AD TIMOTHEUM.

[Cap. I.] Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Scimus autem quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur: scientes hoc, quia justo lex non est posita, sed injustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, parricidis et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris; et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.

(1021)Et post paululum [II.]: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt; ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et castitate. Item post paululum: Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa; sed, quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio.

Et post aliquot versus [III.]: Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitatem, doctorem: non vinolentum, non percussorem, sed modestum; non litigiosum, non cupidum, sed suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate. Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? Non neophytum, ne in superbiam elatus in judicium incidat diaboli. Oportet autem et illum testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum diaboli. Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesunt et suis domibus. Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirunt, et multam fiduciam in fide quae est in Christo Jesu.

Et post duodecim versus [IV.]: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. Quia omnis creatura Dei bona, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, nutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam assecutus es. Ineptas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae. Fidelis sermo et omni acceptione dignus. In hoc enim laboramus et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium. Praecipe haec, et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum (1022)esto fidelium, in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae. Noli negligere gratiam quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae, insta in illis: hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.

[V.] Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem; juvenes, ut fratres; anus, ut matres; juvenculas, ut sorores, in omni castitate. Viduas honora, quae vere viduae sunt. Si qua autem vidua filios aut nepotes habet; discant primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum, et instat obsecrationibus et orationibus nocte et die. Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint. Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentiores autem viduas devita. Cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt; habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Simul autem et otiosae discunt circumire domos; non solum otiosae, sed et verbosae, loquentes quae non oportet. Volo autem juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim quaedam conversae sunt retro post satanam. Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, ut non gravetur Ecclesia, ut iis quae vere viduae sunt sufficiat. Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. Dicit enim Scriptura, Non infrenabis os bovi trituranti; et, Dignus est operarius mercede sua. Adversum presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus et tribus testibus. Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. Testor coram Deo et Christo Jesu et electis Angelis, ut haec custodias sine praejudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere, propter stomachum tuum, et frequentes (1023)tuas infirmitates. Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt; et quae aliter se habent, abscondi non possunt.

[VI.] Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos habeant, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt; sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt: haec doce, et exhortare. Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum, et qui privati sunt veritate; existimantium quaestum esse pietatem. Est autem quaestus magnus, pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quia nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, haec fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certamen fidei; apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile, usque in adventum Domini nostri Jesu Christi. Et post paucos versus: Divitibus hujus saeculi praecipe, non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum; bene agee, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.

DE EPISTOLA II B. PAULI AD TIMOTHEUM.

[Cap. I.] Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus; sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei. Et post paucos versus: Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Jesu. Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis.

(1024)Et paulo post [II.]: Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu; et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. Labora sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus intellectum in omnibus. Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum; in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu, cum gloria coelesti. Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus; si sustinebimus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos; si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. Haec commone, testificans coram Deo. Noli verbis contendere, in nihil utile, nisi ad subversionem audientium. Sollicite autem cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Profana autem et vaniloquia devita: multum proficient ad impietatem; et sermo eorum ut cancer serpit. Et post sex versus: Cognovit Dominus qui sunt ejus; et discedant ab iniquitate omnes qui invocant nomen Domini. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. Si quis ergo mundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. Juvenilia autem desideria fuge: sectare vero justitiam, fidem, charitatem, pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quod generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt: nequando det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

[III.] Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa; et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, (1025)voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes: et hos devita. Ex iis enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis; semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Et post octo versus: Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconio, Lystris; quales persecutiones sustinui, et ex omnibus me eripuit Dominus. Et omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. Tu vero permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris. Et quoniam ab infantia sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Jesu. Omnis Scriptura divinitus inspirata, est utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in justitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

[IV.] Testificor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, et per adventum ipsius et regnum ejus, praedica verbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. Ego enim jam delibor, et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: in reliquo reposita est mihi justitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex; non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus.

DE EPISTOLA B. PAULI AD TITUM.

[Cap. I.] Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem; non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, ampiectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Et post aliquos versus: Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, non intendentes Judaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium se a veritate. Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus (1026)nihil mundum: sed inquinatae sunt et mens eorum, et conscientia. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant; cum sint abominati et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.

[II.] Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam. Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia. Anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non vino multo servientes, bene docentes, ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios diligant, prudentes, castas, domus curam habentes, benignas, subditas suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei. Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate, in gravitate. Verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Apparuit enim gratia Dei salvatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.

[III.] Admone illos, principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Et post paucos versus: Fidelis sermo est; et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus. Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles et vanae. Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit proprio judicio condemnatus.

DE EPISTOLA B. PAULI AD PHILEMONEM. Gaudium enim magnum habui et consolationem in charitate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Et paulo post: Quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.

DE EPISTOLA AD HEBRAEOS [Cap. III.] Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum (1027)cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Participes enim Christi effecti sumus; si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus, dum dicitur, Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in exacerbatione.

Et post paucos versus [IV.]: Timeamus ergo, ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admixtus fidei ex iis quae audierunt. Et alio loco: Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit coelos, Jesum filium Dei, teneamus confessionem. Et post tres versus: Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

Et paulo post [VI.]: Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius; qui ministrastis sanctis, et ministratis. Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum qui fide et patientia haereditabunt promissiones. Et post septem versus: Homines enim per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est juramentum.

Et post aliquantum [X.]: Teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), et consideremus invicem in provocationem charitatis et bonorum operum: non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam; sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur hostia pro peccatis. Terribilis namque quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. Irritam quis faciens Legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus moritur testibus: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem Testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? Scimus enim qui dixit, Mihi vindictam, et ego reddam; et iterum, Quia judicabit Dominus populum suum. Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum. Et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum (1028)cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim modicum aliquantulumque, qui venturus est veniet, et non tardabit. Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animae meae.

Et aliquanto post [XII.]: Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum: qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis adversum peccatum repugnantes: et obliti estis consolationis, quae vobis tanquam filiis loquitur dicens, Fili mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. In disciplina perseverate; tanquam filiis vobis offert se Deus. Quis enim filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes; ergo adulteri, et non filii estis. Deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et verebamur: non multo magis obtemperabimus Patri spirituum; et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos; hic autem ad id quod utile est, in recipiendo sanctificationem ejus. Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pecatissimum exercitatis per eam reddet justitiae. Propter quod remissas manus et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris; ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Contemplantes ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi: ne quis fornicator, aut profanus, ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua.

Et alio loco [XIII.]: Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis. Mementote vinctorum, tanquam simul vincti, et laborantium, tanquam et ipsi in corpore manentes. Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus: fornicatores enim et adulteros judicabit Deus. Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus. Ipse enim dixit, Non te deseram neque derelinquam: ita ut confidenter dicamus, Dominus mihi adjutor est, non timebo quid (1029)faciat mihi homo. Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Jesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini ejus. Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Obedite praepositis vestris, et subjacete eis; ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri: ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes; hoc enim non expedit vobis. Orate pro nobis. Confidimus autem, quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.

DE EPISTOLA I PETRI.

[Cap. 1.] Modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur. Et alio loco: Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam, in revelatione Jesu Christi: quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis, sed secundum eum qui vocavit vos sanctum, ut et ipsi in omni conversatione sancti sitis; quoniam scriptum est, Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. Et post aliquos versus: Animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius, renati.

Et post paucos versus [II.]: Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes rationabile sine dolo lac concupiscite. Et post paululum: Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam. Conversationem vestram inter Gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum in die visitationis. Subjecti estote omni humanae ordinationi propter Deum; sive regi, quasi praecellenti; (1030)sive ducibus, tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate. Servi, subditi estote in omni timore dominis vestris; non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens injuste. Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati suffertis? Sed si bene facientes patimini, et patienter sustinetis; haec est gratia apud Deum. In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste. Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus, hujus livore sanati estis. Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.

Et alio loco [III.]: Similiter et mulieres subditae sint viris suis, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore castam conversationem vestram. Quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti ac modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectae propriis viris: sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans. Cujus estis filiae bene facientes, et non timentes ullam perturbationem. Viri similiter cohabitantes, secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tanquam et cohaeredibus gratiae vitae, ut non impediantur orationes vestrae. In fide autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes; quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Qui enim vult vitam diligere, et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. Declinet autem a malo, et faciat bonum; inquirat pacem, et sequatur eam. Quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Vultus autem Domini super facientes mala. Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, (1031)ut non conturbemini. Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe: sed cum modestia et timore, conscientiam habentes bonam, ut in eo quod detrahunt vobis, confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. Melius est enim benefacientes, si velit Dei voluntas, pati, quam malefacientes.

Et post aliquos versus [IV.]: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis, ut jam non hominum desideriis, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, ebrietatibus, et illicitis idolorum cultibus. Et post aliquos versus: Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. Ante omnia mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes: quia charitas operit multitudinem peccatorum. Hospitales invicem, sine murmuratione. Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus, per Jesum Christum Dominum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Charissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit; nolite pavere quasi aliquid novi vobis contingat: sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriae, et virtutis Dei, et qui est ejus spiritus, super vos requiescet. Nemo autem vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine; quoniam tempus est ut incipiat judicium de domo Dei. Si autem primum a vobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? Itaque et ii qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.

[V.] Seniores ergo qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et ejus quae in futuro revelanda est gloriae communicator, pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontance secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie; neque ut dominantes in cleris, sed formae facti gregis ex animo. Et cum apparuerit (1032)princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. Similiter, adolescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate; quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum; quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estote, vigilate: quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Cui resistite fortes in fide, scientes eamdem passionem ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos, ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

DE EPISTOLA II PETRI. [Cap. I.] Per quem maxima nobis et pretiosa promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes ejus quae in mundo est concupiscentiae corruptionem. Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem; in virtute autem, scientiam; in scientia autem, abstinentiam; in abstinentia autem, patientiam; in patientia autem, pietatem; in pietate autem, fraternitatis amorem; in amore autem fraternitatis, charitatem. Haec enim vobis cum adsint et superent, non vacuos, nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. Quapropter, fratres, magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non peccabitis aliquando.

Et post paululum [II.]: Sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum qui emit eos, Deum negabunt, superducentes sibi celerem perditionem. Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur, et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Quibus judicium jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat. Et alio loco: Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. Magis autem eos qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, dominationemque contemnunt: audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere, blasphemantes. Ubi angeli fortitudine (1033)et virtute cum sint majores, non portant adversus se exsecrabile judicium. Hi vero velut irrationabilia pecora naturaliter in captionem et perniciem, in iis quae ignorant blasphemantes, in corruptione sua peribunt, percipientes mercedem injustitiae, voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationes et maculae deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum, oculos habentes plenos adulterii et incessabilis delicti, pellicientes animas instabiles, cor exercitatum in avaritia habentes, maledictionis filii, derelinquentes rectam viam erraverunt. Et post paucos versus: Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriae, eos qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur, libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis. A quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur; facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. Contigit enim illis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum; et, Sus lota in volutabro luti.

Et post aliquantum [III.]: Cum haec omnia dissolvenda sint, quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Dei. Et paulo post: Charissimi, haec exspectantes satagite immaculati et inviolati inveniri in pace, et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitramini. Et alio loco: Vos igitur, fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore traducti, excidatis a propria firmitate. Crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria, et nunc et in diem aeternitatis. Amen.

DE EPISTOLA JACOBI. [Cap. I.] Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis; scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur: patientia autem opus perfectum patientiam operatur: patientia autem opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil haesitans. Qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Non enim aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. Vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis. Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, dives autem in humilitate sua; quoniam sicut flos feni transiet. Exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis (1034)marcescet. Beatus vir qui suffert tentationem; quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Et post paululum: Nolite itaque errare, fratres dilectissimi. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Et post paucos versus: Scitis, fratres mei dilectissimi: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum, et tardus ad iram. Ira enim viri justitiam Dei non operatur. Propter quod abjicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo: consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.

[II.] Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae. Et post aliquos versus: Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se? Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas, Diliges proximum tuum sicut teipsum, bene facitis. Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. Et post paucos versus: Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Superexultat autem misericordia judicio.

Et post aliquantum [III.]: Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Potest etiam freno circumducere totum corpus. Et alio loco: Linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum (1035)malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. Ex ipso ore procedit benedictio, et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Et post paucos versus: Quis sapiens et disciplinatus inter vos, ostendat ex bona conversatione operam suam in mansuetudine sapientiae? Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris; nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, dijudicans sine simulatione. Fructus autem justitiae in pace seminatur facientibus pacem.

[IV.] Unde bella et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris? Item post paucos versus: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituitur, Et paulo post: Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Subditi ergo estote Deo: resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. Appropinquate autem Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo. Miseri estote, et lugete, et plorate. Risus vester convertatur in luctum, et gaudium in moerorem. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. Nolite detrahere alterutrum, fratres. Et post paucos versus: Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare. Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis, Hodie aut crastino ibimus in civitatem illam, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus; qui ignoratis quid erit in crastinum. Quae est enim vita vestra? Vapor est ad modicum parens; deinceps exterminabitur. Pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit; et, Si vixerimus, faciemus hoc aut illud. Nunc autem exsultatis in superbiis vestris: omnis exsultatio talis maligna est. Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

[V.] Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. Ecce merces operariorum qui messuerunt (1036)regiones vestras, qui fraudati sunt a vobis clamant; et clamor ipsorum in aures Domini sabaoth introiit. Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra. In die occisionis adduxistis, occidistis justum, et non restitit vobis. Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Et paulo post: Patientes estote et vos, confirmate corda vestra; quoniam adventus Domini appropinquavit. Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Et alio loco: Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum: sit autem sermo vester, Est est, Non non; ut non sub judicio decidatis. Tristatur aliquis vestrum? oret: aequo animo est? psallat. Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si in peccatis sit, remittentur ei. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini. Multum enim valet deprecatio justi assidua. Et post aliquot versus: Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.

DE EPISTOLA JOANNIS I. [Cap. I.] Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus; mentimur, et veritatem non facimus: si autem in luce ambulamus, sicut et ipse in luce est; societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus; ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Si dixerimus quoniam non peccavimus; mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.

[II.] Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis: sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc charitas Dei perfecta est. In hoc scimus quoniam in ipso sumus; si in eo maneamus. Qui dicit se in illo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. Et post aliquot versus: Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Qui diligit fratrem (1037)suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus. Et paulo post: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est; et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. Et alio loco: Omne mendacium non ex veritate est.

Et post paululum [III.]: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas. Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est. Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit; quoniam semen ipsius in eo manet: et non potest peccare; quoniam ex Deo natus est. In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: quoniam haec est annuntiatio quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. Et post paucos versus: Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres: qui non diligit, manet in morte. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus verbo nec lingua, sed opere et veritate. In hoc cognoscimus, quoniam ex veritate sumus, et in conspectu ejus suademus corda nostra: quoniam si reprehenderit nos cor nostrum, major est Deus corde nostro, et novit omnia. Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea quae placita sunt coram eo, facimus. Et hoc est mandatum ejus, ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi, et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum (1038)nobis. Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo. Et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit.

[IV.] Charissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt: quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum. In hoc cognoscitur spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est; et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit; et nunc jam in mundo est. Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eos; quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo. Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. Nos ex Deo sumus: qui novit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. In hoc cognoscimus spiritum veritatis, et spiritum erroris. Charissimi, diligamus invicem: quoniam charitas ex Deo est; et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est. Et paulo post: Charissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est. Item paulo post: Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. Et nos cognovimus, et credidimus charitati quam habet Deus in nobis. Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. In hoc perfecta est charitas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quoniam sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem: quoniam timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus ab eo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.

[V.] Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est: et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. Haec est enim charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt. Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum. Et post paululum: Haec est fiducia quam habemus ad eum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus, audit nos: et seimus quoniam audit nos. Et post tres versus: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabit ei vitam, peccantibus non ad mortem. (1039)Est peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget quis. Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum non ad mortem. Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo, non peccat; sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. Et alio loco: Filioli, custodite vos a simulacris.

DE EPISTOLA JOANNIS II.

Non tanquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. Et haec est charitas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc mandatum est, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis. Et post paucos versus: Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Filium et Patrem habet. Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.

DE EPISTOLA JOANNIS III.

Charissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, qui testimonium reddiderunt charitati tuae in conspectu Ecclesiae: quos benefacies deducens digne Deo. Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a Gentibus. Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. Et post paululum: Charissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui bene facit, ex Deo est: qui male facit, non vidit Deum.

DE EPISTOLA JUDAE APOSTOLI.

Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc judicium, impii, Domini nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum dominatorem (1040)et Dominum nostrum Jesum Christum negantes. Et paulo post: Hi sunt in epulis suis maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes. Et alio loco: Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes; et os eorum loquitur blasphemiam, mirantes personas quaestus causa. Vos autem, charissimi, memores estote verborum quae praedicta sunt ab Apostolis Domini nostri Jesu Christi, qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietate. Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes. Vos autem, charissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu sancto orantes, ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi, in vitam aeternam. Et hos quidem arguite judicatos; illos vero salvate de igne rapientes: aliis autem miseremini in timore, odientes et eam quae carnalis est, maculatam tunicam.

DE LIBRO APOCALYPSIS JOANNIS.

[Cap. II.] Si homines, imo quia homines intelliguntur moneri, cum Angeli monentur, in omnibus eisdem praeceptis discimus falsos fratres per patientiam sustinendos propter nomen Dei, et per poenitentiam ad prima opera bona redeundum, et usque ad mortem persecutiones pro fide tolerandas, et in charitate serviendum.

Circa autem finem libri, cum de sancta civitate loqueretur [XXI.]: Non intrabit, inquit, in eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium.

Et alibi [XXII.]: Beati qui lavant stolas suas in sanguine Agni, ut sit potestas eorum in ligno vitae, et portis intrent civitatem. Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. Ego Jesus misi angelum meum testificari haec vobis.