Migne Patrologia Latina Tomus 131
Statuta
Statuta (Riculfus Suessionensis), J. P. Migne 131.0023A
Statuta
131.0015B| Ego Riculfus humilis Suessionum episcopus, consideratis paroeciae divinitus nobis commissae necessitatibus, atque comministris nostris competenti habita ratione, inspirante pariter et opitulante Domino, quaedam, quae ad sacerdotum nostrorum commonitionem, vel vulgaris populi eruditionem pertinere videbantur, modeste et utiliter pro viribus tractare disposui. Et quamvis totius Christianae vitae regula divinae Scripturae paginis satis superque teneatur inserta, non incongruum tamen fore putavi, quaedam ex his, quae simplicium observationi conveniunt, brevibus et lucidis capitulis annotare, vobisque consacerdotibus, et cooperatoribus nostris habenda simul et crebrius legenda committere, ut si tanta divinae et canonicae auctoritatis volumina revolvere 131.0015C| non sufficitis, haec saltem brevissima et apertissima manualiter frequentetis, et commissis vobis plebibus salubrem vivendi normam his admonitiunculis praemonstretis. Ita enim, cooperante Domino, et periculo ministerii vestri vos poteritis exuere, et cum subjectis populis ad coelestis regni gaudia properare.
- I.
Attendite ergo, quia nobiscum sollicitudinem gregis Dominici percepistis, et in sacerdotali ministerio secundi ordinis et dignitatis locum possidetis. Et sicut nos, licet immeriti, apostolorum vices in hac ecclesia agere debemus: ita et vos quoque septuaginta duorum discipulorum nobiscum ministerium in hac plebe Dominica exercere oportet. Nam et in veteri lege Moyses et Aaron locum summi pontificis 131.0015D| tenuerunt, et filii quoque Aaron officium sacerdotale in secundo gradu sortiti sunt. Ad vos enim plebium pertinet cura et sollicitudo, et ex vobis pendet eorum salus, utilitas, atque animarum profectus; scriptum namque est de vobis: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus: quia angelus Domini exercituum est (Malach. II). Angelus namque Latino eloquio nuntius dicitur: et vos quidem angelorum ministerium expletis, quando vestras plebes instruitis atque docetis; sed primo necessarium est, ut ipsi diligenti meditatione litterarum sacrarum lectionem discatis, quam postmodum 131.0016B| alios docere debetis: quia nemo, quae nescit, aliis insinuare valet. Enimvero nec latere vos volumus, quod de illis presbyteris, qui desides et ad discendum tardi sunt, regum et imperatorum capitula non sine consensu plurimorum episcoporum sanxerunt, scilicet hoc: « Ut quicunque presbyter, a suo episcopo frequenter admonitus de sua scientia ut discere curet, facere neglexerit, procul dubio et ab officio removeatur, et ecclesiam, quam tenet amittat. Quia ignorantes legem Dei, eam aliis annuntiare et praedicare non possunt. » Hoc ne alicui vestrum eveniat, fraterno affectu praemonemus.
- II.
Oportet igitur unumquemque sacerdotem, vita, et moribus, et actibus bonis, cum Dei auxilio, populo 131.0016C| sibi commisso, caeterisque subditis excellere, ut in eo videant quid imitari et sequi bene operando possint, castitatis videlicet, humilitatis, modestiae, aliarumque virtutum, divina gratia largiente, exemplum praebeat, ut juxta Apostoli vocem, doctrinam Dei nostri in omnibus ornet (Tit. II).
- III.
Habete, quaesumus, studium in psalmos cantando, in divinos libros legendo, in canonicas Horas custodiendo, id est, primam, tertiam, sextam; missarum quoque quotidiana celebratione, nonam, vesperas et completorium, atque matutinale officium decantando. Et invitate parochianos vestros, ut si ad alios cursus venire non sufficiunt, saltem missas frequentius audire studeant, et Dominicis atque aliis diebus festis vesperas, matutinas, et missas frequentare 131.0016D| non praetermittant.
- IV.
Ad vos ergo dictum esse scitote: Mundamini, qui fertis vasa Domini (Isa. LII). Ubi non tantum intelligendum esse putetis, quod de calice et patena, ubi corpus et sanguis Domini conficitur, dictum sit; sed de corporis munditia, et mentium puritate. Ut enim beatus Gregorius dicit, cum de parabola decem virginum tractaret: « Vascula nostra sunt corda, in quibus ferimus cuncta quae cogitamus. Habemus itaque fragile vas, id est corpus nostrum, quod semper summopere mundum servare debemus, ut dum oblationes mundas Deo porrigimus, ipsi 131.0017A| quoque ante sanctum altare illius hostiae acceptabiles efficiamur. »
- V.
Item monemus, ut unusquisque vestrum psalmos, et sermonem fidei catholicae, cujus initium: Quicunque vult salvus esse; et canonem missae, ac cantum, vel compotum memoriter, et veraciter, ac correcte tenere studeat. Consignationem vero infantum, tam masculorum quam feminarum, unius vel plurium, et consecrationem fontis, et aquae per domos spargendae, et animae commendationem, et orationes ad mortuum sepeliendum habeatis descripta distincte et veraciter, et frequenti usu ea meditemini, ut correcte et irreprehensibiliter ea tam super masculum quam super feminam proferre sciatis. Supradictam vero consignationem infantum 131.0017B| volumus ut quadrifarie scribendo dividatis, super singularem scilicet masculum et singularem feminam, itemque super masculos plures et plures feminas, sicut nos vobis, Christo propitio, descripta trademus.
- VI.
Item promonemus, ut unusquisque vestrum, Missalem, Lectionarium, Evangelium, Martyrologium, Antiphonarium, Psalterium, et librum quadraginta Homiliarum beati Gregorii correctum atque distinctum per nostros codices, quibus in sancta matre Ecclesia utimur, habere laboret. Et libros quidem divinos et ecclesiasticos, quoscunque potestis habere, non emittite; ex ipsis enim cibos et condimentum animarum percipietis, dicente Domino: 131.0017C| Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV). Si quis autem omnes Veteris Testamenti libros habere nequiverit, saltem hoc studiosius elaboret, ut primum totius divinae historiae librum, Genesim videlicet, sibi correcte transcribat, cujus lectione totius mundi creationem dignoscere valeat.
- VII.
Studere etiam debetis, ut digne atque honeste vestra ecclesiastica vestimenta praeparata habeatis, albam videlicet ad divinum mysterium unam, vel duas nitidas, cum orariis, id est, stolis duabus nitidis, et amictis duobus nitidis, corporalibus quoque totidem nitidis, item zonis duabus, id est, cinctoriis, ac manipulis totidem nitidis; ac linteamina altaris habeatis nitida, et casulam sericam, cum qua missa celebretur. 131.0017D| Hoc autem omnimodis prohibemus, ut nemo illa alba utatur in sacris mysteriis, qua in quotidiano vel exteriori usu induitur. Loca quoque munda et congrue composita habeatis, ubi post sumpta sacra mysteria, manus et ora vestra lavetis, et, si possibile fuerit, unusquisque calicem cum patena argentea, sive cujuslibet metalli purissimi habeat; ut cum ad nostram synodum unumquemque vestrum eadem vasa, vel caetera quae ad ministerium sacerdotale pertinent, deferre jusserimus, vel per vestras parochias transitum fecerimus, nostram exinde offensionem minime incurratis, si haec praeparata inhonestius viderimus. 131.0018A| Ad missam quoque, et vesperas, si sufficitis, thus vel incensum in thuribulo Deo offerte. Illud etiam expresse praecipimus, ut domos vestras nitidas et sine sordibus et foetoribus habeatis, ut exinde puriores ad altare Domini procedatis.
- VIII.
Instanter quoque monemus, ut scrutinia per baptismales ecclesias statuto intra Quadragesimam tempore generaliter fiant. Et ut baptizati mox post baptismum, Eucharistiam, id est communionem sanctam percipiant, sollicite vos studere praecipimus. Quoniam qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. V), ipse dixit: Nisi manducaveritis panem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (ibid.). 131.0018B|
- IX.
Solerter studendum est presbyteris, ut curam publice poenitentium habeant, et orationes ad visitandos infirmos vel infirmas correcte proferre sciant, et maximam curam adhibeant, ut sicut nemo sine baptismo, ita etiam nemo absque viatici munere moriatur; sed neque publice poenitens, si fuerit infirmus; et sedulo considerent, atque diligenter caveant, ne pro hujusmodi negligentia grave periculum incurrant. Videant quoque ne Simoni mago et Judae traditori efficiantur similes, si pro pretio, aut pro familiaritate vel propinquitate, poenitentes ante tempus ad reconciliationem adduxerint, et eis pro reconciliatione testimonium dederint, vel si cum fervore et diligentia poenitentes aliqua amaritudine, vel, quod absit, odio, aut quia nihil ab eis accipiunt, 131.0018C| a reconciliatione suspendi fecerint; quia ut comministri, ita etiam cooperatores presbyteri in ministerio divino a Deo sunt constituti episcopis. Si vero publice poenitentes pro certa necessitate, vel ratione, ante praefixos a canonibus annos fuerint reconciliati: sicut ante reconciliationem secundum poenitentium possibilitatem et qualitatem, de eorum poenitentia sollicitudinem habuerunt; ita et post reconciliationem, vitam eorum et conversationem, donec praefixum poenitentiae tempus expleatur, non negligant, sed solerter discutiant et attendant, scientes non solum episcopis, sed etiam secundum modum suum, presbyteris convenire quod dicitur: Speculatorem dedi te domui Israel (Ezech. III); et de unoquoque sibi commisso rursus per prophetam dicitur: Sanguinem 131.0018D| ejus de manu tua requiram. (ibid.).
- X.
Item oportet ut presbyteri infirmos suos post confessionem et reconciliationem oleo sancto perungant, et tunc eos communicent. Quod si ante adventum eorum infirmus obmutuerit, et certi testes sint quod ipse infirmus tale signum ostenderit, quia poenitentiam petiit, quam mora sacerdotis ab eo exclusit, viatici ei subsidium praebeant.
- XI.
His exceptis, scire debetis quia facultates Ecclesiae in quatuor partes canonica auctoritate sunt divisae. Ex quibus una est, si voluerit, episcopi; alia ad luminaria et sarta tecta, id est restaurationem 131.0019A| ecclesiae; tertia presbytero et suis; quarta hospitibus deputata (Conc. Wormatiense, anni 868, can. 7). Quapropter ex ipsa parte, quae fabricis debetur ecclesiae, volumus aut per nos aut per nostros comministros rescire quid annuatim tam in luminaribus olei vel cerae, quam etiam in restauratione tectorum, vel in ornamentis inde in ecclesia pareat. Convenit etiam vobis unum vel duos, vel tres clericos habere, qui vobiscum missas celebrent, quos salutetis, et a quibus resalutemini, quia Dominus in Evangelio dicit: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum. (Matth. XVIII). Solus autem nemo vestrum missas celebrare praesumat. In ratione vero sacrorum, hoc omnibus modis servare debetis, ut in calice aquam 131.0019B| vino misceatis, quia panis corpus, vinum sanguis intelligitur; aqua quae in cruce de latere Domini manavit certissime fidelem designat populum junctum capiti suo, quod est Christus. Quibus devotissime observatis, verum Domini corpus procul dubio in veritate conficitur. Et quisquis ex eo corde et corpore purificatus, cum fide fuerit recreatus, remissionem peccatorum in illo sine dubio operatur.
- XII.
Hospites secundum quod possibile est excipere, et illis juxta vires ea quibus indigent hilariter administrare studete. Et plebes vestras, ut idipsum faciant, et pedes pauperum lavent, instantius admonete: scientes, quia si aliquis pauperum hospitium postulaverit, et impetrare non meruerit, et extra 131.0019C| domum jacens vel a bestiis fuerit comestus, vel frigore aut aliqua aeris asperitate mortuus, ab illo requirendus erit qui humanitatis subsidium ei negaverit. Et sacerdos immunis ab hac culpa non erit, qui adjutores suos ut hospitalitatem diligerent non admonuit. Scimus enim quia magna est hospitalitatis virtus per quam plurimi Deo placuerunt, et angelos hospitio recipere meruerunt, ut Abrahae, Loth, Tobiae, et aliis quamplurimis legimus contigisse. Semperque meminisse debetis quanta sit merces hospitalitatis, dicente Domino: Hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV). Verba quoque Apostoli ad memoriam frequentius revocate, dicentis: Hospitalitatem nolite oblivisci (Hebr. XIII). Et ut cum B. Job possitis dicere: Hospitium meum viatori patuit (Job XXXI). 131.0019D| Sententiam quoque S. Gregorii in expositione evangelica frequenter revolvite dicentis, quia hospites non solum invitandi sunt, sed etiam trahendi. Susceptis autem hospitibus, secundum possibilitatem vestram officium humanitatis impendite, juxta hoc quod legitur: Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si vero exiguum, et illud libentissime impertire (Tob. IV). Recogitantes quoque et illud evangelicum: Quicunque dederit calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X). Et quoniam contingere solet, ut susceptae personae illis a quibus suscipiuntur damnum aliquod inferant: si quos tales suscipitis de quorum persona dubitetis, in remota eos domo collocate, 131.0020A| ne locum inveniant aut ipsi peccandi, aut vobis dispendium inferendi.
- XIII.
Illud quoque summopere cavendum monemus, ut presbyteri vel clerici tabernas causa convivandi non adeant, neque in ecclesiis vinum, excepta causa necessitatis, vendere concedant; sed neque vendentes aut ementes in ipsis ecclesiis more convivantium immorari permittant, quod in concilio Carthaginensi ita inhibetur: « Nulli episcopi, vel clerici in ecclesia conviventur; nisi forte transeuntes hospitii necessitate illic reficiant: populi autem ab hujusmodi conviviis quantum possunt prohibeantur. » (Conc. Carthag. anni 397, can. 30.)
- XIV.
Observandum quoque monemus ut presbyteri vel clerici feminis non cohabitent, neque detrahendi 131.0020B| se locum donent. De qua re Clemens sanctae sedis Romanae Ecclesiae praesul ita edocet: « Clericus, inquiens, ad feminae tabernaculum non accedat, neque properet. » Nec presbyter solus cum sola femina fabulas misceat, definiente sancto concilio Nicaeno; Neque episcopo, neque presbytero, neque diacono, neque ullo clerico omnino licere habere secum mulierem extraneam. Nos vero etiam a matribus, amitis, sororibus, vel propinquis cavendum dicimus, ne forte illud eveniat quod in sancta Scriptura legitur de Thamar sorore Absalon, quam Amnon frater suus male concupiscendo violavit; de Loth etiam, qui filias suas per ebrietatis vitium similiter corrupit. Quod si aliquis vestrum matrem, sororem, vel amitam ad convescendum vocaverit, expleto convivio, 131.0020C| ad domos suas vel ad hospitia a domo presbyteri remota, cum luce diei eas faciat remeare: periculosum quippe est ut vobiscum habitent, et ideo inhibitum est a sanctis Patribus: quoniam excepta supradicta occasione peccandi, femina quae cum matre, sorore, vel amita aut nepte ingreditur, non est propinqua; ex quo nisi caute actum fuerit, in laqueum diaboli sacerdotalis ordo incurrere poterit. Invitati etiam presbyteri a religiosis quibusque pro charorum suorum memoriis non se inebrient, neque inter pocula cantare praesumant: sed neque bibendi precationes sub nominibus sanctorum exerceant; sed potius cum religione prandeant et cum sobrietate bibant, et quae ad aedificationem pertinent loquantur, et ad tempus cum luce diei ad ecclesias suas 131.0020D| redeant.
- XV.
Ut presbyteri, villici, id est provisores villarum, non fiant, et procuratores viduarum non existant: et ut conductores agrorum saecularium non sint, neque ulli turpi negotio et inhonesto victum vel lucrum quaerant. Nec etiam de viduarum conversatione sic curam habeant, quatenus opinionem suam infament, nec de se locum detractioni donent. Et ut curam habeant ne ministri reipublicae, id est vicarii, et centenarii, seu reliqui exactores, advenas et pauperes affligant. Quod si per se emendare non potuerint, nobis vel comministris nostris innotescant.
- XVI.
Monemus praeterea ut presbyteri sic ruralibus, id est terrestribus, et caeteris occupationibus 131.0021A| inserviant, quatenus divinum officium non negligant, et scholarios suos modeste distringant, caste nutriant, et sic litteris imbuant, ut mala conversatione non destruant; et puellas ad discendum cum scholariis suis in schola sua nequaquam recipiant; et ut turpi lucro et negotiationibus non inserviant.
- XVII.
Illud quoque admonendum censemus, ut ab usuris omnes se subtrahant: si enim, juxta praeceptum Domini, amicos in Deo, et inimicos debemus diligere propter Deum, et eis nostra bona, quae ipse nobis immeritis contulit, gratis largiri: qua ratione possumus ab eis qui nostri in Christo sunt fratres, ut idem ait: Unus est enim Pater vester, omnes autem vos fratres estis (Matth. XXIII), exigere quae non accommodavimus, et repetere quae non praestitimus? 131.0021B| Unusquisque igitur quantum praestiterit tantum recipiat, et eamdem speciem et mensuram annonae, aut vini, aut argenti, aut certe alicujus pretii convalentis, prout inter eos convenerit: ita tamen ut non multiplicetur neque superaugeatur. De iter agentibus similiter observandum decernimus, ut nulla eis alia mensura in venundando tribuatur nisi illa qua vobis vestra vel accipitis vel comparatis; quia scriptum est: Neque circumvenias in negotio fratrem tuum (I Thess. IV). Et: Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis (Luc. VI). Et: Non habebis diversa pondera, majus aut minus, sed sit tibi justus modius, aequusque sextarius (Deut. XXV).
- XVIII.
Mercationes vero, quae divinis et humanis legibus prohibitae sunt, et nunc denuo diebus Dominicis 131.0021C| a quibusdam improbis exercentur, modis omnibus inhibemus, et vobis inhibendas omni studio canonica auctoritate decernimus. Ineptum namque est ut Christianus quilibet ea die, qua resurrectionis Dominicae nostraeque redemptionis memoria recensetur, lucra saecularia vel mercationes exerceat, quam totam debet in divinis laudibus et officiis, et oblationibus, pro sua et cunctorum ad se pertinentium salute, atque totius Ecclesiae stabilitate occupare.
- XIX.
Sepulturas mortuorum ecclesiastica honestate et pietate unusquisque presbyter disponat, et ne pro sepeliendis mortuis xenia exquirat. Unde beatus Gregorius ita praesumentibus talia loquitur ( Epist. ad Januar. ): « Grave nimis, inquit, et procul 131.0021D| est a sacerdotis officio, pretium de terra concessa putredini quaerere, et de alieno velle facere luctu compendium. Hoc autem vitium et nos, postquam, Deo auctore, ad episcopatus honorem Romanae sedis accessimus, de Ecclesia nostra omnino exstirpare decrevimus, et pravam denuo consuetudinem nequaquam usurpari permittimus. Si autem a devotis pro suis mortuis quiddam ecclesiae vel presbyteris sponte offertur, a presbyteris accipi non prohibemus. » Quod autem infra ecclesiam neminem sepelire debetis, multis auctoritatibus perdocemus, et maxime beati Gregorii sanctae Romanae sedis antistitis. Interrogatus enim a Petro discipulo suo, utrum animabus aliquid prodesset si mortuorum corpora in ecclesiis 131.0022A| sepelirentur, his verbis respondit (Epist. 55): « Cum gravia peccata non deprimunt, hoc prodest mortuis si in ecclesiis sepeliantur, quod eorum proximi, quoties ad eadem sacra loca conveniunt, suorum quorum sepulcra aspiciunt recordantur, et pro eis Domino preces fundunt. Nam quos peccata gravia deprimunt, non ad solutionem potius quam ad majorem damnationis cumulum eorum corpora in ecclesiis ponuntur. Quod melius, inquit, ostendemus, si ea quae diebus nostris gesta sunt breviter enarremus. Vir namque vitae venerabilis Felix, Portuensis episcopus, in Sabiniensi provincia ortus atque enutritus est, qui quamdam sanctimonialem feminam in loco eodem fuisse testatur, quae carnis quidem continentiam habuit, sed linguae procacitatem atque 131.0022B| stultiloquium non declinavit. Haec igitur defuncta, atque in ecclesia sepulta est. Nocte autem eadem ejusdem ecclesiae custos per revelationem vidit quia deducta ante sacrum altare per medium secabatur, et pars una illius igne cremabatur, pars autem altera intacta remanebat. Cumque hoc surgens mane fratribus narraret, et locum vellet ostendere in qua fuerat igne consumpta, ipsa flammae combustio ita ante altare in marmoribus apparuit, ac si illic eadem femina corpore fuisset igne concremata. Ex qua re aperte datur intelligi, quia in quibus hic peccata dimissa non fuerint, ad evadendum judicium sacris locis post mortem non valent adjuvari. Joannes quoque vir magnificus in hac urbe locum praefectorum servans, cujus veritatis atque gravitatis sit novimus; 131.0022C| qui mihi testatus est Valerianum Patricium in civitate, quae Brixia dicitur, fuisse defunctum. Cui ejusdem civitatis episcopus, accepto pretio, locum in ecclesia praebuit, in quo sepeliri debuisset. Qui videlicet Valerianus usque ad aetatem decrepitant levis ac lubricus exstitit, modumque suis pravitatibus ponere contempsit. Eadem vero nocte qua sepultus est, beatus Faustinus martyr, in cujus ecclesia corpus illius fuerat humatum, custodi suo apparuit, dicens: Vade, et dic episcopo projiciat hinc has fetentes carnes, quas hic posuit, quia si non fecerit, die trigesimo ipse morietur. Quam visionem custos episcopo timuit confiteri. Et rursus admonitus declinavit. Die autem trigesimo ejusdem civitatis episcopus cum vespertina hora sanus atque incolumis 131.0022D| ad lectum rediisset, subita et inopinata morte defunctus est. Ex qua re, Petre, collige quia hi quos peccata gravia deprimunt, si in sacro loco sepeliri se faciant, restat ut etiam de sua praesumptione judicetur, quatenus eos sacra loca non liberent, sed etiam culpa temeritatis accuset. » His auctoritatibus roborati, ut a vobis quoque hujusmodi praesumptio caveatur instanter judicavimus admonendum; et ut talia irrationabiliter postulantibus, rationabiliter, his prolatis auctoritatibus, denegare curetis. »
- XX.
Rationi quoque proximum esse sanximus ut in unoquoque mense, statuta die, id est in Kalendis uniuscujusque mensis, per singulas decanias presbyteri simul conveniant, et convenientes non pastis 131.0023A| vel potationibus vacent, sed de suo ministerio et religiosa conversatione, atque de his quae in eorum parochiis accidunt sermonem habeant, et qualiter pro rege vel rectoribus ecclesiae, atque pro familiaribus suis, tam vivis quam et defunctis, orare debeant, simul considerent.
- XXI.
Docete etiam parochianos vestros ut quando ad ecclesiam conveniunt, orare pro se proque aliis cum gemitibus et lacrymis studeant, et a verbis otiosis se subtrahant; quia Salvator noster, quando ingressus est templum, et vendentes in illo et ementes eliminavit, protinus dixit: Scriptum est, quia domus mea domus orationis vocabitur (Matth. XXI). Et si ibidem aliqui sunt discordes, pia admonitione 131.0023B| et sacerdotali exhortatione eos ad concordiam 131.0024A| revocate: si vero semel et bis a vobis admoniti audire refugerint, secundum auctoritatem Agathensis concilii ab Ecclesia excommunicentur. Ita enim in praefato concilio de his qui per odium ad pacem non revertuntur capite trigesimo primo scriptum continetur: « Quod si inimicitias deponere perniciosa intentione noluerint, de Ecclesiae coetu justissima excommunicatione pellantur. » Item in concilio Carthaginiensi, capite nonagesimo tertio: « Oblationes dissidentium fratrum, neque in sacrario, neque in gazophylacio recipiantur. »
- XXII.
Quando autem vobis a nostra parvitate vel a comministris nostris jejunium faciendum injungitur, plebes ad ecclesiam venire rogate, et 131.0024B| facta litania, et missis celebratis. . . . . . . . . . (no apparatus