Jump to content

Speculum peccatoris

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Speculum peccatoris
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40

Speculum peccatoris (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.SpePec, cc_idno: 7386 c

CAPUT PRIMUM. Quid his, Utinam saperent, etc., peccator doceatur.

Quoniam, charissime, in via hujus 40.0984| saeculi fugientis sumus, dies nostri sicut umbra praetereunt. Necesse est igitur corde sollicito saepius memorari, quod nostra fragilitas, nostra mortalis infirmitas toties cogit oblivisci. Quid est illud? Quod ipse omnipotens Dominus nostrum sui gratia volens 40.0985| profectum, per beatum Moysen nobis consuluit dicens, Utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent (Deut. XXXII, 29). Eia, frater mi, ecce feliciter poterimus evadere mortis periculum, si diligenter studeamus sequi divinum consilium, quod nobis intimat Dominus dicens, Utinam saperent, etc. O felix et utile consilium, mortis remedium, salutis antidotum, peccatoris speculum, Utinam saperent, etc. O salutifera nostri Redemptoris sententia, ex qua nobis instructio sapientiae, admonitio continentiae, speculum providentiae, exaltatio poenitentiae, acquisitio divinae gratiae datur! Ait ergo, Utinam saperent, etc. O admiranda bonitas nostri Creatoris! o ineffabilis charitas nostri Redemptoris! o praedicanda benignitas nostri Salvatoris! Nos servi nequam sumus, servi negligentes, servi inutiles, qui nostris exigentibus meritis mortem meruimus potius quam vitam: et ecce pius auctor vitae, ipse dator veniae, ipse largitor gratiae nos invitat ad salutem, dicens, Utinam saperent, etc. Quis, nisi periturus homo, haec audiens, ista considerans, non vehementissime gratuletur, et ultra quam fari possit, exsultet in gaudio spiritus in utero ejus, quod ipsi omnipotenti Deo, ipsi regi saeculorum, ipsi Domino Angelorum, ipsi Creatori omnium creaturarum cura est de nobis infirmis et miseris ac mortalibus? Cura ergo permaxima nobis inesse debet, quatenus prae omnibus et super omnia sacris ejus praeceptis diligenter obediamus; et ea devote diligamus, et studiose ea impleamus. Vae nobis in perpetuum, quoniam, teste Apostolo, miserabiliores omnibus hominibus erimus (I Cor. XV, 19), aut deteriores, si haec non fecerimus. Vere ad exsequenda Dei mandata otiosi et inanes existimus, nisi in primis omnia odio habeamus, quae ipsi Domino displicere cognovimus; et illa fideli corde diligamus, quae tremendae ejus majestati placere credimus. Proinde die noctuque exorandus est ipse clemens et misericors Deus et Dominus, ut nobis largiatur auxilium, qui suum tam salutare praestat consilium, dicens, Utinam saperent, etc. Valde mira et utilis est sententia illa, non semel tantum, sed saepius repetenda, Utinam saperent, etc.

CAPUT II. Sententiae hujus consideratio quid efficiat. Paucorum est. Hinc lapsi Samson, David ac Salomon. Lapsus eorum cur in Ecclesia legantur. Scriptura non sapit, nisi ardenter amanti.

Frater mi charissime, intellige, quaeso, quae legis. Consideratio enim hujus sententiae, destructio est superbiae, exstinctio invidiae, medela malitiae, effugatio luxuriae, evacuatio vanitatis et jactantiae, constructio disciplinae, perfectio sanctimoniae, praeparatio salutis aeternae. Ait ergo, Utinam saperent, etc. Heu, heu! quam paucorum est ista virtus! Pauci sunt qui salutarem hanc Salvatoris nostri sapiant sententiam: pauci sunt quibus est ante oculos propriae fragilitatis cognitio, corruptibilis carnis corruptio, peccatorum recordatio, instantis mortis meditatio, fetentis gehennae putei consideratio. Ecce quam utile speculum peccatorum. Revera, bone frater, si te saepius in hujusmodi speculo prospexeris, eris absque dubio Samsone fortior, Davide cautior, Salomone sapientior. Illi autem in hoc speculo se saepius considerare neglexerunt; ideo carnis suae desideriis caecati corruerunt. Igitur si tanti viri tam horribiliter lapsi sunt in culpam, quibus tanta adfuit fortitudo et sapientia; quanta cautela, quantoque studio nobis est vigilandum, quibus inest tanta debilitas, tantaque imperitia? Porro isti tres viri validi ideo leguntur in sancta Ecclesia, ut fidelibus non ad exemplum sint ruinae, sed ad speculum cautelae: quatenus nemo nostrum in sua confidat fortitudine, nemo praesumat de sua sapientia, imo semper timidi, semper reatus nostri conscii, semper de nostra salute simus solliciti, nunquam nostrae corruptionis et nostrae mortalitatis obliti. Qui vero hujusmodi verba negligenter attendunt, non sapiunt, nec intelligunt, nec novissima provident: et sic in 40.0986| mortem et damnationem vadunt. Ut igitur mens nostra circa prudentiae studium evigilet, dominica nos hortatur sententia dicens, Utinam saperent, etc. Hanc admonitionem salutiferam oculo rationis consideres, charissime, non in transitu, sed cum studio et deliberatione saepissime revolvendo: quia sicut thus non redolet, nisi ponatur in igne, ita nulla sacrae Scripturae sapit sententia, nisi cocta sit in corde.

CAPUT III. Quorum scientia, intelligentia et prudentia ibi desiderentur. Consideratio brevitatis vitae parit mundi contemptum.--Utinam saperent, etc.

Ecce hic, frater mi, tria in hoc versu proponuntur: scilicet scientia, intelligentia et providentia. Vult ergo Dominus ut scias, et intelligas, insuper et provideas. Vult ut scias vitam praesentem fugitivam, periculosam, brevem, miseriis tabescentem, universae vanitati subjectam, peccatorum sordibus pollutam, cupiditate corruptam, in brevi perituram; quatenus quanto infelicior mundus iste esse conspicitur, tanto facilius pro amore coelestis patriae contemnatur. Vult itaque Dominus ut fragilem tuam conditionem intelligas, sic meditando videlicet, quia nudus egressus es ex utero matris tuae, et nudus reverteris illuc (Job I, 21); quia terra es, et in terram ibis; in hujus vitae miseriam nudus intrasti, lugens dies tuos in dolore et aerumna pertransisti, cum luctu et labore hinc exiturus es. Intelligas ergo quantum sit exitus et ingressus tuus flebilis, progressus tuus debilis, et egressus horribilis. Intelligas ergo quantum sis in hac valle miseriae exsul et aegrotus, virtutibus pauper et modicus, labilis et infirmus, ac in proximo moriturus. Frater, felix eris, si hujusmodi admonitionem intelligas, et in corde tuo quasi in libro scribas, et hanc unam quam tibi trado regulam, servare studeas. Vive Deo gratus, toti mundo tumulatus, Crimine mundatus, semper transire paratus. O quam beatus vir, cujus anima circa hujusmodi studium evigilat! quam prudenter sapit et intelligit, ac novissima providet! Charissime, et tu fac similiter. Legisti jam in hoc speculo peccatoris, quid sane sapias, quid intelligas: restat ut novissima provideas. Ora ergo, et dic cum Propheta, Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi (Psal. XXXVIII, 5). O utilis oratio, o felix contemplatio, o necessaria postulatio! Non plane tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate, praescire deposcas; sed quod scis advena et peregrinus in hujus peregrinationis aerumnosae exsilio, homo infirmus et exigui temporis super terram, intelligas et cognoscas. Ergo, Utinam saperent, scilicet peccata praeterita quam sint amara. Unde Jeremias: Vide quam amarum est et malum, dereliquisse te Deum tuum (Jerem. II, 19). Malum est in culpa, et amarum est in poena. Et intelligerent, scilicet praesentia quam sint vana. Ecclesiastes: Vanitas vanitatum et omnia vanitas (Eccle. I, 2). Et novissima providerent, scilicet aeternitatem gloriae quantum ad bonos, et aeternitatem mortis quantum ad malos; ut sibi providerent contra sterilitatem futuram, sicut Joseph (Gen. XLI, 33). Unde Salomon: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII, 40).

Revera, charissime frater, si praesentis vitae tuae brevitatem attendas, et quid tibi deest in agenda Deo condigna poenitentia, in disciplina praeceptorum ejus observanda, in sanctitate coram ipso perficienda, saperes et intelligeres, et mortem ante oculos prospiceres; procul dubio mox sine mora, spretis pompis, postpositis mundi curis, despectis carnis illecebris, projectis voluptatibus, contemptis deliciis, in tui custodia vigilares, ac novissima prudenter provideres. Sapientis enim est non tam cujuslibet rei principium prospicere, quam finem exitumque providere. Denique 40.0987| felix esse comprobatur, qui sic cogitat de supplicio ante supplicium, ut postea supplicii effugiat periculum.

CAPUT IV. Consideratio mortis carnem domat. Meditatio quasi mentis ditatio.

Dicis ergo mihi, Paratus sum prae omnibus acquiescere divino consilio, ut sapiam et intelligam, ac novissima provideam. Sed quae sunt mea novissima? Illa utique de quibus Spiritus sanctus tibi per Salomonem loquitur dicens, Fili, in omnibus memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Non melius poterit caro luxuriosa domari, quam qualis erit mortua praemeditari: et si hujusmodi assiduam habueris meditationem, felicem te dicent omnes generationes. Meditatio enim nihil est, quam mentis ditatio. Peroptime ergo mens tua ditatur, quando contra cuncta adversantia providentiae scientia illustratur. Legitur in poeta, quod Centum luminibus cinctum caput Argus habebat: (Ovidii Metamorphoseon lib. 1, vers. 625). quod ita potest intelligi, quia ex omni parte sui intra mentis suae circumspectionem prudentiam possidebat. Igitur si tantae studio cautelae pollebat poeta paganus, multo fortius puriorem providentiae oculum debet habere clericus christianus. Esto ergo alter Argus, imo illo cautior, illo studiosior, illo prudentior: ut sapias et intelligas, ac novissima prudenter provideas.

CAPUT V. Quae sint novissima. Quo fructu provideantur.

Sed quae sunt novissima tua, quae providere sollicite summa totius providentiae est? Utique illa terribilis hora, in qua misera anima tua ex hoc corpusculo corruptibili timens est egressura. Frater, crede mihi, ad hujus rei tremendam considerationem maluisse debueras providentiam possidere, quam totius mundi dominationem. Utinam ergo saperes quae Dei sunt, et intelligeres quae mundi sunt, et provideres quae inferni sunt: profecto Deum timeres, superbiam non appeteres, mundum contemneres, et infernum horreres. In illa nimis metuenda extrema hora tua, quis amicorum, quis parentum tuorum veniens cum gladiis et armis poterit auxilium ferre? Non enim erit tunc qui consoletur te ex omnibus charis tuis (Thren. I, 2): respiciens eris ad auxilium et adjutorium hominum, sed refugium tuum tantummodo est apud Deum. Cogita igitur tecum, charissime, quo timore timendus, quo amore diligendus, quo honore venerandus sit ipse Dominus Jesus Christus Deus noster, qui salutis praesidium solus praestare poterit post mortem. Reduc ergo, charissime, saepius in memoriam illum extremum exitus tui diem: et antequam misera anima tua ex carcere carnis exeat, provideat quo vadat. Istiusmodi recordatio contritionem concipit, contritio compunctionem parit, compunctio contemplationem, scilicet pium et humilem affectum in Deum; pium videlicet ex fiducia adjutorii divinae bonitatis et clementiae, humilem ex consideratione propriae fragilitatis et miseriae. Hic, lector, attende. Quid enim est in omni scientia, quod hominem provocet facilius ad sui custodiam, et omnem injustitiam expellendam, ad sanctitatem in timore Dei perficiendam, quam suae corruptionis consideratio, suae mortalitatis certa cognitio, postremo tremendae mortis suae recordatio? Quando enim homo fit non homo, hoc est, quando aegrotescit, aegrotando aegritudo crescit, peccator expavescit, cor contremiscit, caput obstupescit, sensus evanescit, virtus exarescit, vultus pallescit, facies nigrescit, oculus tenebrescit, auris surdescit, nasus putrescit, lingua fatiscit, os obmutescit, corpus tabescit, caro marcescit: tunc carnis pulchritudo fetor efficitur 40.0988| et putredo, tunc homo solvitur in cinerem, et vertitur in vermem. Post hominem vermis, post vermem fetor et horror. Sic in non hominem vertitur omnis homo.

Ecce, frater mi charissime, ecce satis horribile spectaculum, sed est nimis utile speculum: quoniam nulla artis medicina, nullaque doctrina sic superat superbiam, nec sic vincit malitiam, nec sic exstinguit libidinem, nec sic mundi calcat vanitatem, sicut hujusmodi horrendae mortis recordatio. Utinam ergo saperent. Et quid huic mundo tantum vilescit, sicut homo, cujus corpus cum sit exanime, non permittitur esse intra domum triduo prae fetore: sed ut vile stercus foras projicitur, in profundo terrae absconditur, putredini traditur, vermibus in escam datur, cadaver efficitur?

CAPUT VI. De studiis vanis. De disciplina hic subeunda.

Erubescat ergo superbus et infelix peccator, et timeat elatione caecatus, ira inflammatus, impatientiae vitio foedatus, scientia inflatus: cui plus placet ars Aristotelis, quam scientia de Apostolis, plus codex Platonis, quam liber divinus: quem nulla lectio laetificat, nulla scientia aedificat, nullus sermo sapit, nisi fuerit grammatice conceptus, dialectice imaginatus, rhetorice purpuratus. Stultus es qui haec ignoras, et erras: quoniam qui talia agunt, et in talibus dies suos consumunt, peccatum sibi generant, et mortem parant; quia ex simili studio similem concipiunt scientiam, hoc est, folia colligunt, non fructus, id est verba, non virtutes; verba enim in ventum proferunt, et aerem verbis verberant, verbositatem sonant, jactantiam ostentant: de quibus per Psalmistam dicitur, Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est (Psal. CVI, 27). Sicut enim homo ebrius nescit quid agit, aut quo vadit, eo quod se ipsum ignorat; ita insipientes clerici saeculares in bibenda hujusmodi scientia se conturbant, libros devorant, sententias multiplicant, sed quid agant penitus ignorant, quia ad quem finem miserum tendant, miseri non attendunt. O utinam tales saperent! Si enim fugientis vitae suae brevitatem perpendissent, si damna dierum suorum ante oculos convertissent, si quam tremendo judicio, non tantum de mortuis eorum operibus, imo de omni verbo otioso quam districte responsuri sunt, praevidissent; mox terrore perterriti, mox divino amore percussi, vana hujus vitae studia reliquissent, et de studio vanitatis venissent ad studium veritatis, et de studio stultitiae ad studium sapientiae, hoc est, de studio curiositatis ad studium sanctae humilitatis, de schola luxuriae et pravitatis ad scholam munditiae et sanctitatis seu castitatis, de vita iniquitatis ad vitam sanctitatis, hoc est, de vita fornicationis ad vitam beatae religionis, id est, de domo conversationis mundanae ad domum sanctae disciplinae. Unde benedictus ipse Spiritus sanctus per Prophetam peccatoribus praecipit, dicens, Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Psal. II, 12). O quam terribilis est haec sententia et nimis metuenda his qui disciplinam non apprehendunt! ex hac Spiritus sancti sententia patet quia peribunt. Hinc est quod Dominus per Moysen ait, Omnis anima quae non fuerit afflicta die hac, peribit de populo meo (Levit. XXIII, 29). Notanda sunt attentius verba ista. Anima, inquit, peribit, quae non fuerit afflicta, subaudi, per disciplinam, per morum correctionem, per poenitentiae satisfactionem, per cordis contritionem, per conscientiae purificationem. Et dicebat die hac, id est, in praesenti tempore gratiae, id est die hujus vitae: quoniam qui non suscipit modo tempus poenitentiae, post mortem non invenit locum indulgentiae. Quapropter time, tu peccator, tu caro superba, tu vile cadaver, quem adhuc viventem vermes 40.0989| quotidie corrodunt, qui de tuo corruptibili corpusculo generantur; contremisce superbiam, projice vanitatem, fuge luxuriam, apprehende disciplinam, ne pereas. Vide in hoc speculo quid es, et quid eris: cujus conceptio tabes menstrua, origo lutum, putredo finis. Utinam ergo saperent, etc. Ecce miser, causas mille dolorum habes, et adhuc superbis. Iterum te, frater, convenio, ut Quidquid agant alii sis memor ipse tui: vilescat tibi mundus plus quam tu mundo. Hujus igitur tantae calamitatis miseriam considerans attentius, et cum propheta ingemiscens, dicito: Iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. Quoniam in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper (Psal. XXXVII, 19 et 18). Et iterum dic cum Apostolo, qui flebilem humanae conditionis statum deplorat, dicens, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Haec salutifera Apostoli sententia exigit prudentem lectorem. Adhuc in corpore Apostolus vixit, quando tamen corpus mortuum nominavit; quia qui sapiens est, jam mortem ante oculos considerat, jam se mortuum reputat, cum se moriturum pro certo sciat.

CAPUT VII. De horrendo exitu damnandae animae. Quam tunc horrenda diaboli praesentia.

Attende ergo in illa terribili hora, de qua loquimur, misera peccatoris anima, quando de mundo exitura es, et quo itura es. Aderunt mox ministri maligni, illi scilicet maledicti, diaboli illi tartarei, illi spiritus horribiles et pessimi leones rugientes ut rapiant praedam, scilicet tuam peccatricem et miseram animam: tunc subito horribilia patebunt loca poenarum, chaos et caligo tenebrarum, horror miseriae et tribulationis, terror et tremor angustiae et confusionis, terror horrendae visionis, tremor tremendae mansionis: ubi locus flentium, ubi stridor dentium, ubi morsus vermium, ubi clamor dolentium, ubi luctus gementium, ubi est vox clamantium peccatorum, et dicentium: Vae, vae, vae nobis filiis Evae! Cumque haec et his similia, imo millies plus quam dici potest pejora, de corpore egressura misera anima, imo miserrima audierit, viderit et sanserit; qualis quantusque et quam magnus terror et timor ac tremor erit in ea, quae lingua potest dicere, quis liber exponere? Quid tunc proderit scientiae jactantia, saeculi pompa, mundi vanitas, terrenae dignitatis cupiditas? Numquid proderunt luxuriae appetitus, cibus exquisitus, potus delicatus, vestis curiositas, calceamenti speciositas, carnis mollities, ventris ingluvies, ciborum superfluitas, crapulae ebrietas, domorum constructio, praebendarum acquisitio, divitiarum aggregatio: numquid omnia ista poterunt miseram hominis animam eripere de ore horrendi et horribilis leonis, et de maledicti fauce draconis?

Hanc utinam lectionem legat aliquis, et sapiat, et sane intelligat, et in corde suo retineat implicatus peccatis; amore mundi et carnis inebriatus et caecatus, cui plus placet luxuriosi cadaveris venenosa voluptas quam animae suae sanitas, qui plus studet circa Martham quam circa Mariam, cui plus est de mundo quam de Christo, cui plus est de lege bovina quam de lege divina. Legat igitur lectionem istam insipiens ille qui ejusmodi est, et speculetur in hoc speculo peccatoris speciem suam. Consideret diligenter, unde veniat, quid sit, et quo vadat; perpendat ex praemissis per quam semitam vehementer metuendam, per quod iter tenebrosum, per quam horrendas manus misera ejus anima transitura est. O stulte peccator, quia ista considerare nescis, sive praemeditari non vis! Quia ista praevidere negligis, ideo saepe te invadit superbia, exagitat ira, excruciat malitia, vulnerat invidia, inflammat luxuria, fatigat pigritia, ligat avaritia. Et quoniam horrenda imminentia tibi tormenta prudenter non prospicis, idcirco contumax, 40.0990| injuriosus, obstinatus saepe efficeris, piger et acediosus ad opus divinum accedis: illud negligenter agis et desidiose. Quare? Quia non vis praevidere quo vadis.

Utinam saperes et intelligeres, etc. Tremendus est illius aspectus, ut dicit Leo papa, cui pervium est omne solidum, apertum omne secretum; cui obscura clarent, muta respondent, silentium confitetur, mens sine voce loquitur. Si ille serpens venenosus diabolus et satanas ausus fuit cum furore impetum facere in sanctissimam beati Martini animam, qui erat, ut dicitur, gemma sacerdotum, quam felicem animam praesentibus Angelis euntem in coelum curabat impedire; quomodo timendum est tibi peccatori, et trementer praemeditandum, quam horribiliter occurret miserae animae tuae ille doli artifex, ille filius iniquitatis, ille animarum hostis amarissimus? Eia, frater charissime, praecogita, et nunquam a tuo corde recedat, quantum illa beatissima virgo perpetua, mater Domini nostri Jesu Christi animae suae providebat, quae, ut legimus, Filium suum exoravit, ut maligni spiritus in ejus transitu non adessent? O si tanta et tam sancta, Deo chara, imo charissima, visionem nefandorum spirituum dubitabat; quid faciet anima peccatrix? Quomodo poterit stare ad horrendum aspectum tremendi vultus ejus, ad intolerabilem fetorem oris ejus, ad flammas sulfureas oculorum ejus? Certus esto, quod timor hujus horrendae bestiae omne genus tormentorum superat, plus quam in hoc mundo cogitari queat. Quod Propheta pavidus expavescens, ad orationem confugit dicens, Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam (Psal. LXIII, 2). Non dicit, a potestate, sed a timore. Quare? Ad insinuandum quam maxima sit poena, quam horribilis, quam intolerabilis sit terror ipsius inimici. Heu! heu! frater mi, si talis et tantus tremor est animae peccatrici ex solo satanae visu; quanta confusio, quantus horror, quanta afflictio, quanta lamentatio erit ejus tactus?

CAPUT VIII. Qui Deus in interitu malorum risurus et subsannaturus. Vitiorum diversorum origo. Insipientem inter et stultum distantia.

O stulti filii hominum! Vani filii hominum utquid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium (Psal. IV, 3)? Qui enim diligit vanitatem, odit animam suam. Et odibiles sunt Deo impius et impietas ejus (Sap. XIV, 9). Unde Psalmista: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam? etc. Perfecto odio oderam illos (Psal. CXXXVIII, 21 et 22). Item, Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus (Eccli. XII, 3). Quare tam horrendam tamque horribilem non circumspicitis miseriam? quare non projicitis superbiam? quare non exstinguitis avaritiam? quare non contemnitis luxuriam? quare mores vestros non corrigitis? quare mandatum Dei salutiferumque ejus consilium negligenter auditis? quare non sapitis et intelligitis, ac novissima providetis? Hinc est quod vos peccatores terribiliter Deus alloquitur: Ego, inquit, in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit (Prov. I, 26). O quam metuenda est illa dominica sententia! Utinam lector saperet in palato cordis, quantum contineat amaritudinis, quantumve formidinis: quia revera si sciret, omni diei hora vitam suam cautius custodiret. Sed dices forsitan, quod derisio et subsannatio non cadunt in ipsum omnipotentem Deum, nec ejus reverenda sanctissimaque simplex natura hujusmodi passiones sive ironias admittit: cur ergo ab omnipotenti Deo peccatoribus dicitur, Ego in interitu vestro ridebo? Attende qui interrogas, quomodo dicta tibi debeat exponi sententia: Ego, inquit, in interitu vestro ridebo. Hoc est, cum finis vester venerit, vos 40.0991| derisione dignos clamabo; et cum irruerit super vos illa repentina calamitas, subsannabo, id est, cum amara mors vos momorderit, aeterna subsannatione dignos damnabo. Audi, tu peccator, terribilem sententiam, quam si intelligeres, sine dubio expavesceres. Sed Scripturas sacras negligenter legis, actus vitae tuae, mala quae facis, peccata quae committis, facta et dicta et opera tua mala non sapienter respicis; velox ad mensam, tardus ad ecclesiam; potens ad potandum, sed aeger ad psallendum; pervigil ad fabulas, somnolentus ad vigilias; procax ad loquendum, sed tardus et mutus ad canendum; promptus ad iram et detractionem, piger vero ad orationem; invidiae amator, pauperum Christi persecutor; festucam in alio oculo respiciens, sed trabem in oculo tuo non videns; aliorum facta condemnans, sed tua non considerans, nec deserens. Caeteros reprehendis, te ipsum non corrigis; alios vituperas, et te collaudas: malitiae inventor, disciplinae destructor; amicus vitiorum, et hostis virtutum. Haec sunt quae hominem excaecant, et a Deo ipsum separant; haec sunt quae monachum efficiunt daemoniacum, conversum efficiunt perversum, clericum haereticum, christianum antichristum. Qui enim christianus non est, antichristus est. Non est christianus, qui vita et moribus Christo est contrarius.

Heu, heu! Vir insipiens non cognoscet, et stultus 40.0992| non intelliget haec (Psal. XCI, 7): et ideo, sicut dicit idem propheta, Simul insipiens et stultus peribunt (Psal. XLVIII, 11). Sed quae distantia est inter insipientem et stultum? Omnis stultus est insipiens. Insipiens enim dicitur quasi non sapiens. Multi enim manent qui sapientes non sunt, et tamen stulti non sunt. Multi justi sunt, et multi justi non sunt, et tamen iniqui non sunt. Vis noscere quis sit insipiens, et quis stultus? Insipiens est, qui se a paradisi gaudiis peregrinum esse non considerat, qui se exsulem in hoc exsilio non attendit. Stultus est, qui licet ista cognoverit, liberari tamen a mundi miseria per vitae meritum non intendit. Item insipiens est, qui non credit futura supplicia reproborum esse perpetua, et gaudia justorum aeterna: stultus autem est, qui licet credat, tamen ut mortem perpetuam evadat, et gloriam aeternam caste vivendo pieque conversando acquirat, non intendit. Justo igitur Dei judicio simul insipiens et stultus peribunt. Quod tamen non fieret, si saperent et intelligerent, ac novissima providerent. Ecce, frater mi, jam legisti, jam vidisti in hoc speculo peccatoris, quid sapias, quid intelligas, quomodo novissima providere debeas; superest igitur ut diligenter discas, et in corde firmes, ut sane sapias, et recte intelligas, quomodo novissima tua prudenter provideas, ut per haec aeternam damnationem evadas, et cum Domino nostro Jesu Christo vitam aeternam possideas. Amen.