Jump to content

Statuta Universitatis Terrae Raffadalis

Unchecked
E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Statuta Universitatis Terrae Raffadalis
STATUTA
UNIVERSITATIS TERRAE RAFFADALIS

RAFFADALIS M. D. X. X. I. I. I.
1523


PROEMIUM

[recensere]

Haec sunt statuta Universitatis Terrae Raffadalis, edita per ipsam universitatem, confirmata et concessa per magnificum dominum Petrum de Monteaperto, felicem dominum dicti status.

Anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo vigesimo tertio indictione undecima regnantibus serenissimis et illustrissimis Dominis Carolo, divina clementia favente Imperatore Romanorum electo et semper Augusto, rege Germaniae et Ioanna, eius matre, eodemque filio Carolo, Dei gratia, Rege et Regina Castellae, Aragoniae, Legionis, utriusque Siciliae, Hierusalem, etc., regnorum vero eorum dicti romanorum regis anno quarto utroque Siciliae citra vel ultra farum, Hierusalem etc, anno octavo feliciter amen, sub die prima mensis Iunii eiusdem anni.

INCIPIT LIBER PRIMUS ORDINAMENTORUM TERRAE RAFFADALIS DE REGIMINE UNIVERSITATIS ET ALIIS REBUS AD ORDINEM PUBLICUM SERVANDUM PERTINENTIBUS

[recensere]

In nomine Domini Nostri Iesu Christi, amen.

Quia in hac Terra Raffadalis statuitio omnis sumitur in nomine Magnifici Domini Petri de Monteaperto, et quia Potentes gentes regunt et Iustitiam administrant per suos Officiales, magnopere expedit ad enumerationem precipuorum officiorum procedere, videlicet Capitanii, et iudicum annalium, et etiam ad descriptionem eorum eligendorum modi, spatii temporis, et munerum.


De iudiciis tenendis

[recensere]

In primis, statuimus iudicia bis in septimana per Curiam Capitanalem tenenda, videlicet diebus Lunae Venerisque, et duos iudices annales, sive quam minimum unum, ordinatos per dictam Univerisitatem.

De iudicibus annalibus

[recensere]

Item, statuimus omnem litis causam exsistentem infra quindecim tarenos, summarie, simpliciter et de plano sine scriptis decidendam per Capitanium dictae Curiae cum ad minus uno iudice annali; et si accidit ut differentia seu lis iudicari non possit per dictum Capitanium et iudices annales, controversia decidenda est, postquam rationes partium intelleguntur, ut supra, per unum doctorem partibus non suspectum, eorum seu succumbentis sumptu; et nisi in collegio iudex annalis est, Capitanius sine dicto iudice decidere potest, nisi quod pars iudicem vult.

De laudemio

[recensere]

Item, statuimus licere cuique incolae dictae terrae, qui aliquid dotem dat, non dinumerare ullum laudemium, si dos danda est, dummodo dos detur filiabus illisve quas dotare de iure tenetur.

De transitu

[recensere]

Item, statuimus quemque hominem, qui terram aliorum sine permissione possessoris transit, luere poenam decem tarenorum videlicet quinque Curiae et quinque accusatori et, si dominus vult, damnum exstimari per probos viros.

De damno boum et aliorum animalium

[recensere]

Item, statuimus, si bos, mulus, equus vel asinus in novis olivetis inventus et damnum dictis olivetis fuerit, videlicet arboribus, et etiam sarmentis, brassicis, rapis, eorum possessorem luere poenam trium tarenorum ex singula bestia, divisam inter Curiam et actorem, et, si possessor luere poenam non volet, licere ei petere damni extimationem per probos viros.

De damno nocturno

[recensere]

Item, statuimus, si ex praedictis bestiis aliqua inventa vel visa fuerit, media nocte, intra saepem, a medio mensis Martii usque ad medium Junii, eorum possessorem luere poenam unius augustalis ex singula bestia.

De damno diurno

[recensere]

Item, statuimus, si ex predictis bestris aliqua inventa vel visa fuerit, medio die, intra dictam sepem, in dicto tempore, videlicet a medio mensis Martii usque ad medium Iunii, quamdiu messis durat ut supra, possessorem luere poenam unius tareni videlicet decem granorum Curiae et decem granorum parti, et etiam damnum solvere.

De damno in reliquum anni

[recensere]

Item, statuimus, si, reliquo anni tempore, ex predictis bestiis aliqua inventa fuerit in veteribus olivetis, possessorem luere poenam ex singula bestia quinque granorum Curiae et duorum granorum actori, et etiam damnum solvere.

De damno in lauros in reliquum anni

[recensere]

Item, statuimus, si dictae bestiae inventae fuerint apud lauros vel agrum aliquo semine seminatum, possessorem luere poenam quinque granorum ex singula bestia, videlicet trium Curiae et duorum actori, et damnum solvere per peritos extimatum.

De agris clausis

[recensere]

Item, statuimus, si dictae bestiae inventae fuerint apud agros intra saepem clausos, earum possessorem damnum solvere infra octo dies.

INCIPIT LIBER SECUNDUS ORDINAMENTORUM TERRAE RAFFADALIS DE CAPITULA NUPER CONFIRMATA

[recensere]

De confirmandis praeviis capitulis

[recensere]

De capitanio

[recensere]

De forma citationum

[recensere]