Statum monasterii (1239)
Dilectis filiabus abbatissae et conventui monialium inclusarum monsterii Sancti Pauli de Spoleto Ordinis S. Damiani salutem et apostolicam benedictionem.
1. Statum monasterii vestri sic de bono in melius dirigi cupimus ut vos ad vestrae religionis observantiam posse, Deo propitiante sufficere sentiamus. Cum igitur multum ad hujusmodi possibilitatem faciat, quod tenuitas vestrae substantiae per negligentiam seu praesumptionem aliquam non decrescat, ne possessiones, quas in praesentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis praestante Domino poteritis adpisci, vendere, donare, locare, permutare, in emphiteusim concedere, titulo pignoris obligare, vel distrahere, seu modo quolibet alienare absque licentia Sedis Apostolicae praesumatis, auctoritate praesentium sub interminatione anathematis districtius inhibemus, ex nunc decernentes irritum et inane si quid contra inhibitionem hujusmodi fuerit attentatum.
2. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae inhibitionis infringere, vel ei ausu temerário contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani XIII Kalendas Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.