Statuta (Sonniatus)

E Wikisource

SonRhe.Statut 80 Sonnatius Rhemensis Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM.

Sine fide, teste Apostolo (Hebr. XI), impossibile est Deo placere, ideoque mandamus omnibus ut exacte doctrinam fidei, juxta verbum Dei et sanctae Ecclesiae Romanae traditionem, teneant sequanturque. Et quicunque pastores sunt quae ad instruendum populum et gregem pertinent discant et sciant, et suos ad officia virtutum excitent.

II.

Fidelibus pie sacramenta ministrent, semperque afferant quod ad explicandam utilitatem sacramenti et institutionem pertinet.

III.

Mercedem non accipiant, sed in Deo confidant, qui dat escam pullis corvorum invocantibus eum (Psal. CXLVI).

IV.

Baptizaturus sit sobrius, idque honeste expleat, verba attente proferat, et debite de parentibus informet.

V.

Confirmationis sacramentum habet donum roborantis Spiritus sancti, et uberiorem gratiam profert, ideoque non negligatur.

VI.

Remissio peccatorum et expiatio sanguine Domini nostri Jesu Christi nititur praecipue, et ab eo pendet.

VII.

Curet pastor ovem suam, et non negligat: ei injungat interesse missae sacrificio diebus solemnibus et Dominicis; agnoscat ejus faciem; et si bis absit in anno, prohibeatur eidem ecclesiae ingressus, et careat pastorali sepultura et consolatione.

VIII.

Nemo tempore quadragesimae poenitentium confessiones audiat praeter pastorem. Hujus enim interest ovem recognoscere, pro qua suam animam fenerat Domino.

IX.

Sacrosanctam Eucharistiam sacerdos celebraturus se praeparet, et probet; et ut minimum bis in mense id faciat.

X.

Feratur aegrotis vase honesto, et lumine antecedente et praeeunte. Et quicunque peregrinari volunt illam ad viaticum suscipiant.

XI.

Et cur ad mortem condemnatis renuitur, cum iis maxime conducat ad spem et securamen certi decessus, et praesentis agonis?

XII.

Qui ad ordines promoveri volunt, habeant beneficium ad alimoniam sufficiens, idque ad examinationem virorum proborum et juratorum.

XIII.

Nulli tonsura detur, nisi idoneo, et ad sacros ordines postea probabiliter ascensuro. Quid opus enim mittere panem filiorum canibus, et spiritalia mundi amatoribus?

XIV.

In matrimonio imago exstat sacrosancti conjugii inter Christum et Ecclesiam enati; ideoque vinculum est divinitus firmatum, quod multum confert ad felicitatem rei familiaris, ad pacem inter partes, et ad proles suscipiendas (Ephes. V).

XV.

Extrema unctio deferatur laboranti et petenti, eumque pastor in propria saepius invisat, et pie visitet, eum ad futuram gloriam animando, et debito praeparando.

XVI.

De clericis, luceant sicut stellae et perpetuae claritates in firmamento Ecclesiae. Non sint ebrii, nugaces, et saecularibus immisti.

XVII.

Nec mulieres alloquantur, aut domi retineant; vivant in communi, et aedes pauperi patentes inhabitent.

XVIII.

Suffragia defunctorum omnium servari praecipimus, et ne missarum solemnia, praeter fundatorum mentem, alio modo convertantur.

XIX.

Sint episcopi fideles et assidui verbi Dei dispensatores. In hoc enim eorum charitas dignoscitur, si gregem pascant exemplo et verbo.

XX.

Festa absque omni opere forensi excolenda, et cum debita veneratione celebranda haec sunt: Nativitas Domini, Circumcisio, Epiphania, Annuntiatio beatae Mariae; Resurrectio Domini cum die sequenti, Ascensio Domini, dies Pentecostes, Nativitas beati Joannis Baptistae, apostolorum Petri et Pauli, Assumptio beatae Mariae, ejusdem Nativitas, Andreae apostoli, et dies omnes Dominicales.

XXI.

Ecclesiae debite dotentur ad alimoniam pastoris et cleri, ut securius invigilent super gregem, et de ejus salute sint anxii et solliciti.