Jump to content

Stephanos/LXVI

Unchecked
E Wikisource
LXVΙ. Graecum. Paulli Silentiarii (Anthol. Pal. V 268).

 LXV LXVIΙ 

Nequis iam timeat fera tela Cupidinis: in nos
      Omnia consumpsit spicula saevus Amor;
Neu tremat alarum sibi verbera: nam mea postquam
      Institit indomito pectora pressa pede,
Inlabefactatus manet atque immobilis in me,
      Corpore quod fractast utraque penna meo.