Stephanos/LXXIX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png LXXVIII LXXX Fairytale right blue.png

Aridum in libro sine odore florem
Conditum quondam simul atque vidi,
Mira defixam subito occuparunt
      Somnia mentem.
 
Hunc ubi et quonam nituisse vere et
Quam diu dicam? ceciditne amico
Ungue an ignoto? positumque cur haec
      Pagina servat?
 
Quine convenisse duos loquatur
Anne distractos misere? an per arva
Sive secretos nemoris sub umbra
      Esse vagatos?
 
Ille si vivit, superest et illa,
Nunc ubi amborum domus et penates?
Anne ut ignotus cecidere dudum
      Veris alumnus?